Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1559], Antonio fratri epistula, versio electronica (, Šibenik), verborum 651, Ed. László Szalay [genre: prosa - epistula] [word count] [vrancicmepist15590209].
Previous paragraph

Next paragraph

Quod ad nostram civitatem attinet: inter alias urbes vicinas annona commodiore fruimur, licet carissimo pretio omnia emantur, panis praesertim. Oboriuntur etiam ab aliquo tempore nocturna furta per apothecas et domos; nuper tamen deprehensus unus suspendii supplicio affectus est. Is erat Petrus Rancolinovich Placarius, propter quandam butegam

-- 335 --

mercatoriam expilatam, ablatis pecuniis et panno. Novo autem anno prima Januarii nocte praecedente parum adfuit, quin magna ex parte civitas conflagraverit; nam ignis erat accensus in Gorica circa domum Thomae Prahulich, cum spiraret vehementissimus Boreas, ita ut nemo vel accedere propius potuerit ad exstinguendum; tamen praeter omnium opinionem, singulari Dei miraculo exstinctum est incendium in medio cumulo ligneorum aedificiorum, non multis absumptis domibus. Aliud nihil est tale scitu dignum, nisi si hoc: quod Franciscus Semiunich Civuleta mortem obierit, desponsata in mortis articulo Dragna concubina ejus, et turpiter et indigne ad damnum filiae suae unicae.

Previous paragraph

Next paragraph


Vrančić, Mihovil (1507 - ante 1571) [1559], Antonio fratri epistula, versio electronica (, Šibenik), verborum 651, Ed. László Szalay [genre: prosa - epistula] [word count] [vrancicmepist15590209].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.