Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
Previous section

Aristeae, de legis divinae ex Hebraica lingua in Gręcam translatione, per Septuaginta interpretes facta, Historia: Mathia Garbitio interprete.
Aristeas Philocrati.

Cum, o Philocrates, nostra ad Eleazarum summum Judęorum sacerdotem profectio, et quae apud ipsum agenda erant, memoratu sint digna: tuque magni hoc feceris, quia contigisset me praesentem singillatim quęque cognoscere: ego dedi operam, ut de quibus et ob quam causam missi fuissemus, plane exponerem tibi, qui semper sano animi tui iudicio et proposito addiscere et assumere aliquid studes, vel ex historiis, vel ex negociis et rebus ipsis vitae. Ita enim informatur animus ad purum habitum, cum colligit optima, et in pietatem, rem omnium praestantissimam intentus, ea ut regula minime

-- 2 --

fallaci utitur in consiliis et actionibus suis gubernandis.

Cum ergo essem animo prono ad res divinas accuratius cognoscendas, obtuli me legatum ad virum modo nominatum, virtute et fama prę aliis celebrem, et apud suos cives et apud alios homines, quique apud se haberet rem valde utilem suis et aliarum terrarum civibus, quae faceret ad interpretationem legis divinae: propterea quod illa Hebraicis literis perscripta in membranis, apud ipsos Iudaeos extaret. Atque hanc quidem legationem studiose obivimus, ita ut inde acciperemus occasionem agendi cum rege de illis, qui ex Iudaea in Aegyptum traducti erant a patre regis, qui primum et civitate potitus est, et Aegyptum occupavit. Sunt quidem et haec digna quae tibi exponam, licet persuasum habeant te magis invitare nos ad gravitatem et mores exponendos illorum hominum, qui secundum sanctas degunt leges: id quod est praecipue instituti nostri, ita tibi exponere, ut rem totam cognoscas: quoniam nuper ex insula ad nos venisti eo animo et studio, ut cognosceres omnia

-- 3 --

quae extarent utilia ad animi informationem. Misi autem et ante ad te illorum, quae putarem digna scitu, commentarios, quos consecuti sumus in eloquentissima Aegypto, ab eloquentissimis et praestantissimis de genere Iudaeorum sacerdotibus. Cum enim tu magno tenearis studio eorum quae menti prodesse possint, et rectum sit talia quidem maxime communicare cum omnibus similiter affectis: multo tamen magis tecum sunt communicanda, quae praeditus es genuina, et eadem mecum animi sententia et voluntate, non solum ex eo quia vere meus moribus es frater, ex sanguine et communi institutione, sed etiam quia similiter mecum res honestas magno studio et toto impetu animi prosequeris. Neque enim animi splendor aut decus ullius illarum rerum quę magni fiunt ab illis qui vana gloria ducuntur, tantum asserunt utilitatis, quantum doctrinae et eruditionis cultura, et quę in hęc confertur cura et opera. Sed ne protrahendo pręfationem, incidamus in vicium alicuius garrulitatis, accedere volumus ad persequendam commemorationem susceptam.

-- 4 --

[ERROR: no reftable :]Demetrius Phalereus Demetrius ille Phalereus, cum esset praefectus regiae Bibliothecae, diligenti studio multa et varia impendit, ad colligendos, si quo modo fieri posset, omnes in mundo libros. nam et emptionibus et descriptionibus librorum a se procuratis studuit, quantum in se esset, regis perficere voluntatem. Ex quo pręsentibus nobis interrogatus, quot iam myriades librorum adessent, respondit: Assunt, rex, ultra viginti: sed brevi efficiam, ut reliquis adimpleantur myriades quinquaginta. nam narratur mihi, Iudaeorum etiam leges dignas esse quae describantur, et in tuam Bibliothecam seponantur. Tum rex: Quid ergo est, inquit, quod te prohibet facere hoc? nam tibi omnia quae ad huius rei procurationem faciunt, sunt commissa. [ERROR: no reftable :]Numerus librorum bibliothecae Philadelphicae Ad haec Demetrius respondit: Indigent interpretatione leges illae. nam Iudaei in sua regione, perinde ut Aegyptii literarum dispositione, ita illi characteribus propriis utuntur iuxta pronunciationem quam propriam habent. Putatur a nonnullis illa esse Syriaca, quod non ita est: verum est eius alia ratio et forma. Rex

-- 5 --

his acceptis, dixit se scripturum ad summum Iudaeorum sacerdotem, ut quae exposita essent, perficerentur.

Hic ego sum ratus adesse tempus agendi illa, de quibus saepe ante Sosibium Tarentinum et Andream, primores regis custodes, allocutus fueram, ut liberarentur illi, qui a patre regis traducti ex Iudęa fuerant. Nam ille adortus partes cavae Syriae et Phoeniciae, cum et viribus pręstaret, et ubique fortunam haberet faventem, alios in colonias traducebat, alios captos abducebat: passimque terrore iniecto ita subiugarat omnia, ut ad decem myriades ex Iudaea in Aegyptum traduceret: ex quibus circiter tres myriades electos et armis instructos viros assumpsit in regionem, ut in praesidiis ipsius degerent. Sed ante quoque satis multi pervenerant in regionem cum rege Persarum, et ante hos alii ut auxiliarii missi erant ad Psametychum, quo cum pugnarent adversus regem Aethiopum: verum illi non tot multitudine erant, quot secum adduxerat Ptolemaeus ille Lagi filius.

Quemadmodum autem prius

-- 6 --

diximus, electos praestantissimos, qui et aetate et robore praestarent, armis instruxit: reliquam vero turbam seniorum et iuniorum, ac mulierum etiam, concessit militibus in servitutem, non tam sponte et consilio suo, quam exoratus ab illis, ad usus et necessaria in belli rebus ministeria. Nos ergo postquam nacti essemus quandam ansam ad liberandos eos, talibus usi sumus verbis ad regem.

[ERROR: no reftable :]Aristeae cum Rege consultatio de legis divinae interpretatione, et captivorum Iudaeorum liberatione Vide ne sit deforme, te (Rex) redargui ex rebus ipsis. Nam cum ad omnes Iudaeos pertineant leges illae, quas cupimus non solum describere, sed et interpretari: quam rationem habebimus mittendi ad illos, legatos, dum tam multi Iudaeorum servituti obnoxii sunt in regno tuo? Quin age, animi voluntate perfecta et divite libera eos, qui in aerumnis detinentur: praesertim cum idem Deus, qui ipsis legem dedit, te tuumque regnum feliciter gubernet, quemadmodum hoc ego diligenter perpendi. Nam illi Deum omnium inspectorem et creatorem colunt, quem etiam alii omnes homines, et nos in primis: sed nominantes aliter, vocamus Ζῆνα: qua

-- 7 --

[ERROR: no reftable :]Zeus unde dicatur apud Graecos et ipsa voce maiores non incommode significarunt, eum esse omnium gubernatorem et Dominum, per quem omnia vivificarentur et fierent. Tu ergo, qui omnes homines superas magnificentia et claritate animi, libera eos qui detinentur in servitute.

Nec vero ille ita diu suspensus mansit, cum nos etiam in animo ad Deum preces funderemus, ut mentem ipsius praepararet ad liberandos universos illos. Cum enim genus humanum sit Dei creatura, nimirum id pro voluntate ipsius et transformatur et flectitur. Itaque multis et variis precibus in corde meo invocabam Deum omnia administrantem, ut permoveretur rex ad perficienda illa quae petieram. ac conceperam de salute illorum hominum magnam spem, ex hac ratione persuasionis meae de voluntate Dei ad perficienda vota mea: quia quae homines constituant in sanctitate animi facere ad iusticię et bonorum operum industriam et procurationem, ad ea Deus omnia gubernans, actiones et conatus ipsorum feliciter dirigat atque promoveat.

-- 8 --

Tum ergo ille erecto capite et hilari vultu me aspexit, et dixit: Quot putas fore myriades? Ibi Andreas, qui prope adstabat, respondit, paulo plus fore quam decem myriades. Tum ille: Rem parvam, inquit, a nobis petit Aristeas. Tum Sosibius et nonnulli alii qui aderant, discebant: At dignum est tua magnanimitate, ut summo Deo offeras istorum liberationem, munus animi pii et grati. Nam cum a Deo omnium gubernatore ad maximos sis evectus honores, et gloria illustratus supra maiores tuos: convenit tibi, ut etiam maxima exhibeas munera, ad declarationem gratitudinis tuae.

[ERROR: no reftable :]Ptolemaei Philadelphi insignis liberalitas Hinc ille sub mensa, cum bene esset exhilaratus convivio, dixit se hoc etiam velle adiicere, ut pro singulis corporibus, illi qui ea habeant, viginti accipiant drachmas: et hac de re promulgetur edictum, idque statim fiat, et simul perscripta omnia diligenter annotentur. Ita insigni usus est animi promptitudine, Deo omnia quae cupiebamus peragente, et impellente ipsum ad redimendos non illos tantum qui cum

-- 9 --

patris exercitu advenerant, sed illos etiam si qui ante aderant, aut postea in regnum fuerant adducti. Expensas autem referebant factas ultra QUADRINGENTA TALENTA. Ipsius etiam edicti exemplum non incommode, ut puto, est a me separatim expositum. Nam ita regis magnificentia fiet multo splendidior et illustrior, ad quam Deus confirmabat et impellebat ipsum, ad hoc ut contingeret salus multis hominum coetibus. Tale autem erat edictum ex mandato regis conscriptum.

[ERROR: no reftable :]Edictum regis Ptolemaei de liberatione Iudaeorum Quicunque militantes cum patre nostro in regionibus Syriae et Phoeniciae, adorti terram Iudaeam obtinuerunt corpora Iudaica, et ea secum perduxerunt huc in civitatem aut regionem, aut etiam aliis vendiderunt: similiter si qui vel ante aderant, vel postea sunt huc adducti ex Iudaeis, volumus, ut qui eos habent, illico dimittant a se liberos, et accipiant statim pro singulis corporibus drachmas viginti, milites quidem in distributione stipendiorum, alii vero de mensa regia. Nam arbitramur illos neque ex patris nostri voluntate, neque ut decet et

-- 10 --

aequum est captos fuisse: sed ex militari impetu et regionem vastatam, et Iudaeorum in Aegyptum traductionem factam. Nam quod commodi contigit ex auxilio militum regionis, hoc satis magnum fuit: quia vero homines etiam ipsi sunt captivi abducti, hoc est omnino iniquum. cum ergo constitutum habeamus reddere omnibus hominibus ius suum, et multo magis illis qui sine ratione sunt sub imperio alieno: cumque ubique et in omni negocio eligamus quod rectum sit ratione et iusticiae et pietatis: ideo mandavimus, ut quotquot cuique Iudaeorum corpora sint obnoxia servituti, aut quocunque alio modo in regno detineantur nostro, qui habeant illa apud se, illi pro precio a nobis deputato ea dimittant libera: neque quisquam hic callide aliquam fraudem usurpet, sed intra triduum post hoc edictum publicatum omnes profiteantur numerum suorum apud praefectos huic negocio, et simul statim exhibeant corpora ipsa. Nam ut haec ita fierent, in nostra considerata deliberatione invenimus et nobis et negocio ipsi conducere. Qui autem volet

-- 11 --

aliquem ex contumacibus deferre, ille in deprehensum ius et potestatem habebit plenam, bona vero talium recipientur in fiscum regium.

Oblato hoc edicto, ut regi praelegeretur, cum id omnia complecteretur, hoc excepto, ET SI QUI VEL ANTE ADERANT, VEL POSTEA SUNT ADDUCTI EX IUDAEA: hoc rex, ex sua munificentia et magnanimitate adiecit: iussitque solutionem, ut quae multiplex et cumulata esset futura, partiri et distribuere inter ministros mandatorum et regios nummularios. Atque ita hoc negocium decretum, intra septem dies fuit confirmatum et absolutum, authoritate regia. Expensae autem protrahebantur ultra [ERROR: no reftable :]Expensarum in captivorum redemptionem factarum summa SEXCENTA ET SEXAGINTA TALENTA. nam multi etiam lactantes pueri, una cum matribus redimebantur. de quo et ipso cum esset ad regem delatum, num et pro istis essent viginti drachmae pendendae: Rex hoc etiam facere iussit, cum plene et integre omnia in re decreta perficere studeret.

His peractis, Demetrium iussit scripto comprehenso sententiam suam offerre,

-- 12 --

de libris Iudaeorum describendis. nam nihil inconsiderate et temere, sed omnia ex mandato et cum magna diligentia administrantur apud hos reges. ex quo mihi visum fuit separatim exponere et eorum quae fuerunt regi exhibita, et epistolarum exempla: ad haec, et numerum et apparatum eorum quae fuerunt dono missa Eleazaro, propterea quod eorum quodque excellebat et munificentia et arte. Ad hunc autem modum Demetrius sententiam suam regi exposuit.

[ERROR: no reftable :]Epistola Demetrii Phalerei de libris Iudaeorum describendis Cum Rex mandaveris mihi, ut qui deessent Bibliothecae tuae libri, eos curarem ad eam complendam conquisitos colligi: et simul si quid detrimenti cepissent, illos ad modum convenientem reficerem: ego hactenus non segnem in hoc operam navavi. Et nunc praeterea ad te refero, Legum Iudaicarum libros cum paucis quibusdam deesse. Constant enim hi lingua et literis Hebraicis: sed negligentius, nec ita ut re ipsa se habent (quemadmodum hoc perhibetur ab illis qui intelligunt) sunt conscripti: quia nondum contigit illis regii animi cura et munificentia. Rectum autem

-- 13 --

fuerit, et hos libros accurate elaboratos extare inter tuos: qui hae leges et sapientiores et sanctiores sunt alliis, ut quae sunt divinae. Hinc enim cum alii Scriptores et Poetae, tum Historici omnes abstinuerunt a mentione et librorum istorum, et virorum illorum qui secundum leges has administrantur et administrant Rempublicam: quia, ut Hecataeus Abderites asserit, plane sanctam quandam et venerandam contineant in se sententiam et contemplationem. Si ergo visum fuerit tibi Rex, scribetur ad principem sacerdotum Hierosolymis, ut mittat ad te ex quaque tribu sex viros maxime honestate vitae, senio et prudentia legum suarum praestantes: ut ita ex pluribus per diligentem examinationem nacti consentientem et accuratam interpretationem, hos libros pręclare, ut et rei ipsius et tuae voluntatis dignitas postulat, recondamus. Sis felix perpetuo.

Facta hac relatione, Rex iussit ad Eleazarum istis de rebus scribi, et indicari redemptionem captivorum factam. Ac exhibuit ad confectionem craterarum, phialarum, mensae et vasorum

-- 14 --

libationum, de auro quinquaginta pondo talentorum, de argento autem septuaginta, et lapidum preciosorum ingentem numerum. Iussit praeterea, fisci praefectos facere artificibus copiam eligendi quae vellent, et de pecunia expendere ad sacrificia et res alias ad talenta centum. Sed exponemus tibi etiam, quomodo singula fuerunt confecta, ubi epistolam regiam percurrerimus, quae ad hunc modum conscripta fuit.

Rex Ptolemaeus Eleazaro summo sacerdotum gaudium et salutem precatur.

[ERROR: no reftable :]Epistola regis ad Eleazarum, de mittendis interpretibus Quoniam evenit, ut multi ex Iudaeis incolerent regionem nostram, quorum alii Hierosolymis abducti sunt a Persis tum temporis, cum illi potirentur rerum: alii cum patre nostro capti in regionem nostram pervenerunt, ex quibus ille multos selectos in exercitum et ad militiae usum stipendiis amplioribus recepit: et quia illos priores iudicabat plurimos esse, his loca ad praesidia munita commisit, ne Aegypti populus sibi ab illis timeret. Nos vero consecuti regni administrationem, cum aliis

-- 15 --

omnibus exhibemus nos humaniores, tum vero praecipue civibus tuis, quorum captivos ultra decem myriades liberavimus, persoluto singulis dominis pecuniae precio digno: et simul etiam corrigimus, si quae ex impetu multitudinis perperam sunt acta. In quo persuasum habemus, nos pie agere, et offerre munus animi grati Deo maximo, qui nobis regnum conservavit in pace et gloria, quae praestet in toto terrarum orbe. Praeterea aetate et viribus valentiores in exercitum recipimus: qui vero idonei essent ut circa nos versarentur, illos dignos iudicavimus, quibus negocia aulae committeremus. Sed cum non solum his cupiamus gratificari, sed et omnibus aliis Iudęis in orbe terrarum, illis etiam qui sunt in posterum futuri: constituimus, legem vestram ex Hebraica lingua interpretatione traducere in Graecam, ut hae leges vestrae in nostra Bibliotheca extent, cum aliis regiis libris. Praeclare ergo et pro dignitate instituti nostri feceris, si ad nos miseris electos ex quaque tribu sex viros seniores: qui et honeste vitam peregerunt

-- 16 --

suam, et in legum peritia sunt exercitati, et interpretandi facultate pollent, ut in studio et tractatione rei magnae germana et consentiens eius veritas a pluribus eruta deprehendatur. Nam nos quidem ex hoc negocio peracto, arbitramur nobis magnam accessuram gloriam. Ablegavimus autem ad te Andream, praecipuum corporis nostri custodem, et Aristeam: viros apud nos magno in honore constitutos, qui tecum hac de re agant, et afferant tibi secum et in templum primitias nostrae dedicationis, et ad sacra aliosque usus pecuniae talenta centum. Si autem et tu ad nos scripseris de quibus placuerit, rem et nobis gratam, et amicitia tua erga nos dignum facies. nam nos statim effecta curabimus, de quibus nos voluntatem tuam cognoverimus.

Vale.

Ad hanc epistolam Eleazarus haec benigne rescripsit.

Eleazarus summus sacerdos regi Ptolemaeo amico sincero Salutem.

[ERROR: no reftable :]Eleazari pontifici ad regis Ptolemaei epistolam responsio Valeas et tu, et regina Arsinoe soror tua: liberi etiam bene, et, ut cupimus,

-- 17 --

habeant: valemus autem et nos. Accepta epistola tua, valde gavisi sumus, ob institutum et consilium tuum tam praeclarum: ac congregatae universae multitudini praelegimus, ut cognoscerent tuam erga nostrum Deum piam voluntatem. [ERROR: no reftable :]Dona missa Eleazaro quibus monstravimus etiam phialas, quas aureas viginti, et argenteas triginta misisti: crateras item quinque, et mensam super quam fierent oblationes, et sacra peragerentur: tum talenta centum pecuniae, ad conficienda alia quibus templum indigeret. Quae quidem attulerunt Andreas tibi charissimus, et Aristeas, viri honesti et boni, ac doctrina praestantes, tuaque conversatione ac iustitia per omnia digni. Qui etiam exposuerunt nobis omnia sibi abs te commissa: et a nobis vicissim cognoverunt, quae ad literas tuas respondenda fuerunt. Nam in omnibus quae tibi proderunt, etiamsi illa naturam nostram superent, obtemperabimus tibi: id quod est argumentum amicitiae et dilectionis. Quoniam et tu magnis et indelebilibus beneficiis cives nostros, et eos permultos, affecisti. Atque ideo statim pro te,

-- 18 --

sorore tua, liberis et amicis sacra exhibuimus, in quibus simul universa multitudo vota fecit, ut tibi omnia et perpetuo, quemadmodum cupias, succederent: et Deus, qui omnia administrat, gubernatione sua conservaret regnum tuum in pace, una cum gloria: utque tibi salutariter, et ex animi sententia, descriptio legis procederet. Atque in praesentia omnium, eligimus honestos et bonos viros ex singulis tribubus sex seniores, quos etiam misimus ad te, una cum lege. Tu vero Rex iuste et praeclare facies, si post absolutam ex mandato tuo descriptionem librorum, curabis ut isti viri rursus nobis tuto restituantur. Vale.

[ERROR: no reftable :]Nomina interpretum ab Eleazaro missorum ad legis interpretationem Ex prima autem tribu hi sunt:

Iosephus, Ezekias, Zacharias, Ioannes, Ezekias, Eliseus.

Ex secunda tribu:

Iudas, Simon, Somoclus, Adaeus, Mattathias, Eschlemias.

Ex tertia tribu:

Neemias, Iosephus, Theodosius, Basaeus, Ornias, Daces.

Ex quarta:

Ionathas, Abraeus, Elisaeus, Ananias, Chabrias, Satus.

-- 19 --

Ex quinta:

Isacus, Iacobus, Iesus, Sabbataeus, Simon, Levis.

Ex sexta:

Iudas, Iosephus, Simon, Zacharias, Simoelus, Selemias.

Ex septima:

Sabbataeus, Zedekias, Iacobus, Isachus, Isias, Natthaeus.

Ex octava:

Theodosius, Iason, Iesus, Theodotus, Ioannes, Ionathas.

Ex nona:

Theophilus, Abramus, Arsamus, Endemias, Iason, Danielus.

Ex decima:

Hieremias, Arsamus, Iason, Endemias, Eleazarus, Dathaeus.

Ex undecima:

Samuelus, Iosephus, Iudas, Ionathas, Chabeu, Dositheus.

Ex duodecima:

Isaelus, Ioannes, Theodosius, Arsamus, Abietes, Ezekielus.

Hi omnes fuerunt numero duo et septuaginta. Atque haec quidem ad epistolam Regis sunt ita ab Eleazaro rescripta.

Porro, ut promisi, explicabo etiam

-- 20 --

[ERROR: no reftable :]Munerum a rege missorum descriptio ornamenta et elaborationem munerum, quae varia et praestanti solertia artificii fuerunt confecta. Cum enim rex et suppeditaret omnia large, et artifices in conficiendis singulis observaret, non potuit fieri ut illi per oscitantiam aliquid vel intermitterent, vel temere et perperam conficerent. Primum autem mensae confectionem exponam.

[ERROR: no reftable :]Mensa aurea Hanc rex mole quidem valde magnam volebat extruere: sed cum iussisset interrogare illos qui Hierosolymis fuissent, quanta illa prior ibi foret, et illi indicassent modum, ipseque rursus quaesivisset an maiorem conficere deberet? ac quidem tum nonnulli ex sacerdotibus et aliis dixissent, nihil obstare: ipse dixit se paratum esse ad extruendam vel quintuplo maiorem, sed vereri ne ad ministeria inutilis fiat. nam se non hoc respicere, ut tantum a se oblata in templo persistat: sed iudicare multo plus gratiae consecuturum, si ministeria et sacra solita rite, quibus conveniat, essent peracturi supra illa opera quę a se essent confecta. neque enim ob penuriam auri, priorem mensam ita parvam factam: sed

-- 21 --

sibi videri eam, cum satis auri habeat, certa de causa et ratione ista magnitudine constare: propterea non velle, neque debere eam, cum iusta et commoda sit, transgredi et transmutare. Sed dixit se aliam initurum rationem, ac curavit ut quamplurimum ingenii et artificiosae operae in eam conferretur. Nam ut erat ingenio solerti ad rerum formas et imagines concipiendas, omnia ipse accurate perpendendo, ad speciem venerandam excogitabat. Et quidem quae coelata debebant esse, illa iubebat facere quam speciosissime: quae vero plana et nullo coelo exornata, illis modum suum convenientem praecipiebat adhibere. hinc longitudine duorum cubitorum, altitudine autem unius et semis, eam extruebat, undique ex auro probato solidam, non foliaceo extrinsecus circumvoluto obductam. Coronam autem palmarem circumdederunt. Plegmata vero et reticula circum labia et extremitates erant contorta ad modum funiculorum, in quibus supra modum mirabile artificium torni ex tribus lateribus erat. nam figura triangulari erant, et a quaque parte

-- 22 --

formata ad eundem effectum dispositionis suae, ut in quamcunque partem verterentur, eandem aspicienti faciem praeberent: a parte quidem iuxta coronam, tractus ille qui in mensam tendebat, formam decentem habebat: sed ille qui foras spectabat, decentiorem, ut qui accommodatus esset ad contemplationem ac cedentium. Quia autem, ut diximus, forma triangularis erat operis in quamcunque partem versi, hinc utriusque huius tractus pars in summo acuta et elevata erat. In hoc etiam altero tractu erant preciosi et varii lapides, in medio plegmatum funalium situ contiguo per vices inserti ad inimitabilem connexionis formam: omnes etiam per foramina fibulis aureis, ut firmi inessent, comprehensi. angulorum iuncturas clausurae constringebat. Circa partes autem coronae ad aspectum eminentes, per obliquum in circuitu erat ex lapidibus preciosis confecta quaedam ovorum facies, cum effigie extante, et virgulis exculptis, ad formam continui et densi inter se situs, quae ambibat totam mensam. Sub hac lapidea ovorum effigie, artifices fecerant

-- 23 --

coronam feracem omnium frugum, ita ut illi fructus extarent, et conspicui essent: ut botri, spicae, palmae, poma, olivae, punica mala, et id genus alii fructus: quos singulos lapides non tantum ad formam, sed et colorem fructuum elaboratos in circuitu totius mensae alligarant ad summum orbis aurei. Post coronam ita exornatam extabat in opere similiter et ovicularis illa facies, et illa reliqua virgularum et coelaturae forma, ut cum mensa esset ad usum ab utraque parte confecta, ad utram eam erexeris, ab illa usque ad ima pedum eandem et plegmatum et coronae speciem referret. Nam laminam mensae, quam lata ea erat, adiunxerant solidam, et latitudine quatuor digitorum, ad pedes in eam inserendos, qui fibularum clausuris astringerentur, ut in utramvis partem erecta mensa, apta esset usui. Atque haec quidem in externa superficie mensae utrobique ad usum accommodata cernebantur.*/*ὑπ αὐτῆς/ Supra ipsam autem conspicium meandrum fecerant, qui in medio haberet extantes lapides preciosos, ut pyliades, carbunculos, smaragdos, ad haec

-- 24 --

onyches, et alios qui speciei fulgore pręstarent. Iuxta meandrum erat patens quędam textura miro artificio confecta, in medio exprimens sublongam et rotundam figuram rhombo similem, quae crystallum, et quod vocant electrum, ita affabre figurata habebat inserta, ut contemplantibus videretur opus inimitabile. Pedes vero ita erant parati, ut haberent lilia, et ea repansa in summo qua incumberet mensa. Subtus autem folia quae sub aspectum venirent, essent erecta. Pars autem ima pedis cuiusque, qua innitebatur pavimento, constabant carbunculo ex omni parte palmari, latitudine digitorum octo: quia erat loco fundamenti, cui pedi reliqua moles tota incumbebat. Ex eo etiam artificiose exculpta prodibat hedera achanto implexa et viti, quae circumvoluta toti pedi botros haberet ad summum usque ex lapidibus preciosis confectos. Atque hęc eadem forma erat pedum quator, in quibus omnia erant ita elaborata affabre, et coaptata, ut peritiae et artis praestantia non solum nihil discreparent a veritate, sed etiam vento per aerem flante

-- 25 --

moverentur eorum folia omnia, et situ et habitu ad nativam imaginem sculpta. Labia autem mensae constabant ex tribus partibus, et erant veluti triplicata, ac clavibus subtilibus ita inter se per crassitudinem operis coagmentata, ut neque cerni neque inveniri posset, qua iuncturae coirent. Crassitudo autem mensae totius non minor erat semicubito: unde sumptus ad multa millia protrahebantur. nam quia Rex semel constituerat, non esse magnitudine ampliorem faciendam, quae insumenda fuissent in eam, illa, atque adeo plura, contulit in crassitudinem, omniaque sunt ex ipsius sententia perfecta ad ornatum excellentem et visu mirabilem, in quo et artificium superaret omnem imitationem, et speciei decor esset valde conspicuus.

[ERROR: no reftable :]Craterum descriptio Crateres autem duo erant ornatu squammoso, ab imo usque ad medium perquam artificiose torno exculpti, in medio squamarum intersertis lapidibus preciosis. Hinc sequebatur meander altitudine cubitali, ita ex lapidibus variis figuratus, ut in eo praeter speciem

-- 26 --

pulchritudinis, artis etiam insignis industria eluceret. Post hunc erat virgularum series, super quam usque ad labia rhombi ad similitudinem retis complicati. in medio horum scuta ex lapidibus diversi generis, magnitudine non minore quatuor digitorum, ad summum illustrabant splendorem pulchritudinis illa sua perpetua lapidum discrepantia. In coronae autem labiis erant expressa lilia, et anthemides, atque botri in ambitu intertexti. Talem formam habebant crateres aurei, qui capiebant plus quam duas urnas. Argentei autem erant, ad nitorem mirifice conspicuum et splendentem, propter hoc ipsum elaborati, ut quidvis adhibitum in iis multo expressius quam in ipsis speculis repraesentaretur: nec sane licet oratione assequi veram effigiem eorum. Nam postquam essent perfecti, et hoc ordine dispositi, ut primum locum haberet argenteus, secundum aureus, deinde rursus argenteus, postea aureus positus esset, plane inenarrabilis spectaculi facies reddebatur: ut accedentes ad contemplandum, non possent discedere, eo quod

-- 27 --

omnia splendore eorum illustrarentur, et quod in contemplatione magna inesset iucunditas, et ea condita varia quadam vi apparitionis et speciei ipsorum, dum contemplantes quidem decus aureorum craterarum sentirent perpetuam quandam voluptatem, cum admiratione animi assidue se ab una ad aliam artificii solertiam conferentis. Respicientibus ad argenteos, undique in oculos incurreret splendor, qui multo etiam magis caperet animos, et eos ita distineret, ut potuisses diffluere: ex quo sane varietas et solertia artificii eorum non potest enarrari.

[ERROR: no reftable :]Phialae aureae Porro phialas aureas ita torno expolierant, ut in medio haberent coronas vitis, circa labia hederae et myrti: quibus etiam coronam oleae illustrem et lapidibus valde preciosis exornatam interserverant, et reliqua similiter varietate sculpturę speciosa reddiderant, dum singulari industria studerent omnia absolvere ad excellentiam gloriae Regis. Nam prorsus neque in aerario regio, neque ullo alio extabant tanti sumptus et tam artificiosa opera. Rex enim, ut erat

-- 28 --

ambitiosus circa decus et splendorem, non parum adhibebat curae et solicitudinis ad hoc suum institutum. Nam saepe omissis publicis occupationibus, studiose assidebat artificibus, ut illi perficerent omnia ut conveniret loco in quem illa opera missurus erat. unde quidem evenit, ut omnia essent absoluta honorifice, et pro dignitate tum regis mittentis, tum summi sacerdotis qui pręesset loco illi. Nam lapides et magnitudine conspicui, et numero multi, non pauciores quinque millibus adhibiti erant: tum artis solertia omnia ita excellebant, ut quintuplo precium auri superarent lapides collati, et artificum industria navata.

Ita habes et haec, quorum expositionem iudicavi necessariam. Sequens narratio, continebit iter nostrum ad Eleazarum: sed primum declarabo tibi totius regionis situm. [ERROR: no reftable :]Hierosolimae situs Postquam ergo pervenimus in loca illa, cernebamus civitatem in medio regionis sitam super montem editum et subarduum. in [ERROR: no reftable :]Templum huius summo erat extructum Templum, cum insigni ornatu: circum quod erant tres muri altitudine supra septuaginta

-- 29 --

cubitos, et tum latitudine pro tali altitudine, tum longitudine pro structura et mole aedificii. atque hęc omnia erant exaedificata perquam magnifice, cum sumptus ex omni parte excellentia. conspicua etiam erat magnificentia expensarum in portas, et compages partium earum inferiorum, et in munitionem super liminarium. [ERROR: no reftable :]Velum Velum item appensum erat, ad similitudinem ianuarum formatum, quod spectaculum quoddam iucundissimum, et quo nunquam facile satiari posses, praebebat: et quidem ideo pręcipue, quia a vento subintrante perpetuo movebatur, et quidem sinuatione ab imo usque ad summum, ob ventum a pavimento subintrantem. [ERROR: no reftable :]Descriptio altaris Altare etiam extructum erat apposite et ad locum illum, et hostias quae ibi igne consumerentur. Qua vero parte ascensus erat ad illud, ea perquam decenter exornata erat, et pulchre accommodata ad ministeria sacra, et habitum sacerdotum ad talos usque indutorum tunicis ex bysso. Templum autem spectat ad ortum, posterioribus eius ad occasum tendentibus. et pavimentum totum est

-- 30 --

lapide constratum, tractusque habet aquae immittendae ad loca certa, quae immititur ad abluendum sanguinem hostiarum: quia in solemnibus festis multa millia iumentorum offeruntur. Aquae vero confluxus nunquam deficit: et quia fons intrinsecus magnus naturalem, et eam perennem scaturiginem habet, et quia subtus terram sunt mira et inenarrabili arte aquarum receptacula, confecta per quinque stadia, quemadmodum apparebat undequaque circum templum, quorum singula habent fistulas infinitas, utrinque in se invicem emittentes fluxus: atque haec omnia in imo et a lateribus plumbo sunt obducta, et multa terra accurate cooperta. Sunt praeterea multa ostia in fundo et basi, quae nemo cernere potest, praeter illos quibus ministerium est commissum: per hęc impetu et effluxu supermissae aquae, sanguis quantumvis copiosus a victimis collectus, abluitur et expurgatur.

Exponam etiam, quomodo ipse istorum receptaculorum molem et structuram ex singulari benevolentia monstratam cognovi. Nam abduxerunt me ex

-- 31 --

civitate ultra quatuor stadia, et iussit me unus capite ad locum quendam inclinato auscultare sonum, quem aquarum concursus ederet. Hinc ego aperte cognovi magnitudinem vasorum illorum, de quibus dixi.

[ERROR: no reftable :]Descriptio sacerdotum templi Sacerdotes vero ministeria peragentes, omnino virium robore praestant, cum summa ornatus ac silentii reverentia. nam omnes sponte intenti sunt laboribus, licet valde molestis. Ac suae cuique demandatae partes sunt curae, sine intermissione ministerii. alii enim ligna, alii oleum, alii similam, alii aromata in ministerio suo curant: alii integras carnes hostiarum comburunt, utentes in hoc magna virium et intentione et dexteritate. apprehensa enim utrisque manibus vitulorum crura, quae singula fere talenti pondo habent, per vices utraque manu sursum porriciunt mira industria, in altitudinem satis magnam: nec in iis excipiendis errant. Simili modo porriciunt etiam ovium crura, nec non et caprarum, quae mirifice et pondere et pinguedine excellunt. nam quod iam dictum est, ita peragitur, ut ad id, a certis quibus

-- 32 --

hoc curae est, per omnia seligantur, quae et labe reprehensionis omni vacent, et pinguedine excellant. Ad quietem autem habent locum certum, ubi quiescentes recumbunt: atque inde usi quiete, alacres et prompti excitantur, nemine ipsis ministerii officia imperante. Tantumque ubique est silentium, ut putes in loco illo nullum prorsus esse hominem: cum interim et sacerdotum ministrantium sint circiter septuaginta, et eorum qui hostias adducant valde magnus numerus. ita omnia cum reverentia, et ut convenit magnae divinitati, peraguntur.

[ERROR: no reftable :]Summi sacerdotis descriptio Hinc vero magnus nos subibat stupor, cum aspexissemus Eleazarum sacra tractantem, et ornatum illum eius, et dignitatis reverentiam, emergentem ex tunica induta, et lapidibus in ea preciosis. nam aurea tintinabula ad pedes usque ornatus eius dependent, quae singula harmoniae edunt sonum suum: inter quae singula sunt punica mala, et floribus variis et colore miro decorata. Zona autem cinctus erat valde decente, et variis ac pulcherrimis coloribus pertexta. [ERROR: no reftable :]Rationale Supra pectus gestabat quod

-- 33 --

Rationale vocant: in quo implexi et auro alligati erant duodecim lapides generum diversorum, qui splendentes specie inenarrabili nativi et proprii coloris, inscripta habebant nomina principum cuiusque tribus, iuxta priscam et ab initio institutam ordinationem. [ERROR: no reftable :]Cidaris.Mitra Supra caput habebat tegumentum, quod Cidarim vocant: et supra hanc inimitabilis artificii mitram, ornamentum a regibus consecratum. Hinc supra laminam auream nomen Dei sacris literis scriptum, cum ornatu et decore summae reverentiae per frontem ad supercilia usque protenditur. Ipse vero Eleazarus in tractatione sacrorum videbatur his omnibus dignus esse. Qui autem splendor inde existebat, ille metu et turbatione quadam afficiebat spectantes, cum videretur ipsis quasi extra ornatum in alium egressus esse Eleazarus: affirmoque omnem qui accessisset, ex illa contemplatione transformatum animo, deventurum fuisse in stuporem et admirationem ineffabilem, propter illum sanctum habitum, qui in singulis videbatur inesse.

Hinc, ut omnia cognosceremus, in

-- 34 --

[ERROR: no reftable :]Sionis arcis descriptio adiacentem civitatis arcem ascendentes, eam perlustrabamus. Haec sita in editissimo loco, munita est turribus ad summum usque longis lapidibus extructis, ad illorum quae circum templum erant locorum, ut colligebamus, custodiam: ut si quae insidiae, aut qui tumultus, aut hostium insultus existeret, ne quis posset aditum nancisci in illa circum templum munimenta. Nam in turribus arcis erant acuta iacula, et varia bellica instrumenta: locusque iste erat in vertice montis, et supereminens inter alia munimenta. Praeterea turres custodiebantur a fide dignissimis, et patriae multis argumentis declaratis viris, qui non habebant facultatem egrediendi ex arce praeterquam festis diebus, idque per partes et vices: neque sinebant ingredi quenquam. Et a pręside iussi admittere aliquem contemplandi gratia, valde ac curate eum observabant: quod etiam tum, cum nos adessemus, eveniebat. Nam aegre nos duos et inermes admittebant, ad perlustrandas res sacras. dicebant enim, sibi sub fide commissam hanc curam: omnesque adductos ad hoc

-- 35 --

iuramento, quod sancte hanc rem, ut esset sibi praescripta, curare vellent. Et hinc, cum sint numero quingenti, nunquam admittere simul plures quam quinque. Hocque ita esse cautum et prospectum ab illo, qui primus hanc praemunitionem extruxerat.

[ERROR: no reftable :]Urbis Hierosolymorum situs descriptio Civitatis vero amplitudo est mediocritate quadam temperata: quae, quantum colligere potuimus, in circuitu quadraginta stadia habet. Turres eius subtus videntur esse pervię, supra vero transitus usitatos habent, et sunt ad formam theatralem dispositę. nam quia civitas in monte est sita, sunt reflexae, et in se invicem pronae. Ad illos transitus sunt etiam parati ascensus graduum editiores, ut alii in sublimi, alii subtus incederent. quae distinctio praecipue facta est ob sanctos et religioni deditos viros, ut neminem attingerent, quem non liceat.

Non temere autem illi primi conditores, civitatem hac convenienti amplitudinis dimensione condiderunt: sed sapienti hoc consilio fecerunt. Nam regio est ampla et bona. versus quidem Samaritas, et qua attingit Idumenaeos,

-- 36 --

magna ex parte est campestris: in nonnullis etiam aliis locis est montosa, ubi agricolatione et diligenti terrae elaboratione indiget. Sed fere sit, ut etiam hi cultores ob suam industriam et diligentiam, abundantiam frugum habeant. ex quo sane sit, ut omnia excolantur: et ubique in regione sit magna fructuum affluentia. At vero quae civitates sunt amplae, et pacem foelicitatemque et affluentiam rerum habent, in illis evenit ut iuventus quidem floreat, regiones vero negligantur, omnibus ad hilaritatem animi intentis: cum ab ortu ipso naturę suae omnes homines ad voluptates sint praecipites et proni. [ERROR: no reftable :]Alexandria Aegypti urbs, deque eadem edictum id quod usu venit Alexandriae, quae cum omnes civitates et magnitudine et affluentia rerum superet, in eam ex omnibus regionis partibus commeantes incolae ad hospitales invitationes, dum morantur diutius ibi, cultum terrae in diminutionem perducunt. unde rex, ne ibi ita morarentur, hoc mandatum promulgavit, ut ne ultra viginti dies liceret in civitate exteros versari. Similiter etiam illis qui haberent negocia in civitate,

-- 37 --

praescripsit modum et tempus ad diiudicanda ea: ut si quis esset vocandus in ius, intra quinque dies negocium eius in iudicio expediretur. Cumque etiam frumentarios, commeatusque curatores et eorum ministros magnifaceret, legibus ordinavit, ut ne agricolae et praefecti civitatis quęstum facientes, minuerent cellas et horrea, id est, fructus agriculturae.

[ERROR: no reftable :]Fertilitas terrae Iudaicae In haec autem ideo digressi sumus, quia Eleazarus ea nobis accurate demonstravit. Est ergo ibi magnum studium agriculturae: et ideo regio eorum consita est arboribus olivarum, et ferax est omnis generis frumenti et leguminum: ad haec, vineis et mellificio abundat. palmae vero, et aliae frugiferae arbores sunt innumerabiles apud ipsos: item iumenta et pecora omnis generis multa, et pascua uberrima. Itaque praeclare hoc perspicientes, ista loca multitudine hominum egere, ad hoc et civitatis constitutionem et pagorum numerum accommodarunt. Praeterea immensa copia aromatum, lapidum preciosorum et auri, importatur eo per Arabes. Nam regio et ad cultum et ad negociationem

-- 38 --

est idonea, et civitas abundat artificibus: nec deest ei quicquam eorum quae mari advehi solent, cum habeat portus opportunos, qui abunde suppeditent res et Ascalonae, et Ioppae, et Iazae, [ERROR: no reftable :]Ptolemais similiter etiam Ptolemaidis, civitatis a rege conditae. Iam in medio istorum locorum est sita, nec ab illis multum distat, sed ipsa per se omnia abunde habet, cum sit et irrigua undique regio, et ad magnam securitatem munita. [ERROR: no reftable :]Iordanus fluvius Nam Iordanus, fluvius ille perennis, circumfluit ipsam, in se ab antiquo continentem non minus arvorum quam sex millia myriadum. Deinde ex vicinia sexaginta myriades hominum in ipsam pervenerunt, qui singuli possessionem centum iugerum agri sunt consecuti. [ERROR: no reftable :]Iordani exundatio annua Fluvius autem, perinde ut Nilus, circa tempus messis exundans, multum terrae irrigat, et circa regionem Ptolemaeorum in alium fluvium illabitur, qui deinde in mare ingreditur. alii etiam qui vocantur Torrentes defluunt, qui loca illa ad Gazam et regionem Asotiorum inundant. Ad haec naturalibus munimentis circumdatur, cum ob angustias viarum et

-- 39 --

praecipitia ad fauces profundas, asperitatesque montium qui eam ambiunt, irruptiones excludat, nec ab aliqua multitudine invadi possit.

Narrabatur etiam, ex montibus Arabiae vicinis prius metalla aeris et ferri fuisse eruta: quae postea, quo tempore Persae rerum potirentur, fuerunt intermissa: quia qui tum praeessent, culparent illa, ut inutilis et sumptuosi laboris, et per quae etiam regio posset perdi. Ac quidem haec ipsorum criminatio valuit: quia fere per potentiam illorum qui intenti iis erant, regio fuit perducta in alienas manus, cum illi inde in regionem nacti fuissent ingressum. Exposui ita strictim tibi, frater Philocrates, quae etiam de his commemoranda fuerunt. deinceps exponam illa, quae sunt ipsius interpretationis.

[ERROR: no reftable :]LXX interpretum electio Elegit ergo Eleazarus optimos et eruditione praestantes viros, utpote pręclaris ortos parentibus: qui non solum exercitati erant in literis Iudaeorum, sed etiam in studia et mores Graecorum non segnem operam navarant: quique ideo idonei erant ad legationes, et eas

-- 40 --

obibant cum opus esset. Iam ad disputationes de legibus explicandas valde solertes erant. iidem amplexabantur statum vitae et morum medium, qui est optimus, deponentes a se asperitatem et barbariem animi: nec volebant videri arrogantes, et esse in aliqua opinione elationis adversus inferiores, sed suavitatem animi in conversationibus, et facilitatem audiendi alios, dexteritatemque respondendi ad singula, apte et ordine recto declarare studebant: denique omnes erant digni praeside suo, et virtute ipsius. Quam vero ipsum Eleazarum amarent, hinc licebat cognoscere, quia inviti et aegre ab ipso discedebant. Ipse etiam valde eos amabat, quod inde licebat colligere: quia praeterquam quod scripserat ad Regem de ipsis restituendis, multum etiam rogabat Andream, ut id negocii promoveret, et in aliis quibus possemus, ipsis gratificaremur. Cumque nos promisissemus nostram operam, et dixissemus ipsum non debere de istis sollicitum esse: ipse respondebat, se etiam valde angi animo ob istam rem. Compertum enim habere, Regem, cum

-- 41 --

virtutis studio et amore excellat, huius praecipue curam habere, ut ubicunque locorum celebretur aliquis doctrina et prudentia prę aliis excellens, eum ad se accersat. [ERROR: no reftable :]Ptol. regis erga doctos homines observantia nam et hoc ipsum dicere, et recte: Quod si habeat apud se iustos et moderatos viros, habeat secum regni sui maximum praesidium et munimentum: eo quod illi libere et intrepide consulant, ad communem utilitatem illorum quibus ipse bene velit. Talesque dicebat se animadvertere, esse illos ab ipso missos. Praeterea iureiurando affirmabat, se istos viros non dimissurum, si quod aliud suum negocium instaret. Nunc vero dimittere illos, ad emendationem rei communiter omnibus civibus utilis. Nam ut quis bene vivat, hoc situm esse in observantia et diligenti custodia legum: hoc vero acquiri et absolvi multo magis ex auditione, quam lectione. Ex horum ergo, et similium commemoratione, satis declarabat animi sui erga illos viros affectum.

Nunc pauca quaedam ex illis quae ipse nobis interrogantibus explicuit, dignum fuerit commemorare, praesertim cum

-- 42 --

existimemus multis videri, nonnulla in lege temere comprehensa: ut illa quae de cibo et potu, et animalibus illis quae habentur impura, sunt tradita. Interrogantibus ergo nobis, quare cum sint unius creatione omnia condita, alia ad esum impura habeantur, nonnulla etiam ad tactum. haec enim et alia multa videri superstitiose tradita esse in lege, et observari etiam nimis superstitiose. Ad haec ipse ita coepit loqui:

[ERROR: no reftable :]Eleazari ad quaestionem ab Aristea et Andrea propositam responsio Cernis, inquit, quid possint et efficiant conversatio et consuetudo. quia homines ex conversatione improborum depravantur, et fiunt miseri per totam vitam. Si vero cum sapientibus et prudentibus versentur, ignorantiae suae emendationem ad vitae rectitudinem consequuntur. Hinc primus Legislator noster distincte et accurate praecipit, quae sunt pietatis et iusticiae: et singula de his tradidit non solum prohibitione, sed etiam cum praescriptione recti: ob oculos etiam positis malis et afflictionibus, quas Deus immittat authoribus delictorum. Nam primum omnium ostendit, unum solum esse Deum, et eius

-- 43 --

potentiam omnia pervadere, ita ut omnia sint ea repleta, nec ipsam lateat quicquam eorum quae in terra ab hominibus clam fiant: sed quaecunque quis vel iam faciat, vel post sit facturus, ea sint illi aperta. Quibus quidem ita accurate traditis, hoc demonstravit et effecit, ut si quis tantum cogitet de aliquo improbo facinore peragendo, nedum si id peregisset, sciret Deum id non latere: sicque in tota lege sua Dei maiestatem et potentiam illustravit. Hoc initio ita facto, demonstravit deinde, omnes alios homines, praeter Iudaeos, stulte multos statuere Deos, et colere eos quibus ipsi sint multo praestantiores. Nam illos simulachra ex lapidibus et lignis confecta, habere pro imaginibus eorum qui ipsis aliquid ad vitam utile invenerint: atque ita adorare illa, quae manifeste videant omni sensu destituta esse. Iam ut quis concedat, ipsos respicere ad facultatem, qua tempore inventionis praediti fuerunt: hinc etiam stultos habendos, quia illi ipsorum inventores non crearint neque produxerint quicquam, sed ex creatis et productis quaedam aut

-- 44 --

ostenderint esse utilia, aut ad meliorem usum composuerint. Unde etiam hanc ob causam stulte et inaniter agere, dum habebant et colant pro diis sui similes: et eo magis, cum invenire liceat multos etiam nunc qui illis prioribus inventoribus longe sint solertiores et ad inveniendum et ad intelligendum, quos tamen ili nunquam adoraverint: et tamen interim qui Graecorum talia finxerint et commenti sint de diis, haberi apud ipsos sapientissimos. [ERROR: no reftable :]Aegyptiorum idololatria De aliis vero, aiebat, longe stultioribus quid opus est dicere, ut de Aegyptiis et similibus, qui ad bestias et multa reptilia, aliaque animalia delapsi, ea venerantur, et iis tam mortuis quam vivis sacrificant? Haec ergo singula diligenter contemplatus, utpote sapiens, et a Deo omnium rerum cognitione instructus legislator noster, circummunivit nos vallis indissolubilibus, et ferreis moenibus, ut cum nullis prorsus aliis populis possemus ulla in re commisceri: sed permanentes et corpore mundi, et animo liberi a falsis opinionibus, unum Deum, et eum potentem supra universam creaturam

-- 45 --

coleremus. Ex quo Aegyptiorum sacri praesides, postquam multa ex disciplina nostra intentius perpenderant, et inde assumpserant, nos Dei homines appellant: quod ex aliis nemini contingere potest, nisi verum Deum colat. Sed fere alii homines sunt cibi et potus et vestitus, in quo toto animo incumbunt. Nostri vero his pro nihilo habitis, per totam vitam versantur in contemplatione maiestatis et omnipotentiae Dei. Hinc ergo ne per ullius impietatis communicationem inficeremur, neve conversatione improborum depravaremur, circumsepsit nos legitima sanctitate et puritate cibi, potus, tactus, auditus, et visus. nam in universum omnia quae ipse sanxit nobis, habent naturalem causam, et ita divinitus gubernantur: habetque unumquodque eorum quo vel abstinemus vel utimur, caussam et rationem profundam. Ex quibus unum et alterum tibi, exempli causa, cursim exponam, ne in has abiectas et leves de legislatore nostro cogitationes incidas, quasi ipse pro muribus, mustelis et similibus tantopere sollicitus, talia legibus suis

-- 46 --

ordinarit: sed ut perspicias, omnia ab ipso graviter et sancte instituta esse iusticię causa, ad morum conformationem, et ad animos piis et sanctis cogitationibus imbuendos. [ERROR: no reftable :]Quae nam Iudaeis munda vel immunda censeantur Nam ex volatilibus, quibus utimur omnia sunt mansueta, et excellunt puritate, nutriunturque tritico et leguminibus: ut sunt columbae, turtures, attagenę, perdices, anseres, et id genus alia volatilia. quae autem nobis sunt prohibitae volucres, illas invenies esse agrestes, carnivoras, in alias violentas, et illas mansuetas ad suum nutrimentum diripientes: nec vero illas solum, sed et agnos, et hoedos, ipsosque homines et mortuos et vivos, violenta sua rapacitate petunt. Ideo eas insigni apposita nota, vocavit immundas: hinc docens, eos quibus tolerat leges, debere etiam in animis suis iusticia uti, nec quenquam potentia et viribus suis fretos subiugare, aut re ulla spoliare alios, sed totam vitam suam instituere et gubernare secundum iuris rationem, ad imitationem et exemplum illorum mansuetorum animalium, quae leguminibus ex terra nascentibus vescantur, et nullam vim

-- 47 --

usurpent ad alia sui generis absumenda. His itaque quasi symbolis quibusdam, legislator voluit ostensum intelligentibus, ut cogitarent se debere esse iustos , et nihil per vim agere, neque fiducia potentię et virium suarum alios opprimere. Nam cum non permisit attingere iam enumerata animalia propter impetus et inclinationes illas, quas singula habent: quomodo non prorsus iudicavit cavendum esse, ne moribus et vita ad ipsorum naturam perverse afformaremur? Ita quę nobis concedit in omnibus, ut volatilibus, ita pecoribus, figurate et ad morum informationem statuit. Nam quod praecepit, pecora geminis et fissis debere esse ungulis: hoc symbolum eo tendit, ut diligenter, prout decet, discernamus actiones nostras. cum enim conatuum et totius corporis robur fulciatur, et quasi colligatur in humeris et cruribus, hoc signo monere voluit, ut omnia conaremur et perficeremus cum selectione, iuxta normam iusticiae: idque hanc etiam ob causam, quia simus magno discrimine seiuncti ab aliis hominibus, quorum plerique se

-- 48 --

ipsi mutuo commercio inquinent, cum magna iusticiae violatione. Atque de hoc etiam civitates et regiones integrae gloriantur, in quibus impune est, non solum cum masculis commercium habere, sed etiam puerperas et filias polluere: a quibus nos longe sumus seiuncti: Quo autem in loco est haec distinctionis admonitio, in eo est etiam suo charactere expressum memoriae et recordationis praeceptum. Nam cum dicit, Quaecunque habent fissas ungulas, et ruminant: ibi manifeste intelligentibus proponit signum memoriae. nam ruminatio significat memoriam et recordationem, ac quidam praecipue vitae et constitutionis nostrae: et quod vita constat et conservatur per alimenti sumptionem. Unde similiter etiam in Scriptura cohortatur ille qui dicit: Memoria recordator Domini, qui fecit in te magna et mirabilia. Apparent enim illa magna et admiranda, cum recte considerantur: ut primum ipsa corporis compages, nutrimenti dispensatio, et singulorum membrorum sua certa figura: deinde, et multo magis, sensuum dispositio, et mentis vis

-- 49 --

atque agitatio invisibilis: tum etiam eius velocitas ad quidvis agendum, et inventio artium in immensum sese extendunt. idcirco iubet nos haec considerare, et meminisse, quod omnia iam commemorata virtute divina, ut sunt condita, ita conserventur. Ad haec etiam distinxit tempora, et pulchre accommodavit ad perpetuo usurpandam istam recordationem de Deo, omnia gubernante et conservante. Nam cum cibus et potus est capiendus, tum statim iubet omnes convenire et adesse, ad libationes et precationes pias peragendas. Quinetiam in vestitu nobis indicia et signa illustria huius memoriae tradidit: similiter etiam in portis et ianuis mandavit praecepta Dei affigi, ad memoriam eius habendam. Atque etiam in manibus iubet circumplicitum Dei signum expresse et manifeste gestare: quo hoc plane monstrat, omnia esse instituenda et peragenda iuste cum memoria creationis nostrae, et in primis cum timore Dei, qui semper et in omnibus negociis adesse debeat. Iubet praeterea et cubitum euntes, et de lecto surgentes, ex

-- 50 --

ista menti humanae incomprehensibili vicissitudine, et alteratione somni et quietis, considerare, et quidem diligenti animi contemplatione, motiones et vices ac successiones in operibus Dei.

Ostendi ita tibi in expositione ungularum fissarum et ruminationis, praestantiam oraculi legitimi, de distinctione, delectu et memoria, ut videres non temere ista, prout in animum inciderint, a legislatore nostro constituta esse, sed ad veritatis et rectae rationis declarationem. [ERROR: no reftable :]Praecepta de tactu et auditu Atque ut de esu et de cibis disposuit, ita etiam de singulis quae ad tactum et auditum pertinent, diligenter praecipit: iubens ut neque ageremus neque audiremus quicquam temere: neque etiam orationis facultate confisi, ad iniusta delaberemur. Horumque rationes et causas similiter in naturis bestiarum quas prohibuit, est invenire. Nam mustelae et murium, et id genus aliarum bestiarum, quas prohibuit, est invenire. Nam mustelae et murium , et id genus aliarum bestiarum quae sunt prohibitae, natura est damnosa, et ad nocendum prona. mures enim omnia vastant et corrumpunt, non solum quantum ad ipsorum nutrimentum attinet: sed etiam, quia

-- 51 --

quę invadunt, illa omnino corrumpunt, et reddunt homini inutilia. Et mustelę natura est peculiaris, quia hoc animal praeter iam commemoratam nocendi inclinationem et facultatem, hoc etiam proprium habet, ut auribus concipiat, ore vero pariat foetum suum. Quo significatur, hanc naturam et consuetudinem hominum esse impuram, qua quae auribus percipiant, verbis exaggerata, efferant ad alios malis involvendos, inquinantes in hoc se immundicia non levi, dum plane impietatis foeditate contaminantur. Ex quo praeclare Rex vester facit, qui (ut accipimus) hoc genus hominum solet afficere. Hic ego: Tu videris mihi loqui de delatoribus. nam hos ille tormentis et suppliciis capitalibus, iisque acerbis prosequitur. [ERROR: no reftable :]Delatores apud Aegyptios capitaliter puniri Tum ille: Hos ipsos et ego intelligo. nam horum vigilantia, est scelerata aliorum hominum pernicies. Nostra vero lex iubet, ut neminem neque dicto neque facto quis laedat. Atque ita quantum brevitas permisit, de his disseruimus, ad ostendendum hoc tibi, omnia in legibus nostris esse statura ad iusticiam:

-- 52 --

neque quicquam temere aut severius et durius esse ordinatum et propositum, sed ut per totam vitam et in actionibus omnibus exerceremus et usurparemus iusticiam erga omnes homines, et Dei gubernantis omnia nunquam oblivisceremur. Ita ergo, et quae de cibis, et quae de bestiis sunt tradita, omnia spectant eo, ut iusticia excolatur, et hominum societas et conversatio sit iusta.

Mihi itaque videbatur singulorum rationem pulchre exposuisse. [ERROR: no reftable :]Animalia sacrificari solita cuiusmodi nam dicebat etiam de vitulis, arietibus, et hircis, qui offerrentur, quos omnes ex gregibus et armentis deligerent mansuetos, et nihil prorsus quod ferum et indomitum esset mactarent: ut ne sacrificantes ex legislatoris ordinatione alicuius elationis et superbiae ansam arripere, et sibi adscribere possent, eo quod sacrificans omnino faciat oblationem pro animi sui affectione. Atque haec fuerunt tractata in collocutione, memoratu (ut ego puto) digna: quae tibi Philocrates, propter studium tuum singulare cognoscendi res utiles, non potui non exponere: ut cognosceres legis illius

-- 53 --

maiestatem, sanctitatemque, et mentem in natura rerum reconditam. Nunc ad institutum.

Eleazarus peractis sacris, et adornatis regi muneribus, dimisit nos cum securitate itineris. [ERROR: no reftable :]Adventus interpretum in urbem Alexandriam Postquam autem pervenimus Alexandriam, nunciatumque esset Regi nos advenisse, Andreas et ego statim vocabamur in aulam: et Rege comiter salutato, obtulimus ei literas Eleazari. Qui cum valde cuperet secum habere viros illos missos, mandavit reliquos omnes qui negociorum causa adessent secedere, et illos vocare: quae res ut inusitata, movit omnibus admirationem. quia hoc in more erat, ut qui ob privatum aliquod negotium venissent, quinto demum die in conspectum regis pervenirent: qui vero a regibus et civitatibus praestantibus missi essent, illi aegre post triginta dies in aulam admitterentur. Hos autem viros maiori iudicans honore dignos, et respiciens etiam ad excellentiam eius a quo missi essent, remotis qui viderentur debere abesse, deambulans expectabat, donec advenientes salutasset. Quos quidem ingressos cum muneribus missis, et

-- 54 --

variis pellibus, in quibus lex aureis literis lingua Iudaeorum perscripta erat, quarumque membranae mira arte elaboratae erant, et ita compositae ut oculis discerni non posset earum compositio, Rex ut vidit, de libris interrogavit. Qui postquam illos involutos revelassent, et membranas explicuissent: ille diu subsistens, cum adoratione fere septie ita est locutus: [ERROR: no reftable :]Salutatio Regis interpretibus facta Gratias ago vobis, viri, sed maiores ei qui vos misit, maximas vero Deo illi cuius haec sunt oracula. Haec unanimiter approbantibus, voceque una et illis qui advenerant, et qui cum Rege erant dicentibus, Bene rex facis: ille repletus gaudio, lachrimas effundere coepit: quia animi vehemens intentio ob aliquam rem magnam et gloriosam, quae exoptata contigit, solet elicere lachrimas. Hinc iussit illos in ordinem offerre et seponere volumina legis. hocque facto, salutans excepit illos, et dixit: Rectum erat, viri pietate insignes, me primum exhibere honorem illis ob quae vos accersivi huc: deinde vobis praebere dextram: ideo illud prius feci. Hic autem dies in singulos annos

-- 55 --

per totam vitam meam erit mihi solennis et magnus, quo vos ad me venistis. Et quia contigit ut ad me veniretis tempore illo, quo ego navali adversus Antigonum praelio victoria sum potitus: ideo volo hodie vobiscum coenare. Iussitque suo convenienti ordine et modo convenire et adesse omnes magnates et potentiores suos, interque eos nos quoque, cupidos et paratos. Diversoria vero in quibus illi seniores quiescerent et morarentur, mandavit illis quae proxime arcem decentissima essent dari, et simul quae ad convivium attinerent adornari.

[ERROR: no reftable :]Nicanor Nicanor autem, medicorum princeps, accersitum Dorotheum, cui hoc muneris commissum erat, iussit effectam curare singulorum adornationem. nam ita a Rege ordinatum fuit, quod nunc etiam [ERROR: no reftable :]Convivii adornatio cernis, ut quot essent civitates, quę suppeditarent ea quae ad cibum, potum et lectisternia attinerent: tot essent etiam praefecti eorum, qui exercitati et assuefacti, cum qui ad Regem venissent, pro more omnia adornarent sine omni molestia et mora: id quod etiam circa hos

-- 56 --

hospites est factum. Nam Dorotheus, homo diligentissimus, illis praeerat: qui curavit omnia sibi commissa, et ad huiuscemodi exceptiones destinata, expandi et substerni, et iuxta Regis voluntatem sessionem etiam in duas partes divisit. Nam rex voluit mediam partem illorum virorum ante se discumbere, reliquos post suum solium: nihilque nihilque intermittendum putavit, quod faceret ad honorandos illos viros.

[ERROR: no reftable :]Primi diei convivium Postquam autem discubuissent, iussit Dorotheum omnia peragere pro more illorum qui ex Iudaea advenire soleant. is ergo sacros praecones, sacrificatores, et alios qui solerent peragere precationes, accersivit. sed illi Eleazarum seniorem sacerdotem ex illis qui advenerant rogarunt, ut faceret vota. qui cum convenienti reverentia stans dixit: Rex, impleat te Deus omnipotens omnibus illis bonis quae creavit: detque et efficiat ut ea tu, uxor, liberi et amici habeatis per omne vitae tempus affluentia et firma. Ad haec ab illo dicta excitatus est magnus applausus, cum clamore et exultatione, qui satis diu duravit. hinc

-- 57 --

conversi sunt ad oblectandum se illis quae apparata erant. Tum ministri omnes, ex Dorothei praescripto et ordinatione ministrantes, expediebant sua munia: inter quos etiam regii pueri erant, quique apud regem in magno essent honore.

Ibi Rex post aliquantulum spacii, per occasionem captatam, sedentibus illis ordine secundum aetatem, eum qui primum locum in sessione habebat interrogavit: [ERROR: no reftable :]1 QUOMODO regnum ad finem usque retinuerit extra lapsum et offensionem? Ad quod ille paululum cunctatus, respondit: Si in tota tua gubernatione imitatus fueris aequitatem et mansuetudinem Dei. nam dum ita indignos quidem prosequeris mansuetudine et longanimitate, dignos vero (quemadmodum par est) tractabis honorificentius et mitius, illos etiam de sua improbitate detrudes, et perduces ad poenitentiam eius.

Hoc collaudato, proximum interrogabat: [ERROR: no reftable :]2 QUOMODO quodque instituat et agat? Ille respondit: Ita ipsum singula recte acturum, si quod iustum est erga omnes conservet, ex eo quod statuat

-- 58 --

omnem cogitationem suam Deo notam esse: et in primis, si cum timore Dei actiones suas inchoet, in nulla earum interruptum et parum commodum processum habiturum.

Hoc etiam admodum benigne audito, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]3 QUOMODO posset nancisci et retinere sibi animis consentientes amicos? Cui ille: Si illi viderint te magnam curam habere illorum coetuum, quibus praesis: tu vero ita hoc facies, si considerabis, quomodo Deus iuvet genus humanum, qui valetudinem ipsis, alimenta, victum, et alia omnia praeparat temporibus suis.

Suffragatus et huic, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]4 QUOMODO in iure dicendo, et iudiciorum sententiis ferendis, possit laudem et approbationem assequi apud illos etiam qui non sint sui compotes facti voti? Ille dixit: Si omnibus te prębueris sermone aequabilem, et nihil neque superbe neque pro tua potentia egeris contra delinquentes. Hoc autem ita facies, si Dei observabis administrationem et constitutionem, qui dignis perficit vota ipsorum: quos autem non vult participes fieri suorum

-- 59 --

votorum, illis aut per insomnia, aut factis et actionibus ipsis ostendit, ipsorum vota esse noxia: neque eos vel pro ipsorum delictis, vel pro suae potentiae magnitudine affligit, sed aequitate erga illos utitur.

Et hunc suis laudibus prosecutus, interrogabat eum qui sequebatur: [ERROR: no reftable :]5 QUOMODO in rebus bellicis posset esse invictus? Ille dixit: Si neque in multitudine, neque in potentia et viribus fiduciam tuam collocaveris: sed Deum semper invocaveris, ut tibi iuste omnia agenti, conatus et consilia dirigat tua.

Cum hunc etiam approbasset, interrogabat alium: [ERROR: no reftable :]6 QUOMODO existat hostibus formidolosus? Ille dixit: Si et armorum et potentiae multo apparatu instructus fueris, et haec longiore tempore detinueris ad negocii finitionem, compositionemque, quasi inania extra omnem rei aggressionem. Etenim et Deus utitur dilatione, et ita per declarationem potentiae suae omnium animis incutit terrorem.

Hoc etiam collaudato, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]7 QUID sibi ad vitam degendam

-- 60 --

possit esse optimum? Ille ait: Hoc cognitum habere et statuere, Deum universorum dominari: nosque etiam in illis quae nobis maxime sunt gloriosae actiones, non dirigere consilia nostra, sed Deum omnia perficere et gubernare pro sua potentia.

Comprobata et huius sententia, interrogabat alium: [ERROR: no reftable :]8 QUOMODO et ipse posset omnia conservare et tueri integra et salva, et tandem eundem rerum suarum statum posteris etiam tradere ad perpetuitatem quandam? Ille dixit: Orando assidue Deum, ut bona de rebus agendis capias consilia: et monendo liberos, ne efferantur dignitate et opibus, neve putent se ista habere ex se, sed sciant Deum ea largiri.

Suffragatus et huic sententiae, ex sequente percontabatur: [ERROR: no reftable :]9 QUOMODO quosvis eventus moderate ferat? Ille inquit: Si tibi persuaseris, homines ita creatos a Deo, ut et malorum et bonorum maximorum in vita fiant participes: nec inveniri hominem, qui sit huius vicissitudinis expers: Deum vero contribuere animum aequum, pro quo ille sit orandus.

-- 61 --

Hoc etiam benigne et cum approbatione audito, dixit, Omnes praeclare respondere: sed interrogato adhuc uno tantum, velle in praesens desistere, ut conversis ad laeticiam et oblectationem liceat hilaribus esse: sequentibus vero sex diebus, velle etiam ex reliquis aliquid addiscere. Deinde quaesivit ex proximo: [ERROR: no reftable :]10 QUIS finis esset fortitudinis? Ille respondit: Si quod in rebus arduis et periculosis fuerit recte deliberatum et constitutum, id etiam ita pro animi sententia expediatur. Sed tibi, o Rex, a Deo praeclare omnia perficiuntur, qui recta et salutaria habes proposita. Acclamantibus omnibus ad haec, et applausu suam approbationem declarantibus, Rex ad philosophos, qui non pauci aderant, dixit: Ego arbitror istos homines excellere virtute, et prae aliis esse intelligentes, qui ex tempore ad huiusmodi quaestiones ita apte respondent, omnes a Deo sermonis sui initium capientes.

Tum Menedemus philosophus Eretriensis: Recte sane, inquit, Rex. Nam cum a Deo omnia gubernentur, et recte

-- 62 --

hoc statuamus, hominem esse Dei creaturam: consentaneum est, ut ii omnes sui sermonis vim et rectitudinem a Deo principaliter petant. Hic cum rex innuisset, ipse desiit de his verba facere: ac deinde conversi sunt ad hilaritatem convivii, quod ad vesperam demum est solutum.

[ERROR: no reftable :]Secundi diei convivium Postridie rursum eodem modo et ordine et convivium erat apparatum, et singuli discumbebant: ibi Rex, cum visum esset commodum interrogare aliquid ex illis viris, qui sequebantur eos qui pridie responderant ad interrogata, coepit cum undecimo colloqui, quia decem die priori erant interrogati. ac silentio facto, quaerebat: [ERROR: no reftable :]11 QUA ratione dives permanere posset? Tum, qui interrogatus erat, paululum moratus, dixit: Si nihil praeter regni dignitatem et per luxum egeris, sique sumptus nullos in inania et inutilia impenderis: tuos vero subditos studueris beneficiis tuis perducere in benevolentiam erga te. Nam Deus est summe beneficus, et omnium bonorum causa: quem imitari oportet.

-- 63 --

Collaudato hoc, Rex alterum interrogabat: [ERROR: no reftable :]12 QUOMODO veritatem diligere et colere posset? Ille respondit: Si primum statueris, magnum dedecus esse omnibus hominibus, mentiri: multo vero magis, regibus: qui cum habeant potestatem agendi quae velint, cur mentiantur? Deinde si hoc etiam consideraveris: Deum esse veritatis amatorem.

Hoc etiam valde approbato, conversis oculis in sequentem, dixit ad eum: [ERROR: no reftable :]13 QUAE esset doctrina, et qui fructus sapientiae? Ille respondit: Quemadmodum tu mala quidem recusas habere, bonis vero omnibus abundare cupis, sapienter egeris, si similiter affectum te erga subditos et delinquentes exhibueris, honestos vero et probos viros humanius et animo aequiori monueris. Nam Deus etiam in sua administratione omnes homines aequitate prosequitur.

Collaudato hoc, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]14 QUA ratione posset esse humanus? Ille respondit: Si consideraveris, quam longo tempore, et in quantis miseriis genus humanum nascatur et crescat:

-- 64 --

quodque ideo nec facile punire oportet, neque accusare alios, ex hac cogitatione, quia vita humana per se obnoxia sit doloribus et afflictionibus. Ex horum enim diligenti consideratione inclinaberis ad misericordiam: et eo magis, si Deum etiam cogitabis esse misericordem.

Approbato et hoc, proximum interrogavit: [ERROR: no reftable :]15 QUI mores in regia administratione essent in primis necessarii? Ille dixit: Ut quis se servet immunem ab omnium munerum corruptione: ut sit sobrius maiori vitae tempore: ut iusticiam omnibus rebus praeferat, et eius amatores amplectatur singulari benevolentia: quia et Deus amat iustos.

Hoc etiam suis laudibus ornato, ad alterum dixit: [ERROR: no reftable :]16 IN QUO consisteret pietas? Ille: In eo, inquit, ut persuasum habeas, Deum omnia in omnibus agere et scire, neque ipsum latere quicquam quod homo vel bene vel male agat. proinde si, quemadmodum Deus totum mundum sua benignitate fovet, et tu similiter feceris, nunquam impinges et delinques.

-- 65 --

Hoc etiam cum acclamatione approbato dixit ad sequentem: [ERROR: no reftable :]17 QUIS esset finis, et quod officium regnandi? Ille dixit: Recte seipsum regere: et quidem ita nihil ex confidentia opum et gloriae concupisces, quod sit elatum et indecens, si sortem tuam diligenter perpenderis. Nam omnia tua ita tibi assunt tanquam nihil: et Deus vacat omni cupiditate plurium, et est aequus. quod etiam tu, ut homo, consideres: neque multas iurisdictiones ad tuum regnum pertrahere cupias.

Laudato eo, proximum interrogabat: [ERROR: no reftable :]18 QUOMODO posset habere optimas cogitationes, deliberationesque? Respondit ille: Si semper proposueris tibi iusta, et statues iniusticiam esse vitę privationem et perniciem: iustis vero Deum semper adornare bona.

Hoc approbato, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]19 QUOMODO in somno quietus esse possit? Ille dixit: Quaeris rem explicatu difficilem. nam in illis quae in somno dormientibus eveniunt, non regimus nos ipsi, sed ducimur sensu irrationali circum illa. quae enim utcunque

-- 66 --

inciderunt, illis afficimur tanquam iis quę cernamus: idque fit sine ratione, quatenus putamus nos vel in mare ferri, vel navibus vehi, aut vendere aliquid, aut volare sublatos, aut peregrinari, idque genus alia facere, quae postea experimur non extitisse. Licet autem haec sit difficultas in hoc negocio, tamen quantum ego possum assequi intelligentia mea, ita puto tibi faciendum esse Rex, ut omnia quae et agenda et dicenda sunt tibi, illa referas ad pietatem. Nam ut ipse expertum habes, dum meditaris et agis ea quae sunt virtutis, interim neque gratificaris alicui praeter rationem, neque potentia confisus ius tollis. Fere autem, quibus in negociis quis vigilans multum versatur, in illis etiam in somno animus eius occupatur. Hinc ergo, qui vigilans omnem cogitationem et actionem suam ad honestissima et optima habet destinatam, ille etiam in somno inde rectas habet commotiones: sicut et tu Rex perpetua es animi aequabilitate praeditus.

Hoc etiam cum applausu audito, ad sequentem dixit: Quoniam tibi decimo loco est respondendum, ubi pronunciaris

-- 67 --

sententiam tuam, convertemur ad coenationem. Ex te autem cupio cognoscere: [ERROR: no reftable :]20 QUOMODO nihil egerimus indignum nobis? Ille inquit: inspice assidue in tuam gloriam, et excellentiam dignitatis tuae, ut ita consentanea illis et loqui et cogitare studeas, ex hac animi sententia: Quia omnes quibus tu imperas, de te cogitent et loquantur. Nam nihil prorsus in te debet esse simulatum et fictum: quemadmodum neque personam illam quam sustines, fingere et simulare potes. Hoc alii in te cernentes omnes, similiter studebunt agere. verum tu nihil simulas, neque es rex personatus: sed praestas regem verum, ex gratia Dei, qui pro tuorum morum pręstantia tibi imperium dignum contribuit. Haec omnia cum Rex cum magno approbationis suae applausu accepisset, et deinde convivii hilaritatem in satis longum tempus protraxisset, tandem iussit viros illos ducere cubitum. Quo facto, et finita hac convivatione, apparabantur quae in sequentis diei convivium instruendum pertinerent.

[ERROR: no reftable :]Tertii diei convivium Sequenti ergo die, cum idem

-- 68 --

discumbentium ordo esset, Rex ubi putavit adesse tempus quaerendi aliquid ex illis, primum ex reliquis nondum interrogatis hac allocutus est interrogatione: [ERROR: no reftable :]21 QUOD imperium esset optimum? Respondit: Sibi ipsi imperare, nec rapi ab affectibus suis. Nam hoc quidem est in natura omnium hominum, ut sint animis proni et inclinati ad aliquid prosequendum. et hinc vulgus fere putat se debere inclinari ad commessationes, potationes, et alias huius generis voluptates: Reges vere existimant, sibi pro suae potentiae et dignitatis amplitudine convenire regionum subiugationem: sed modus in omnibus rebus rectus est, et probatur. Tu ergo Rex, conserves et tuearis illa quę Deus tibi contribuit: quę vero ad te non pertinent, et ad quae non datur tibi accessus iustus, illa ne concupiscas.

His delectatus, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]22 QUOMODO posset esse liber a vicio invidiae, ita ut ipse nemini invideret? Ille interiecta brevi mora, dixit: Hoc pręcipue modo, si ita tecum cogitaveris, Deum esse qui distribuat et largiatur

-- 69 --

regibus potentiam et opum affluentiam, nec esse quenquam regem ex sese. id quod inde patet, quia omnes cupiunt consequi hanc dignitatem: sed non possunt, cum sit Dei donum.

Hoc multis collaudato, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]23 QUOMODO spreverit hostes? Ille dixit: Si studueris omnes homines benevolentia prosequi, et ita tibi paraveris amicitias illorum, non te turbabit hostis ullus: se ita promeritum et in gratia esse apud omnes homines, est praeclarum donum Dei, quo ab illo praestantius non licet consequi aliud.

His approbatis, sequentem respondere ad hanc quaestionem iussit: [ERROR: no reftable :]24 QUOMODO posset esse in perpetua gloria et fama apud homines? Ille dixit: Si fueris munificus, et propensus ad alios promptitudine animi et beneficiis demerendos, nunquam te deficiet gloria. Sed ut ista iam dicta tibi perpetuo assint, Deus semper invocandus erit.

Hoc cum approbatione excepto, proximum interrogabat: [ERROR: no reftable :]25 APUD quos conveniret gloriose et honorifice se genere? Ille dixit: Alii omnes putant

-- 70 --

hoc faciendum esse apud illos, qui amice erga nos sunt affecti: ego autem existimo hanc honorificam venditationem cum gratia civilis moderationis usurpandam coram illis, qui in contrariis gloriam et laudem quaerunt, ut hoc modo illos etiam traducamus ad id quod conveniat, et prosit illis. Sed Deus erit orandus, ut haec ille perficiat, qui omnium animos gubernat et moderatur.

Suffragatus huic, sextum pronunciare iussit sententiam suam ad hanc quaestionem: [ERROR: no reftable :]26 QUIBUS esset gratificandum? Ille dixit: Parentibus perpetuo, et in primis, quoniam Deus maximum dedit praeceptum De honorandis parentibus: secundo loco amicis, quod idem vult cum dicit; Amicum ex aequo animae tuae. Sed tu Rex praeclare facis, qui omnes homines in tuam amicitiam pertrahere studes.

Hoc etiam approbato, sciscitabatur ex sequenti: [ERROR: no reftable :]27 QUID esset dignum cultu decente, et exornatione? Ille inquit: Pietas. haec enim et ipsa est excellens quaedam pulchritudo, quae vim suam sitam habet in charitate, dono Dei:

-- 71 --

quam tu etiam possides, et in ea omnia bona complecteris.

Ad hęc amico admodum applausu edito, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]28 QUOMODO offensione aliqua imminutam gloriam recuperare posset? Ille inquit: Tu quidem non potes labi et offendere quenquam, qui in omnes beneficia confers, unde germinat benevolentia: quae cum sit superior maximis armis, praestat maximum munimentum et praesidium. sed si qui solent delabi in offensas, illi ea quibus offendunt alios, non amplius faciant: sed reconciliatis animis offensorum, iusta agant. Verum hoc est donum Dei, bonis et non malis actionibus deditum esse.

His oblectatus, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]29 QUOMODO quis vacuus esse possit a tristicia? Ille respondit: Si neminem laeserit, sed omnes ex amore et studio colendae iusticię iuverit. huius enim fructus pariunt securitatem, et tranquillitatem animi. Interim tamen Deus erit orandus, ne quę praeter animi nostri voluntatem et sententiam incidere solent, ut obitus, morbi, moesticia, et similia, illa

-- 72 --

etiam eum turbent. Sed tibi, pietatis cultori, nihil horum accidere potest.

Recte autem et hoc approbato, decimum interrogabat: [ERROR: no reftable :]30 QUID esset in primis gloriosum, et homine dignum? Ille dixit: colere et venerari Deum, non muneribus et sacris, sed animi puritate: et hoc sancto studio cogitandi et considerandi, ut omnia ab ipso creentur, et gubernentur secundum voluntatem suam. Ad quem quidem tu es animo et sententia tua perpetuo conformatus: sicut hoc licet facile omnes cognoscere ex illis quae egisti, et agis. Tum Rex maiore acclamatione comprobationis suę ipsos omnes prosequebatur: comprobantibus ipsos etiam aliis qui aderant, et praecipue philosophis, quibus illi longe praestantiores erant et studiis vitae et orationis usu, ut qui a Deo omnium caperent initia. Hinc Rex ad hilaritatem convivii et invitationum rediit.

[ERROR: no reftable :]Quarti diei convivium Postero die, convivio instructo ad eundem modum, cum Regi esset visum opportunum, incipiebat interrogare illos qui sequebantur eos qui iam responderant, ac ad primum dicebat: [ERROR: no reftable :]31 NUM

-- 73 --

prudentia studiis et doctrina parari posset? Ille dixit: Est hic habitus animi, qui a divina virtute dirigitur ad prosequenda omnia honesta, et contraria aversanda.

Suffragatus huic, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]32 QUID in primis faceret ad valetudinem tuendam? Ille respondit: Temperantia. Sed hanc non licet assequi, nisi Deus ad eam mentem praeparet, et conformet.

Hoc approbato, ad alium dixit: [ERROR: no reftable :]33 QUOMODO parentibus dignas quis posset referre gratias? Ille dixit: Nulla prorsus tristicia et molestia ipsos afficiendo. Sed hoc non conceditur, nisi Deus mentis dux et gubernator extiterit in consiliis et actionibus dirigendis ad optima quęque.

Suffragatus et huic, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]34 QUOMODO quis fieri posset cupidus audiendi? Si, inquit ille, existimaverit utile esse omnia cognoscere, ad hoc, ut ex auditis aliquid seligat, quod cum tempus postulet, depromat, et in agendo sequatur: sub generatione tamen et quasi manuductione Dei, quia ab ipso actiones ad suos eventus perducuntur.

-- 74 --

Hoc comprobato, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]35 QUOMODO quis nihil egerit contra leges? Ad hoc dixit ille: Ita potuerit aliquis obtemperando sequi leges, si statuerit, Deum cogitationes et inteligentiam sugessisse legumlatori ad ferendas leges tales, in quibus salus hominum consistat.

Approbato hoc, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]36 QUAE esset cogitationis utilitas? Ille respondit: Si rem existimare volumus ex eventis, ut in adversa quidem fortuna una deiiciantur, affliganturque, pro magnitudine ipsorum mutuae cognationis (Quae cum fiunt, et gloria sequitur, et cognationis vinculum fit arctius. quoniam cognatio, benevolentia et beneficentia temperata, fit omnino indissolubilis:) in fortuna vero secunda ultra res ipsorum nihil amplius requirant, et aliunde petant: sed Deus orandus erit suppliciter, ut omnia prosperet.

Hoc similiter approbato. Sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]37 QUOMODO quis posset sinu metu esse? Ille dixit: Si habuerit mentem nullius malae actionis sibi consciam, ex beneficio Dei, dirigentis

-- 75 --

animum ad consultationes de omnibus rebus bonas.

Huic suffragatus, ad alium dixit: [ERROR: no reftable :]38 QUOMODO quis posset in promptu habere rationem rectam? Ille dixit: Si semper respexerit ad hominum infortunia, et inde hoc didicerit, Deum adimere aliis secundam fortunam, alios vero extollendo evehere ad dignitatis decus.

Hoc etiam approbato, sequentem hortabatur ostendere: [ERROR: no reftable :]39 QUOMODO neque ad ignaviam, neque ad voluptates distraheretur? Ille inquit: Si ob oculos habueris, et consideraveris, te praeesse magno regno, et multis imperare, nec debere mentem ad alia traducere, sed circa istorum administrationem retinere animi cogitationes et curas: interim tamen orandus erit Deus, ne quid omittas eorum quae sunt officii tui.

Hoc collaudato, decimum interrogabat: [ERROR: no reftable :]40 QUOMODO posset cognoscere dolose secum agentes? Ille respondit: Si observaveris, quam sit cuique vita libero homine digna, et quam constans certaque morum aequabilitas in

-- 76 --

salutationibus, consultationibus, et reliqua conversatione, in benevolentia et reliquis vitae officiis nihil ultra modum agant. Deus autem tibi, Rex, mentem ad optima diriget. Rex cum applausu hoc accepto, et simul omnibus aliis nominatim collaudatis, idque etiam facientibus aliis qui aderant, deinde convertuntur ad hilaritatem canentium.

[ERROR: no reftable :]Quinti diei convivium Sequenti die Rex similiter captata opportunitate, interrogabat sequentem: [ERROR: no reftable :]41 QUAE esset maxima negligentia? Ille ad hoc respondit: Si quis non curat liberos, nec eos educando quam diligentissime informat. Nam oramus Deum semper non tam pro nobis, quam pro liberis nostris, ut illis assint omnia bona. ut autem vere cupiant et possint acceptare temperantiae disciplinam, hoc est gratiae et virtutis divinae.

Hunc fassus recte dixisse, alium interrogabat: [ERROR: no reftable :]42 QUOMODO amator patriae quis extiterit? Ille dixit: Si ita statuerit secum, honestum esse et vivere et mori domi: apud peregrinos vero, reputet egentes quidem contemni, divites vero male audire, tanquam ob

-- 77 --

turpitudinem aliquam exulent. Verum tu, Rex, si perges benefice tractare omnes, quemadmodum hoc diligenter facis, Deo contribuente tibi erga omnes tam benignam voluntatem, habeberis amator patriae.

Hoc audito, ex eo qui sequebatur quaerebat: [ERROR: no reftable :]43 QUOMODO quis cum uxore posset commode et consentienter in coniugio degere? Ille dixit: Hoc quidem certum est, genus muliebre esse confidens et animosum, et idoneum ad rem cunque velit efficiendam: ad haec, mutabile, ob consilii et sexus imbecilitatem naturalem: sed cum ratione et sana mente est tractandum, nec irritandum adversando ad contentionem. Ita enim vita recto et foelici cursu agitur, cum gubernator eius scit et considerat ad quem scopum omnia in ea consilia et actiones omnes oporteat referre. verum accedente invocatione opis divinae, haec gubernatio sit foelix.

Hoc cum assensione audito, ad sequentem dixit: [ERROR: no reftable :]44 QUOMODO sine erratis vixerit? Ille dixit: Si egeris omnia cum diligenti consideratione,

-- 78 --

et non habueris fidem calumniis, sed putaveris tibi singula esse expendenda: sique cum iudicio pariter et colloqueris cum aliis, et de quibus fueris locutus, illa perficies: ita, Rex, nunquam laberis et errabis. Sed haec ita expendere, et in iis perseverare, est opus Divinae virtutis.

His exhilaratus, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]45 QUOMODO possit esse liber et vacuus ab ira? Ad hoc dixit ille: Si primum consideraveris, quod cum omnium potestatem habeas, si adiunxeris iram, mortem sis allaturus multis: id quod est inutile et triste, si quis ex eo quod omnia in sua potestate habeat, multos vita privat: deinde si hoc etiam perpenderis, cum omnes habeas subiectos, et nullum adversantem, non esse cur tibi sit irascendum. Postremo, si et hoc expenderis, Deum totum mundum gubernare cum mansuetudine, sine indignatione omni: huncque, Rex, tibi esse imitandum.

Fassus hunc praeclare respondisse, ex sequente percontabatur: [ERROR: no reftable :]46 QUID esset recte deliberare, et sana capere

-- 79 --

consilia? Ille dixit: Omnia recte agere cum diligenti ponderatione, appositis ad consultationem ex contraria parte noxiis etiam, ut ita singulis inspectis perpensisque et rectum consilium capiatur, et quod constitutum sit peragatur. Sed illa demum sunt optima consilia, quae divina virtute in piis animis reguntur.

Recte et hunc statuisse fassus, proximum interrogabat: [ERROR: no reftable :]47 QUID esset Philosophia? Ille dixit: Recte sentire et statuere de singulis quae eveniunt in vita, nec de gradu moveri impetu ullius cupiditatis: sed perpensis incommodis quae ex cupiditatibus existant, pro tempore omnia agere, ut conveniat cum animi moderatione. Sed ut horum curam habere possimus, Deus erit colendus.

Erga hunc etiam approbatione declarata, ad proximum dixit: [ERROR: no reftable :]48 QUOMODO apud peregrinos posset nancisci hospitales et faciles ad se excipiendum? Dixit ille: Si te erga omnes ęqualem exhibueris, aut etiam inferiorem magis quam superiorem erga illos apud quos peregrineris. Nam primum Deus ipse in universum, quod se humiliat, acceptat ex

-- 80 --

sua natura. Deinde etiam homines ipsi demissos humanitate prosequuntur.

Suffragatus huic, alium interrogabat: [ERROR: no reftable :]49 QUOMODO extruere posset, quae sint futura diuturna? Ad hoc dixit ille: Si magna et honorifica perfeceris opera, ut contemplantes ea, ob pulchritudinem cogantur ab illis abstinere, nec ullus similia ausit instituere, aut alios intentos curę necessariae ad ea perficienda perpellere possit sine mercede. Sed pręcipue hoc ita assequeris, si consideraveris, Deum magna providentia gubernare et tueri genus humanum, et ipsis suppeditare valetudinem, integritatem sensuum, aliaque omnia, et tu simile quid, imitans ipsum, egeris, non neglecta interim etiam iusta malorum compensatione. Nam quae per iusticiam peraguntur, illa habent diuturnitatem.

Hunc etiam fassus recte dixisse, interrogabat decimum: [ERROR: no reftable :]50 QUI esset fructus sapientię? Ille dixit: Non esse sibi conscium malarum actionum, et in tota vita degenda veritatem colere. nam ex hoc maximum gaudium, et tranquillitas animi maxima tibi contingent Rex.

-- 81 --

Spes etiam in Deo praeclara continget tibi, pie administranti regnum. His auditis, omnes exclamarunt cum applausu magno. deinde rex laeticia repletus ad propinandum est versus.

[ERROR: no reftable :]Sexti diei convivium Sequenti autem die apparato convivio, series eadem, quę ante, erat discumbentium. ibi Rex data opportunitate, reliquos interrogare cępit, ac ad primum dixit: [ERROR: no reftable :]51 QUOMODO quis vitaverit, ut non in superbiam incidat? Ille dixit: Si primum aequalitatem servaverit: deinde ubique sibi subiecerit, quod ipse homo praesit hominibus: tertio, si cogitaverit, Deum deprimere superbos, et exaltare humiles.

Commendato eo, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]52 QUIBUS sit utendum consiliariis? Illis, inquit ille, qui in multis sunt exercitati negociis, et qui sinceram erga te conservant benevolentiam, quique eisdem tecum praediti sunt moribus: sed horum cognitio contingit dignis, ex illustratione divina.

Collaudato et eo, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]53 QUAE possessio esset regi in primis necessaria? Ille respondit:

-- 82 --

Subditorum humanitas et amor, quia ex his benevolentię nexus existit indissolubilis. Sed Dei est, ista ex animi sententia perficere.

Eo comprobato, ex sequente percontabatur: [ERROR: no reftable :]54 QUI finis esse orationis? Ille inquit: Persuadere, sed ita ut ostendas, adversarium ex argumentis et orationis suae serie habere noxia proposita. ita enim conciliabis tibi auditorem ad sententiam tuam acceptandam: non contra disceptando rationibus, sed adiutus ipsius adversarii comprobatione. Verum Deus est, qui sua virtute gubernat persuasionem, ad eventum exoptatum.

Praeclare hunc fassus dixisse, alium interrogabat: [ERROR: no reftable :]55 QUOMODO, cum in regno sit varia hominum multitudo, Regi cum illis convenire possit? Ille inquit: Duce iusticia, cuique quod ei convenit attribuendo: quemadmodum tu Rex hoc facis, Deo suppeditante tibi sanitatem et rectitudinem iudicii.

Hunc benigne amplexus, ad alium dixit: [ERROR: no reftable :]56 OB QUAE sit tristandum? Ille respondit: Ob illa, quae adversa eveniunt amicis, si cernamus ea fore

-- 83 --

diuturna, et inevitabilia. Nam ob defunctos et liberatos malis, ratio non permittit tristari. Sed ad se et suum commodum respicientes, etiam ob haec omnes homines tristantur. Caeterum ut quis effugiat omne malum, hoc non contingit nisi virtute Dei.

Fassus hunc respondisse ut oportebat, ad proximum dixit: [ERROR: no reftable :]57 PER quae veniat quis in contemptum, et amittat gloriam, et existimationis famam? Ille dixit: Quando in aliquo existit superbia et confidentia perpetua, tum supervenit contemptus, et existimationis eius eversio. Deus tamen omnem gloriam gubernans, quo vult eam inclinat.

Huius etiam sententia pro rata accepta, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]58 QUIBUS debeat se credere? Illis qui versantur tecum ob benevolentiam, non ob metum, neque ob potentiam tuam, referentes inde omnia ad suum commodum. Nam illud, argumentum est amoris: hoc, malevolentiae, et callidae captationis opportunitatis, ad fraudem usurpandam. Nam qui ducitur cupiditate rerum suarum locupletandarum,

-- 84 --

solet esse proditor: verum tu omnes benevolos habes, Deo suggerente tibi rectitudinem consilii.

Fassus eum sapienter respondisse, dixit sequenti: [ERROR: no reftable :]59 QUID conservet regnum? Ad haec respondit ille: Sollicita et diligens observatio et cura, ne a praefectis negociis expediendis, quid perperam agatur, et mali aliquid inferatur in subditos. quam quidem curam tu sedulo adhibes, Deo subministrante tibi animi cogitationes graves.

Hoc confirmato, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]60 QUID conservet gratiam et honorem? Ille dixit: Virtus, quę bona peragit opera, et quod viciosum est abolet. quemadmodum tu hoc donum nactus divinum, erga omnes conservas et usurpas perfectam virtutis probitatem.

Hoc etiam libenter audito, undecimum, eo quod illorum duo supra Septuaginta essent, interrogabat: [ERROR: no reftable :]61 QUOMODO etiam in bello gerendo posset esse animo tranquillo? Ille dixit: Si tibi persuaseris, nihil esse a te temere et negligenter ordinatum, omnesque tuos ad edenda praeclara facinora inde

-- 85 --

certaturos, quia sciant, ut maxime ex vita excesserint, te habituros curatorem rerum suarum. Neque enim, Dei beneficio nactus ex animi sententia rerum successum, cessas omnes tuos refocillare, et erigere tua munificentia, ad meliorem rerum suarum statum. Edita significatione approbationis suae per applausum, ipsos omnes amice commendavit, et singulis paulo plus propinavit, et eo plus oblectationis et gaudii haberet ista sua conversatio cum ipsis.

[ERROR: no reftable :]Septimi diei convivium Septimo die, instructo convivio cum maiori apparatu, eo quod plures, et ii satis multi, advenerant legati ex civitatibus, cum tempus adesset, Rex primum ex reliquis ad interrogandum percunctabatur: [ERROR: no reftable :]62 QUOMODO effecerit, ut non seducatur et decipiatur verbis aliorum? Ille inquit: Si expenderis et quis sit qui dicat, et quid dicat, et de quo dicat, et quidem longiori tempore eadem aliis modis sciscitando. Sed habere mentem celerem, et idoneam ad quaevis diiudicanda, qualem tu habes, hoc est praeclarum donum Dei.

Applausu approbationis edito,

-- 86 --

alterum interrogabat: [ERROR: no reftable :]63 QUARE plerique homines virtutem non amplexarentur? Ille dixit: Quia natura omnes homines sunt incontinentes, et proclives ad voluptates: unde solet existere iniusticiae et avariciae immensitas. At virtus functione et vi sua inhibet praecipites ad incontinentiam voluptatis, et iubet potius colere continentiam et iusticiam: sed haec etiam omnia Deus administrat pro sua voluntate.

Confessus hunc bene respondisse, proximum interrogabat: [ERROR: no reftable :]64 QUIBUS Reges potissimum insistere deberent? Ille inquit: Legibus, ut suo iuste agendi studio demereantur omnium famam et approbationem: quemadmodum tu Rex, hoc modo obtemperans mandato divino, immortalem nominis tui memoriam es adeptus.

Fassus et hunc praeclare dixisse, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]65 QUI essent constituendi administratores functionum publicarum? Ille dixit: Qui oderunt improbitatem, et imitantes mores et vitae tuae rationem, ad retinendam perpetuam existimationis suae famam,

-- 87 --

iusta agunt: quemadmodum tu Rex hęc facis, quia divinitus concessam iusticię coronam habes.

Approbato eo clara voce, et oculis in sequentem coniectis, dixit ad eum: [ERROR: no reftable :]66 QUOS oporteat in belli duces eligere? Ille respondit: Fortitudine et iusticia praestantes, et quibus potius est servare homines, quam cupiditate victoriae per confidentiam perdere eorum vitam. Nam ut Deus beneficus est in omnes, ita tu imitatione eius omnia beneficentia prosequeris.

Fassus eum bene respondisse, alium interrogabat: [ERROR: no reftable :]67 QUEM hominem conveniat prosequi admiratione? Ille dixit: Eum qui cum gloria, opibus et potentia abunde sit exornatus, interim tamen animo aequali sit erga omnes. quemadmodum tu Rex, dignus es admiratione, qui dignitate, opibus et potentia excellens, hoc facis, Deo tibi huius rei curam iniiciente.

Hoc quoque comprobato, ad proximum dixit: [ERROR: no reftable :]68 IN quibus rebus reges maiori tempore versari deberent? Ille inquit: In legendo et in

-- 88 --

commentariis legationum illarum quae extant perscriptę ad reges, ad instauranda illa quę faciunt ad rectam, salutarem et diuturnam hominum gubernationem. Quo studio tu, Deo promovente tuos conatus ad eventus suos, consecutus es gloriam aliis inaccessibilem.

Ut res se habeat, et hunc fassus dixisse, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]69 QUALIS vitę ratio sit ineunda, et quid agendum in ocio et remissione animorum? Ille inquit: Contemplanda sunt illa quę sobrie, et cum animi contractione adornantur: et ob oculos ponenda, quae in vita cum decore, honestate et moderatione fuit, gerunturque, ut moderate et continenter vivas. Inest enim et in his quaedam informatio, et saepe ex minimis aliquid prosecutione dignum demonstratur. Tu vero, cum senio usuque vitae et actionum sis exercitatus, philosopharis in studio et actionibus virtutis perfectae, ex illa praestantia honoris quae tibi a Deo contigit.

Delectatus oratione huius, ad nonum dixit: [ERROR: no reftable :]70 QUAE sit vitae ratio in conviviis peragendis ineunda? Ille inquit:

-- 89 --

Si adiunxeris tibi discendi cupidos, quique possint tibi et regni negocia et subditorum mores vitamque commemorare, nihil his concinnius et suavius poteris habere. Nam tales, cum habeant animos eruditos, et conformatos ad res optimas, sunt chari Deo. quemadmodum et tu talibus es occupatus, ut cui omnia a Deo recte administrentur.

Exhilaratus his dictis, sequentem interrogabat: [ERROR: no reftable :]71 UTRUM sit satius populo ut ex privatis aliquem sibi eligant regem, an vero ex regia stirpe genitum? Ille inquit: Id est eligendum, quod est naturae gratum et exoptatum. Nam et ex regibus electi in gubernationem regni, adversus subditos inclementes et duri solent existere: et ex privatis, ac quidem multo magis, nonnulli et alia mala et paupertatem experti, cum ad imperia populorum fuerunt perducti, extiterunt intolerabiliores etiam impiis tyrannis. Sed, quemadmodum dixi, indoles ingenii, et natura proba, et humanitatis cultu exornata, idonea est ad imperandum: quemadmodum tu Rex magnus es, qui non tam dignitate imperii

-- 90 --

et opibus praestas aliis, quam aequitate et humanitate omnes alios homines superas, Deo tibi ista in longius tempus sua benignitate suggerente.

Hoc etiam collaudato, postremum interrogabat: [ERROR: no reftable :]72 QUID esset in Regia gubernatione maximum? Ad quod ille dixit: Ut subditi habeant perpetuam pacem, et celeriter consequantur in iudiciis ius suum. quę quidem tum fiunt, quando qui pręest imperio, est osor improborum, et proborum amator: ac maximi facit hoc, ut animam hominis conservet. Quemadmodum et tu maximum semper iudicasti scelus iniusticiam: iuste vero omnia gubernando, perpetuam tibi consecutus es gloriam ex beneficio divino: unde tu mentem habes sanctam, et ab omni malorum labe immaculatam.

Finita huius oratione, exortus est applausus cum acclamatione et gaudio: qui satis diu duravit. Postquam autem Rex finivit huiusmodi cum ipsis collocutionem, tum et aliis omnibus praesentibus, et iis qui sententias dixerant, craterem plenum vino libavit, et tandem ita dixit ad viros illos: Vestro adventu

-- 91 --

contigerunt mihi maxima bona. nam multum utilitatis percepi ex doctrina vestra, mihi de regnandi ratione tradita. Hinc mandavit, singulis talenta tria donari, et puerum qui ea obtulerit. Haec omnibus approbantibus, cum acclamatione convivium replebatur laeticia, Rege sine intermissione omnia ad hilaritatem referente.

Ego autem o Philocrates fui longior in commemorandis istis: sed tu dabis veniam mihi. nam ego supra modum admiratus sum istos viros, ita ex tempore respondentes de rebus meditationis longi temporis. Nec vero ego solum admirabar tum interrogantis solertiam in meditandis singulis quaestionibus, tum facultatem tam promptam respondentium ita apte et sapienter ad singulas interrogationes: sed et aliis omnibus qui aderant, videbantur haec admiratione digna, et praecipue Philosophis. existimo autem fore, ut et aliis omnibus qui haec sunt lecturi, videantur ea supra fidem esse. Sed profecto non licet aliquid falsi narrare de illis quae excepta et annotata sunt, et nefas iudicem etiam praeterire

-- 92 --

aliquid in huiusmodi rebus: sed ut haec sunt acta, ita ea exposui, ut vitarem omnem errorem. Licet ipse haec omnia percepissem, tamen studiose istam expositionem meam accepi ab illis, qui singula quae fiunt et dicuntur in regiis negociis et conviviis, excipere et annotare solent. Nam, ut ipse scis, hic mos est, ut quo die Rex incipiat publica negocia agere, omnia excipiantur scripto, et quae dicantur et quae gerantur: id quod recte et utiliter fit. Nam hinc sequenti die et acta et dicta praecedentis, antequam quid denuo publice agatur, pręleguntur: et si quid parum recte est gestum: id emendatur. Inde ergo cum essent omnia accurate perscripta, nos haec, sicut dictum est, desumpta et selecta ad te misimus: non ignari, quantum sit tuum studium ad cognoscenda utilia.

Post tres autem dies, quam illa quae exposuimus, sunt acta, Demetrius assumpsit ad se illos viros, et in insulam per aggerem maris septem stadiorum est progressus, ac traiecto ponte partes versus septemtrionem occupavit: ibi congregatis illis viris in domo splendide

-- 93 --

extructa iuxta littus, et ab omni tumultu et strepitu remota, cum ibi etiam adessent omnia quibus opus foret, hortabatur eos ad interpretationem legis perficiendam. Illi autem rem aggressi, singula ex collationibus ad consonantiam elaborabant: et quod ita consonum et elaboratum erat, ut dignum esset descriptione, a Demetrio scripto excipiebatur. Ac quidem quotidie ad nonam usque horam in tali studio congregati erant: deinde discedebant ad curandum corpus, quibus omnia large suppeditabantur quae cupiebant, et praeter haec quotidie de illis quae regi apparabantur et his Dorotheus ex mandato regio subministrabat. Atque etiam quotidie bene mane veniebat in aulam, et salutato Rege redibant ad suum locum: lotisque manibus pro communi omnium Iudaeorum more ex mari, et votis ad Deum peractis pergebant legere, et singula interpretari.

[ERROR: no reftable :]Quare Iudaei vota peracturi manus lavent Interrogati autem et de hoc, quare post lotas manus vota faciant? respondebant: hoc fieri in argumentum et testimonium, nullius sceleris perpetrati,

-- 94 --

quoniam per manus omnes conatus soleant expediri, ita pulchre et sancte omnia ad iusticiam referebant. In singulos ergo dies, sicut ante diximus, convenientes in locum illum amoenum, iucundumque et ob silentium et ob lucis claritatem, rem susceptam studebant perficere. Ac quidem ita cecidit, ut illa interpretatio eorum absolveretur diebus septuagintaduobus, perinde ac si data opera hoc ab illis factum fuisset.

[ERROR: no reftable :]Legis interpretatio absoluta Absoluta autem interpretatione, Demetrius illam Iudęis omnibus congregatis in locum illum, ubi ea perfecta erat, pręlegit, pręsentibus etiam ipsis interpretibus: qui etiam ut authores magnorum bonorum, magna laude et approbatione sunt accepti ab ipsa Iudaeorum multitudine. [ERROR: no reftable :]Interpretationis comprobatio Similiter et Demetrium prosequuti sunt sua laude, rogaruntque ut istam legem suis etiam principibus dare vellet. Ut autem perlecta sunt ista volumina legis, adstantes et sacerdotes et interpretes seniores, gubernatoresque civitatis, et ipsi principes multitudinis, ita dixerunt: Quoniam recte, sancte, et per omnia accurate perfecta est ista

-- 95 --

interpretatio, par est, ut omnia permaneant in suo habitu, nec ulla fiat immutatio.

Omnibus ad haec cum approbatione acclamantibus: iussit Demetrius illos, ut haberent in more, imprecari dira illi, si quis immutaturus esset quid vel addendo, vel transferendo, vel auferendo. Quod recte fecerunt, ad hoc ut perpetuo conservarentur illa salva, et cum diuturnitate inviolata.

Quae et ipsa cum essent Regi denunciata, valde est gavisus. Nam putabat ita praeclare suum institutum esse ad perpetuitatem confirmatum. Ac quidem cum ipsi omnia essent praelecta, valde admiratus est legislatoris mentem. Et ad ipsum Demetrium dixit: [ERROR: no reftable :]Quare nullus historicorum aut poetarum legis divinae mentionem fecerit Quare tanti operis nullus Historiographorum aut Poetarum aggressus sit mentionem facere? Ille inquit: Quia ista lex est sacrosancta, et divinitus lata: tum quia nonnulli aggressi, divina plaga territi, ab instituto destiterunt. Nam audivi Theopompum, cum vellet quaedam ex ista lege, tum non ita commode versa, in suam historiam inserere, animo fuisse turbatum ultra dies triginta: et in morbi

-- 96 --

intermissione cum exorasset Deum votis, ut sibi declararet, quam ob causam hoc sibi accidisset: in somno ei fuisse indicatum, ideo accidisse, quia divina studio suo evulgare conaretur, et referre ad multos homines. Hinc cum institutum intermisisset, dicitur fuisse liberatus a morbo. Accepi etiam de Theodecte tragico poeta, cum voluisset aliquid quod scriptum esset hoc libro, transferre in quandam suam fabulam, fuisse visum ei ablatum, donec perpendisset hoc sibi evenisse propter hoc suum factum, et per multos dies reconciliasset sibi Deum votis suis.

His auditis Rex, et (sicut diximus) accepta a Demetrio legis interpretatione, religiosa veneratione est eam prosecutus: et iussit magnam curam haberi librorum istorum, eosque religiose observare. ipsos etiam interpretes rogavit, ut post reditum suum in Iudaeam crebrius ad se venire vellent. Iam enim iustum esse ut ipsos dimittat: sed si redirent ad se, ipsos, ut par sit, pro amicis habiturum, et maximis muneribus ornaturum. Hinc iussit adornari quae

-- 97 --

[ERROR: no reftable :]Dona interpretibus et Eleazaro, post legis interpretationem absolutam data facerent ad illos deducendos, magnaque munificentia est in eos usus. dedit cuique tres pulcherrimas stolas, et duo talenta auri, et calicem talenti unius, et omnem ornatum qui in coenaculis expandi solet.

Mittebat etiam Eleazaro simul in deductione illa, decem mensas argenteis pedibus praeditas, et omnem earum ornatum, et calicem triginta talentorum. Stolas item decem, et purpuram, ac coronam insignem decore, tum circiter centum linteola byssina. Ad haec, phialas et pelves, et duos aureos crateras ad libationes sacras. Praeterea scripsit ad ipsum, et eum rogavit, ne prohibere vellet, si quando qui istorum virorum iter ad se suscepturi essent. Nam sibi gratissimam futuram conversationem cum tam doctis et intelligentibus viris: seque malle suas opes large et magnifice conferre in tales homines, quam in alias non tanti momenti res.

Atque ita, Philocrates, quemadmodum promisi tibi, habes hanc historiam: quali puto te magis oblectari, quam libris eorum qui fabulas continent. Nam

-- 98 --

intentus es studio gravium rerum, et huc plus temporis impertis. Dabo autem operam, ut quae alia commemoratu digna nancisci potero, et illa ad te perscribam: ut illis evolutis, consequaris studii tui pulcherrimum praemium.

FINIS.
ERRATA.

Pag. 11 vers. 24. omni in re decreta 25.5. clavis 27.6. craterum 29.9. superliminarium 85.16. primum 93.23. veniebant

RERUM ET VERBORUM in Aristeae Historia memorabilium INDEX.
A Abietes 19 Abraeus 18 Abramus 19 actiones omnes cum timore Dei inchoandae 58 Adaeus 18 admiratione quis prosequendus 87 Aegyptus a Ptolemaeo occupata 2 Aegypti eloquentia 3 Aegyptiorum idololatria 44 Aegyptiorum sacerdotes Hebraeorum disciplina exculti 45 affectibus imperare, optimum imperium 68 altaris templi Hierosolymitani descriptio 29 Alexandria Aegypti urbs, deque eadem edictum 36 amicorum consensus quomodo et parandus, er retinendus 58 amicis gratificandum 70 Ananias 18 Andreas Ptolemaei regis procerum primas 5. ad Eleazarum legatus 16.17 animalia in lege prohibita cuiusmodi 50 animalia mansueta tantum, non ferocia, lege concessa Iudaeis cur 46.47 animalia sacrificari solita cuiusmodi 52 animus hominis quomodo ad purum habitum informetur 1 Arabiae montium fodinae neglectae 39 arcis Sionis custodes 34 Aristeas ad Eleazarum legatus 2.16.17 Aristeae cum rege consultatio de legis divinae interpretatione, et captivorum Idaeorum liberatione 6 Arsamus 19 Arsinoe Ptolemaei Philadelphi soror 16 audiendi cupidus quomodo fieri quis possit 73 de Auditu qualia in lege Dei praecepta 50
B Basaeus 18 belli duces qui eligendi 87 in Bello gerendo quomodo quis possit animo esse tranquillo 84. quomodo esse invictus possit 59 benevolentia maximum praesidium 71 benevolentia unde germinet ibid. bibliothecae Philadelphicae librorum numerus 4
C Calumniis non habenda fides 78 Chabeu 19 Chabrias 18 charitas Dei donum 70 cidaris 33 civitatum amplarum et felicium regiones fere negligi 36 cogitatio omnis Deo nota 58 cogitationes optimas quomodo habere possis 65 cognationis vinculum quomodo fiat indissolubile 74 cognationis utilitas quae 74 confidentiae comes contemptus 83 consilia optima quae 79 consilia sana capere quid 78 consiliariis quibus utendum 81 in Contemptum per quae veniat quis 83 conversationis vis 42 convivium primae diei 56. secundae 62. tertiae 67. quartae 72. quintae 76. sextae 81. septimae 85 convivii adornatio 55 in Conviviis quae sit vitae ratio ineunda 88 corona mensae 23 craterum descriptio 25 credere se quibus quis debeat 83 cultu praecipue dignum quid 70
D Daces 18 Danielus 19 Dathaeus ibid. delatores apud Aegyptios capitaliter puniri 51 deliberare recte quid 78 deliberationes optimas quomodo habere possis 65 Demetrius Phalereus bibliothecae regis Ptolemaei praefectus 4 Demetrii Phalerei epistola de libris Idaeorum describendis 12 Deus misericors 64. omnium inspector et creator 6. gubernator et Dominus 7. cur Ζεύς veteribus dictus ibid. Deus regi imitandus 78. semper invocandus et soli ipsi fidendum 59 Deus summe beneficus, et omnium bonorum causa 62 Deus veritatis amator 63 Deus unus tantum, eiusque potentia 42. 43 Dei aequitas et mansuetudo imitanda 57. 63. 65 Dei homines, appellari soliti ab Aegyptiis Iudaei 45 Dei in conservando genere humano cura 58 Dei maiestas et potentia in tota lege illustrata 43 Dei operum vices et successiones 50 Dei voluntate hominum animos flecti 7 Deum animi puritate colere, homine in primis dignum 72 Deum nihil latere 43 Deum omnia in omnibus agere et scire 64. omnium animos gubernare et moderari 70. universorum dominari 60. 61 deorum multitudo, eorumque cultus stulte introductus 43. 44 dives qua ratione permanere quis possit 62 doctorum hominum conversatione oblectatus Ptol. rex 97 doctrinae cultura quantum utilitatis adserat 3 dolose secum agentes quomodo cognoscendi 75 dona interpretibus et Eleazaro post legis interpretationem data 97 Dorotheus conviviorum apud regem praefectus 55. 56 Dositheus 19
E Eleazarus 19 Eleazarus Pont. quantum et 70 interpretes amarit ipse, et ab ipsis vicissim amatus fuerit 40 Eleazari Pont. ad regis Ptolemaei epistolam responsio 16. item ad quaestionem ab Aristea propositam 42 Eleazari sacra tractantis ornatus 32. eiusdem votum 56 ad Eleazarum missa a Ptolemaeo dona 17 Elisaeus 18 Endemias 19 sine Erratis quomodo vivere quis possit 77 eruditionis cultura quantum utilitatis adserat 3 Eschlemias 18 eventus quiuis quomodo moderate ferantur 60 existimationis fama per quae amittatur 83 expensarum in captivorum redemptionem factarum summa 11 Ezekias 18 Ezekielus 19
F Fama perpetua apud homines quomodo paranda 69 fiducia non in potentia aut viribus suis, sed in solo Deo ponenda 59 fodinis metallorum regiones perdi 39 fortitudinis finis 61
G Gloria per quae amittatur 83 gloria offensione aliqua imminuta quomodo recuperanda 71 in Gloria perpetua esse quomodo quis possit 69 gloriose se gerere apud quos conveniat 69 gloriosum in primis quid 72 Graecorum de diis commenta 44 gratia apud homines Dei donum 69 gratiam quid conservet 84 gratificandum quibus 70
H Hecataeus Abderites 13 Hieremias 19 Hierosolymae urbis situs 28. 35. et amplitudo ibid. Hierosolymorum regionis amplitudo et bonitas 35. 36. 37 inde homo Dei creatura 62 in Hominis conditione quae potissimum admiranda 48 homine quid praecipue dignum 72 homines Dei, cibi, potus, vestitus, et c. 45 homines natura incontinentes, et ad voluptatem proclives 36. 86 homines vicissitudinibus obnoxii a deo creati 60 hominum actiones et conatus quatenus a Deo dirigantur 7 homines omnes natura ad aliquid prosequendum inclinari 68 homines pro Dei voluntate transformari et flecti 7 honorem quid conservet 84 honorifice se gerere apud quos conveniat 69 hospitales apud peregrinos quomodo nancisci oporteat 79 hostes quomodo spernendi 69 hostibus quomodo esse quis formidolosus possit 59 humanus qua ratione esse possis 63 humanum genus quanto tempore quantis in miseriis crescat 63
I Iacobus 19 Iason 19 Iesus 19 ab Ignavia quomodo sibi cavere quis possit 75 ad Imperandum quales idonei 89 imperium quomodo optimum sit 68 immunda Iudaeis quae 46 indignum se quomodo nihil egerit quis 67 iniusticia maximum scelus 90. vitae privatio et pernicies 65 interpretationis approbatio 94 interpretes LXX quomodo legis interpretationi vacarint 93 interpretum ab Eleazaro Pont. missorum ad legis D. interpretationem nomina 18 inde. eorundem electio 39. adventus in Aegyptum 53 inventores rerum stulte pro diis habitos 43. 44 ab Invidię vitio quomodo liber esse possis 68 Ioannes 18. 19 Ionathas ibid. Iordanus fl. eiusque exundatio annua 38 Iosephus 18 ab Ira liber et vacuus quomodo quis esse possit 78 Isacus 19. Isachus. ibid Isaelus ibid. Isias ibid. Iudaeae torrentes 38 Iudaei a Ptolemaeo Lagi F. e Iudaea in Aegyptum traducti, item a Persarum rege, et aliis 5. a Philadelpho liberi dimissi 8. 9. 15 Iudaei magno discrimine seiuncti ab aliis hominibus 47 Iudaei vota peracturi, cur manus lavent 93 Iudaeorum lingua an Syriaca 4 Iudaeorum lingua et characteres peculiares ibid. Idaeis quae nam munda vel immunda, et cur 46 Iudaicae terrae fertilitas 37. portus 38. arva ibid. Iudas 18. 19 in Iure dicendo quomodo approbatio etiam eorum qui succubuerunt paranda 58 iusti Deo dilecti 64. 65 iusticia omnibus rebus praeferenda 64. quibus symbolis in lege praecepta 47. 51. 52 iusticiae fructus 71
L Lachrymae prae magno gaudio 54 legis D. interpretatio quot diebus perfecta 94 a Legis D. librorum mentione cur Scriptores alii abstinuerint 13 de Legis D. libris describendis, Demetrii Phalerei ad Ptolem. regem epistola 12 legis D. maiestas et sanctitas 52. 53 legis D. quare nullus veterum Scriptorum mentionem fecerit 95 in Lege D. an quaedam temere et superstitiose proposita 42. 50. 52 leges D. et sanctiores aliis, et sapientiores cur 13 legis Mosaicae omnia habere etiam naturalem causam 45. sancte et graviter instituta esse 46 legis Mosaicae symbola 47 legum dignitas 74. observantia et custodia 41 contra Leges quomodo quis nihil egerit 74 Levis 19 liberorum neglectus maximus 76 luxu abstinendum 62
M Manus lavare cur soliti Iudaei vota peracturi 93 per Manus omnes conatus expediri 94 Mattathias 18 medius vitae et morum status optimus 40 memoriam beneficiorum suorum quibus symbolis servari Deus voluerit 48. 49 Menedemus Eretriensis philosophus 61 mens sibi nullius mali conscia, metus expers 74 mentem ad quaevis diiudicanda celerem habere, singulare Dei donum 85 mensa aurea 20. qualis fuerit, et quo ornatu instructa 21 mentiri omnibus hominibus magnum dedecus 63 metallorum fodinis regiones perdi 39 sine Metu esse quomodo quis possit 74 mitra summi sacerdotis 33 modus in omnibus rebus optimus 68 mores qui in regia administratione maxime necessarii 64 muliebre genus confidens et animosum 77. mutabile ibid. munda Iudaeis quae 46 mundum a Deo cum summa mansuetudine gubernari 78 munera Deo magna ab iis exhibenda, qui magna ab eodem dona acceperunt 8 munerum a rege ad Eleazarum Pont. missorum descriptio 20 munerum corruptio 64 murium natura damnosa 50 mustelae natura 51
N Natthaeus 19 Neemias 18 negligentia maxima 76 Nicanor Ptol. regis medicus 55 Nili exundatio 38
O in Ocio quid agendum 88 opera praecipue diuturna quae 80 orationis finis quis 82 Ornias 18
P Parentibus perpetuo gratificandum, et in primis 70 parentibus quomodo dignas gratias referre quis possit 73 patriae amator quomodo quis existat 76 apud Peregrinos quomodo nancisci hospitales liceat 79 persuasionem gubernari a Deo 82 phialae aureae 27 Philocrates Aristeae frater, et eius studium 3 philosophia quid 79 pietas cultu praecipue digna 70. 71 pietas in quo consistat 64 ad Pietatem omnia referenda 66 pietate ut regula infallibili in consiliis et actionibus gubernandis utendum 1. 2 possessio regi in primis necessaria quae 81 potentiae dilatione terrorem incuti 59 prudentia an studiis et doctrina parari possit 73 Psammetychus 5 Ptolemais a Ptolemaeo condita 38 Ptolemaei Philadelphi bibliotheca 4. eiusdem circa decus et splendorem ambitio 28. de Antigono victoria 55 Ptolemaei Philadelphi de Iudaeis captivis liberandis, et lege D. ex Hebraica lingua in Graecam vertenda consilium 7. 8. inde. Ptol. epistola ad Eleaz. Pont. Hierosol. 14. eiusdem erga doctrina et prudentia excellentes viros observantia 41 Ptolemaei Philadelphi laus 67. liberalitas 8. 14. 16. 97. eiusdem edictum de liberatione Iudaeorum 9. dona ad Eleaz. Pontif. missa 14.17 Ptol. salutatio interpretibus facta 54 Ptolemaeo Lagi F. quot Iudaeorum myriades captae, et in Aegyptum adductae 5
Q Quaestiones convivantibus interpretibus a rege propositae 57 quomodo nihil egerimus indignum nobis 67
R Rationale 32. 33 rationem rectam quomodo habere in promptu quis possit 75 in Regia administratione qui mores maxime necessarii 64 in Regia gubernatione quid maximum 90 in Regiis conviviis et negociis singula excipi et annotari a certis hominibus solere 92. et cur ibid. regnandi finis et officium 65 regnum Dei donum 69 regnum quid conservet 84 regnum quomodo ad finem usque extra lapsum et offensionem retinendum 57 regni maximum praesidium iusti et docti homines 41 rerum pub. administratores qui constituendi 86 rex ex privatis ne, an regia stirpe deligendus 89 regis mores fere subditos imitari studere 67 regis personam quid maxime deceat ib. regi ab ira potissimum cavendum 78 regi quae possessio in primis necessaria 81 regi quomodo convenire cum subditorum varia multitudine possit 82 regem neminem esse ex se, sed Deo ita ordinante 69 ad Regem quando admitti soliti, qui vel ultro, vel legati in Aegyptum venissent 53 in Rege nihil simul simulatum esse debere 67 reges quibus in rebus maiori tempore versari debeant 87. quibus potissimum debeant insistere 86 regum communis fere inclinatio 68 apud Reges nihil temere fieri 12 regibus maximum dedecus, mentiri 63 ruminationis symbolum 48. 50
S Sabbataeus 19 sacerdotum templi descriptio 31. diversa numina ibid. silentium 32. habitus 29 sacerdotis summi descriptio 32 Samuelus 19 sapientiae doctrina, et fructus quis 63.80 Satus 18 Selemias 19 Septuaginta interpretum electio 39. eorundem nomina 18. Vide Interpretes sibi ipsi imperare optimum imperium 68 Simoelus 19 Simon 18.19 Sionis arcis descriptio 34. eius custodes. ibid. somniorum ratio 65. 66 in Somno fere ea observari, quae vigilans quis egit 66 in Somno quomodo quietus esse possis 65 Somoelus 18 sors cuique sua diligenter perpendenda 65 Sosibius Tarentinus 5 status vitae et morum medius, optimus 40 statum suum quomodo conservare quis integrum possit, et posteris etiam tradere 60 sua cuique conservanda, aliena non concupiscenda 68 superbiae comes contemptus 83 in Superbiam ne incidas, quomodo cavendum 81
T De Tactu qualia in lege Dei praecepta 50 temperantiae maximum ad valetudinem tuendam momentum 73 templi Hierosol. situs 28. 29. 30. pavimentum 29.30 tempora a Deo distincta 49 Theodectes visu privatus, quod e lege divina quaedam in suam fabulam transferre esset conatus 96 Theodosius 18.19 Theodotus 19 Theophilus ibid. Theopompus quaedam ex lege divina in suam historiam inserere conatus, divinitus mente perturbatus 95 timor Dei in omnibus negociis necessarius 49. 58 torrentes Iudaeae 38 tristandum ob quae 82 a Tristicia quomodo quis vacuus esse possit 71
V ad Valetudinem tuendam quid in primis faciat 73 velum templi 29 verbis aliorum ne seducaris quomodo cavendum 85 veritatem quomodo diligere quis et colere possit 63 quae Vigilantes agimus, ea in somno etiam fere observari 66 virtutis usus 86 virtutem quare plerique homines non amplexentur ibid. virtute potissimum conservari gratiam et honorem 84 vita humana variis afflictionibus obnoxia 64 vita qualiter instituenda 88 ad Vitam degendam quid optimum 59. 60 ungularum fissarum in pecoribus lege permissis symbolum 47. 48. 50 volucres mundae aut immundae quae 46 ad Voluptates proni omnes homines 36 Voluptatibus quomodo sibi cavere quis, ne ad eas distrahatur, possit 75 vota peracturi Iudaei cur manus lavent 93 votorum compotes quomodo Deus alios faciat, alios non 58. 59 cum Uxore quomodo possit quis commode degere 77
Z Zacharias 18 Zedekias 19 Ζεύς unde Graecis dictus 7 zona summi sacerdotis 32 FINIS.
Previous section


Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.