Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
Previous paragraph

Next paragraph

[ERROR: no reftable :]Mensa aurea Hanc rex mole quidem valde magnam volebat extruere: sed cum iussisset interrogare illos qui Hierosolymis fuissent, quanta illa prior ibi foret, et illi indicassent modum, ipseque rursus quaesivisset an maiorem conficere deberet? ac quidem tum nonnulli ex sacerdotibus et aliis dixissent, nihil obstare: ipse dixit se paratum esse ad extruendam vel quintuplo maiorem, sed vereri ne ad ministeria inutilis fiat. nam se non hoc respicere, ut tantum a se oblata in templo persistat: sed iudicare multo plus gratiae consecuturum, si ministeria et sacra solita rite, quibus conveniat, essent peracturi supra illa opera quę a se essent confecta. neque enim ob penuriam auri, priorem mensam ita parvam factam: sed

-- 21 --

sibi videri eam, cum satis auri habeat, certa de causa et ratione ista magnitudine constare: propterea non velle, neque debere eam, cum iusta et commoda sit, transgredi et transmutare. Sed dixit se aliam initurum rationem, ac curavit ut quamplurimum ingenii et artificiosae operae in eam conferretur. Nam ut erat ingenio solerti ad rerum formas et imagines concipiendas, omnia ipse accurate perpendendo, ad speciem venerandam excogitabat. Et quidem quae coelata debebant esse, illa iubebat facere quam speciosissime: quae vero plana et nullo coelo exornata, illis modum suum convenientem praecipiebat adhibere. hinc longitudine duorum cubitorum, altitudine autem unius et semis, eam extruebat, undique ex auro probato solidam, non foliaceo extrinsecus circumvoluto obductam. Coronam autem palmarem circumdederunt. Plegmata vero et reticula circum labia et extremitates erant contorta ad modum funiculorum, in quibus supra modum mirabile artificium torni ex tribus lateribus erat. nam figura triangulari erant, et a quaque parte

-- 22 --

formata ad eundem effectum dispositionis suae, ut in quamcunque partem verterentur, eandem aspicienti faciem praeberent: a parte quidem iuxta coronam, tractus ille qui in mensam tendebat, formam decentem habebat: sed ille qui foras spectabat, decentiorem, ut qui accommodatus esset ad contemplationem ac cedentium. Quia autem, ut diximus, forma triangularis erat operis in quamcunque partem versi, hinc utriusque huius tractus pars in summo acuta et elevata erat. In hoc etiam altero tractu erant preciosi et varii lapides, in medio plegmatum funalium situ contiguo per vices inserti ad inimitabilem connexionis formam: omnes etiam per foramina fibulis aureis, ut firmi inessent, comprehensi. angulorum iuncturas clausurae constringebat. Circa partes autem coronae ad aspectum eminentes, per obliquum in circuitu erat ex lapidibus preciosis confecta quaedam ovorum facies, cum effigie extante, et virgulis exculptis, ad formam continui et densi inter se situs, quae ambibat totam mensam. Sub hac lapidea ovorum effigie, artifices fecerant

-- 23 --

coronam feracem omnium frugum, ita ut illi fructus extarent, et conspicui essent: ut botri, spicae, palmae, poma, olivae, punica mala, et id genus alii fructus: quos singulos lapides non tantum ad formam, sed et colorem fructuum elaboratos in circuitu totius mensae alligarant ad summum orbis aurei. Post coronam ita exornatam extabat in opere similiter et ovicularis illa facies, et illa reliqua virgularum et coelaturae forma, ut cum mensa esset ad usum ab utraque parte confecta, ad utram eam erexeris, ab illa usque ad ima pedum eandem et plegmatum et coronae speciem referret. Nam laminam mensae, quam lata ea erat, adiunxerant solidam, et latitudine quatuor digitorum, ad pedes in eam inserendos, qui fibularum clausuris astringerentur, ut in utramvis partem erecta mensa, apta esset usui. Atque haec quidem in externa superficie mensae utrobique ad usum accommodata cernebantur.*/*ὑπ αὐτῆς/ Supra ipsam autem conspicium meandrum fecerant, qui in medio haberet extantes lapides preciosos, ut pyliades, carbunculos, smaragdos, ad haec

-- 24 --

onyches, et alios qui speciei fulgore pręstarent. Iuxta meandrum erat patens quędam textura miro artificio confecta, in medio exprimens sublongam et rotundam figuram rhombo similem, quae crystallum, et quod vocant electrum, ita affabre figurata habebat inserta, ut contemplantibus videretur opus inimitabile. Pedes vero ita erant parati, ut haberent lilia, et ea repansa in summo qua incumberet mensa. Subtus autem folia quae sub aspectum venirent, essent erecta. Pars autem ima pedis cuiusque, qua innitebatur pavimento, constabant carbunculo ex omni parte palmari, latitudine digitorum octo: quia erat loco fundamenti, cui pedi reliqua moles tota incumbebat. Ex eo etiam artificiose exculpta prodibat hedera achanto implexa et viti, quae circumvoluta toti pedi botros haberet ad summum usque ex lapidibus preciosis confectos. Atque hęc eadem forma erat pedum quator, in quibus omnia erant ita elaborata affabre, et coaptata, ut peritiae et artis praestantia non solum nihil discreparent a veritate, sed etiam vento per aerem flante

-- 25 --

moverentur eorum folia omnia, et situ et habitu ad nativam imaginem sculpta. Labia autem mensae constabant ex tribus partibus, et erant veluti triplicata, ac clavibus subtilibus ita inter se per crassitudinem operis coagmentata, ut neque cerni neque inveniri posset, qua iuncturae coirent. Crassitudo autem mensae totius non minor erat semicubito: unde sumptus ad multa millia protrahebantur. nam quia Rex semel constituerat, non esse magnitudine ampliorem faciendam, quae insumenda fuissent in eam, illa, atque adeo plura, contulit in crassitudinem, omniaque sunt ex ipsius sententia perfecta ad ornatum excellentem et visu mirabilem, in quo et artificium superaret omnem imitationem, et speciei decor esset valde conspicuus.

Previous paragraph

Next paragraph


Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.