Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1557], Stephano Chiacchio, versio electronica (, Vienna), verborum 149, Ed. László Szalay [genre: prosa - epistula] [word count] [vrancicmepist15571222].
Grato animo perdices a vobis accepimus, vicissimque Eidem amicitiam nostram offerimus, quandocunque
tulerit occasio. Ceterum quod ad fratrem suum attinet, diu iam de eo nihil intellexi. Neque, ut verum
fatear, nimis multam illius curam gessi; postquam
vidi obduratum in ea factione, quae, nisi resipuerit,
haud dubie primum sibi, deinde omnibus nobis aliis,
perniciem est extremam paritura. Et maxime miror,
quod idem dominus frater eius, homo prudentia summa et singulari, cum seditiosis habeat commercium;
ibique fortunae suae incrementa quaerit, ubi nemo nisi
Turca dominatur. Non ita mihi de eo antea pollicebar,
et sperabam eum meliore usurum consilio. Sed fecit
aleam; nec scio, quam sit ei feliciter casura. Haec
ideo ad Eam scripsi de antiquo fratre meo, quod eius
vices fraterne doleam ; et non solum vices ipsius, sed
etiam Dominationis Vestrae, cui me amicum et fautorem offero.
Viennae 22. Decembris 1557.
|