Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].
Porro moti ex pago Cogniis sive Consthyza, quod a statione equorum nomen est
sortitum, [ERROR: no reftable :]16. 17. XVI. Augusti, hinc vero ad
Hormanly XVII., quae duo loca simili modo pagi sunt, et XVIII. ad [ERROR: no reftable :]18. pontem ac vicum Muztaphae pervenimus, qui tractus
quoniam arduis collibus, locisque incultis et nemorosis late patet, nihil in eo
offendimus, quod fuisset notatu dignum, praeter memoratum pontem Muztaphae, de
quo jam abunde recensuimus.

|