Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
Previous section

Next section

Illustri et generoso viro Huldricho Fuggero, Kirchpergae et Weissenhorni Domino, viro eruditione, pietate et virtute amplissimo. S. P.

Si quae, ut censent, Fuggere generosissime, ex conquisitione, vel publicatione reconditorum scriptorum, speranda laus est: non postrema iis meo iudicio debetur, qui monumenta, quibus regum magnorumque ducum pręclarae actiones, cum in caeteris vitae partibus, tum rebus ac artibus utilibus conservandis, memoriae posteritatis consecratae fuere, e tenebris in lucem eruere, et ad publicam utilitatem proferre nituntur. Etenim dum in hoc diligente opera ac cura versantur, et iusta honorificentissima defunctis soluunt, eorum memoriam

-- II --

ab oblivionis iniuria vindicantes, et commemoratione laudis ipsorum, quasi trophaeis Miltiadaeis viventium animos ad similium rerum studium exuscitant atque inflammant. Quod etenim praeclare de hominum genere meritis maius praeconium perenni ac immortali virtutis ipsorum praeconio reddi, vel quod efficacius persuadendi argumentum viventium animis, quam mortuorum virtutis commemoratio adhiberi posset? Ac utinam, ut quam hic de defunctis et vivis bene merendi campus latissimus esse videtur, tam quoque eius ingrediendi facultas cuilibet pateret: nihil quod ad praeclara mortuorum facinora ornanda, vel superstitum mentes ad virtutum decora impellendas pertinere posset, nobis hoc tempore defuturum existimarem. Verum ea iam temporum ac rerum conditio est, ut saepius, qui velint, vel maiorum negligentia, vel praesentium invidia ab aditu pulcherrimae laudis

-- III --

arceantur: ac aditu concesso, ni quis utatur, in publica commoda, ac defunctorum manes graviter deliquisse, merito censeatur. Quamobrem cum mihi praeterita hyeme, Italiam lustrandi gratia obeunti, singulari cuiusdam eximii viri humanitate (nomini etenim certis de causis parco) Aristeae libellus ostensus esset, quo, quae a celebratissimo Aegypti rege Ptolemaeo, cognomine Philadelpho, in cura legis divinae transferendae suscepta gestaque fuere, quam elegantissime describerentur, eius obtinendi facultate data, quae ad eius descriptionem pertinerent, perquam lubenter suscepi: maxime cum res verae religionis cultui vicinior, vel liberali benignitate augustior, vel variis vitae civilis ac gubernationis utilissimis praeceptis refertior, a nullo huius generis historico, meo iudicio, literarum monumentis prodita reperiatur.

Cuius etenim per Deum

-- IV --

immortalem Regis, omnium historicorum libris excussis, factum propius ad verum veri Dei cultum accedens, quam hoc Philadelphi, invenietur: ad instructae Bibliothecae adornationem, legis Hebraicae translationem immensis sumptibus, et populi Iudaici liberatione redimentis: eamque tam religiosa pietate amplectentis, ut saepius exclamare non dubitet, Εὐχαριστῶ τῷ θεῷ, οὗτινός ἐστι τὰ λόγια ταῦτα: diemque illum quo lex adferretur, in singulos vitae suae annos, non minus ac eum quo gloriosissimam ab hoste victoria retulerit, solennem magnumque esse statuat? Celebratur quidem in libris conquirendis, eorumque interpretandi cura, multorum clarissimorum Regum egregia voluntas: ut Babylonicorum, Pergamenorum, Polycratis Samii, Nicocratis Cyprii: et qui eos subsecuti fuere, Romanorum Imperatorum, Caesaris, Augusti, Traiani, Vespasiani, Antonini, multorumque

-- IV --

aliorum. Verumtamen ipsorum studium, nullatenus cum Philadelphi conferendum esse videtur. Illi namque partim βιβλιοφιλίᾳ, partim ambitione ducti, librorum conquisitioni et interpretationi studuisse putantur. Hunc autem et religionis et pietatis studio ad legis convertendae cupiditatem abreptum, et Eleazari testimonium, et vox ipsius cum adoratione saepius prolata, solennitasque in honorem legis allatae instituta, aperte demonstrant: ita ut caeteros quidem omnes a verae religionis cognitione alienos, in hoc studio longe praecelluisse, proximeque Iuniori Theodosio aggregandus esse videatur: quo , teste Nicephoro, in Sacris libris, eorundemque interpretibus congerendis, inter Christianos principes nullus ante studiosior, nec forte etiam post extitit: cum insigni multorum dedecore, qui titulum verae religionis prae se ferentes, in eius propagatione, rerumque ad eam

-- V --

pertinentium instauratione, rege Aegyptio multo remissiores esse videntur. Cum etenim religio Christiana literis inclusa contineatur, hae vero neutiquam absque Bibliothecis, tanquam castellis doctrinae, conservari queant: qua laude nomen, quod profitentur, gerere possunt, qui rerum ad eius conservationem pertinentium cura non afficiuntur?

Iam vero, cui unquam vel ante vel post Ptolemaeum, literario monumento, aut scripto, tantus liberalitatis ac benignitatis honos est habitus, quanto Philadelphus legis divinae translationem, eiusque interpretes remuneravit? Philippi liberalitati maxima cum laude datur, quod Aristotelem ingenti donatum pecunia, ad investigandas animalium naturas a se dimiserit. Ad comprobationem insignis liberalitatis filii eius Alexandri in doctos, vox allegatur eius, qui post mortem illius pauculo interiecto tempore, Archestrato

-- VI --

nobili poetae inopia presso, dixisse fertur: Tu vero si Alexandri aetate fuisses, in praemium cuiuslibet carminis Cyprum aut Phoenicen habuisses. Porro ut memorabile relatum, Cherilum singulorum versuum singulos stateres aureos accepisse. Praedicatur Lysander, quod poetae Antilocho ob pauculos versus pileum argento impleverit. Omnium ore munificentia Antonini celebratur, Oppiano, ob dedicationem poematis de piscibus, patrem relegatum ab exilio restituentis: illumque tot aureis donantis, quot versus in poemate de piscibus inveniebantur. Sunt haec, aliaque complura (nec etenim singula commemorare prodest) liberalia, et benignitatis in doctos speciem egregiam habent: sed tamen si munificentiae Ptolemaei, illorumque collatio institueretur, fateri necesse esset, illorum quidem liberalitatem praedicatam, huius autem omni laude fuisse superiorem. Nam de

-- VII --

rerum, Legis translationi impensarum quantitate ac summa, ne quid referam: quae secundum Aristeae narrationem, earum subducta ratione, tanta invenietur, ut mirari potius eam quam aestimare liceat, tot centenis talentorum millibus, partim in Iudaeorum redemptionem, partim in donaria Pontifici mittenda erogatis: Quanta benignitas et observantia Philadelphi in interpretibus excipiendis, tractandis et dimittendis commemoratur? Ob adventum ipsorum ita laetatur, ut septies de eo gratias Deo agat, atque prae gaudio in lachrymas erumpat: praesentes tanta observantia, quanta nullos alios prosequitur: volentes abire, muneribus amplissimis donatos ita dimittit, ut illos subinde redire precetur, eorumque adventu maxima bona sibi contigisse profiteatur. Neque sane id sine causa, nam et rectam

-- VIII --

regnandi rationem ab ipsis perceperat, et (ut Eleazarus de illo refert) compererat ἄνδρας δικαίους και σώφρονας τὴν μεγίστην ἂν φυλακὴν τῆς βασιλείας ἕξειν.[ERROR: no reftable :]

Aristeae epistula ad Philocratem 125.2.

Noratque cum aliis regibus quamplurimis literatos charos gratosque fuisse: tum vero Alexandrum, cuius in regno isto post patrem locum occuparat, non minus literarum et benignitatis in doctos, quam rerum fortiter gestarum laude excelluisse. Ideoque non minus eruditionis ac benignitatis, quam regni successionem sibi gloriosam fore. Egregia virtus, et digna celebratissimi optimique regis sententia: cuius solius imitationi utinam nostri seculi Principes insisterent, cum eum vel in adornandis bibliothecis, vel liberalitate exercenda, magis facultate quam voluntate aequare non posse videantur: nae nos literas florentiores, maioremque doctorum copiam

-- IX --

habituri essemus. Uti namque bona temperies, ac aeris clementia, copiam ac ubertatem frugum: ita humanitas, honor et beneficentia principis, bonas artes, excellentiaque ingenia producere consvevit. Verum quam pauci et hac in parte laudem Philadelphi affectent, manifestum, et quidem nimium manifestum est. Quotus etenim quisque iam Principum reperitur, qui literas digno amore complectatur: literatosque benigne foveat, sustentet, honoribusque et praemiis ornet? Itaque cum regis Aegyptii tantam liberalitatem ac venerationem in doctos ab Aristea describi perspicerem, quanta nostri seculi hominibus optanda potius quam speranda est, non potui non voluptate lectionis eius singulari perfundi.

Quid vero dicam de variis vitae civilis ac gubernationis praeceptis, quae in hoc libello continentur? Ex omni antiquitate nec autor, nec autoris libellus ullus, meo iudicio,

-- X --

facile invenietur, qui utiliora vitae, et publicae gubernationi commodiora praecepta tradat: quique dignior sit ut in manibus principum, et eorum qui Rempublicam gerunt, diligentius teratur, memoriaque circumferatur: quam hic ipse Aristeae, qui titulo quidem LXX Interpretum historiam de legis divinae translatione pollicetur, sed revera boni ac pii vereque Christiani principis solidam perfectamque institutionem complectitur, eique verae ac minime fallacis felicitatis viam ostendit. Laudatur a plerisque Xenophontis Cyri Paedia, quod quae ad boni principis informationem pertineant, rectius et elegantius caeteris autoribus monstret: ferturque ideo inter alios praestantissimo heroi Scipioni lectio eius fuisse perquam familiaris. Cur vero prae ipsa Aristeae libellus non laudetur, qui non solum boni, sed et boni et pii principis vivam imaginem ostendit? Neque etenim ulla gubernationis munia

-- XI --

incidere possunt, sive domi, sive foris, vel cum subditis, vel cum aequalibus, cum domesticis aut extraneis, quin quomodo in iis cum pietatis atque virtutis laude feliciter Principi versandum sit, hic a viris non prophana, sed Spiritus sancti prudentia illuminatis, tradatur: idque tanta brevitate, ut unumquodque facile a quolibet percipi, et in magnis variisque rerum occupationibus atque negociis in mentem redigi, et ad usum conferri possit. Quare tanto eius lectio caeteris in hoc genere scriptis mihi gratior est visa, quanto quae pietate nituntur, caeteris feliciora existunt: quantoque quae a Spiritu sancto dimanant, prophanis veriora et certiora nobis habentur.

Auxit porro non parum historiae huius legendae cupiditatem, iucundissima multarum rerum descriptio: utpote vasorum, phialarum,

-- XII --

mensae aureae, vestium pontificalium, locorum Iudaeae, Hierosolymorum, templi, arcis: ita expressa, ut oculis omnia subiecta et exposita videantur, eorumque lectione animus liberalis non possit non affici ac delectari.

Cum itaque et ad aliorum, tum vero Principum vitam exemplis et praeceptis praeclare informandam libellum accommodatissimum, et minime iucunditatis expertem esse cernerem, a publicis commodis non alienam me rem facturum existimavi, si eum multos iam annos latentem, cum conversione Latina in lucem eruerem. Etsi enim ante complures annos a MATTHIA PALMERIO Pisano in linguam Latinam, et inde quoque in Italicam translatus esset, tamen cum is (quod citra obtrectationem dictum sit) in plerisque locis sensum autoris minus assecutus videretur, quod mihi

-- XIII --

in Germaniam reverso, a caeteris studiis tempus reliquum erat, labori eius convertendi non invitus impendere coepi. Sed me eo, fortuna magis quam voluntate, quam citissime liberari contigit. Nam dum in eo versor, fit, ut optimo doctissimoque viro Iohanni OPORINO, hospiti et amico meo, eius conversio, authore Matthia GARBITIO pauculos ante annos in inclyta Tubingensi Academia Graece linguae professione cum vita feliciter defuncto, per doctissimum eiusdem Academiae, Physicae professorem, Georgium LIEBLERUM, transmittatur. Ego itaque, qui talem operam ab eruditissimo viro in conversione illa navatam perspicerem, quae doctis minime improbari posset, libenter id manibus defuncti concessi, ut debita laboris exhausti laude frueretur, eaque conversio meae praeferretur: ita tamen, ut ad meum exemplar, quod et integrius et correctius plerisque in

-- XIV --

locis erat, textus Aristeae Graecus imprimeretur.

Cum tui vero clarissimi nominis inscriptione, HULDRICHE FUGGERE generosissime, eum in lucem producere libuit: ut meae, de praestantissimis animi tui dotibus, multorum praedicatione iampridem conceptae observantiae specimen qualecumque praeberem: et quod nulli magis quam tibi, is convenire videretur. Tu siquidem divino Ptolemaei exemplo in vestra ornatissima familia renovato, non solum literarum studiosos quam plurimos hincinde liberali sumptu alis: et peritissimos in omni doctrinarum genere professores, Gassarum, Vuolfium, Schrimgerum, Gerstmannum, viros mihi amicitia iunctissimos, domi tuae summa benevolentia foves, honoribusque et praemiis eximiis ornas: sed et ita Ptolemaeum comparatione optimorum librorum, et instructione selectissimae Bibliothecae refers, ut cum

-- XV --

eius laudis ac studii socios quam plurimos habeas, omnes tamen post te reliqueris. Testantur id cum alii autores complures, tua liberalitate publicae utilitati dati: tum vero Novellarum Iustiniani absolutissima editio, nobis post longa desideria, cum perpetua voluntatis tuae in literas laude, tandem communicata. Quare ut libellum hunc, et tanquam speculum quoddam voluntatis tuae praeclarae in literas, earumque sectatores, hilari fronte intueri: et compellationem hanc, ut ab eximia virtutum tuarum admiratione et observantia singulari profectam, pro aequitate tua in meliorem partem interpretari: et me, qua bonos omnes, benevolentia complecti digneris, etiam atque etiam te rogo: cum benigna mentione, ut veteribus olim Romanis atque Graecis non solum patrios atque indigetes deos pro se, sed et exteros adorare licuit: sic literarum studiosis vestri ordinis homines, quantumvis non

-- XVI --

admodum notos, e vel gratia suae observantiae testificandae, vel vestrae benevolentiae promerendae, compellandi veniam facile dari solere. Eius itaque a tua Magnificentia impetrandae, per tuae praeclarae, tantumque praedicatae humanitatis famam, mihi fiducia facta, illud polliceor: nihil in posterum mihi antiquius fore, quam ut, cuius iam tenuis umbra conspicitur, ea in te observantia indies magis magisque clarior reddatur: et in maioribus rebus ita sese exerat, ne, quamvis virtutis, sapientiae, eruditionis ac humanitatis tuae admiratores innumerabiles inveniantur, ego postremas inter illos tulisse videri queam.

Vale in Christo feliciter: Cal. Iulii, Anno a Christo nato 1561. Magnificentiae T. observantissimus Simon Schardius I. V. D.

-- XVII --

Previous section

Next section


Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.