Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
[ERROR: no reftable :]LXX interpretum electio Elegit ergo Eleazarus optimos et eruditione praestantes viros, utpote pręclaris ortos parentibus: qui non solum exercitati erant in literis Iudaeorum, sed etiam in studia et mores Graecorum non segnem operam navarant: quique ideo idonei erant ad legationes, et eas obibant cum opus esset. Iam ad disputationes de legibus explicandas valde solertes erant. iidem amplexabantur statum vitae et morum medium, qui est optimus, deponentes a se asperitatem et barbariem animi: nec volebant videri arrogantes, et esse in aliqua opinione elationis adversus inferiores, sed suavitatem animi in conversationibus, et facilitatem audiendi alios, dexteritatemque respondendi ad singula, apte et ordine recto declarare studebant: denique omnes erant digni praeside suo, et virtute ipsius. Quam vero ipsum Eleazarum amarent, hinc licebat cognoscere, quia inviti et aegre ab ipso discedebant. Ipse etiam valde eos amabat, quod inde licebat colligere: quia praeterquam quod scripserat ad Regem de ipsis restituendis, multum etiam rogabat Andream, ut id negocii promoveret, et in aliis quibus possemus, ipsis gratificaremur. Cumque nos promisissemus nostram operam, et dixissemus ipsum non debere de istis sollicitum esse: ipse respondebat, se etiam valde angi animo ob istam rem. Compertum enim habere, Regem, cum virtutis studio et amore excellat, huius praecipue curam habere, ut ubicunque locorum celebretur aliquis doctrina et prudentia prę aliis excellens, eum ad se accersat. [ERROR: no reftable :]Ptol. regis erga doctos homines observantia nam et hoc ipsum dicere, et recte: Quod si habeat apud se iustos et moderatos viros, habeat secum regni sui maximum praesidium et munimentum: eo quod illi libere et intrepide consulant, ad communem utilitatem illorum quibus ipse bene velit. Talesque dicebat se animadvertere, esse illos ab ipso missos. Praeterea iureiurando affirmabat, se istos viros non dimissurum, si quod aliud suum negocium instaret. Nunc vero dimittere illos, ad emendationem rei communiter omnibus civibus utilis. Nam ut quis bene vivat, hoc situm esse in observantia et diligenti custodia legum: hoc vero acquiri et absolvi multo magis ex auditione, quam lectione. Ex horum ergo, et similium commemoratione, satis declarabat animi sui erga illos viros affectum.
Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.