Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].
[ERROR: no reftable :]Aristeae cum Rege consultatio de legis divinae interpretatione, et captivorum
Iudaeorum liberatione Vide ne sit deforme, te (Rex) redargui ex rebus ipsis.
Nam cum ad omnes Iudaeos pertineant leges illae, quas cupimus non solum describere, sed
et interpretari: quam rationem habebimus mittendi ad illos, legatos, dum tam multi
Iudaeorum servituti obnoxii sunt in regno tuo? Quin age, animi voluntate perfecta et
divite libera eos, qui in aerumnis detinentur: praesertim cum idem Deus, qui ipsis legem
dedit, te tuumque regnum feliciter gubernet, quemadmodum hoc ego diligenter perpendi.
Nam illi Deum omnium inspectorem et creatorem colunt, quem etiam alii omnes homines, et
nos in primis: sed nominantes aliter, vocamus Ζῆνα: qua -- 7 -- [ERROR: no reftable :]Zeus unde dicatur
apud Graecos et ipsa voce maiores non incommode significarunt, eum esse omnium
gubernatorem et Dominum, per quem omnia vivificarentur et fierent. Tu ergo, qui omnes
homines superas magnificentia et claritate animi, libera eos qui detinentur in
servitute.

|