Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558], Antonio fratri epistula, versio electronica (, Šibenik), verborum 500, Ed. László Szalay [genre: prosa - epistula] [word count] [vrancicmepist15581001].
Previous paragraph

Next paragraph

Ego Domino comite die 14. Septembris incolumis domum perveni, ubi omnes reperi incolumes utriusque domus, licet luctu et squallore plenos; quibus tamen adventus noster consolationis nonnihil attulit et tristitiae abstulit; imo potius prospera valetudo et honorum ac dignitatis accessio dominationis vestrae reverendissimae, quae quascunque calamitates nostras temperat et in oblivionem adducit. Quod reliquum est, ea quae perficienda fuerant mihi injuncta per dominationem vestram reverendissimam, partim confecta sunt, partim vero iis proximis diebus divino auxilio conficientur, utputa: domus conductio, hortus, insula, negotium Spalatense

-- 244 --

et similia; nam quae agenda erant Venetiis, ex itinere peregi, et eam certiorem inde de omnibus feci per litteras; quod autem in hanc diem distulerim, in causa fuerunt vindemiae, nam appuli recte in ipso furore vindemiarum. Porro hic viget nunc extrema omnium rerum charistia, vini mira exiguitas, fruges autem vix etiam reperiuntur, adeo ut verendum sit, ne hac hieme a fame velut ab hoste haec civitas obsidionem experiatur. Ceterum Provian szigetiben vagyon eladó egy szép ház szüleivel egyetemben, kinek mása nincsen ott; az házzal ípitéssel, kerttel, gyimücsivel, csatornakúttal és helylyel, id est, Scruanovics Péteri ki volt; de nem hiszöm, hogy annye pinznek szerit tehetem menuyét kírnek, mert tübb kelletik nigyedfél száz forintnál letennyi írette; de csak az haz odvarával és kertvel jobb kétszáz forintnál, anekül vagyon hetven mírtík fülde. Azám gonyai mind szőlö hasznos, olajmolnával. Quare summopere dominationem vestram reverendissimam rogo et supplico, ut huic negotio suppetias ferat, et quidem mature, si pro ejus ratione fieri poterit, ne tam nobilis res nobis elabatur; ego tamen omnibus artibus, quibus potero, negotium differam ad responsum ejusdem vestrae reverendissimae dominationis, mert az a ki eladja csak engemet várt. Quod autem ad equos attinet, statim a principio dedi operam ut intelligam, sicubi aliquid nobile electumque habeatur. Ita accepi esse in quodam loco rem singularem, hoc est equum nominatissimum apud praecipuum virum et militem famosum; mox dimisi, ut tentetur hominis animus, responsum tamen quotidie exspecto; si erit dignum animal, non dimittetur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1558], Antonio fratri epistula, versio electronica (, Šibenik), verborum 500, Ed. László Szalay [genre: prosa - epistula] [word count] [vrancicmepist15581001].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.