Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous section

DIONYSII HALICARNASSEI DE THUCYDIDIS HISTORIA IUDICIUM, AD QUINTUM AELIUM TUBERONEM Andrea Dudithio interprete.

In iis libris, Quinte Aeli Tubero, quos iam antea de imitatione conscriptos emisimus, tam de iis qui carmine, quam qui soluta oratione scripserunt, quos quidem praeter ceteros putavimus excellere, disseruimus; et quas quisque tum verborum, tum sententiarum virtutes haberet, breviter ostendimus. atque illud praeterea examinavimus, qua maxime in parte quisque a proposito aberrans, se ipso interdum factus deterior esse videatur: idque, sive quod, quae litteris mandaret, parum scienter delegerit, sive, quod vires ad praestandum defuerint. quae quidem omnia eo sumus aggressi, ut ii qui bene scribendi, beneque dicendi laudem sequerentur, rectam aliquam et probatam normam haberent, ad quam suas quocumque in genere exercitationes dirigerent; neque prorsus omnia, quae apud illos scripta reperiuntur, ad imitationem sibi proponerent; sed ex illis, si quae sunt dicendi virtutes, caperent, vitia vero studiose declinarent. Atque in illis quidem libris, cum de historicis non nulla attigissem, etiam ea quae mihi de Thucydide viderentur, ostendi. quae quidem omnia breviter et summatim sum complexus: non equidem negligentia, neque vero quod earum rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad rem facere viderentur, veluti ad scopum quendam, referebam. quod equidem institutum, cum de aliis etiam scriptoribus agerem, servavi. neque enim fieri poterat, ut, de quibus accurate et copiose agere statuissem, eos strictim ac leviter attingerem. Cum vero cupere te animadvertissem, ut separatim de Thucydidis historia commentarios conficerem, in quibus quae in illo animadversione digna sunt, omnia persequerer, eo libro, quem de Demosthene tum in manibus habebam, reiecto, pollicitus sum tuae me voluntati obtemperaturum. nunc vero, re confecta, quod tunc promiseram, tibi persolvo. De singulis autem verba facturus, pauca quaedam de me ipso, deque huius tractationis genere praemittam; non tua sane, neque tui similium caussa, qui nihil non optime judicatis, nihilque ducitis veritate praestantius; sed ad illos spectavi, qui veterum scripta plus aequo admirantur, suam aetatem aspernati: quo plerique homines vitio laborant. Suspicor

-- 242 --

autem fore non nullos, qui cum haec legent, nos reprehendant, quod Thucydidem omnium, qui umquam historias scripserunt, facile principem, tum in rebus deligendis aberrasse, tum in narrando defecisse, audeamus ostendere. Neque vero illud nos fugit, si Thucydidis scripta notare aggrederemur, futurum ut primi ac soli res novas, atque ab hominum opinione abhorrentes, tentare videremur; non solum adversantes communi, atque a multis saeculis receptae opinioni, quae vix ex hominum animis evelli possit; verum etiam praestantissimorum philosophorum atque oratorum praeclara de illo testimonia reicientes: qui quidem illum veluti regulam quandam scribendae historiae proponunt, ac quasi terminum quendam statuunt, extra quem egredi non liceat iis qui dicendo in republica volunt excellere. Ad quorum equidem accusationes refellendas, quae theatrale nescio quid habere, ac ad colligendam multitudinis gratiam peraccommodatae videntur, illud satis fuerit, si dixero, ita me totam ante-actam vitam ad haec usque tempora instituisse, ut me a maledicendi ac frustra oblatrandi studio quam longissime abducerem; neque ullum umquam scriptum edidisse, quo quemquam insectarer. praeter illud quo civilem philosophiam contra eos qui eam immerito oppugnarent, defendi. Quod cum ita sit, non ego nunc primum indignam homine libero, a me vero longe alienam improbitatem, Thucydidis historicorum omnium clarissimi scripta insectando, hominibus patefacere sum aggressus. de quo quidem scribendi genere multo plura quae dicerem habebam: sed ero contentus paucis. nam quam sint vera quae attuli. quamque mihi conveniant, et tu ipse, et qui elegantis doctrinae studio tenentur, iudicabunt. In Thucydidis vero scriptis excutiendis, non est nostri consilii, eius institutum ac dicendi facultatem oppugnare. eiusque scripta reprehendere: neque hoc animo ad scribendum aggressus sum, ut vitia tantum colligerem, aut eiusmodi aliquid facerem, neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo, neque re umquam peccet. illa vero optima est existimanda. quae in plurimis scopum attingit, in paucissimis aberrat. Ad hanc igitur rationem, ea quae dicuntur, quisque examinet, neque meum institutum reprehendat, sed eorum quae de dicendi ratione allaturi sumus aequus sit aestimator. Quod vero non ego primus hoc scribendi genus aggrediar, sed multi ante me, et nostra et veterum memoria, nulla malevolentia suffusi, sed veritatis studio ducti, in eadem se palaestra exercuerint, possum sexcentis prope testibus comprobare. duobus tamen ero contentus, Aristotele, et Platone. atque Aristoteles quidem non optime omnia a magistro suo Platone tradita existimat: qualia sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur, errores conatur indicatur. neque tamen est quisquam, qui hoc illi vitio vertat; cum sciat, unam veritatis cognitionem recte philosophantibus esse propositam; quae etiam optimam ineundae vitae rationem nobis ostendit. Cum igitur nemo illos, qui in dogmatibus dissentiunt, propterea

-- 243 --

reprehendat quod non omnia veterum dicta probent; quis est qui eos reprehendendos existimet, qui cuiusque dicendi generis proprietates explicet? nisi siquis tantum veteribus tribuat, ut iis etiam virtutibus eos ornet, quibus omnino caruerunt? Superest unum, quod a nobis refelli oporteat, invidiosum illud quidem, et plausibile in vulgus crimen; eiusmodi tamen, quod in se nihil boni continere, ostendi facile possit. Non enim si ea qua Thucydides aliique viri polluerunt, ingenii vi ac praestantia deficimur; iccirco fit ut ea quoque, quae illis fuit, considerandi et iudicandi, facultate careamus. Nam neque de Apellis, aut Zeuxidis, aut Protogenis, aut aliorum pictorum, qui fama claruerunt, artibus iudicare non licet iis quos earum artium scientia cum his ipsis minime conferri potuisse constat: neque de Phidiae, aut Polycleti, aut Myronis operibus ceteri opifices sententiam minus ferre potuerunt, cum ab eorum tamen laude longe distarent. ut illam rationem praetermittam, quod saepe usu contingit, ut homo inscius atque idiota, siquid sit iudicandum iis in rebus quae sub sensum cadunt, ne artifice quidem ipso sit inferior. huc enim omnis ars intendit, hincque iudicandi sumit initium. Verum ne longiorem hac in parte imprudens sermonem consumam, haec prooemii loco sufficiant. Sed antequam aggrediar ad ea quae de Thucydide sum dicturus, pauca quaedam libet commemorare de ceteris historicis, tum vetustioribus, tum iis qui temporibus iisdem, quibus ille, floruerunt. ex quo et illius in rebus deligendis consilium, quo superiores vicit; et in exponendis facultas, dilucide patebit. Veteres igitur historici, ante bellum in Peloponneso gestum, et multi, et multis in locis fuere: in his Eugaeon Samius, et Deiochus Proconnesius, et Eudemus Parius, et Democles Phygeleus, et Hecataeus Milesius, et Acusilaus Argivus, et Charon Lampsacenus, et Melesagoras Chalcedonius. qui autem paulo ante Peloponnesiaca tempora vixerunt, et ad usque Thucydidem aetate processerunt, Hellanicus Lesbius, et Damastes Sigieus, et Xenomedes Chius, et Xanthus Lydus, et alii complures; quorum et consilium in deligendo argumento non dissimillimum fuit, et facultas pene par. historias porro alii Graecas, alii barbaricas conscripsere; neque has ipsas mutuo inter se connectere, sed per nationes et urbes dividere, et separatim placuit emittere; scopo scilicet eodem sibi proposito, ut, quae apud incolas monumenta rerum per nationes atque urbes, sive in sacris locis, sive in profanis asservata iacebant, ea ipsa, qualia plane accepissent, nulla re addita, nulla detracta, ad communem omnium scientiam emitterent. atque in iis monumentis tum fabulae quaedam inerant, quibus a vetustate fides accesserat; tum theatrales non nullae casuum vicissitudines, quae fatuitatis multum nostri temporis hominibus habere videantur. Genus autem dicendi, qui eadem lingua scripserunt, omnes idem fere secuti sint; perspicuum, usitatum, purum, breve, ad rerum ipsarum naturam accommodatum, nullo prorsus, quod quidem emineat, artificio elaboratum. quorum scripta species quaedam exornat: et venustatis quidem in aliis plus, in aliis minus elucet. quo fit, ut adhuc eorum scripta vigeant. Herodotus autem Halicarnasseus, qui ad Peloponnesiaca tempora vitam perduxit, cum paulo ante Persica natus esset, tum materiam historiae paulo altius extulit, atque illustravit; neque unius urbis, aut unius gentis, sed Europae Asiaeque res gestas, et multas et varias, uno libro complexus est: (nam a Lydorum imperio exorsus, ad usque bellum Persicum opere perducto, quaecumque per annos CCXL gesta a Graecis

-- 244 --

et a barbaris erant, ex iis illustriora quaeque delegit, et in unum quasi corpus historiae contulit) tum omissas a superioribus dicendi virtutes ad suam orationem adiunxit. Successit Thucydides. is neque, ut Hellanicus, quasi desidem esse historiam, et in uno loco consistere passus est; neque, Herodoti exemplo, Graecorum barbarorumque facta ex omni regione in unum esse colligenda existimavit: cum quidem institutum illud Hellanici ob eam caussam contemneret, quod abiectum et humile videretur, planeque eiusmodi, quod legentibus haud multum utilitatis afferre posset: Herodoti autem rationem ideo non probaret, quod latior ac fusior esset, quam ut eam humana cogitatio perfecte posset universam comprehendere. unum autem bellum, quod inter Athenienses et Peloponnenses gestum est, animo complexus, in eo componendo, cum et corpore et animo aeque valeret, suum studium industriamque collocavit. cumque ad exitum belli vita processisset, non quaecumque in sermonibus audisset, sed quibus ipse affuisset, quaeque esset expertus, in sua scripta retulit: quae vero propter exsilium suum nosse minus potuit, ea sumpsit ab iis qui optime ipsi cognovissent. Ac[ERROR: no link :]MG: Quibus rebus superiores historicos excelluerit. Quibus rebus superiores historicos excelluerit. superiores quidem historicos duabus rebus excelluit: una, quod scribendi argumentum delegit neque simplex omnino, ex uno tantum quasi membro formatum; neque valde permixtum, in multa atque incongrua capita dissectum: altera, quod fabulosum in suos libros nihil induxit, neque in eam partem deflexit, ut multitudini fraudem, et tamquam imposturam faceret. quo in genere superiores omnes peccaverant: qui lamias commemorarunt nescio quas in silvis et saltibus, e terra prodeuntes; et Naidas in terra atque aqua pariter degentes ab inferis profectas, pelago innatantes, semiferas, cum hominibus coeuntes, et ex mortali divinoque concubitu semideam sobolem, et alia quaedam, quae nostra aetas, ut incredibilia planeque delira, contemnat. Neque vero ut haec dicerem, eo sum adductus, quod illos viros accusem; quibus etiam veniae multum tribuo, si, cum in explicanda nationum et locorum historia versarentur, fabulosa figmenta receperunt: quandoquidem apud omnes homines, tum communiter de locis, tum proprie de urbibus, monumenta quaedam servabantur huiusmodi, quas dixi, rerum, auditione perceptarum: quas filii a patribus acceptas suis deinde posteris ut traderent, elaborarunt. quod siqui litteris eas consignare vellent, ab his ut ita plane exponerentur quo modo de veteribus acceperant, dignum putabant. quapropter illos viros, ut locorum descriptiones fabulosis additamentis variarent, atque distinguerent, necessitas compulit. Thucydidem autem, qui materiam unam ad scribendum cepisset earum rerum quibus ipse affuerat, theatrales ludificationes in narrationem inducere non decebat; neque se ad eum errorem quem eiusmodi scripta sua sponte parere consueverunt, sed potius ad utilitatem legentium accommodare: quod ipse in historiae prooemio testatum reliquit: quo in prooemio haec scripsit ad verbum: Et auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit. emolumentumque potius, quod semper idem sit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac de ipso quidem, et philosophi, et oratores omnes, aut, si non omnes, plerique certe, ita consentiunt; de retinenda veritate, cui consecratam esse historiam volumus, plurimum laborasse; nihil

-- 245 --

addidisse rebus, quod iustum non esset; nihil detraxisse;[ERROR: no link :] nulla in scribendo licentia usum esse. nihil ad suam libidinem scripsisse; rationem et vitam secutum esse, quae ab omni prorsus invidia, omnique assentatione, praesertim ubi de insignibus ad laudem viris iudicat, longissime abesset. Nam cum in primo libro de Themistocle loqueretur, virtutes, quibus ille floruit, copiose admodum commemoravit. Cum vero de Pericle, deque illius in administranda republica consiliis mentionem in secundo libro faceret, laudes in eum effudit maximas; eiusmodi scilicet, quas disseminata per orbem terrarum tanti viri gloria postulabat. eodemque modo cum de Demosthene duce, cum de Nicia Nicerati, de Alcibiade Cliniae filio, deque aliis, et ducibus et oratoribus, dicendum ei necessario esset; quae cuique conveniebant, exposuit. quae probare exemplis non puto mihi opus esse apud eos, qui historias eius peragrarunt. Haec igitur, quae Thucydides, quod ad res attinet, egregie praestet, possit aliquis dicere. Quae cum praeclara sint, atque imitatione digna, tamen hoc in illo summum est atque eximium, quod neque mendacium voluntario dicit, neque suam ipse conscientiam turpi labe contaminat. Quae[ERROR: no link :]MG: Quae in Thucydide desiderentur. Quae in Thucydide desiderentur. autem in eo minus absoluta videntur, et in quibus carpitur a non nullis, in ea historicae materiae parte sunt posita, quae plus habet artificii, atque oeconomiae nomine appellata, in omnibus, sive quis philosophicam, sive oratoriam materiam sumpserit, in primis requiritur. Haec vero ea sunt quae ad distributionem, ad ordinem, ad amplificandi studium, et industriam pertinent. Ordiar autem ab ipsa divisione; praefatus illud, quod, cum superiores historici sua scripta vel locis, vel temporibus apte continuatis distinxerint; unus hic inventus est, qui ex his divisionibus neutram probaret. narrationes enim ita disposuit, ut neque loca persequeretur, ubi gestae res erant; quod Herodotus, Hellanicusque et alii non nulli ante illius aetatem historici fecerant; neque tempora; quod eos qui agentem de locis historiam edidere, secutos esse constat: quibus vel ad regum aut sacerdotum successiones, vel ad Olympiadum ambitus, vel ad Archontum annuos principatus, suorum librorum divisionem placuit accommodare. cumque novam quandam, neque ab aliis tritam viam inire voluisset, in aestates et hiemes historiam partitus est. Partitionem historiae non recte instituit. [ERROR: no link :]MG: Partitionem historiae non recte instituit. cuius consilii non is, quem ipse putaverat, exitus est consecutus. factum est enim, non ut apertior fuerit temporum distributio ad anni partes facta; sed eiusmodi, quam animi minus facile assequerentur. qua in re licet illum iure mirari, qui non viderit futurum ut cum multae simul res multis in locis gererentur, brevibus quasi segmentis concisa narratio, praeclarum illud purumque lumen capere nequiret. quod ipsis ex rebus perspicue patet. in tertio enim libro (ut hoc uno exemplo contentus sim) de Mytilenaeis aggressus scribere, narrationem prius quam universam absolveret, ad Lacedaemoniorum res gestas divertit: quibus nondum imposito fine, Plataeensium obsidionem commemorat: eamque mox imperfectam dimittens, Mytilenensis belli mentionem infert. deinde sermonem eo convertit, ut, quemadmodum Corcyrae seditione facta, alii Lacedaemonios, alii Athenienses accersiverint, exponat. neque vero perficit hanc partem; sed omittens inchoatam, de Atheniensium priori expeditione in Siciliam pauca narrat. postea, cum Atheniensium in Peloponnesum navigationem, et Lacedaemoniorum adversus Dorienses expeditionem demonstrare esset exorsus, ad ea quae ad Leucadem a Demosthene duce gesta sunt, et ad Aetolorum bellum transit. inde Naupactum abit. nec[ERROR: no link :] absolutis bellis quae per continentem gerebantur. Sic. t. Epiroticis bellis ad exitum perductis, Siciliam rursus attingit: postea, quemadmodum Delus expurgaretur, ostendit; Argosque Amphilochicos, ab Ambraciotis oppugnatos, relinquit. Quid multis opus est? totus enim liber ita concisus

-- 246 --

perpetuam historiae seriem amisit. Accidit autem id quod consentaneum est, ut vagemur, nec facile, quae traduntur, studio consequamur; cum ex divulsione rerum perturbata mens, imperfectas et quasi mutilatas notitias ipsa sibi commode perfecteve referre non possit. historicam enim narrationem perpetuo veluti filo ductam et colligatam oportet esse; praesertim ubi res exponuntur et multae, et eiusmodi quae cognosci ac percipi non facile queant. non esse autem rectam, qua ille usus est, neque aptam historiae regulam, satis constat. neque enim de posterioribus historicis, qui sua scripta in aestates et hiemes distribueret, quisquam fuit: omnesque potius id consilium sequi maluerunt, ut ad perspicuas rerum intelligentias tritis itineribus narrationem perducerent. Sunt[ERROR: no link :]MG: Ordo eius et dispositio reprehenditur. Ordo eius et dispositio reprehenditur. etiam qui, quod ad ordinem spectat, illum accusent; quod historiam neque quo opus erat, principio sit ingressus; neque, quo decebat, fine concluserit: cum ita dicant, disponendi laudem non esse minimam in eo sitam, si et principium, quo non aliquid sit prius, capiatur, et eo fine, cui nihil videatur deesse, comprehensa narratio terminetur: quarum rerum ab ipso neutram satis accurate animadversam esse. Occasionem porro illis huius accusationis historicus praebuit, qui cum ita proposuisset; omnium bellorum, et temporum diuturnitate, et multarum calamitatum eventis, illud fuisse maximum quod in Peloponneso gestum est, in extremo prooemio caussas primum, unde principium duxit, aggreditur explicare: duasque cum ostendisset, unam veram, nec tamen vulgo notam, Atheniensium civitatis incrementum; alteram falsam, quam tamen Lacedaemonii fingerent, subsidium Corcyraeis adversus Corinthios ab Atheniensibus missum, non a vera caussa, neque ab ea quam ipse probaret, sed ab altera sumpsit initium. scripsit enim haec ad verbum: Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas, et dissensiones, primum ostendi, ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Verissimam enim caussam, licet in sermonibus occultam,opinor hanc fuisse,quod Atheniensibus eas vires adeptis, ut Lacedaemoniis formidabiles essent, bellum necessario sit excitatum. quae vero palam iactabantur caussae, quibus factum est ut foedera rumperentur, et bellum inter eos gereretur, huiusmodi erant. Epidamnus est urbs ad dextram sita navigantibus in Ionium sinum. incolunt autem ipsam, Illyrica natio, barbari Taulantii. Mox, quae ad Epidamnum, ad Corcyram, ad Potidaeam gesta sunt, et Peloponnensium conventum in urbem Spartam, et orationes illic habitas adversus Atheniensium civitatem, commemorat; atque haec ita producit, ut ad versuum duo milia consumat. quo demum in loco altera de caussa, quae et est, et ipsi videtur esse vera, disserit; hinc exorsus: Decreverunt autem Lacedaemonii, solutum esse foedus, atque Atheniensibus inferri bellum oportere: non tam sociorum in eam mentem adducti, quam metu ne nimium crescerent vires Atheniensium, quorum dicioni iam subiectam Graeciae maiorem partem viderent. Athenienses enim ad eas res quae incrementum illis attulerunt, huiusmodi ratio perduxit. Deinde ea quae a Persico bello ad Peloponnesiacum civitas gessit, per capita subiungit, idque cursim, usque eo, ut ea paucioribus quam quingentis versibus comprehendat. Rursus, cum illa rebus Corcyraeis anteire, neque ab illis, sed ab his manasse principium belli recordatus esset; scribit haec ad verbum: Post haec autem, quae iam exposuimus,haud multorum annorum interiecto spatio, consecutae sunt [ERROR: no link :] res Corcyraicae ac Potidaeaticae, et quaecumque huic bello ansam praebuere. inter Corcyram et Potidaeam dissensiones, et quaecumque hoc bellum suscitarunt. quae simul omnia, et quae inter ipsos, et quae adversus barbarum Graeci gesserunt, annis summum quinquaginta perfecta sunt, quot a discessu Xerxis ad huius belli principium

-- 247 --

numerantur: cum interim Athenienses et principatum confirmarunt, et maiores opes ipsi sibi compararunt. quod Lacedemonii cum intellegerent, non tamen, ut obsisterent, nisi ad breve spatium, adducebantur; et maiorem temporis partem quiescebant: quippe qui nec antea, nisi necessitas cogeret, facile bella susciperent; et tunc domesticis etiam contentionibus distinerentur.[ERROR: no link :] interea Verum enimvero cum Athenienses opibus manifesto crescerent, initamque inter eos societatem laederent: tunc non iam esse ultra ferendum censuerunt, sed omni studio conandum, ut eorum potentiam, sumptis armis, si fieri posset, everterent. Oportebat autem illum, cum belli caussas indagare coepisset, eam quae vera esset, quaeque ipsi probaretur, primo loco tradere: quandoquidem et natura postulabat ut priora posterioribus anteirent, vera prius quam falsa discerentur; et ipse narrationis ingressus, si eiusmodi ordine institutus esset, longe futurus erat praestantior. non enim, siquis partem illius tueri velit, ea ratione possit uti, quod vel parvae res essent, nec satis dignae quibus explicandis opera daretur; vel communes, et ab aliis antea sic protritae, ut nihil opus esset ab his initium ducere. ipse enim hunc locum, ut a veteribus praetermissum, historia dignum existimavit, qui ad verbum ita scripserit: Scripsi autem ea, et ab instituto sermone propterea diverti,quod superiores omnes hunc locum omiserunt, et aut res Graecas ante Medicas, aut Medicas dumtaxat composuerunt: eas autem res, quas et Hellanicus in Attica historia persecutus est, neque copiose, neque temporibus satis accurate distinctis, explicavit: simul ob eam caussam, quod Atheniensium principatus qua ratione sit constitutus, harum rerum tractatione declarat. Satis igitur et hinc aperte colligitur, narrationem ab ipso non optime, id est, non ut natura postulat, esse digestam. Huc accedit, quod nec historiam quo debuit fine conclusit. cum enim annos VII et XX bellum comprehenderit; atque hoc quantum temporis est, usque ad belli exitum ipse vixerit; tamen usque ad annum alterum et vigesimum historia perducta, octavum librum maritima illa pugna, quae ad eum locum quem Sepulcrum canis apellant, est commissa, terminavit.[ERROR: no link :] praesertim Adde quod, cum in prooemio, quaecumque hoc in bello gesta sunt, omnia se esse perscripturum affirmasset; itemque in quinto libro tempora collegisset, et unde ortum bellum est, et quousque processit, scripsit haec ad verbum: Hoc solum inveniet exitu comprobatum ex iis quae futura esse ex oraculis affirmabantur semper enim et initio belli, et usque ad extrema tempora, recordor a multis esse nuntiatum, oportere ad annos ter novenos bellum perdurare. mihi autem per totum illud tempus vita suppeditavit: cum et id aetatis essem, ut rerum sensum haberem, et in eam curam animum intenderem, ut singulas notitias optime consequerer. cumque [ERROR: no link :] annum post quam ad Amphipolim dux fuissem, vigesimum p. anno post Amphipolitanam expeditionem vigesimo patria mea exsularem, et apud utrosque, dum res agerentur, nec minus apud Peloponnenses ob exsilium meum, versatus essem; factum est ut aliquid ego peritius, quam ipsi, potuerim in otio cognoscere. Dissensionem igitur post decem annos exortam, et foederum perturbationem, et quae deinde in bello consecuta sunt, explicabo. Praeterea et in ea parte ubi amplificationibus res persequitur, minus illum esse[ERROR: no link :]MG: In capitum tractatione non satis accuratus est. In capitum tractatione non satis accuratus est. diligentem, et vel ea quae brevitatem postulant, verbosius exponere, vel quae longiori sunt oratione pertractanda, leviter nimis attingere, multis equidem, iisque minime dubiis argumentis probare possim: sed paucis tamen utar, et a navalibus primum Atheniensium Peloponnensiumque pugnis, quae in extremo secundo libro narrantur, initium capiam: cum Athenienses, contra naves Peloponnensium XLVII, soli XX navium classe[ERROR: no link :] Locus in Graeco mutilatus. adversus barbaros multis partibus plures, ita maritimo proelio decertarunt, ut, quot ad bellum naves emiserant, totidem

-- 248 --

plane alias depresserint, alias cum ipsis hominibus ceperint. quae de re ipsius verba subiciam: Postea simul cum sociis Atheniensium apud flumen Eurymedontem in Pamphylia, terrestri navalique certamine adversus Medos pugnarunt: eodemque die bis Athenienses, duce Cimone, Miltiadis filio, victoria potiti sunt, captis ac depressis omnibus Phoenicum navibus ad ducentas. Atque his quidem non dissimilia sunt ea quibus de terrestribus proeliis agit. Nam, aut longius, quam par sit, oratione provehitur; aut rem praeter modum in angustum contrahit. Cum enim ea quae ab Atheniensibus circa Pylum et Sphacteriam insulam gesta sunt, cum obsessos in ea Lacedaemonios Athenienses expugnarunt, in quarto libro narrare coepisset, atque interim pauca quaedam leviter attigisset, ad ea tum demum quaesunt post consecuta, sermonem convertit; omnesque ex utraque parte commissas pugnas, cum neque multi in illis cecidissent, et perpauci sese dedidissent, diligenter et accurate pluribus quam trecentis versibus est persecutus. quam quidem pugnam ipse summatim explicans, haec ad verbum scribit: In insula quidem caesi, aut vivi capti, tot fuerunt. armati in eam traiecerant quadringenti omnino et viginti. ex his vivi capti sunt octo minus trecenti; reliqui occisi. ac ex illis quidem qui vivi capti fuerant, Spartani erant numero centum viginti: ex Atheniensibus, pauci sunt interempti. De Niciae autem imperio illata mentione, qui sexaginta navibus, et duobus Atheniensium gravis armaturae milibus in Peloponnesum ductis, ac Lacedaemoniis in castella conclusis, Cytherios expugnavit; magnamque Peloponnesi partem depopulatus, ingenti captivorum multitudine abducta, Athenas renavigavit, sic cursim de rebus ad Cythera gestis ait: Pugna commissa, Cytherii, cum non diu restitissent, fuga se in superiorem urbis partem receperunt; ac post, cum Nicia et collegis salutem pacti, se cum rebus omnibus ei dediderunt. De Aeginetis vero captis, qui Thyreae erant, ita scribit: Interea Athenienses, cum appulissent, statim omni exercitu admoto, Thyream capiunt, oppidum incendunt, omnia diripiunt. Aeginetis autem, siqui a caede servati erant, abductis, Athenas reverterunt. Cum autem magnis utraque civitas in ipso statim belli initio calamitatibus conflictaretur, fiebat ut pacis utraque cupiditate teneretur. Iam de priori verba faciens, cum Athenienses, omni sua regione vastata, civitate vero propter pestilentiam exhausta, auxilium prorsus omne desperantes, Spartam legatos miserunt, qui pacem, qua maxime egebant, poscerent, non modo legatorum nomina praetermisit, sed illud simul, quam apud eos orationem habuerint, quique eorum petitioni adversantes effecerint ut foedus Lacedaemonii reicerent. quae leviter ac negligenter, quasi contemnenda, his verbis exposuit: Post secundam Peloponnensium irruptionem, Athenienses, cum iam iterum eorum vastata esset regio, ac bello et morbo vexarentur, mutata voluntate, Periclem, quod bellum suasisset, incusabant; illius effectum opera existimantes, ut in tot calamitates inciderent: ac, cum cedere Lacedaemoniis statuissent, missis hac de re legatis, nihil apud eos effecerunt. De posteriore vero scribens, cum Lacedaemonii captos ad Pylum trecentos, missa Athenas legatione, recuperare vellent, eam orationem quam Spartanus habuit, et caussas cur pactionibus non steterint, percenset. Quodsi ergo satis officio suo se functum arbitratus est, si tantum capita quaedam rerum ab Atheniensium legatis gestarum, persequeretur, neque adhortationibus, neque orationibus, quibus usi sunt, commemorandis, neque eorum qui suaserunt, neque Lacedaemoniorum, qui foederis societatem non admittendam censuerunt, nominibus indicandis operam ponendam existimavit: cur non idem in iis qui Lacedaemone Athenas venerunt, institutum servavit: cum illi quoque pace infecta discesserint? Sin autem in his commemorandis

-- 249 --

magna diligentia opus esse non ignoravit, cur illa per negligentiam praetermisit? neque enim existimandum est, eum facultatis imbecillitate prohibitum, ne aut invenire, aut, quae utrobique rebus ipsis convenirent, eloqui posset. Quodsi suis quibusdam rationibus adductus, alteram legationem exaggerare maluit; nequeo sane coniicere, cur Laconicam Atticae, hoc est, eam quae posterior esset, ei quae praeiret tempore, anteferret; cur propriam alienae; cur eam denique quae minorum, quam quae maiorum calamitatum caussa missa fuerat. Cum vero urbium expugnationes et eversiones, et homines in servitutem abductos, aliaque eius generis scribere cogitur, ita interdum animos crudelium, gravissimarum, planeque miserabilium rerum commemoratione perturbat, ut nullam reliquis historicis, nullam poetis rei altius extollendae facultatem relinquat: interdum vero adeo pusilla, adeoque humilia nobis ostendit, ut eorum cognitio ne leviter quidem animos afficiat. Cum autem de Plataeensium, cum de Mytilenensium ac Meliensium civitatibus ageret, summam in illarum calamitatibus describendis vim adhibuit. ac verba quidem quibus calamitates eorum summis viribus exaggeravit, non puto necessarium esse nunc in medium adducere. ea vero loca, in quibus hanc diligentiam vitavit, et aerumnas eorum propemodum extenuat, quod in historia sua non raro fecit, afferam: Iisdem temporibus Athenienses, Sicyoniis [ERROR: no link :] Scionaeis. expugnatis, omnem iuventutem deleverunt, et pueris ac mulieribus in servitutem abductis, regionem ipsam Plataeensibus utendum dederunt. Ac rursum: Cum in Euboeam duce Pericle pertransissent, universam subegerunt: ac reliqua quidem eius regionis parte pactionibus in deditionem recepta, Hestiaeis vero sedibus suis eiectis, eorum terram ipsi occuparunt. Aeginetas quoque eodem tempore Athenienses, una cum uxoribus ac liberis Aegina eiecerunt; incusantes, quod belli caussam potissimum praebuissent; atque existimantes, si ex suis incolas eo mitterent, propterea quod Aegina Peloponneso adiaceret, minore cum periculo se Aeginae imperium habituros. Nec vero pauca praeterea in illius historia liceat invenire, quorum alia summam eum in scribendo amplificationem adhibuisse ostendunt, cui neque addi quidquam, neque detrahi possit: alia ita sunt negligenter decursa, ut eximiam illius in dicendo facultatem ne minima quidem ex parte prae se ferant. quod quidem cernere est potissimum in concionibus, in colloquiis, atque aliis eiusmodi elaboratis orationibus. quae cum omnia diligenter curasset, historiam ipsam reliquisse videtur imperfectam; quemadmodum Cratippus, qui et eius fuit aequalis, et quae ipse omiserat, in unum coegit, scriptum reliquit: cum eas orationes ita dicat adhibitas esse, ut non modo rebus ipsis sint impedimento, verum etiam auditoribus permolestae: idque sententiam Thucydidem, nullas in ultima historiae parte orationes adiunxisse, etsi multa in Ionia, multa Athenis evenissent, quae sermonum et orationum interventu transigerentur. Quod siquis primum cum octavo libro conferat, neque idem in illis institutum, neque eandem in explicando vim inesse iudicabit. alter enim, cum paucas admodum, nec magni momenti res habeat, totus concionibus ad artem factis abundat: in altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia. Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse, ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero maxime aliena essent, in orationem induxerit. cuius generis illud in tertio libro, ubi de Mytilenensium civitate verba facit, videtur esse. Nam post urbem captam, ac post captivorum adventum, quos Paches dux miserat, cum bis

-- 250 --

conventus Athenis ageretur, orationes ab iis qui populi factionum principes erant, habitas, quasi minime necessarias, omisit: in quo quidem conventu populus decreverat, ut captivi, atque omnis Mytilenaeorum iuventus trucidaretur, ac mulieres cum pueris in captivitatem abducerentur. ea vero quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta, tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in quibus multi fortesque ex Atheniensibus viri pugnantes occubuerunt, usitatos luctus commemorare necesse fuit; sive quod eos qui cecidissent, propter magnas res feliciter gestas, ex quibus civitati ipsi et vires accesserunt, et gloria est parta, laudationibus prosequendos existimavit: haec profecto laudatio cuivis alii potius, quam huic loco convenire videatur. siquidem qui in prima Peloponnensium irruptione cecidisse in hoc libro memorantur, perpauci numero Athenienses erant, neque ita memorabile facinus ullum, ut ipse testatur Thucydides, ediderant. nam cum antea de Pericle dixisset, quod nimirum is custodia civitatem contineret, ac, quantum quidem posset, quietam conservaret, ita tamen, ut frequenter equites aliquot emitteret, qui hostium emissarios ab agris qui vicini urbi erant, prohiberent, nequid ipsis agris damni inferretur; deinde brevem quandam pugnam ab Atheniensium equitum turma, una cum Thessalis, in Phrygiis ait esse commissam cum Boeotorum equitibus: in quo conflictu Athenienses et Thessalos nihilo fuisse inferiores, quoad gravis armaturae militibus subsidio Boeotis missis, in fugam sint conversi. qua in pugna Thessali atque Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt: sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et mari contra Lacedaemoniorum exercitum dimicarunt, ac utriusque pugnae victoriam reportarunt, quae amplam civitati attulit gloriandi materiam, multo profecto illis et numero et virtute superiores erant. quod igitur venit in mentem Thucydidi, ut cum paucis istis equitibus, qui neque gloriam ullam, neque potentiam civitati pepererunt, publica monumenta aperuerit, ac clarissimum oratorem Periclem arduam illam tragoediam induxerit agentem; illis vero, qui et plures et fortiores erant, quorum opera factum est ut, qui bellum Atheniensibus intulerant, ii se ad illorum pedes abicerent, quique longe, ut hoc honore afficerentur, digniores erant: qua inquam ratione est adductus Thucydides, nullam ut his viris laudationem scriberet? Ac, ut omnes alias, et terrestres et navales pugnas praeteream, in quibus multi sunt interempti, quos quidem multo iustius funebribus illis laudationibus exornasset, quam[ERROR: no link :] Atticae regiones circuitores, q. plebem illam ex Attico agro collectam, qui vix decem aut quindecim equitum numerum explerent; nonne illi Athenienses, eorumque socii, qui in Sicilia cum Nicia et Demosthene in pugnis, quae terra marique fierent, ac postremo in illa infelici fuga ceciderunt: nonne, inquam, hi, quibus ne sepultura quidem legitima contigit, cum paulo essent quadraginta milibus pauciores, multo erant digniores quos et luctu et ornamentis in funeribus adhiberi solitis prosequeretur? quos tamen viros ita ille contemptui habuit, ut ne hoc quidem diceret; civitatem publice eos luxisse, ac, quae

-- 251 --

in peregrina terra cadentibus iusta fieri solent, persoluisse. at in illis alteris talem in laudationem fingit, ut, qui illam haberet, omnium oratorum praestantissimum eligeret. Ac sane non decebat Athenienses publice XV hominum casum lugere; iis[ERROR: no link :] at quinque milibus et amplius, solenni delectu conscriptis, et proelio caesis, nullum h. vero quos vel ex tabulis, in quibus militum nomina scribebantur, amplius quinque milibus occisos constat, nullum honorem impertiri. Verum cum Periclis personam ad suum usum vellet accommodare, (dicam enim quod sentio) videtur sibi necessario faciendum existimasse, ut dignam Pericle laudationem componeret. ac, quoniam is secundo illius belli anno vita functus est, nec ullis aliis urbis calamitatibus superstes fuit, iccirco videtur Thucydides in res tam minutas, quaeque vix tanti essent, ut in illis explicandis opera sumi debuisset, tantas, praeter illarum rerum dignitatem, laudes contulisse. Porro quam in aequali sit ratione usus in amplificando, facile quis animadvertat, si consideret, multis eum magnisque rebus praetermissis historiae suae prooemium ad quingentos versus protraxisse, ut, quae ante hoc bellum gesta a Graecis fuerant, non magnum habuisse momentum, neque eiusmodi fuisse illa, ut conferri cum hoc debeant, ostenderet. Nam praeterquam quod haec veritatem non habent, ut ex multis rebus ostendi potest; non haec est ratio ineunda iis qui ex arte rem aliquam exaggerare volunt. non enim, quae res inter minimas excellit, sed quae magnas exsuperat, vere magna est iudicanda. ipsius vero prooemium ita est comparatum, itāque multas ad institutum suum demonstrandum exaggerationes habet, ut ipsum per se historia quaedam esse videatur. at qui de arte dicendi praecepta tradiderunt, prooemia ipsa veluti notas quasdam volunt esse, quibus capita rerum, de quibus est dicendum, commonstremus. quod quidem et hic noster in extrema prooemii parte, cum narrationem exordiri vellet, videtur paucioribus quam quinquaginta versibus fecisse. ut satis appareat, nihil opus fuisse ut multa illa, quae de Graeciae dignitate detraherent, in medium proferret: quod scilicet Troiani belli tempore nondum uno nomine universa Graecia appellaretur: quod illi primum, qui cibi inopia laborarent, navibus inter se ultro citroque commeare coeperint; qui si in civitates nondum muris septas, quaeque vicatim habitabantur, incidissent, eas diripiebant, hincque maiorem sibi victus partem petebant. quid autem hic de Atheniensium luxu, quo illorum maiores diffluebant, meminisse necesse fuit? quod nimirum illi capellos cincinnis intorquerent; quod aurea quaedam ornamenta, quae cicadarum speciem referrent, in capite gestarent: quod primi Lacedaemonii in publico, vestibus detractis, nudati in palaestra se oleo inunxerint: quod Aminocles Corinthius, navium fabricator, primus Samiis quattuor triremes exstruxerit: quod Sami tyrannus Polycrates Rheniam a se captam Apollini Delio dedicaverit: quod Phocaënses, qui Massiliam condidere, navali proelio Carthaginienses superarint: atque alia, quae his sunt similia: quid, inquam, illi in mentem venit, haec ut ante narrationem commemoranda existimaret? Quodsi, quae mea sit sententia, fas est dicere; optime prooemium instituisset, si, omnibus, quae in medio sunt posita, sublatis, extremaque eius parte cum propositione coniuncta, in hunc, qui sequitur, modum confecisset: Thucydides Atheniensis bellum quod inter se Peloponnenses et Athenienses gesserunt, conscripsit; incipiens statim exorto eo, et magnum, atque omnium quae umquam antea gesta sint, memoratu dignissimum existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars rebus maxime florentibus, omni cum apparatu id gesserit: cum

-- 252 --

videret aliam quidem Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem fuit Graecis maximus motus. neque vero illis solum, sed et barbaris, atque adeo plerisque mortalibus. Ac ea quidem quae ante haec gesta essent, quaeque his essent vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem, nulla ratione potuerunt: sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, cum haec a vetustissima origine repeto, non puto illorum res neque in bellis, neque aliis in rebus insignes fuisse. in his vero neque magnam poetis, qui res plerumque extollunt, fidem adhibui; neque historicis, qui se totos in rebus non optime examinatis ad demulcendas aures magis, quam ad veritatem tradendam, composuerunt. quarum quidem rerum maxima pars propter temporis diuturnitatem in fabularum naturam abiit. sed tamen, ut in rebus vetustate obsoletis fieri potuit, satis ex clarissimis coniecturis rem sibi videtur in apertum produxisse. atque hoc quidem bellum; etsi homines, quibus ipsi bellis intersunt atque depugnant, ea omnium arbitrantur esse maxima; absoluta vero cum sunt, vetera admirantur; tamen ostendet iis qui ex rebus gestis iudicabunt, longe maximum exstitisse. ac omnia quidem, quae dicerent singuli, qui aut gesturi bellum essent, aut iam gererent, quae aut ipse audivi, aut aliis narrantibus cognovi, difficile fuerit exacte memorare. verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio: propterea quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem de eidem affirmabant; sed ut quisque aut in alterutram partem studio propensior erat, aut reminiscebatur. Et auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et, quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit; emolumentumque potius, quod semper idem fit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac carum quidem rerum, quae superiore aetate gestae sunt, maximae erant Medicae; quae tamen duobus navalibus proeliis, totidemque pedestribus, ad exitum pervenerunt. huius vero belli tum longitudo in immensum processit, tum magnas in universam Graeciam calamitates invexit; quales eodem spatio temporis nulla umquam contigerunt. nam neque tot urbes expugnatae vastataeque sunt, vel barbarorum impetu, vel domesticis contentionibus: sunt etiam quae incolas captae mutaverunt: neque tot exitia, totve neces audivit quisquam, vel belli vel seditionum caussa. Atque superiora illa, quae auditione quidem percipiuntur, re autem ipsa rarissime confirmantur, fidem tamen acceperunt: qualia narrantur de terrae motibus qui hoc in bello plerisque orbis terrae partibus exstiterunt, quae de solis defectionibus, crebrioribus quam umquam antea: quae de siccitatibus, unde fames ingens, ex fame vero pestilentia exorta; quae non mediocribus civitatem malis afflixit: quae simul omnia cum hoc bello civitatem invaserunt. Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas et dissensiones, primum ostendi; ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Haec sunt quae in Thucydidis scriptis recte, quaque male, quod ad eam partem spectat quae res continet, composita arbitramur. nunc ad eam partem quae in elocutione est posita, aggrediamur: in qua quidem, qualis sit eius dicendi ratio, conspicitur. Thucydideae dictionis character, [ERROR: no link :]Thucydideae dictionis character,

-- 253 --

Quod ante quam faciamus, non ab re fortasse fuerit, si hoc de genere non nulla prius attingamus; quotque in partes ipsa distribuatur dictio, quasque in se habeat virtutes, indicemus; tum qualis illa fuerit quam a vetustioribus usurpatam assumpsit Thucydides, qualesque ille partes aut in melius, aut in deterius commutarit; nihil occultantes ostendamus. Primum illud perspicuum est, omnem dictionem in duas distribui partes; in verborum delectum, per quae ipsae res explicantur; atque in partium maiorum vel minorum compositionem. Iam horum unumquodque rursus in alias particulas dispertitur. Delectus enim particularum (ut ita dicam) elementarium, hoc est, nominalium, verbalium, et coniunctivarum, duabus est in rebus occupatus: aut in propria elocutione, aut in figurata. compositio vero tribus in rebus cernitur, incisis, membris, circuitibus. atque huic quidem utrique parti, hoc est, tam simplicibus insectilibusque, quam ex his compositis nominibus, insunt figurae quaedam, quae schemata vocantur. Observandum est etiam, earum quae virtutes appellantur, alias esse necessarias, quas quidem in omnibus adhiberi sermonibus oporteat; alias vero esse adiectitias, quae tum primum vires assumunt, cum primae illae subsistunt. de quibus uberius antea disseruimus: ut nihil sit necesse nunc de illis denuo orationem instituere. Neque vero quibus ex praeceptis aut rebus harum virtutum quaelibet enascatur, cum multae illae sint, meminisse oportet: cum haec iam a nobis omnia sint quam diligentissime pertractata. Quo vero dicendi genere sint usi qui ante Thucydidem historias scripsere, quasque ex his leviter attigerint partes, ab initio, ut eram pollicitus, rem repetens, summatim percurram. sic enim proprium huius viri characterem pernoscere cuiuis licebit. Ac veteres quidem illi, qui multo antea fuerunt, quique non nisi ex ipsis sunt nominibus noti, quam sint dicendi rationem secuti, non satis queo coniicere, simplex ne illa fuerit et inornata, ac nihil supervacaneum, nihil non utile, non necessarium habuerit, aut contra magnifica fuerit, et referta dignitatis et opificii rhetorici, varioque ornamentorum fuco depicta. maximae enim partis scripta ad nostra tempora non pervenerunt; aut si qua ad hanc diem servata sunt, non omnes esse illorum quibus tribuuntur, existimant: ut sunt illa quae Cadmo Milesio, quaeque Aristaeo Proconnesio et eiusmodi aliis adscribuntur. Scriptores autem qui ante Peloponnesiacum bellum fuerunt, atque ad Thucydidis usque aetatem pervenerunt, omnes propemodum idem consilium secuti sunt. quos quidem aut Ionica lingua, ut quae illis temporibus maxime omnium floreret, aut Attica illa vetus, non admodum ei dissimilis, oblectavit. Hi sane omnes, ut est ante dictum, sermonis proprietatem magis, quam dicendi tropos adamaverunt; tropos vero velut condimenta orationi insperserunt: verborum autem compositionem omnes eandem fere affectarunt, simplicem, minimeque affectatam. Neque vero in sententiis figura aliqua exornandis tantum diligentiae posuerunt, ut supra communem vulgoque tritam, atque ab omnibus usurpatam dicendi rationem efferrent. Itaque eas virtutes quas necessarias vocavimus, illorum omnium habet dictio. est enim et pura, et perspicua, et brevis, satis proprium cuiusque dialecti characterem servans. eas autem dicendi virtutes quas adiectitias nominavimus, quibus omnis oratoria vis maxime fit perspicua, neque omnes, neque summas adhibuerunt, sed paucas, ac modice: sublimitatem videlicet, elegantiam, gravitatem, magnificentiam: neque τόνον item, neque βάρος; quae nos nervorum contentionem,

-- 254 --

et pondus possumus appellare; neque πάθος ullum, quo animi affectiones excitarentur; neque spiritus illos magnos et certaminibus aptos, ex quibus illa dicendi species conformatur, quae Graece δεινότης dicitur; Latine vim in dicendo possis nominare. Unum Herodotum excipio. is enim et in verborum delectu, et in compositione, atque in ipsa figurarum varietate, longe ceteris antecelluit, et ita suam orationem instituit, ut vel optimae poesi solutam orationem faciat, propter suadelam illam et venustatem, ac ad summum usque perductam voluptatem. qui ne illas quidem maximas, quas diximus, et praeclarissimas dicendi virtutes omisit, praeter genus illud certaminibus. aptum idque sive quod natura ab eo dicendi genere abhorrebat, sive quod suis quibusdam rationibus adductus, sponte illud, tamquam historiis minime accommodatum, contempsit. is enim, neque concionibus multis, neque aliis ad contentionem accommodatis orationibus utitur; neque ullam ad concitandos animorum motus, et res augendas amplificandasque vim habet. Huic[ERROR: no link :] In hunc et ceteros coniectis oculis Thuc. , et ceteris quorum superius est facta mentio, superveniens Thucydides, cum, quas quisque dicendi virtutes haberet, vidisset, ipse propriam quandam dicendi formam, ab aliis non animadversam, primus in historiam induxit; in electione quidem verborum, cuique genti peculiarem, et obsoletam ac peregrinam dictionem, communi suoque tempore usitatae linguae anteponens; in iungendis autem, inter seque aptandis maioribus et minoribus particulis, grandem, austeram, nervosam, firmam, et litterarum asperitate aures ferientem compositionem, pro suavi, molli, et polita, nihilque in se asperitatis habente, consectatus est. In figuris autem adhibendis, quibus in primis vetustiores superare contendebat, nimiam diligentiam posuit. Totos certe viginti septem annos in illis octo libris, quos solos reliquit, immutandis consumpsit: quos sursum deorsum volutans, singulas locutionum particulas limabat, nunc ex uno nomine orationem conficiens, rursusque in nomen orationem contrahens: interdum autem verbalia nominaliter proferens, ac rursus nomen verbum faciens, atque omnem eorum usum pervertens: ita ut, quod proprium est, eo pro appellativo abutatur; quod vero est appellativum, pro nomine proprio usurpet. Insuper verba patiendi, activa facit; quae vero actionem notant, iis ipse passionem attribuit. Eorum item quae multitudinis, quaeve unius numero efferri debent, naturam commutat, atque alia de aliis dici cogit. Marem significantia, femineo sexui coniungit; ea vero quae sub feminae genere comprehenduntur, maribus attribuit. quae autem neutrius sunt generis, ita his connectit, ut tota naturalis illa coaptatio et consecutio divagetur. Nominum et participiorum casus ab eo quod significare debet, ad id quod est significatum; et contra, quod est significatum, ad significans transfert. In coniunctivis autem ac praepositivis particulis, iis praesertim quae vocabulorum vires distinguunt, poetica prorsus utitur licentia. Plurimas etiam in eo figuras invenias, quae personarum apostrophis, temporum commutationibus, et localium notationum discrepantia, a communi consuetudine sint deflexae, ac soloecismorum speciem praeferant. Praeterea, quot in ipso res videas pro corporibus, et corpora vicissim pro rebus sumi? In enthymematibus vero, in quibus interpositiones cum multae sint, longo intervallo consecutionem suam recuperant, adsunt tortuosa illa et perplexa, et inextricabilia, atque alia his similia. Nec paucas item figuras theatrales ab eo usurpatas invenias, ut paria paribus relata, adnominationes, oppositiones: quibus nimis frequenter usus est Gorgias Leontinus,

-- 255 --

Polus, Lycimnius, et multi alii, qui eodem tempore floruerunt. Maxime vero insignia, et ex quibus character eius praecipue cognoscitur, haec sunt; studere, ut paucissimis verbis quam plurimas res comprehendat, multasque in unum sententias cogat, ac tum maxime auditorem, cum expectat adhuc aliquid, relinquat. quo fit ut brevitas obscuritatem pariat. Sed et haec paucis comprehendam, quattuor esse in Thucydide animadverti veluti instrumenta eius generis dicendi, quo ille potissimum delectatur; poeticam quandam verborum structuram; in figuris multiplicem varietatem; harmoniae et concentus asperitatem quandam; figurarum[ERROR: no link :] Significationis celeritatem: id est, cito et breviter efferre animi sensa. τάχος, quae a non nullis acceleratio vocatur. Colores autem quibus utitur, sunt acerbus, densus, amarus, austerus, vehemens, gravis, terribilis, ac formidolosus; atque in primis affectionibus movendis peraccommodatus. Talis quidem est Thucydides in suo illo charactere, et forma dicendi, qua ceteros anteivit. Cum autem et institutum eius et facultas una decurrunt, perfectam absolutamque; atque adeo divinam orationem efficit. cum vero non est par viribus, quippe cum nervi illi ob dicendi celeritate non usquequaque perdurent; oratio fit obscura, vitia quaedam, quae minime deceant, secum afferens. Nam praeclara illa, rebusque in omnibus necessaria praecepta, quibus traditur qua ratione sit peregrinis ac novatis utendum, ac quatenus illa sint assumenda, non per omnes historiae partes servavit. Iam, cum haec veluti per capita attigerimus, superest ut iam ad ea demonstranda nostra delabatur oratio. Neque vero est consilium, ita de singulis separatim Thucydidis dicendi formis sermonem facere, ut illius verba subiungam; sed diversis variisque; ex locis particulas quasdam sumere narrationis et orationum, hisque caussas apponere, ex quibus facile cognosci queat, quibus in locis, tam in rebus ipsis quam in verbis, bene maleve se gesserit. Sed illud iterum abs te, Q. Aeli, atque ab aliis elegantis doctrinae sectatoribus, siqui forte haec legent, maiorem in modum peto, ut susceptum a nobis consilium perpendant. nihil enim nos aliud conamur, quam ut characterem Thucydidis ostendamus, ac simul omnia animadversione digna, quae illi contigerint, comprehendamus. quae omnia cum facimus, nihil omnino, praeter eorum qui ad huius se viri imitationem componere volunt, utilitatem, propositum habemus. Itaque in ipso statim prooemii exordio hac utens propositione, Bellum scilicet Peloponnesiacum, de quo scripturus erat, omnium, quae antea gesta essent, fuisse maximum, haec ad verbum scribit: Ac bella quidem ante gesta, atque his vetustiora, plane in apertum produci, temporis longinquitas vetuit. Sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, haec a vetustissima origine repetens, magnas fuisse illorum res, neque in bello, neque aliis in rebus, existimo. nam in ea quae nunc Graecia appellatur, perpetuum olim incolas domicilium habuisse, non videtur. nam cum a maiore aliqua multitudine coactus, suam quisque patriam facile relinqueret, persaepe migrationes fiebant: quippe cum nulla adhuc inter eos negotiatio esset, neque ullum citra formidinem vel terra vel mari commercium haberent; sed eo usque suis rebus uterentur, quatenus ad vitam exiliter traducendam satis esse existimarent; pecuniae copiam non habentes, neque terram serentes.

DESUNT NON PAUCA.

δεδουλωμένοι ὡς ἐπὶ Λακεδαιμονίους, καταφρονήσαντες καὶ ἐμβοήσαντες ἁθρόοι ὥρμησαν ἐπ’ αὐτοὺς.

Hoc est: abiecto servilique animo, ut qui contra Lacedaemonios proficiscerentur. eos igitur contemnentes, sublato clamore, confertim impetum in eos fecere. Multo autem haec comprehensio erat utilior futura, si ipse, non hoc,

-- 256 --

quo fecit, pacto eam comprehendisset, sed communiorem et utiliorem secutus fuisset rationem; atque ita haec verba collocasset, ut extremam cum prima parte coniungeret, quae vero in medio iacent, ea reiceret in sequentem locum. hoc sane pacto contorta et gravior est oratio; multo vero fuisset clarior et iucundior, hoc ordine collocata: τῶν δὲ Λακεδαιμονίων οὐκέτι ὀξέως ἐπεκθεῖν ᾗ προσπίπτοιεν δυναμένων, γνόντες αὐτοὺς οἱ ψιλοὶ βραδυτέρους ἤδη ὄντας τῷ ἀμύνασθαι, καὶ αὐτοὶ τῇ τε ὄψει τοῦ θαρσεῖν τὸ πλεῖστον εἰληφότες  πολλαπλάσιοι φαινόμενοι καὶ ξυνειθισμένοι μᾶλλον μηκέτι δεινοὺς αὐτοὺς ὁμοίως σφίσι φαίνεσθαι, ὅτι οὐκ εὐθὺς ἄξια τῆς προσδοκίας ἐπεπόνθεσαν, ὥσπερ ὅτε πρῶτον  ἀπέβαινον τῇ γνώμῃ δεδουλωμένοι ὡς ἐπὶ Λακεδαιμονίους,

Hoc est: [ERROR: no link :]Cum Lacedaemonii non amplius abire, aut irruere in illos possent, levis armaturae milites, tardiores eos esse factos animadvertentes, facto globo, ac clamore sublato, confertum in illos impetum fecerunt. ex quo fiebat ut, cum se plurimos esse cernerent, animus etiam accederet; et, cum non aeque ac prius esse terribiles illos arbitrarentur, contemptui haberent: quandoquidem non statim, quae expectaverant, experti sunt, ut, cum primum in terram descenderent, putabant, deiecti animo tamquam adversus Lacedaemonios pugnaturi. Detracta hac tota circumscriptione, reliqua omnia nominibus ac figuris maxime accommodatis comprehendit, neque ullam, prope dixerim, aut ad dictionem, aut ad res spectantem virtutem praetermisit. quas quidem virtutes denuo enumerare nihil necesse est. In septimo autem libro extremam Atheniensium et Syracusanorum navalem pugnam narrans, sic et verbis et figuris in explicandis rebus usus est: ὁ δὲ Δημοσθένης καὶ Μένανδρος καὶ Εὐθύδημος (οὗτοι γὰρ ἐπὶ τὰς ναῦς τῶν  Ἀθηναίων στρατηγοὶ ἐπέβησαν) ἄραντες ἀπὸτοῦ ἑαυτῶν στρατοπέδου εὐθὺς ἔπλεον πρὸς τὸ ζεῦγμα τοῦ λιμένος καὶ τὸν παραλειφθέντα διέκπλουν, βουλόμενοι  βιάσασθαι ἐς τὸ ἔξω. καὶ ὁ μὲν οὐχ ἱκανὰ μᾶλλον ἢ καὶ ἀναγκαῖα νομίσας παρῃνῆσθαι, ἀποχωρήσας  ἦγε τὸν πεζὸν πρὸς τὴν θάλασσαν καὶ παρέταξεν ὡς ἐπὶ πλεῖστον ἐδύνατο, ὅπως ὅτι μεγίστητοῖς ἐν ταῖς ναυσὶν ὠφελία ἐς τὸ θαρσεῖν γίγνοιτο· ὁ δὲ Δημοσθένης καὶ Μένανδρος καὶ Εὐθύδημος (οὗτοι γὰρ ἐπὶ τὰς ναῦς τῶν Ἀθηναίων στρατηγοὶ  ἐπέβησαν) ἄραντες ἀπὸτοῦ ἑαυτῶν στρατοπέδου εὐθὺς ἔπλεον πρὸς τὸ ζεῦγμα τοῦ  λιμένος καὶ τὸν παραλειφθέντα διέκπλουν, βουλόμενοι βιάσασθαι ἐς τὸ ἔξω.

προεξαγαγόμενοι δὲ οἱ Συρακόσιοι καὶ οἱ ξύμμαχοι ναυσὶ παραπλησίαις τὸν ἀριθμὸν καὶ πρότερον, κατά τε τὸν ἔκπλουν μέρει αὐτῶν ἐφύλασσον καὶ κατὰ τὸν ἄλλον  κύκλῳ λιμένα, ὅπως πανταχόθεν ἅμα προσπίπτοιεν τοῖς Ἀθηναίοις, καὶ ὁ πεζὸς ἅμα  αὐτοῖς παρεβοήθει ᾗπερ καὶ αἱ νῆες κατίσχοιεν. ἦρχον δὲ τοῦ ναυτικοῦ τοῖς  Συρακοσίοις Σικανὸς μὲν καὶ Ἀγάθαρχος, κέρας ἑκάτερος τοῦ παντὸς ἔχων, Πυθὴν δὲ καὶ οἱ  Κορίνθιοι τὸ μέσον. ἐπειδὴ δὲ οἱ ἄλλοι Ἀθηναῖοι προσέμισγον τῷ ζεύγματι, τῇ μὲν πρώτῃ ῥύμῃ ἐπιπλέοντες ἐκράτουν τῶν τεταγμένων νεῶν πρὸς αὐτῷ καὶ ἐπειρῶντο λύειν τὰς κλῄσεις· μετὰ δὲ τοῦτο πανταχόθεν σφίσι τῶν Συρακοσίων καὶ ξυμμάχων  ἐπιφερομένων οὐπρὸς τῷ ζεύγματι ἔτι μόνον ἡ ναυμαχία, ἀλλὰ καὶ κατὰ τὸν  λιμένα ἐγίγνετο, καὶ ἦν καρτερὰ καὶ οἵα οὐχ ἑτέρα τῶν προτέρων.

πολλὴ μὲν γὰρ ἑκατέροις προθυμία ἀπὸ τῶν ναυτῶν ἐς τὸ ἐπιπλεῖν ὁπότε  κελευσθείη ἐγίγνετο, πολλὴ δὲ ἡ ἀντιτέχνησις τῶν κυβερνητῶν καὶ ἀγωνισμὸς  πρὸς ἀλλήλους· οἵ τε ἐπιβάται ἐθεράπευον, ὁπότε προσπέσοι ναῦς νηί, μὴ λείπεσθαι τὰ ἀπὸ τοῦ  καταστρώματος τῆς ἄλλης τέχνης· πᾶς τέ τις ἐν ᾧ προσετέτακτο αὐτὸς ἕκαστος ἠπείγετο πρῶτος φαίνεσθαι. ξυμπεσουσῶν δὲ ἐν ὀλίγῳ πολλῶν νεῶν (πλεῖσται γὰρ δὴ αὗται ἐν  ἐλαχίστῳ ἐναυμάχησαν· βραχὺ γὰρ ἀπέλιπον ξυναμφότεραι διακόσιαι γενέσθαι) αἱ μὲν ἐμβολαὶ διὰ τὸ μὴ εἶναι τὰς ἀνακρούσεις καὶ διέκπλους ὀλίγαι ἐγίγνοντο, αἱ δὲ προσβολαί, ὡς τύχοι ναῦς νηὶ προσπεσοῦσα ἢ διὰ τὸ φεύγειν ἢ ἄλλῃ ἐπιπλέουσα, πυκνότεραι ἦσαν. καὶ ὅσον μὲν χρόνον προσφέροιτο ναῦς, οἱ ἀπὸ τῶν καταστρωμάτων τοῖς ἀκοντίοις καὶ τοξεύμασι καὶ λίθοις ἀφθόνως ἐπ’ αὐτὴν ἐχρῶντο· ἐπειδὴ δὲ προσμείξειαν, οἱ  ἐπιβάται ἐς χεῖρας ἰόντες ἐπειρῶντο ταῖς ἀλλήλων ναυσὶν ἐπιβαίνειν. ξυνετύγχανέ τε πολλαχοῦ διὰ τὴν στενοχωρίαν τὰ μὲν ἄλλοις ἐμβεβληκέναι, τὰ δὲ αὐτοὺς ἐμβεβλῆσθαι, δύο τε περὶμίαν καὶ ἔστιν ᾗ καὶ πλείους ναῦς κατ’ ἀνάγκην ξυνηρτῆσθαι, καὶ τοῖς  κυβερνήταις τῶν μὲν φυλακήν, τῶν δ’ ἐπιβουλήν, μὴ καθ’ ἓν ἕκαστον, κατὰ πολλὰ δὲ πανταχόθεν, περιεστάναι, καὶ τὸν κτύπον μέγαν ἀπὸ πολλῶν νεῶν ξυμπιπτουσῶν ἔκπληξίν τε  ἅμα καὶ ἀποστέρησιν τῆς ἀκοῆς ὧν οἱ κελευσταὶ φθέγγοιντο παρέχειν.

-- 257 --

πολλὴ γὰρ δὴ ἡ παρακέλευσις καὶ βοὴ ἀφ’ ἑκατέρων τοῖς κελευσταῖς κατά τε τὴν τέχνην καὶ πρὸς τὴν αὐτίκα φιλονικίαν ἐγίγνετο, τοῖς μὲν Ἀθηναίοις βιάζεσθαί τε τὸν ἔκπλουν ἐπιβοῶντες καὶ περὶ τῆς ἐς τὴν πατρίδα σωτηρίας νῦν, εἴ ποτε καὶ αὖθις, προθύμως ἀντιλαβέσθαι, τοῖς δὲ Συρακοσίοις καὶ ξυμμάχοις καλὸν εἶναι κωλῦσαί τε αὐτοὺς διαφυγεῖνκαὶ τὴν οἰκείαν ἑκάστους πατρίδα νικήσαντας ἐπαυξῆσαι. καὶ οἱ  στρατηγοὶ προσέτι ἑκατέρων, εἴ τινά που ὁρῷεν μὴ κατ’ ἀνάγκην πρύμναν  κρουόμενον, ἀνακαλοῦντες ὀνομαστὶ τὸν τριήραρχον ἠρώτων, οἱ μὲν Ἀθηναῖοι εἰ τὴν πολεμιωτάτην γῆν  οἰκειοτέραν ἤδη τῆς οὐ δι’ ὀλίγου πόνου κεκτημένης θαλάσσης ἡγούμενοι  ὑποχωροῦσιν, οἱ δὲ Συρακόσιοι εἰ οὓς σαφῶς ἴσασι προθυμουμένους Ἀθηναίους παντὶ τρόπῳ διαφυγεῖν, τούτους αὐτοὶ φεύγοντας φεύγουσιν.

ὅ τε ἐκ τῆς γῆς πεζὸς ἀμφοτέρων ἰσορρόπου τῆς ναυμαχίας καθεστηκυίας πολὺν  τὸν ἀγῶνα καὶ ξύστασιν τῆς γνώμης εἶχε, φιλονικῶν μὲν ὁ αὐτόθεν περὶ τοῦ πλέονος ἤδηκαλοῦ, δεδιότες δὲ οἱ ἐπελθόντες μὴ τῶν παρόντων ἔτι χείρω πράξωσιν.  πάντων γὰρ δὴ ἀνακειμένων τοῖς Ἀθηναίοις ἐς τὰς ναῦς ὅ τε φόβος ἦν ὑπὲρ τοῦ  μέλλοντος οὐδενὶ ἐοικώς, καὶ διὰ τὸ ἀνώμαλον τῆς ναυμαχίας καὶ τὴν ἔποψιν ἐκ τῆς γῆς  ἠναγκάζοντο ἔχειν.

δι’ ὀλίγου γὰρ οὔσης τῆς θέας καὶ οὐ πάντων ἅμα ἐς τὸ αὐτὸ σκοπούντων, εἰ μέν  τινες ἴδοιέν πῃ τοὺς σφετέρους ἐπικρατοῦντας, ἀνεθάρσησάν τε ἂν καὶ πρὸς  ἀνάκλησιν θεῶν μὴ στερῆσαι σφᾶς τῆς σωτηρίας ἐτρέποντο, οἱ δ’ ἐπὶ τὸ ἡσσώμενον  βλέψαντες ὀλοφυρμῷ τε ἅμα μετὰ βοῆς ἐχρῶντο καὶ ἀπὸ τῶν δρωμένων τῆς ὄψεως καὶ τὴν γνώμηνμᾶλλον τῶν ἐν τῷ ἔργῳ ἐδουλοῦντο· ἄλλοι δὲ καὶ πρὸς ἀντίπαλόν τι τῆς ναυμαχίας ἀπιδόντες, διὰ τὸ ἀκρίτως ξυνεχὲς τῆς ἁμίλλης καὶ τοῖς σώμασιν αὐτοῖς ἴσα τῇ δόξῃ περιδεῶς ξυναπονεύοντες ἐν τοῖς χαλεπώτατα διῆγον· αἰεὶ γὰρ παρ’ ὀλίγον ἢ  διέφευγον ἢ ἀπώλλυντο. 

ἦν τε ἐν τῷ αὐτῷ στρατεύματι τῶν Ἀθηναίων, ἕως ἀγχώμαλα ἐναυμάχουν, πάντα ὁμοῦ ἀκοῦσαι, ὀλοφυρμὸς βοή, νικῶντες κρατούμενοι, ἄλλα ὅσα ἐν μεγάλῳ κινδύνῳ μέγα στρατόπεδον πολυειδῆ ἀναγκάζοιτο φθέγγεσθαι. 

Παραπλήσια δὲ καὶ οἱ ἐπὶ τῶν νεῶν αὐτοῖς ἔπασχον, πρίν γε δὴ οἱ Συρακόσιοι καὶ οἱ ξύμμαχοι  ἐπὶ πολὺ ἀντισχούσης τῆς ναυμαχίας ἔτρεψάν τε τοὺς Ἀθηναίους καὶ ἐπικείμενοι  λαμπρῶς,πολλῇ κραυγῇ καὶ διακελευσμῷ χρώμενοι, κατεδίωκον ἐς τὴν γῆν. 

τότε δὲ ὁ μὲν ναυτικὸς στρατὸς ἄλλος ἄλλῃ, ὅσοι μὴ μετέωροι ἑάλωσαν,  κατενεχθέντες ἐξέπεσον ἐς τὸ στρατόπεδον· ὁ δὲ πεζὸς οὐκέτι διαφόρως, ἀλλ’ ἀπὸ μιᾶς ὁρμῆς οἰμωγῇ τε καὶ  στόνῳ πάντες δυσανασχετοῦντες τὰ γιγνόμενα, οἱ μὲν ἐπὶ τὰς ναῦς παρεβοήθουν, οἱ δὲ πρὸς τὸ λοιπὸν τοῦ τείχους ἐς φυλακήν, ἄλλοι δὲ καὶ οἱ πλεῖστοι ἤδη περὶ σφᾶς αὐτοὺς  καὶ ὅπῃ σωθήσονται διεσκόπουν. ἦν τε ἐν τῷ παραυτίκα οὐδεμιᾶς δὴ τῶν ξυμπασῶν ἐλάσσων ἔκπληξις. παραπλήσιά τε ἐπεπόνθεσαν καὶ ἔδρασαν αὐτοὶ ἐν Πύλῳ· διαφθαρεισῶν γὰρ τῶν νεῶν τοῖς Λακεδαιμονίοις προσαπώλλυντο αὐτοῖς καὶ οἱ ἐν τῇ νήσῳ ἄνδρες διαβεβηκότες, καὶ τότε τοῖς Ἀθηναίοις ἀνέλπιστον ἦν τὸ κατὰ γῆν σωθήσεσθαι, ἢν μή τι παρὰ  λόγον γίγνηται.

γενομένης δ’ ἰσχυρᾶς τῆς ναυμαχίας καὶ πολλῶν νεῶν ἀμφοτέροις καὶ ἀνθρώπων  ἀπολομένων οἱ Συρακόσιοι καὶ οἱ ξύμμαχοι ἐπικρατήσαντες τά τε ναυάγια καὶ τοὺς νεκροὺς ἀνείλοντο, καὶ ἀποπλεύσαντες πρὸς τὴν πόλιν τροπαῖον ἔστησαν.

Hoc est; Demosthenes autem, et Menander, et Euthydemus, qui duces in Atheniensium naves conscenderant, cum se loco movissent, sine mora ad portus fauces, captas iam et occupatas, adnavigarunt, ut per vim sibi exitum pararent. quibus Syracusani, eorumque socii, cum totidem navibus occurrerunt: ac primum quidem partem illarum ad exitum custodiendum collocarunt, altera totum undique portum tutabantur. quod eo faciebant, ut omni ex parte a peditatu adiuti, quocumque in loco naves constitissent, in Athenienses irruerent. Praeerant autem classi apud Syracusanos, Sicanus et Agatharchus, alterum uterque totius exercitus cornu tenens: Pythen, et Corinthii, medium habebant. atque Athenienses quidem alii, postquam ad fauces subiere, primo impetu navium, quae ad eum locum erant, potiti, claustra conabantur aperire. sed mox, invectis in eos undique Syracusanis ac sociis, non iam pro angustiis exitus tantum, sed etiam intra portum, navale proelium gerebatur: quod quidem omnium, quae ante facta

-- 258 --

essent, atrocissimum fuit. Magnum enim erat utriusque partis nautarum studium ad naves in hostes impellendas, cum iuberentur: magna gubernatorum artis aemulatio, mutuaque contentio: eorum autem qui naves conscenderant, haec erat cura, ut, si navis in navem incurreret, ne ii qui in tabulatis insistebant, reliquorum destituerentur artificio: ac quisque in eo quem sortitus erat loco, primus esse contendebat. Ceterum, multis non magno in spatio navibus inter se concursantibus, ac proelio decertantibus, cum paulo ducentis essent pauciores, rari fiebant excursus; propterea quod neque progredi, neque inhiberi naves possent; sed frequentiores implicationes erant, ut quaeque, sive fugiendo, sive alteram incursando, in alteram incidisset. interea vero dum naves mutuo sibi occurrerent, ii qui in tabulatis erant, missilium, sagittarum, saxorum, ingentem in illos vim coniiciebant. cum vero conserebantur, milites, commissa pugna, in adversariorum naves insilire conabantur. fiebat autem locorum angustiis, ut, dum alterutri una ex parte hostes adorirentur, ipsi altera ex parte invaderentur; ac duae interdum naves cum una, alicubi etiam plures, necessario inter se complicarentur; cum gubernatores partim adoriendis aliis, partim sibi cavendo, idque non una in parte, sed undequaque, occuparentur. Magnus autem erat multarum inter se concursantium navium strepitus, qui et terrorem nautis incutiebat, et earum rerum quae a praefectis iuberentur, auditum auferebat, multa enim utraque ex parte adhortatio, et ingens praefectorum clamor exaudiebatur, tum ex arte gubernatoria, tum ex praesenti contentione vincendi: cum Athenienses quidem suos, ut exitum sibi per vim pararent, magno clamore incitarent, utque, si umquam alias, nunc maiore studio ac contentione pro incolumi in patriam reditu elaborarent: Syracusanis vero ac sociis pulchrum videretur, prohibere ne sui fugam caperent, sed vincendo suam quisque patriam honestaret. Praeterea vero duces ipsi utriusque partis, si quam navem nulla necessitate coactam cedere animadvertissent, trierarchum nomine appellabant: atque Athenienses quidem ita percunctabantur, num terram inimicissimam magis hospitalem, quam mare non exiguo labore partum, arbitraretur: Syracusani vero, num Athenienses, quos certo sciret de fuga omnino cogitare, hos fugientes ipse fugeret. Interea dum isti aequo marte navali pugna decertant, utrorumque peditatum qui in terra stabat, ingens certamen et animi contentio tenebat; Syracusanis quidem, maioris comparandae gloriae cupiditate incensis; Atheniensibus vero, ne secum peius quam ante ageretur, non mediocriter timentibus. nam cum omnis in navibus Atheniensium spes esset, summus de rei exitu erat timor;quippe cum pugna videretur anceps, et eam illi e terra spectare cogerentur. nam cum esset propinquum spectaculum, et non omnes pariter eodem intuerentur, siqui suos alicubi vincentes aspexissent, animos attollebant, et ad deorum opem implorandam, ne se desererent, convertebantur. qui vero suos superari videbant, ii magno cum eiulatu lugebant; adeo ut magis ex earum rerum aspectu, quam illi ipsi qui in opere versarentur, animum abicerent. Erant qui, cum anceps certamen viderent, adversariis acriter resistentibus, ipso corporum motu animi affectionem imitarentur, praeque metu modo huc, modo illuc corpore nutarent, et magna ex eo molestia afficerentur. assidue enim exiguum intra spatium aut fugiebant, aut trucidabantur. licebatque ex Atheniensium exercitu, quam diu aequo marte pugnabatur, omnia simul exaudire; lamentationes, clamores; victores, victos; et alia eiusmodi quae magno in periculo magnus exercitus multis modis clamare cogitur. His aequalia et iis eveniebant qui in navibus erant. Tandem Syracusam ac socii, cum inter eos diu pugnatum esset, Atheniensium classem in fugam vertunt; strenueque invecti, magno clamore et inhortatione terram versus persequuntur. tunc ex nautico exercitu, alia atque

-- 259 --

alia parte, quicumque in alto capti non erant, in castra se receperunt. pedites autem non iam diversi, sed uno eodemque impetu, ea quae iam evenerant, et luctu et gemitu prosequentes, partim ad subveniendum navibus, partim ad reliquam murorum partem tuendam contendunt. alii, quorum maxima erat pars, iam qua sibi salutem parent, pro se ipsis circumspectant. Fuit autem eo tempore tantus pavor, ut maior numquam exstiterit. ac tale quiddam perpessi sunt, quale ipsi fecerant ad Pylum, ubi Lacedaemonii, amissa classe, perierunt. nam cum Lacedaemonii naves amisissent, homines etiam ipsos, qui in insulam descenderant, una perdiderunt. ac tum quidem Athenienses, nisi quid inopinatum divinitus accideret, omnem in terra salutem desperabant. Post decertatam acerrime hanc navalem pugnam, in qua multae naves ex utraque parte, multi viri perierunt, Syracusani eorumque socii, victoria potiti, navium etiam fragmenta et caesorum corpora obtinuerunt; revectique ad urbem, trophaeum erexerunt. Haec quidem, hisque similia, digna mihi imitatione in hoc scriptore visa sunt; in quibus et magnificentiam, et venustatem, et gravitatem, atque alias virtutes hisce rebus accommodatas, perfectissime adhibitas iudicavi; coniectura inde ducta, quod omnium hominum mentes hoc dicendi genus maxime afficit. neque vero expers illud rationis iudicium, quo iucunda molestave percipimus, hoc aversatur, neque alterum rationis particeps, qua, quid in quaque sit arte pulchrum, dignoscimus: neque est quisquam, aut ex iis qui non admodum sunt in civilibus orationibus exercitati, qui dicere possit quibus aut verbis aut figuris offendatur; aut ex iis qui sunt exquisiti, quique promiscue multitudinis inscitiam contemnunt, qui dictionis huius apparatum incusare queat: sed eadem erit et multitudinis et peritorum sententia. ille enim ex imperita multitudine homo idiota et inscius, molesto illo et tortuoso atque obscuro dicendi genere non offendetur: ille autem qui raro invenitur, ac non vulgari aliqua disciplina factus artifex, humile illud, minimeque generosum, et incompositum genus, non damnabit. quo fit, ut tam illud quod rationis est expers, quam quod eiusdem est particeps, iudicium consentiat. a quorum utroque omnia quae ad artes attinent, iudicari volumus. Ego vero non video quo pacto illa quae magna atque admirabilia quibusdam videntur, laudibus afficiam; quae tantum abest ut primas illas maximeque communes habeant virtutes, ut, cum et nimiam et inanem diligentiam prae se ferant, neque iucunditatem neque fructum afferant. ex quibus pauca quaedam exempla afferam; simul et caussas cur a virtutibus ad vitia declinarint, commonstrabo. Atque in tertio quidem libro, ubi crudelia illa atque nefaria facinora, quae in Corcyrensi seditione contra potentissimos quosque a populo commissa sunt, enarrat, quousque intra communis usitataeque linguae terminos mansit, perspicue omnia, breviter pleneque dixit: sed simulatque tragico more communes Graecorum calamitates exaggerare atque amplificare incipit, animoque extra consueta evagatur, longe se ipso fit deterior. Sunt autem de illo priore genere haec; quae vix errata esse quisquam opinetur: Κερκυραῖοι δὲ αἰσθόμενοι τάς τε Ἀττικὰς ναῦς προσπλεούσας τάς τε τῶν πολεμίων  οἰχομένας, λαβόντες τούς τε Μεσσηνίους ἐς τὴν πόλιν ἤγαγον πρότερον ἔξω ὄντας, καὶ τὰς ναῦς περιπλεῦσαι κελεύσαντες ἃς ἐπλήρωσαν ἐς τὸν Ὑλλαϊκὸν λιμένα, ἐν ὅσῳ περιεκομίζοντο, τῶν ἐχθρῶν εἴ τινα λάβοιεν, ἀπέκτεινον· καὶ ἐκτῶν νεῶν  ὅσους ἔπεισαν ἐσβῆναι ἐκβιβάζοντες ἀπεχρῶντο, ἐς τὸ Ἥραιόν τε ἐλθόντες τῶν ἱκετῶν ὡς  πεντήκοντα ἄνδρας δίκην ὑποσχεῖν ἔπεισαν καὶ κατέγνωσαν πάντωνθάνατον. οἱ δὲ πολλοὶ  τῶν ἱκετῶν, ὅσοι οὐκ ἐπείσθησαν, ὡς ἑώρων τὰ γιγνόμενα, διέφθειρον αὐτοῦ ἐν τῷ ἱερῷ  ἀλλήλους, καὶ ἐκ τῶν δένδρων τινὲς ἀπήγχοντο, οἱ δ’ ὡς ἕκαστοι ἐδύναντο ἀνηλοῦντο. ἡμέρας τε ἑπτά, ἃς ἀφικόμενος ὁ 

-- 260 --

Εὐρυμέδων ταῖς ἑξήκοντα  ναυσὶ παρέμεινε, Κερκυραῖοι σφῶν αὐτῶν τοὺς ἐχθροὺς δοκοῦντας εἶναι ἐφόνευον,τὴν μὲν  αἰτίαν ἐπιφέροντες τοῖς τὸν δῆμον καταλύουσιν, ἀπέθανον δέ τινες καὶ ἰδίας ἔχθρας ἕνεκα, καὶ ἄλλοι χρημάτων σφίσιν ὀφειλομένων ὑπὸ τῶν λαβόντων·

ἡμέρας τε ἑπτά, ἃς ἀφικόμενος ὁ Εὐρυμέδων ταῖς ἑξήκοντα ναυσὶ παρέμεινε, Κερκυραῖοι  σφῶν αὐτῶν τοὺς ἐχθροὺς δοκοῦντας εἶναι ἐφόνευον, τὴν μὲν αἰτίαν ἐπιφέροντες τοῖς τὸν δῆμον καταλύουσιν, ἀπέθανον δέ τινες καὶ ἰδίας ἔχθρας ἕνεκα, καὶ ἄλλοι χρημάτων  σφίσιν ὀφειλομένων ὑπὸ τῶν λαβόντων· πᾶσά τε ἰδέα κατέστη θανάτου, καὶ οἷον φιλεῖ ἐν τῷ τοιούτῳ γίγνεσθαι, οὐδὲν ὅτι οὐ ξυνέβη καὶ ἔτι περαιτέρω. καὶ γὰρ πατὴρ παῖδα  ἀπέκτεινε καὶ ἀπὸ τῶν ἱερῶν ἀπεσπῶντο καὶ πρὸς αὐτοῖς ἐκτείνοντο, οἱ δέ τινες καὶ περιοικοδομηθέντες ἐν τοῦ Διονύσου τῷ ἱερῷ ἀπέθανον.

οὕτως ὠμὴ στάσις προυχώρησε, καὶ ἔδοξε μᾶλλον, διότι ἐν τοῖς πρώτη ἐγένετο, ἐπεὶ ὕστερόν γε καὶ πᾶν ὡς εἰπεῖν τὸ Ἑλληνικὸν ἐκινήθη, διαφορῶν οὐσῶν ἑκασταχοῦ τοῖς τε τῶν δήμων  προστάταις τοὺς Ἀθηναίους ἐπάγεσθαι καὶ τοῖς ὀλίγοις τοὺς Λακεδαιμονίους. 

Hoc est: Corcyrenses vero, ubi inimicas discedentes, et Atticas naves adventantes sensere, in urbem Messenios, qui prius extra erant, inducunt, navibusque, quas expleverant, iussis Hyllaicum adire portum, dum circumvehuntur, siquem hostium nacti essent, occidebant. illis vero quibus ut in naves ingrederentur persuaserant, eiectis, abierunt; atque in Iunonis templum delati, cum ex supplicibus circiter triginta, ut iudicium subirent, persuasissent, omnes morte damnarunt. quae cum ceteri supplices vidissent, qui persuasi non fuerant, in eodem se fano mutuo interemerunt; quidam se ex arboribus laqueis suspenderunt: omnes, ut cuique licuit, sibi mortem consciverunt. Corcyrensesque septem intra dies, quibus Eurymedon cum sexaginta navibus est commoratus, quos ex suis inimicos suspicarentur, occiderunt; crimini dantes, quod statum popularem dissolverent. quidam etiam ob privatas inimicitias; quidam et a debitoribus, creditarum pecuniarum caussa, interfecti. nullum denique mortis genus non visebatur: nec fieri quidquam in huiusmodi casu solet, quod tum non evenerit; immo vero maiora etiam contigerunt. nam pater filium trucidabat: abstractique a templis supplices, ad ea ipsa necabantur. quidam etiam in Bacchi templo aedificiis circumsepti, in eo mortem obierunt. eo usque cruenta haec seditio processit; ob id quoque visa maior, quod prima haec apud eos exstitit. nam postea in omni prope Graecia grassata est, ubique factionibus exortis, cum ii qui in populo essent principes, Athenienses; optimates vero, Lacedaemonios accerserent. Quae vero his adiungit, perplexa sunt, atque eiusmodi quae non facile percipi possint, quaeque figurarum nexus quosdam, soloecismis similes, aliaque eius generis non pauca habent: quorum nec illa aetate, neque vero post, cum maxime civilis floreret eloquentia et dicendi vis, ullus erat usus. atque ea nunc ostendam. ἐστασίαζέ τε οὖν τὰ τῶν πόλεων, καὶ τὰ ἐφυστερίζοντά που πύστει τῶν  προγενομένων πολὺ ἐπέφερε τὴν ὑπερβολὴν τοῦ καινοῦσθαι τὰς διανοίας τῶν τ’  ἐπιχειρήσεων περιτεχνήσει καὶ τῶν τιμωριῶν ἀτοπίᾳ.

Hoc est: Agitati sunt itaque seditionibus status civitatum; et ea quae post fuerunt, eorum quae ante acta essent, auditione, magnam in animis accessionem ceperunt ad novas res moliendas, vel aggrediendi solertia atque artificio, vel ultionis insolentia. In his, in prima illa membri parte, nulla necessitate coactus, circumlocutione usus est, cum dixit; ἐστασίαζέ τε οὖν τὰ τῶν πόλεων, quod perinde est ac si Latine dicas: Ea igitur quae urbium erant, tumultuabantur. quod multo sane melius erat hoc modo: ἐστασίαζον αἱ πόλεις, civitates tumultuabantur. Quod deinde sequitur, καὶ τὰ ἐφυστερίζοντά που, difficulter coniectare licet quid sibi velit. sic vero magis fuisset perspicuum, αἱ δ' ὑστεροῦσαι πόλεις: civitates autem quae post fuerunt. Quibus subiungit, ἐπιπύστει τῶν προγεγενημένων πολὺ ἐπέφερε τὴν ὑπερβολὴν ἐς τὸ καινοῦσθαι τὰς  διανοίας; vult enim ita dicere; Ii vero qui posteriores fuerunt, cum res ab aliis gestas audirent, magis ad res novas excogitandas incitabantur. In quibus, si structuram demas, ne verborum quidem figurae audientibus iucundae sunt. His postea aliud caput adiungit, quod poetico, vel potius dithyrambico apparatui magis, quam huic loco,

-- 261 --

videtur convenire: τῶν τ᾽ ἐπιχειρήσεων ἐπιτεχνήσει καὶ τῶν τιμωριῶν ἀτοπίᾳ: καὶ τὴν εἰωθυῖαν τῶν ὀνομάτων ἀξίωσιν ἐς τὰ ἔργα ἀντήλλαξαν τῇ δικαιώσει. Hoc est; Et aggressionum artificio, et ultionis insolentia, usitatisque rerum vocabulis ad facinorum excusationem immutatis. Quod autem in hoc perplexo ac difficili nexu intelligi vult, tale est: Multa illis est facta accessio ad cognoscendam rem aliquam novam, quae ad aggressionum artes, et ad exquisitas poenas valeret. quae vero vulgo rebus vocabula tribuebantur, ea ipsi immutantes, alia ratione res ipsas appellandas esse censebat. nam haec verba  ἡ τῶν  δ᾽ ἐπιχειρήσεων ἐπιτέχνησις καὶ ἡ τῶν τιμωριῶν ἀτοπία: καὶ ἡ εἰωθυῖα τῶν ὀνομάτων ἀξίωσις, καὶ ἡ εἰς τὰ ἔργα ἀντηλλαγμένη δικαίωσις, periphrasi cuidam poeticae sunt accommodatiora. Quibus addit etiam figuras istas theatrales, τόλμα μὲν γὰρ ἀλόγιστος ἀνδρία φιλέταιρος ἐνομίσθη, μέλλησις δὲ προμηθὴς δειλία εὐπρεπής. Hoc est; Nam audacia inconsiderata, fortitudo amicorum amans vocabatur; et considerata cunctatio, speciosa formido. Haec utraque eas figuras habent quae paria paribus, similia similibus referunt; quibus epitheta fuci caussa accedunt. talis autem fuisset necessaria, minimeque theatrica figura: τὴν μὲν γὰρ τόλμαν ἀνδρίαν ἐκάλουν, τὴν δὲ μέλλησιν δειλίαν. Hoc est; Audaciam illi quidem fortitudinem, cunctationem autem timiditatem nominabant. Atque his quidem ea etiam quae subsequuntur, similia sunt: τὸ δὲ σῶφρον τοῦ ἀνάνδρου πρόσχημα, καὶ τὸ πρὸς ἅπαν συνετὸν ἐπὶ πᾶν ἀργόν quasi dixeris: Prudentia, in virilitatis praetextus , et Animus ad omnia cautus, animus per omnia ignavus. Magis autem proprie sic dixisset: οἱ δὲ σώφρονες ἄνανδροι, καὶ οἱ συνετοὶ πρὸς ἅπαντα ἐν ἅπασιν ἀργοί. Hoc est; Qui autem prudentes essent, ii parum viriles; qui vero ad omnia se caute compararent, omnibus in rebus ignavi vocabantur. Quodsi hucusque partim orationem fucando, partim vero duriter tractando, ulterius progredi supersedisset, non ita molestum se fortasse praebuisset. sed alia etiam his adiungit: ἀσφάλεια δὲ τὸ ἐπιβουλεύσασθαι, ἀποτροπῆς πρόφασις εὔλογος. καὶ ὁ μὲν χαλεπαίνων πιστὸς ἀεί, ὁ δ᾽ ἀντιλέγων αὐτῷ ὕποπτος. Hoc est; Tuto insidiari, rationabilis avertendi exitum praetextus habebatur suspectus. In his rursus illud incertum est, cui vocabulum χαλεπαίνων accommodari, aut de quo dici velit; ita illud ἀντιλέγων, ad quem referatur, et qua de re sit dictum. Deinde ait; ἐπιβουλεύσας δέ τις, τυχών τε ξυνετός, καὶ ὑπονοήσας ἔτι δεινότερος: προβουλεύσας δὲ ὅπως μηδὲν αὑτῷ δεήσει, τῆς ἑταιρίας διαλυτὴς καὶ τοὺς ἐναντίους ἐκπεπληγμένος. Hoc est; Cui porro insidiae succedebant, hic erat prudens; et eo prudentior, si alterius insidias providisset: qui vero providebat ut nihil eorum opus haberet, societatis dissolutior, et adversarios timens. Hic quid sibi illud τυχών velit, non apparet, neque cognoscitur an ad unum eundemque haec duo verba, τυχών et ὑπονοήσας, sint referenda. Quodsi τυχών ad eum referri debet qui, re bene gesta, quod speraverat, est consecutus; illud autem ὑπονοήσας de eo dici vult qui rem nondum effectam ante praesenserit: res adhuc peius habebit. purus autem, atque undique conspicuus horum verborum talis esse poterat intellectus: οἵ τ᾽ ἐπιβουλεύοντες ἑτέροις εἰ κατορθώσειαν, δεινοί: καὶ οἱ τὰς ἐπιβουλὰς προ ὑπονοοῦντες εἰ φυλάξαιντο, ἔτι δεινότεροι: ὁ δὲ προ ἰδόμενος, ὅπως μηδὲν αὑτῷ δεήσει μήτ᾽ ἐπιβουλῆς μήτε φυλακῆς, τάς τε ἑταιρίας  διαλύειν ἐδόκει καὶ τοὺς ἐναντίους ἐκπεπλῆχθαι. Hoc est: Qui vero sociis insidiabantur, si rem ex sententia gessissent, ingenio praediti; qui vero insidias praesentientes, ab illis sibi cavissent, adhuc ingeniosiores dicebantur. qui autem ita sibi prospiciebat, ut neque insidiis neque ulla cautione opus haberet, is amicitias dissolvere, atque inimicos perhorrescere videbatur. His unam contorte, potenter, perspicueque prolatam periodum adiungit. ἁπλῶς δὲ ὁ φθάσας

-- 262 --

 τὸν μέλλοντα κακόν τι δρᾶν ἐπῃνεῖτο καὶ ὁ ἐπικελεύσας τὸν μὴ διανοούμενον Id est; Omnino autem qui in nocendo alterum praevenisset, laudabatur; et qui ad hoc non cogitantem inhortatus esset. Mox poetica illa figura usus est quam μετάληψιν vocant: καὶ μὴν καὶ τὸ συγγενὲς τοῦ ἑταιρικοῦ ἀλλοτριώτερον ἐγένετο διὰ τὸ ἑτοιμότερον εἶναι ἀπροφασίστως τολμᾶν. Id est; Quin etiam propinquitas sodalitio alienior erat, quod promptius sine excusatione auderet. Hoc in exemplo συγγενές et ἑταιρικόν commutata inter se sunt. illud autem ἀπροφασίστως τολμᾶν incertum est, ad συγγενές an ad ἑταιρικόν referri debeat. Nam, cum caussam afferat cur propinquos ac necessarios amicis iudicarent esse alieniores; addit, Quoniam audaciam, nulla allata excusatione, afferebant. Omnis autem haec perspicua fuisset oratio, si sic eam protulisset, suis, quibuscumque libuisset, figuris eam exornans καὶ μὴν καὶ τὸ ἑταιρικὸν οἰκειότερον ἐγένετο τοῦ συγγενοῦς διὰ τὸ ἑτοιμότερον εἶναι ἀπροφασίστως τολμᾶν. Hoc est; Atqui et socii propinquis erant familiariores, propterea quod promptius se, nulla excusatione adhibita, periculis offerebant. Illud etiam quod haec consequitur, per circuitionem enuntiatum, neque vim ullam, neque perspicuitatem habet: “οὐ γὰρ μετὰ τῶν κειμένων νόμων ὠφελείας αἱ τοιαῦται σύνοδοι, ἀλλὰ παρὰ τοὺς καθεστῶτας πλεονεξίᾳ. Hoc est; Non enim huiusmodi conventus per leges latas ob utilitatem, sed contra leges ab avaritiam fiebant. Sententia vero est huiusmodi: Neque vero ad utilitates legibus constitutas societatum fiebant coitiones; sed eo, ut quisque aliquid contra legum praescriptum posset adipisci. Deinde ait: καὶ ὅρκοι εἴ που ἄρα ἐγίγνοντο συναλλαγῆς, ἐν τῷ αὐτίκα πρὸς τὸ ἄπορον ἑκατέρῳ διδόμενοι ἴσχυον, οὐκ ἐχόντων ἄλλοθεν δύναμιν. Hoc est; Iusiurandum siquod interponebatur de fide reconciliationis, tam diu valebat quam diu nihil aliunde virium accedebat. In his inest et Hyperbatum, et Periphrasis, sive Circumlocutio. nam ὅρκοι τῆς συναλλαγῆς hoc significant; οἱ δὲ περὶ τῆς φιλίας ὅρκοι εἴ που ἄρα γένοιντο. Hoc est; Siquod fiebat ad firmandam amicitiam iusiurandum. Illud autem ἴσχυον quod cum αὐτίκα coniungi debet, per hyperbaton dictum est. hoc enim vult significare ἐν τῷ παραυτίκα ἴσχυον hoc est; interim valebat. Illud autem, πρὸς τὸ ἄπορον ἑκατέρῳ διδόμενοι, οὐκ ἐχόντων ἄλλοθεν δύναμιν clarius sic prolatum fuisset; διὰ τὸ μηδεμίαν ἄλλην ἔχειν δύναμιν κατὰ τὸ ἄπορον ἑκατέρῳ διδόμενοι. Hoc est; Quoniam nullam aliam vim habebat, ob inopiam utrinque datum. Quod autem sententiae optime respondisset, tale fuisset: οἱ δὲ περὶ τῆς φιλίας ὅρκοι εἴ που ἄρα γένοιντο, ἀπορίᾳ πίστεως ἄλλης ἑκατέρῳ διδόμενοι ἐν τῷ παραχρῆμα ἴσχυον. Hoc est; iusiurandum siquod inter utrosque de amicitia fiebat, quod omni alia fide carerent, eo tempore vim obtinebat. His autem duriora etiam sunt quae sequuntur ἐν δὲ τῷ παρατυχόντι ὁ φθάσας θαρρῆσαι εἰ ἴδοι ἄφρακτον, ἥδιον διὰ τὴν πίστιν ἐτιμωρεῖτο ἢ ἀπὸ τοῦ προφανοῦς: καὶ τό τε ἀσφαλὲς ἐλογίζετο, καὶ ὅτι ἀπάτῃ περιγενόμενος συνέσεως ἀγώνισμα προσελάμβανε: Hoc est: Extemplo siquis audendo alterum occupasset, quem securum vidisset, iucundius eum ob fidem ulciscebatur, quam si aperta vi id faceret: quod et tutum arbitrabatur; et, quia fraude vicisset, prudentia se certasse existimabat. Hic παρατυχόν pro παραχρῆμα positum est: ἄφρακτον pro ἀφυλάκτου atque illud ἥδιον τιμωρεῖσθαι διὰ τὴν πίστιν μᾶλλον ἢ ἀπὸ τοῦ προφανοῦς circuitione est obscuratum, simulque aliqua ad sententiam absolvendam particula deest. quantum autem coniicere licet, hoc voluit dicere: Quodsi cui talis occasio obiciebantur, ut inimicum nihil sibi caventem animadverteret, maiori cum voluptate poenas ab eo sumebat, quod fidentem minimeque sibi caventem insidiis circumvenisset: ac propterea etiam prudentiae opinionem consequebatur, quod suam animo securitatem providisset, quodque adversarium

-- 263 --

per dolum vicisset. Deinde ita ait: ῥᾷον δ᾽ οἱ πολλοὶ κακοῦργοι ὄντες δεξιοὶ κέκληνται ἢ ἀμαθεῖς ἀγαθοί, καὶ τῷ μὲν αἰσχύνονται, ἐπὶ δὲ τῷ ἀγάλλονται. Hoc est; Facilius improbi, quorum magnus est numerus, industrii, quam imperiti boni vocantur: et in hoc quidem homines erubescunt, illo vero etiam gaudent. Hac, contorte ac breviter dicta cum sint in obscuro latentem habent sententiam. non enim facile est intelligere, quos indoctos, quosque bonos esse significet. nam si imperitos malis opponit, certe, qui probi non sunt, minime erunt imperiti. Quodsi pro amentibus atque insipientibus indoctos ponit, quaenam est caussa cur hos ipsos bonos vocet? inquit autem: τῷ μὲν αἰσχύνονται: hoc est: in hoc quidem erubescunt. qui, quaeso, sunt isti qui erubescunt? dubium est enim; utrique ne, an indocti tantum. ἐπὶ δὲ τῷ ἀγάλλονται id est; in hoc vero gaudent. hic quoque, qui sint isti qui gaudeant, incertum est. Nam, si haec de utrisque accipi vult, nullum illius verba habebunt sensum. neque enim improbis boni laetantur; neque ob imperitos mali erubescunt. Atque hic quidem obscurae ac perplexae dictionis est character et forma, in qua magna est toti sententiae tenebras offundens orationis perturbatio; quae quidem ad centum usque versus porrigitur. apponam autem et ea quae sequuntur; nihil iam de meo adiiciens: πάντων δ᾽ αὐτῶν αἴτιον ἀρχὴ ἡ διὰ πλεονεξίαν καὶ φιλοτιμίαν, ἐκ δ᾽ αὐτῶν καὶ ἐς τὸ φιλονεικεῖν καθισταμένων τὸ πρόθυμον.οἱ γὰρ ἐν ταῖς πόλεσι προστάντες, μετὰ ὀνόματος ἑκάτεροι εὐπρεποῦς,πλήθους τε ἰσονομίας πολιτικῆς καὶ ἀριστοκρατίας σώφρονος προτιμήσει, τὰ μὲν κοινὰ λόγῳ θεραπεύοντες ἆθλα ἐποιοῦντο: παντὶ δὲ τρόπῳ ἀγωνιζόμενοι ἀλλήλων [ περιγενέσθαι ἐτόλμησάν τε τὰ δεινότ ατα, ἐπεξῄεσάν τε τὰς τιμωρίας ἔτι μείζους, οὐ μέχρι τοῦ δικαίου καὶ τῇ  πόλει ξυμφόρου προστιθέντες, ἐς δὲ τὸ ἑκατέροις που αἰεὶ ἡδονὴν ἔχον  ὁρίζοντες: καὶ ἢ μετὰ ψήφου ἀδίκου καταγνώσεως ἢ χειρὶ κτώμενοι τὸ κρατεῖν ἕτοιμοι ἦσαν τὴν αὐτίκα φιλονεικίαν ἐκπιμπλάναι. ὥστ᾽ εὐσεβείᾳ μὲν  οὐδέτεροι ἐνόμιζον, εὐπρεπείᾳ δὲ λόγου, οἷς ξυμβαίη ἐπιφθόνως τι  διαπράξασθαι, ἄμεινον ἤκουον: τὰ δὲ μέσα τῶν πολιτῶν ὑπ᾽ ἀμφοτέρων, ἢ ὅτι οὐκ ἐξηγωνίζοντο ἢ ὅτι φθόνῳ τοῦ περιεῖναι, διεφθείροντο. οὕτω πᾶσα  ἰδέα κατέστη κακοτροπίας διὰ τὰς στάσεις τῷ Ἑλληνικῷ: καὶ τὸ εὔηθες,  οὗ τὸ γενναῖον πλεῖστον μετέχει, καταγελασθὲν ἠφανίσθη: τὸ δὲ  ἀντιτετάχθαι ἀλλήλοις τῇ γνώμῃ ἀπίστως ἐπὶ πολὺ διήνεγκεν. οὐ γὰρ ἦν ὁ  διαλύσων οὔτε λόγος ἐχυρὸς οὔτε ὅρκος φοβερός. κρείττους δὲ ὄντες πάντες  λογισμῷ ἐς τὸ ἀνέλπιστον τοῦ βεβαίου μὴ παθεῖν μᾶλλον  προεσκόπουν ἢ πιστεῦσαι ἐδύναντο. καὶ οἱ φαυλότεροι γνώμην ὡς τὰ πλείω περιεγίγνοντο. τῷ γὰρ δεδιέναι τό τε αὑτῶν ἐνδεὲς καὶ τὸ τῶν ἐναντίων ξυνετόν, μὴ λόγοις τε ἥττους ὦσι καὶ ἐκ τοῦ πολυτρόπου αὐτῶν τῆς γνώμης φθάσωσι προεπιβουλευόμενοι, τολμηρῶς πρὸς τὰ ἔργα ἐχώρουν: οἱ  δὲ κατα φρονοῦντες κἂν προαισθέσθαι, καὶ ἔργῳ οὐδὲν σφᾶς δεῖν λαμβάνειν, ἃ γνώμῃ ἔξεστιν, ἄφρακτοι μᾶλλον  διεφθείροντο. Hoc est; Quarum rerum omnium caussa est principatus ob avaritiam et ambitionem: quae duo faciunt ut homines ad contentionem reddantur alacriores. Nam qui in civitatibus erant principes, honesto utrique nomine, alteri statum popularem, aequalitatem civilem alteri, paucorum imperium, optimatum appellantes, praeferebant; cum populum quidem verbis pascerent, ipsi vero inter se contenderent. Et cum omni, qua posset, ratione, alter alterum superare contenderet, gravissima quaeque audebant, ac poenas atrociores irrogabant; non illas quidem ex modo iustitiae, aut ex utilitate civitatis; sed sua semper voluptate metientes. atque illam quidem voluptatem, sive per iniqua suffragia condemnatis, sive vi oppressis suis civibus, in hoc certamine explere cupiebant. neutri pietatem in contrahendo adhibebit: sed, qui aliquid colore verborum, cum alterius iniuria transigebant, ii maiorem laudem merebantur. siquis autem ex civibus alterutram ad partem non accessisset, is ab utraque factione, vel quod ab altera parte non staret, vel [ERROR: no link :] ob invidiam, quod superstes foret, occid. quod malorum esset immunis, ob invidiam

-- 264 --

occidebatur. ita propter seditiones omne facinoris genus in Graecia exstitit. et simplicitas quidem, cuius plurimum generositas participat, cum ludibrio exterminabatur: mutuo vero inter se sententiis pugnare, praeclarum quidam putabatur. nulla enim res erat, neque oratio; nullam denique quamvis horribile iusiurandum, quod ullam inter eos vim haberet. cumque omnes cogitatione ad diffidendum potius quam ad fidendum essent propensiores, omnes eo intendebant, ut cavere potius ne quid detrimenti caperent, quam credere cuiquam mallent. fiebat autem ut, qui consilio inferiores essent, ut plurimum vincerent: quippe qui et suae imbecillitatis sibi conscii, et adversariorum prudentiam intelligentes, veriti ne illorum et disertae orationi essent impares, et ingenii praestantia superarentur, audacter ad res gerendas aggrediebantur. at illi, tum prae horum contemptu, quod longius providerent, tum quia non oportebat ea quae consilio agere licet, facto aggredi, incauti magis opprimebantur. Possem equidem multis praeterea exemplis perspicuum facere, hunc nostrum, cum communem usitatamque dicendi formam in narrationibus retinet, maiorem laudem mereri; tum vero, cum abducit a consuetudine sermonem, ac ad peregrina quaedam vocabula, et quasi per vim figuras fertur, quarum non nullae etiam soloecismi praebent speciem, multo deteriorem fieri. sed, ne nostra longius labatur oratio, his ero contentus. Quoniam vero polliciti sumus, etiam quod nostrum de illius concionibus esset iudicium, Concionum examen. [ERROR: no link :]MG: Concionum examen. ostendere, in quibus summam quandam inesse vim non nulli opinantur; totam hanc tractationem in duas partes distribuentes, in eam scilicet quae ad res, et eam quae ad verba pertinet, de iis utrisque separatim agemus, ab ea parte quam ad res pertinere diximus, initium sumentes. cuius quidem pars prima est enthymematum et sententiarum inventio: secunda vero, in usus rerum quae inventae sunt, consumitur. atque illa quidem prior, omnem a natura vim habet; haec, accipit ab arte. Harum in altera, quae scilicet plus habet a natura quam ab arte, quaeque minus eget disciplina, admirabilis sane fuit Thucydides. affert enim, ac velut ex uberrimo quodam fonte, ingentem ac prope infinitum sententiarum et enthymematum acervum secum trahit. quae quidem et ampla exquisitaque apud illum, et peregrina atque admirabilia sunt. Illa vero pars altera, quam plus artis habere diximus, quaeque efficit ut illa altera etiam praestantior esse videatur, multis in rebus in eo minor est quam par sit. Quicumque autem eum plus aequo admirantur, atque ita stupent ut nihil ab eis qui divino aliquo sunt numine afflati, differant, ii omnes propter enthymematum copiam id videntur facere. Quos siquis ita admoneat ac doceat, ut rationem caussamque afferat, cur hoc non suo loco sit positum, illud vero non iis personis quibus opus erat, accommodatum; item, non haec hisce rebus convenire, neque eo usque progressum fieri debuisse: siquis, inquam, haec ita notet, etsi cum ratione id faciat, magnam tamen illis molestiam afferat.[ERROR: no link :] quibus sane idem accidit quod iis qui qualiscumque formae aspectu, tanto a more capiuntur, ut is parum a furore distet. qui mihi sane iis persimiles videntur esse, qui incredibili alicuius rei aspiciendae cupiditate flagrant; quae quidem cupiditas videtur a furore non multum abesse. Illi enim rei, cuius amore capti sunt, eas pulchritudines, quas egregiae habent formae, omnes inesse arbitrantur: ac, si quis est qui aliquod in ea vitium reprehendere conetur, ab eo, tamquam ab invido et calumniatore, sibi cavent. Atque hi quidem, hac una orationis virtute decepti, omnia etiam ea quibus caret, huic scriptori attribuunt. neque id mirum. nam quae quisque illi quod amat et admiratur, inesse vult, eadem re ipsa inesse arbitratur. At qui iudicio sunt minime depravato, et rationes ad rectas regulas examinant; sive id naturali quodam iudicio faciunt;

-- 265 --

sive[ERROR: no link :] quod etiam disciplinis iudicium confirmatur quod, firmam stabilemque iudicandi rationem secuti, ita sunt disciplinis exculti, neque omnia ex aequo laudibus prosequuntur, neque ex omnibus offensionem molestiamque capiunt: se rebus bene et cum ratione adhibitis meritas laudes tribuunt; ea vero in quibus peccatum est, commendatione indigna arbitrantur. Quapropter, quod antea feci, ut omnibus meis commentationibus regulas quasdam subicerem; idem nunc faciam, ut, quae mihi videntur, in medium proferam. Quemadmodum igitur in prima illa parte, de qua initio dixi, quae in inventione rerum conspicitur, praeclare hunc nostrum scriptorem versatum esse concesserim: ita altera in parte, quae in collocationis ac distributionis arte consumitur, eum excelluisse non facile dederim, nisi in perpaucis quibusdam concionibus, quarum in verbis quoque vitia, de quibus antea dixi, plurima et maxima animadverto. siquidem insunt in illis plurima cuiusque linguae propria, et peregrina, ac facta vocabula: figurae vero perplexae, contortae, coactaeque non paucae. Quam vero haec, qua attuli, rationi sint consentanea, tu, et quilibet alius, qui haec ad rerum ipsarum examinationem accommodabit, iudicare poterit. Exempla vero ita mihi apponenda statui, ut, quae optima iudico, cum iis conferam quae neque quod ad ipsam dispositionem, neque quod ad elocutionem attinet, culpa vacent. In secundo igitur libro, Lacedaemoniorum et sociorum contra Plataeenses bellum scripturus, subjungit, missam a Plataeensibus ad Archidamum, Lacedaemoniorum regem, legationem, cum ille regionem vastare ac diripere vellet. quo loco orationem, quam verisimile est ab utrisque habitam, personis illis et rebus accommodatam, ac neque modum excedentem, neque infra modum subsistentem, affingit. ibi tum locutione pura admodum, perspicua, ac brevi, adhibitis aliis, quae in hoc genere requiruntur, virtutibus, usus est; tum, qui ex his enascitur, concentum, recte temperatum effecit, qui iucunditatem omnem aequare possit. τοῦ δ᾽ ἐπιγιγνομένου θέρους οἱ Πελοποννήσιοι καὶ οἱ ξύμμαχοι ἐς μὲν τὴν Ἀττικὴν οὐκ ἐσέβαλον, ἐστράτευσαν δ᾽ ἐπὶ Πλάταιαν etc. Hoc est; Insequente aetate, Peloponnenses sociique, non in Atticam, sed adversus Plataeam cum exercitu venerunt, duce Archidamo, Zeuxidami filio, Lacedaemoniorum rege. quem castra iam metatum, ac regionem vastare cogitantem, missi protinus a Plataeensibus legati adiere, hisque verbis adlocuti sunt: Archidame vosque Lacedaemonii, neque iuste, neque dignitate vestra patrumque vestrorum facitis, quod in agrum Plataeensem copias inducitis. Nam Pausanias Lacedaemonius, Cleombroti filius, qui Graeciam Medorum dominatu liberavit, cum iis Graecis qui pugnae apud nos commissae ultro subiere discrimen, victimis in foro Plataeensi Iovi liberatori immolatis, convocatisque omnibus sociis, et urbem et agrum Plataeensibus reddidit, uti suis legibus viverent, ne quis iniuste, neve dominandi caussa, arma illis inferret: alioqui eos qui aderant socios pro viribus auxilio futuros. Haec patres vestri, virtutis ergo, operaeque strenue navatae, dedere nobis. At vos contra quam illi agitis qui cum Thebanis nobis infestissimis, ad redigendos nos in servitutem venistis. itaque deos, tum illos per quos tunc foedus iuratum est, tum vestros patrios, et nostros indigenas testati, dicimus vobis, nequod agro Plataeensi damnum inferatis, neve iusiurandum violetis, sed nostro nos iure, quemadmodum Pausanias statuit, vivere permittatis. Haec tantum locutis Plataeensibus, excepit Archidamus: Aequa dicitis, viri Plataeenses, si verbis facta respondebunt. Quemadmodum enim Pausanias vobis, ut vestris legibus vivatis, concessit: ita vos eorum libertatem, qui et periculorum et iusiurandi vobis ea tempestate participes fuerunt, nunc vero Atheniensibus serviunt, adiuvate: quorum caussa, et ut ceterorum libertati consulatur, tantus est apparatus, tantumque bellum excitatum. Cuius liberationis si simul curam susceperitis,

-- 266 --

ita maxime iusiurandum servaveritis: sin minus, eadem quae iam antea hortamur, otium agite, colentes, quae vestra sunt; neque ab altera parte state; et tamen utrosque pro amicis recipite. Haec sat nobis erunt. Quae cum esset locutus, tum legati Plataeenses, ingressi in urbem, re cum multitudine communicata, Archidamo responderunt; facere se non posse quae suaderentur, sine Atheniensibus; apud eos ipsorum liberi atque uxores essent. timere quoque se toti civitati; ne scilicet illis digressis, aut Athenienses venirent, talia non permissuri; aut Thebani, qui et ipsi iureiurando continebantur, dum utraque pars recipitur, rursus urbem occupare conarentur. Illo, bene eos sperare iubens, respondit: Vos vero urbem ac domos nobis Lacedaemoniis tradite; fines agri demonstrate; arbores, et quidquid aliud potest sub numerum cadere, numerate: ipsi, quocumque libuerit, abscedite, quoad bellum fuerit: quo confecto, reddemus vobis quaecumque acceperimus, habebimusque ea interim pro deposito; colemus, vobisque fructus, qui ad usum vitae suppetant, reddemus. Ea cum audissent legati, urbem iterum ingressi, habito cum multitudine consilio, dixerunt, ea quae suaderentur, velle se prius communicare cum Atheniensibus; accepturosque conditionem, si illis persuaserint. interea iusserunt sibi fidem dari, in ipsorum regione nihil eos hostiliter acturos. atque ita, interposita fide, intra quot dies credibile fuit acceptum iri responsum, a regionis vastatione temperarunt. Aditis Atheniensibus legati Plataeenses, agitatoque cum eis consilio, reversi, haec civitati renuntiant: Neque in superiori tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus, inquiunt Athenienses, se permisisse vobis iniuriam fieri, neque nunc esse neglecturos, sed pro viribus adiuturos: vosque iurisiurandi admonent, quo vestri se patres obstrinxere, nihil novi se, quod ad societatem attineat, tentaturos. Haec cum legati renuntiassent, Plataeenses statuerunt, non prodere Athenienses, sed resistere, et, si etiam res ferat ut vel ante ipsorum oculos agri vastentur, atque alia quaecumque accidant, pati; neque ullum emittere, sed de muro respondere, ea quae Lacedaemonii vellent, se facere nullo modo posse. Qui cum respondissent, tum vero Archidamus rex astitit, deos atque heroes indigenas his verbis contestatus: Dii, quicumque terram Plataeensem tenetis, vosque heroes; testes estote, iureiurando prius ab istis violato, non incipere a nobis iniuriam, quod in hanc terram venimus, in qua patres nostri, votis apud vos nuncupatis, Medos superaverunt, quamque vos propitii adiutricem Graecis in proelio praestitistis; neque nunc nos, si quid faciemus, iniuste facturos. nam multis eos iustisque rationibus adhortati, nihil profecimus. itaque concedite, ut et ii qui iniuriam facere coeperunt, poenas luant; et, qui merito punire parant, poenas sumere queant. His deos precatus, militi bellum permittit. Iam huic tam praeclare tamque exquisite conscripto dialogo, alium quendam, quem isti eius characteris admiratores maxime extollunt, conferamus. is autem est eo in loco, ubi misso ab Atheniensibus contra Melios, Lacedaemoniorum coloniam, exercitu, ante initium belli, ducem Atheniensium ait ad colloquium cum Meliorum senatoribus venisse, in quo de belli solutione ageretur: cumque ab ipso statim initio, quae ab utrisque dicta sunt, ex sua persona indicasset, in uno tantum responso narratione usus continua, post toto dialogo personas inducit loquentes, et veluti drama quoddam efficit. ita autem Atheniensis exorditur: ἐπειδὴ οὐ πρὸς τὸ πλῆθος οἱ λόγοι γίγνονται, ὅπως δὴ μὴ συνεχεῖ ῥήσει οἱ λαοὶ ἐπαγωγὰ καὶ  ἀνέλεγκτα ἐς ἅπαξ ἀκούσαντες ἡμῶν ἀπατηθῶσι “γινώσκομεν γὰρ ὅτι τοῦτο φρονεῖ  ἡμῶν ἡ ἐς τοὺς ὀλίγους ἀγωγή,” ὑμεῖς οἱ προκαθήμενοι ἔτι ἀσφαλέστερον ποιήσετε. καὶ μηδ᾽ ὑμεῖς ἐν ὀλίγῳ ἀλλὰ πρὸς τὸ μὴ δοκοῦν ἐπιτηδείως λέγεσθαι εὐθὺς ὑπολαμβάνοντες κρίνετε: καὶ πρῶτον, εἰ ἀρέσκει ὡς λέγομεν, εἴπατε.” οἱ δὲ τῶν Μηλίων σύνεδροι ἀπεκρίναντο: “ἡ μὲν ἐπιείκεια τοῦ διδάσκειν καθ᾽ 

-- 267 --

ἡσυχίαν ἀλλήλους οὐ ψέγεται: τὰ δὲ τοῦ πολέμου παρόντα ἤδη καὶ οὐ μέλλοντα διαφέροντα αὐτοῦ φαίνετε. Hoc est; Quoniam nos non apud multos verba facimus, ne multitudo semel audiens ex perpetuo sermone ea quae allicere, nec refelli facile possint, in errorem a nobis inducatur: (ideo enim nos esse a vobis ad paucorum aures inductos intelligimus) vos, qui assidetis, tutius etiam quiddam facite. singula enim, non paulo post, sed quaecumque parum apte dicta videbuntur, statim excipientes, iudicate. atque hoc ipsum quod dicimus si placet, significate. Ad haec Meliorum proceres ita responderunt: Humanitas in docendo mutua, placide adhibita, non illa quidem vituperatur; sed ab hac re non nihil videtur differre, quod bellum a vobis non impendet, sed iam adest. Atque hoc postremum si quis inter figuras numerare velit, is profecto, nihil obstat, quin omnes etiam soloecismos, qui vel in numeris, vel in casibus admittuntur, figuras dicendi vocet. Nam cum praeposuisset, ἡ μὲν ἐπιείκεια τοῦ διδάσκειν καθ᾽ ἡσυχίαν οὐ ψέγεται deinde ad singulare, et nominandi casu prolatum, accommodasset ea quae multitudinis numero efferuntur, τὰ δὲ τοῦ πολέμου παρόντα ἤδη καὶ οὐ μέλλοντα his in singulari numero, et gignendi casu αὐτοῦ coniungit; sive quis articulum vocet eius generis quo in demonstrando utimur, sive pronomen malit dicere. nam neque si cum illo quod in feminae sexu, unius numero, ac nominandi casu prolatum est, neque si cum illo iungatur quod multitudinis numerum, ac neutrius generis accusandi casum habet, aptam efficiet compositionem et ordinem. Quodsi ita dixisset, aptam et cohaerentem atque congruam orationem effecisset: ἡ μὲν ἐπιείκεια τοῦ διδάσκειν καθ᾽ ἡσυχίαν ἀλλήλους οὐ ψέγεται, τὰ δὲ τοῦ πολέμου  παρόντα ἤδη καὶ οὐ μέλλοντα διαφέροντα αὐτῆς φαίνεται. His subiungit enthymema, non inepte excogitatum illud quidem, sed obscure explicatum: εἰ μὲν τοίνυν ὑπονοίας τῶν μελλόντων λογιούμενοι ἢ ἄλλο τι ξυνήκετε, ἢ ἐκ τῶν παρόντων καὶ ὧν ὁρᾶτε περὶ σωτηρίας βουλεύσαντες τῇ πόλει, παυόμεθα: εἰ δ᾽ ἐπὶ τοῦτο, λέγοιμεν ἄν. Hoc est; Si de futuris igitur rebus coniecturam facturi, aut aliud quidpiam de salute civitatis deliberaturi convenistis, diversum ab eo quod adest, quodque cernitis; silebimus: sin autem ad hoc venistis; loquemur. Postea, narratione sublata, hunc dialogum scenicis collocutionibus similem efficit; Atheniensem hoc modo respondentem inducens: εἰκὸς μὲν καὶ ξυγγνώμη, ἐν τῷ τοιῷδε καθεστῶτας ἐπὶ πολλὰ καὶ λέγοντας καὶ δοκοῦντας τραπέσθαι. Hoc est: Consentaneum est, ac venia dignum, homines in tali conditione constitutos multa dicere, et multa etiam consilia mutare. Post haec, speciosam esse illam propositionem opinatus, ita inquit: ἡ μέντοι ξύνοδος καὶ περὶ σωτηρίας ἤδη πάρεστι, καὶ ὁ λόγος, ᾧ προκαλεῖσθε τρόπῳ, εἰ δοκεῖ, γιγνέσθω. Hoc est; Et conventus quidem hic de salute nostra institutus est; et eo modo, si videtur, verba fiant, quo iam statuistis. Ac primum quidem argumentationem adhibuit, quae neque Atheniensium civitate erat digna, neque praesentibus rebus accommodata: “ἡμεῖς τοίνυν οὔτε αὐτοὶ μετ᾽ ὀνομάτων καλῶν, ὡς ἢ δικαίως τὸν Μῆδον καταλύσαντες ἄρχομεν, ἢ ἀδικούμενοι νῦν ἐπεξερχόμεθα, λόγων μῆκος ἄπιστον παρέξομεν. Hoc est; Neque nobis igitur ipsis verborum elegantia, longaque oratione, cui fides non habeatur, utendum arbitramur, ut ostendamus, vel iure penes nos, qui Medum eiecerimus, imperium esse, vel nulla iniuria nos lacessitos nunc ad bellum exire. Haec oratio confitentis est bellum innocentibus illatum; cum de neutro istorum rationem reddere velit. His deinde addit: οὔθ᾽ ὑμᾶς ἀξιοῦμεν ἢ ὅτι Λακεδαιμονίων ἄποικοι ὄντες οὐ ξυνεστρατεύσατε ἢ ὡς ἡμᾶς οὐδὲν ἠδικήκατε λέγοντας οἴεσθαι πείσειν, τὰ δυνατὰ δ᾽ ἐξ ὧν ἑκάτεροι ἀληθῶς φρονοῦμεν διαπράσσεσθαι. Hoc est; Nec volumus vos cogitare,

-- 268 --

si dicatis Lacedaemoniorum vos esse coloniam, ac propterea in belli societatem nobiscum non coivisse, neque ullam nobis iniuriam fecisse, nobis persuasuros: sed ea ab utrisque dicenda iudicamus, quibus effici possit ut inter nos transigatur. Hoc sane idem est ac si dicat: Vos quidem, cum certo sciatis iniuria vos affici, necessitatem perferte, ac cedite. nos contra, cum non ignoremus iniuriam nos inferre imbecillitati vestrae, per vim erimus superiores. Haec enim utrique nostrum possunt evenire. Deinde caussam huius afferre volens, addit: ὅτι δίκαια μὲν ἐν τῷ ἀνθρωπείῳ λόγῳ ἀπὸ τῆς ἴσης ἀνάγκης κρίνεται, δυνατὰ δὲ οἱ προὔχοντες πράσσουσι καὶ οἱ ἀσθενεῖς ξυγχωροῦσι. Hoc est; Iusta quidem humana ratione ea iudicantur esse, quae a pari necessitate proficiscuntur: possibilia vero, superiores faciunt, inferiores admittunt. Haec ad Graecos oratio, barbaris regibus fortasse conveniebat: Athenienses sane ad Graecos, quorum[ERROR: no link :] quos a Persis liberaverant, m. auxilio e Medorum manibus erepti essent, minime talia dicere decebat; nimirum, iusta quae sunt, aequalium inter se esse; quae vero per vim fiant, ea potentioribus adversus imbecilles esse licita. Quibus quidem verbis cum Melii paucis respondissent, recte Athenienses facere, qui eorum quae iusta essent, curam gererent, ne, siquando ipsi quoque lapsi, in aliorum potestatem venirent, eadem quae nunc ipsi, a potentioribus pati cogerentur; his verbis Atheniensem facit respondentem ἡμεῖς δὲ τῆς ἡμετέρας ἀρχῆς, ἢν καὶ παυθῇ, οὐκ ἀθυμοῦμεν τὴν τελευτήν. Hoc est[ERROR: no link :] Nos vero de imperii nostri fine, etiamsi anquiretur, non despondemus animum. : Nos vero nostri imperii etiamsi finem conspiciamus, illius interitu animum non despondebimus. cuius rei caussam affert; etiamsi Lacedaemonii imperium ipsorum dissolvant, veniam tamen daturos esse; quippe qui et ipsi multa faciant talia. Sed ponam etiam ipsa eius verba: οὐ γὰρ οἱ ἄρχοντες ἄλλων, ὥσπερ καὶ Λακεδαιμόνιοι, οὗτοι δεινοὶ τοῖς νικηθεῖσι. Hoc est; Neque enim qui aliis imperant, ut Lacedaemonii, duriores sunt in victos. Hoc non absimile est ab eo, ac siquis dicat, tyrannos tyrannis odio non esse. Deinde addit: καὶ περὶ μὲν τούτου ἡμῖν ἀφείσθω κινδυνεύεσθαι, Hoc est; Sed de his nostrum esto periculum. Hoc vix pirata aliquis aut praedo dixisset, qui, modo in praesentia animo obsequatur suo, de futuro nihil laborat. Deinde paucis ultro citroque, cum Melii aequas conditiones admitterent, dum inquiunt: ὥστε δὲ ἡσυχίαν ἄγοντας ἡμᾶς φίλους μὲν εἶναι ἀντὶ πολεμίων, ξυμμάχους δὲ μηδετέρων οὐκ ἂν δέξαισθε; Hoc est; Itaque si nos quiescamus, et vobis pro inimicis amici simus, neque ad alteram partem accedamus, non ne nos recipietis? Atheniensem ita facit respondentem: οὐ γὰρ τοσοῦτον ἡμᾶς βλάπτει ἡ ἔχθρα ὑμῶν, ὅσον ἡ φιλία μὲν ἀσθενείας, τὸ δὲ μῖσος δυνάμεως παράδειγμα τοῖς ἀρχομένοις  δηλούμενον. Hoc est: Inimicitia enim vestra minus nobis incommodi affert, quam boni amicitia. siquidem amicitia vestra, imbecillitatis; odium vero, potentiae nostrae, qui praesumus, argumentum subditis praebet. Prava sane argumentatio, atque implicite prolata. quodsi quis eius sententiam exquirat talis erit: Si enim amici nobis sitis, efficietis ut alii imbecilles esse videamur: sin vos inimicos nobis et hostes praebeatis, efficietis ut ab omnibus potentes iudicemur. Non enim, ut diligentibus nos, sed ut metuentibus imperemus, quaerimus. His iterum affectata quaedam et amara respondentes subiungit Melios, communem esse inimicis belli fortunam; ei vero qui cesserit, nullam iam spem superesse; inter agendum autem, adhuc melioris fortunae spem esse. Ad quae Atheniensis respondet quaedam ipsis labyrinthis intricatiora de spe, quae plerumque homines fallere soleat; ita ad verbum: ἐλπὶς δὲ κινδύνου παραμύθιον οὖσα τοὺς μὲν ἀπὸ περιουσίας χρωμένους αὐτῇ κἂν βλάψῃ, οὐ καθεῖλεν: τοῖς δὲ ἐς πᾶν τὸ ὑπάρχον ἀναρριπτοῦσι (δάπανος γὰρ φύσει) ἅμα τε γιγνώσκεται σφαλέντων, καὶ ἐν ὅτῳ φυλάξεταί

-- 269 --

τις αὐτὴν γνωρισθεῖσαν, οὐκ ἐλλείπει. ὅ ὑμεῖς ἀσθενεῖς τε καὶ ἐπὶ σκοπῆς μιᾶς ὄντες μὴ βούλεσθε παθεῖν μηδ᾽ ὁμοιωθῆναι τοῖς πολλοῖς, οἷς παρὸν ἀνθρωπείως ἔτι σῴζεσθαι, ἐπειδὰν πιεζομένους αὐτοὺς ἐπιλείπωσιν αἱ φανεραὶ ἐλπίδες, ἐπὶ τὰς ἀφανεῖς καθίστανται, μαντικήν τε καὶ χρησμοὺς καὶ ὅσα τοιαῦτα μετ᾽ ἐλπίδων λυμαίνεται. Hoc est; Spes, periculi solatium, etiamsi damno afficit, non tamen evertit eos qui illa supra modum utuntur; sed ab eis qui omnia in fortunae aleam proiciunt, (infert enim detrimentum e sua natura) cognoscitur postquam decepti sunt: a qua qui sibi cavet in quo iam est eam expertus, non errat. Quod vobis, qui imbecilles estis, quorumque nunc salus est in extremum ad lucta discrimen, ne velitis evenire; neque iis similes esse, qui, cum adsit facultas, quatenus homini licet, evadendi, omni aperta spe destituti, ad obscura se conferunt, veluti ad divinationem, ad oracula, et siqua sunt huius generis, quae homines spe illectos perdunt. Haec sane nescio qua ratione quis ita laudet, ut ea ab Atheniensium ducibus dici oportuisse putet; homines nimirum, quam in deis spem collocant, ea persaepe frustrari, neque eos aut oraculis, aut vaticiniis opus habere, qui vitam piam ac iustam delegerint. Nam siqua alia est Atheniensium laus, haec sane in primis est maxima, quod omnibus in rebus, atque adeo temporibus, deos duces secuti sunt, neque sine vaticiniis aut oraculis quidquam perficere voluerint. Cum vero Melii dicerent, se, praeter deorum auxilium, Lacedaemoniis quoque confidere; quos, si nullam aliam ob rem, certe ob verecundiam affuturos crederent, neque passuros ut qui propinqui essent, perirent; ita Atheniensem impudentius inducit respondentem: τῆς μὲν τοίνυν πρὸς τὸ θεῖον εὐμενείας οὐδ᾽ ἡμεῖς οἰόμεθα λελείψεσθαι: οὐδὲν γὰρ ἔξω τῆς μὲν ἀνθρωπείας, τῆς δ᾽ εἰς τὸ θεῖον νεμέσεως τῶν τ᾽ εἰς σφᾶς αὐτοὺς βουλήσεων δικαιοῦμεν ἢ πράσσομεν. ἡγούμεθα γὰρ τό τε θεῖον δόξῃ τἀνθρώπειόν τε σαφῶς διὰ παντὸς ἀπὸ φύσεως ἀναγκαίως, οὗ ἂν κρατῇ, ἄρχειν. Hoc est: Quod igitur ad benevolentiam erga deos attinet, neutiquam existimamus nos aliis inferiores esse. nihil enim extra humanum institutum, vel quod spectat ad opinionem de diis, vel quod ad voluntatem erga nos ipsos, aut sentimus, aut agimus. Nam, quod ad numina pertinet, de illis, quod opinione receptum est, sentimus de hominibus autem ita naturae necessitate comparatum, ut haud dubie is semper victo dominetur, qui vicerit. Horum quidem verborum sententia perdifficilis; quam ne ii quidem, qui non mediocrem in huius viri scriptis usum habent, coniectura assequuntur. huc tamen eius oratio videtur spectare; numen quidem ipsum opinione omnes cognoscere; quae vero inter homines iusta sint, communi naturae lege iudicari; quae quidem lex eam vim habeat, ut iis aliquis imperet, quos subicere potest. Sunt et ista a primis illis diversa: quae quidem neque Athenienses, neque vero Graecos ipsos dicere decebat. Multa praeterea afferre possem, quae prudentiam quandam malitiosam ac vafram prae se ferunt. sed ne praeter modum nobis excrescat oratio, ultimam tantum partem additamenti loco assumam, quam Atheniensis a conventu discedens dixit: ἀλλ᾽ ὑμῶν τὰ μὲν ἰσχυρὰ ὄντα ἐλπιζόμενα μέλλεται, τὰ δὲ παρόντα βραχέα πρὸς τὰ ἤδη ἀντιτεταγμένα περιγενέσθαι. πολλήν γε ἀλογίαν τῆς διανοίας παρέχετε, εἰ μὴ μεταστησάμενοι ἡμᾶς ἄλλό τι τῶνδε σωφρονέστερον γνώσεσθε. Hoc est; Ceterum quae vos vehementissime speratis, futura sunt; at praesens quidem tempus, breve est, ad ea superanda quae iam praesto sunt. Quapropter magnam declaratis amentiam, nisi, nobis iterum semotis, aliquid aliud prudentius decernatis. Quibus subiungit: οὐ γὰρ δὴ ἐπί γε τὴν ἐν τοῖς αἰσχροῖς καὶ προὔπτοις κινδύνοις πλεῖστα διαφθείρουσαν ἀνθρώπους αἰσχύνην τρέψεσθε. πολλοῖς γὰρ προορωμένοις ἔτι ἐς οἷα φέρονται τὸ αἰσχρὸν καλούμενον ὀνόματος

-- 270 --

ἐπαγωγοῦ δυνάμεις ἐπεσπάσατο ἡσσηθεῖσι τοῦ ῥήματος ἔργῳ συμφοραῖς ἀνηκέστοις ὁρῶντας περιπεσεῖν. Hoc est; Nam sic nequaquam vos ad verecundiam, quae hominibus in foedis et apertis periculis exstitit plerumque perniciosa, convertetis. multos enim prospicientes quo ferantur, id quod turpe vocatur, nominis allicientis vi adduxit, ut, victi verbo, re in calamitates gravissimas sponte prolaberentur. Quod vero horum sermonum minime fuerit particeps Thucydides, cum neque ipsi conventui interfuerit, neque, quae ab Atheniensibus aut Meliis dicerentur, audiverit, ex iis quae ipse proxime superiore libro commemorat, facile possumus cognoscere. Nam, postquam in urbe Amphipoli dux fuisset, eiectus ex patria, per omne reliquum belli tempus in Thracio vixit. Restat ergo, ut consideremus, an vel rebus ipsis, vel personis ad id colloquium convenientibus aptum dialogum finxerit; cum eius fuerit muneris, quemadmodum in ipso quoque libri prooemio se facturum profitetur, ut, quae vera essent, diceret. Num igitur, quemadmodum illa Meliis de libertate oratio conveniebat, qua Athenienses admonebant ne civitatem Graecam, quae nihil mali admisisset, servire cogerent; ita et illa altera Atheniensium ducibus erat accommodata, qui de rebus iustis nec quaerere nec dicere permittebant, sed violentiae atque avaritiae legem invehentes, ea demum iusta esse dicebant in imbecilliores, quae potentioribus viderentur? Equidem ducibus ab optime constituta republica ad exteras civitates missis, hanc orationem minime dignam arbitror. Neque vero placet ut Melii, parvae civitatis incolae, qui nihil illustre umquam praestituerunt, maiorem dignitatis quam securitatis suae rationem habuisse, ac, nequid indignum facere cogerentur, ad omnia gravissima perferenda prompti fuisse videantur: Athenienses vero, qui Persico bello et civitatem et regionem omnem relinquere, quam turpi alicui Persarum mandato obtemperare malebant, Meliorum stultitiam reprehendant, qui idem, quod ipsi ante fecissent, sibi proponerent. Existimo equidem, si quis haec coram Atheniensibus, qui communem hominum vitam ad elegantiorem vitae cultum traduxerunt, dicere aggressus esset, eius orationem ipsis futuram fuisse permolestam. His sane caussis adductus hanc orationem cum illa altera conferens, minime laudo. in illa enim Archidamus Lacedaemonius ad ea facienda quae iusta essent, Plataeenses hortatur, dictione utens pura, et dilucida, quaeque nullam dicendi figuram habeat vel coactam, vel inconsequentem: in hac vero, Graecorum omnium sapientissimi turpissimas sententias, maxime iniucunda oratione comprehendunt. nisi forte Thucydidem odio ac malevolentia, propterea quod eum eiecissent, hac ignominiae labe civitatem suam aspersisse dicamus, ut omnibus eam invisam redderet. quae enim civitatum principes, quibus tantarum rerum erat concredita summa, et sentire et dicere de sua patria apud alias civitates consueverunt, ea omnes communia arbitrantur esse eius civitatis quae eos legasset. Sed de dialogis quidem hactenus. Ex concionibus vero illam magnopere sum admiratus, in primo libro Athenis a Pericle habitam, in qua agitur ne Lacedaemoniis Athenienses cedant: cuius hoc est initium: τῆς μὲν γνώμης, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, ἀεὶ τῆς αὐτῆς ἔχομαι, μὴ εἴκειν Πελοποννησίοις. id est; sententiam equidem eandem semper retineo, Athenienses, ne Lacedaemoniis cedamus. quae quidem oratio, et quod ad sententias attinet, divine est enuntiata; et, quod ad compositionem partium, et figurarum non cohaerentium et coactarum mutationes spectat,

-- 271 --

minime auribus est molesta, omnesque illas virtutes quae concionibus usurpantur, adhibitas in ea videmus. Eodem modo suspicio illam Niciae ducis concionem Athenis habitam, qua de mittenda in Siciliam expeditione agit: et epistolam ab eodem ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus est ad milites: et consolationem illam, cum amissis triremibus omnibus, exercitum terrestri itinere vellet abducere; ac siquae sunt aliae eius generis conciones, purae ac dilucidae, et ad veras contentiones accommodatae. Illam profecto Plataeensium responsionem supra omnes, quae septem libris continentur, admiratus sum; nullam aliam ob causam magis, quam quod nullis fucatis, et curiose conquisitis, sed veris et naturalibus coloribus sit depicta. Sententiae in ea sunt commiserationibus plenae; ipsa vero dictio minime aures offendit: compositio iucunda, figurae rebus in primis aptae. Atque haec quidem sunt e Thucydide ad imitationem assumenda, quae historiam scribentibus proposita esse debent. Illam vero Periclis orationem in secundo libro, qua respondet Atheniensibus ad iracundiam commotis, quod eis, ut bellum susciperent, persuasisset, non plane totam probo. neque vero illas quae tertio libro a Theone et Diodoto de Mytilenaeorum civitate sunt habitae; neque Hermocratis Syracusani ad Camarinaeos; neque Euphemi Atheniensis legati, quae huic est adversaria; neque alias, quae his sunt consimiles, conciones laudo. alias praeterea, quae ad eandem dicendi formam sunt elaboratae, nunc enumerare non placet. Sed ne cui videar res dicere eiusmodi, quas demonstrare nequeam, cum multa alia, quibus fidem orationi meae facerem, afferre queam; ne tamen longius excurrat oratio, duabus concionibus ero contentus, Periclis defensione, et Hermocratis ad Camarinaeos Atheniensium urbis accusatione. ac Pericles quidem haec: καὶ προσδεχομένῳ μοι τὰ τῆς ὀργῆς ὑμῶν εἰς ἐμὲ γεγένηται “αἰσθάνομαι γὰρ τὰς αἰτίας,” καὶ ἐκκλησίαν τούτου ἕνεκα ξυνήγαγον, ὅπως ὑπομνήσω καὶ μέμψωμαι, εἴ τι μὴ ὀρθῶς ἢ ἐμοὶ χαλεπαίνετε ἢ ταῖς ξυμφοραῖς εἴκετε. Id est; Vestra quidem in me indignatione, cum caussas minime ignorarem, non fuit inexpectata. atque ea etiam gratia concionem convocavi, ut in memoriam revocem, ac reprehendam etiam, siqua in re immerito mihi succensetis, aut calamitatibus rebusque ceditis adversis. Haec quidem Thucydidi, de hoc viro scribenti, ab historica dicendi figura minime abhorrent; sed Pericli, ad iracundia permotum populum verba facienti, seque purganti, minime conveniunt; praesertim in ipso statim defensionis exordio, antequam aliis sermonibus eorum animos demulceret, qui non abs re ob calamitates molestia afficiebantur; ut quorum regionis pars optima a Lacedaemoniis vastata esset, ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam, quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa, qua deprecatio continetur, utendum erat. non enim multitudinis lacessere atque irritare iracundiam, sed placare ac mitigare, oratoris est munus. Deinde adiungit his sententiam quandam, veram illam quidem, graviterque prolatam, sed praesenti tempori minime utilem: ἐγὼ γὰρ ἡγοῦμαι πόλιν πλείω ξύμπασαν ὀρθουμένην ὠφελεῖν τοὺς ἰδιώτας ἢ καθ' ἕκαστον τῶν πολιτῶν εὐπραγοῦσαν, ἀθρόαν δὲ σφαλλομένην. καλῶς μὲν γὰρ φερόμενος ἀνὴρ τὸ καθ' ἑαυτὸν διαφθειρομένης τῆς πατρίδος οὐδὲν ἧσσον ξυναπόλλυται, κακοτυχῶν δὲ ἐν

-- 272 --

εὐτυχούσῃ πολλῷ μᾶλλον διασῴζεται. Hoc est; Existimo equidem si tota civitas recte se habeat, multo cum civibus melius agi privatim, quam si contra cives ipsi singuli bene habeant, civitas vero universa male sit affecta. Nam cum patria evertitur, is, cui privatim bene est, non minus tamen et ipse una cum ea interit; qui autem fortuna non optima utitur, is in patria fortunata, multo magis incolumis servatur. Siqui cives privatim detrimenta caperent; ipsa vero respublica praeclare se haberet; haec bene dixisset: sed, cum omnes in extremis calamitatibus essent, non iam bene eum dixisse constat. Neque vero de rebus futuris ulla spes, quae has calamitates in melius commutaret, quidquam firmi habebat. ignotum enim est hominibus id quod futurum est. ac fortuna quidem sententias nostras quae de futuris sunt, ad praesentium rerum statum convertit. His sententiam multo etiam molestiorem addit, minimeque praesenti negotio congruentem: καίτοι ἐμοὶ τοιούτῳ ἀνδρὶ ὀργίζεσθε, ὃς οὐδενὸς οἴομαι ἥσσων εἶναι γνῶναί τε τὰ δέοντα καὶ ἑρμηνεῦσαι ταῦτα, φιλόπολίς τε καὶ χρημάτων κρείσσων. Hoc est: Atqui mihi, tali viro, succensetis, qui nullo me inferiorem esse arbitror, vel in pernoscendis, vel in explicandis rebus opportunis, vel in amanda patria, vel in pecunia contemnenda. Mirum mihi sane videatur, Periclem, omnium qui tunc essent oratorum maximum, ignorasse, quod mediocribus etiam ingeniis satis est exploratum; eorum qui se praeter modum laudant, orationem auditoribus esse permolestam: idque in illis praesertim concionibus, quae vel in iudiciis, vel ad populum habentur: in quibus non praemiis, sed de poenis est periculum. tum enim non solum aliis molestiam, verum etiam, dum multitudinis invidiam concitant, infortunium sibi parant. Nam qui eosdem et iudices habet, et accusatores; ni hoc ipso, ut eos ad audiendum sibi benevolos reddat, infinitis lacrymis ei opus est. sed hic noster orator hisce rebus minime contentus, curiosius etiam rem persequitur, et quae dicta sunt, latius explicat: ὅ τε γὰρ γνούς καὶ μὴ σαφῶς διδάξας ἐν ἴσῳ καὶ εἰ μὴ ἐνεθυμήθη, ὅ τ' ἔχων ἀμφότερα, τῇ δὲ πόλει δύσνους οὐκ ἂν ὁμοίως τι οἰκείως φράζοι· προσόντος δὲ καὶ τοῦδε, χρήμασι δὲ νικωμένου, τὰ ξύμπαντα τούτου ἑνὸς ἂν πωλοῖτο. Hoc est; Nam qui rem intelligit, neque tamen clare docet, perinde est ac si ne cogitasset quidem. qui vero utrumque habet, nec est reipublicae studiosus, is eodem pacto nihil e re dicet. cui autem hoc etiam inest, si is a pecunia vincatur, pro hac una cuncta habebit venalia. Nescio equidem, an aliquis, ut haec vera esse fatebitur, ita Pericli convenire existimabit, praesertim ad irritatos Athenienses verba facienti. Neque enim sententiarum, aut optimorum argumentorum inventio ipsa per se multo studio digna videtur, nisi etiam rebus, et personis, ac temporibus, ceterisque rebus omnibus conveniant: sed, quemadmodum initio quoque dicebam, quae sua esset de Periclis virtutibus sententia, ostendere cupiens Thucydides, hanc illi intempestivam orationem affingit. Oportebat autem ipsum prius, quid de hoc viro sentiret, declarare; deinde vero eidem in periculo versanti orationem, qua iracundiam deprecaretur, humilem adiungere. Hoc sane facere decebat eum historicum, qui veritatem imitari vellet. illa vero permolesta sunt, quae puerilia dictionis ornamenta, et nomina quaedam in sententiis valde perplexa et intricata habent: ἰέναι δὲ τοῖς ἐχθροῖς ὁμόσε καὶ ἀμύνεσθαι μὴ φρονήματι μόνον, ἀλλὰ καὶ καταφρονήματι. φρόνημα μὲν γὰρ καὶ ὑπὸ ἀμαθίας εὐτυχοῦς καὶ δειλῷ τινι ἐγγίγνεται· καταφρόνησις δέ, ὃς ἂν καὶ γνώμῃ πιστεύῃ τῶν ἐναντίων προέχειν· ὃ ἡμῖν ὑπάρχει. καὶ τὴν τόλμαν ἀπὸ τῆς ὁμοίας τύχης ἡ σύνεσις ἐκ τοῦ ὑπέρφρονος ὀχυρωτέραν

-- 273 --

παρέχεται· ἐλπίδι τε ἧσσον πιστεύει, ἧς ἐν τῷ ἀπόρῳ ἡ ἰσχύς· γνώμῃ δὲ ἀπὸ τῶν ὑπαρχόντων, ἧς βεβαιοτέρα ἡ πρόνοια. Hoc est; Ita nos comparare decet, ut hostibus, non modo fiducia pleni, sed etiam confidentes occurramus. siquidem fiducia ex improvisa aliqua prosperaque fortuna etiam in ignavum aliquem cadit: confidentia eius est unius, qui suo se consilio adversarium superare credit: quod quidem nobis inest. Et prudentia, quae ab animi magnitudine oritur, in pari fortuna tutiorem reddit audaciam; in spe vero minorem fidem habet, cuius omnis est vis in dubio; sed in consilio, quod e rebus praesentibus sumitur, cuiusque providentia firmior est. Hic vides et ipsas sententias frigidiores esse, et eiusmodi quae Gorgiae potius instituto convenire videantur. nominum expositio plane sophistica, ac prorsus inepta est. haec vero, ἥ τε τόλμα ἣν ἀπὸ τῆς ὁμοίας τύχης ἡ σύνεσις ἐκ τοῦ ὑπέρφρονος ὀχυρωτέραν παρέχεται: obscuriora sunt Heracliti tenebris. illa vero ἥ τε τῆς ἐλπίδος ἐν τῷ ἀπόρῳ ἰσχύς καὶ ἡ τῆς γνώμης ἀπὸ τῶν ὑπαρχόντων βεβαιοτέρα πρόνοια: poetico quodam more sunt per circuitionem perque ambages prolata. Vult enim significare, nos ei opinioni magis assentiri oportere, quam ex rebus praesentibus colligimus; quam spei, cuius tota vis in rebus futuris est posita. Iam vero illud etiam consideravi, cum illorum in se iram, propter praesentes calamitates concitatam, mitigare vellet, quarum quidem calamitatum partem maximam praeter opinionem, praeterque expectationem subibant; ac hortaretur ut fortiter atque ita ea mala ferrent ne civitatis dignitatem labefactarent; ac, rerum privatarum dolore deposito, de communi salute essent solliciti; deinde oratione percurrens, illos, cum tam firmum in mari imperium tenerent, neque a Persarum rege, neque a Lacedaemoniis, neque ab ullo praeterea hominum genere, regno spoliari posse; quarum rerum fides non praesens, sed futura erat; non in providentia, sed in spe vim suam obtinens; horum omnium postea oblitus, non iam eos ullam in spe, cuius in dubio vis sit posita, fidem vult habere. Haec sane pugnant inter se: siquidem, quod dolorem illis faciebat, id praesentem iam sensum habebat; utilitatis vero significatio adhuc aberat. Sed quemadmodum haec, neque quod ad res ipsas, neque quod ad verba attinet, laudo; ita ista, ut acute excogitata, et excellenter exposita, iucundeque coagmentata, admiror: καὶ γὰρ οἷς μὲν αἵρεσις γεγένηται τὰ ἄλλα εὐτυχοῦσι, πολλὴ ἄνοια πολεμῆσαι· εἰ δ' ἀναγκαῖον ἦν ἢ εἴξαντας εὐθὺς τοῖς πέλας ὑπακοῦσαι ἢ κινδυνεύσαντας περιγενέσθαι, ὁ φυγὼν τὸν κίνδυνον τοῦ ὑποστάντος μεμπτότερος· καὶ ἐγὼ μὲν ὁ αὐτός εἰμι καὶ οὐκ ἐξίσταμαι, ὑμεῖς δὲ μεταβάλλετε, ἐπειδὴ ξυνέβη ὑμῖν πεισθῆναι μὲν ἀκεραίοις, μεταμέλειν δὲ κακουμένοις. Hoc est; Etenim quibus optio datur, si ii pacem quam bellum malunt, cum secunda fortuna utuntur, amentissimi sunt: sin vero necesse sit, aut finitimis cedentes imperata facere, aut pro victoria belli adire discrimen; profecto, qui cedunt, iis qui resistunt, reprehensione sunt digniores. equidem idem, qui antea, sum, neque a mea sententia discedo: vos vero inconstantes; qui, antequam detrimentum ullum sustineretis, mihi assentiebamini; nunc vero, calamitate accepta, consilium mutastis. Praeterea illa etiam: δουλοῖ γὰρ φρόνημα τὸ αἰφνίδιον καὶ τὸ ἀπροσδόκητον καὶ τὸ πλείστῳ παραλόγῳ ξυμβαῖνον· ... ὅμως δὲ πόλιν μεγάλην οἰκοῦντας καὶ ἐν ἤθεσιν ἀντιπάλοις αὐτῇ τεθραμμένους χρεὼν καὶ τὰς συμφορὰς ἐθέλειν ὑφίστασθαι καὶ τὴν ἀξίωσιν μὴ ἀφανίζειν· ἐν ἴσῳ γὰρ οἱ ἄνθρωποι δικαιοῦσι τῆς τε ὑπαρχούσης δόξης αἰτιᾶσθαι, ὅςτις ἂν μαλακίᾳ ἐλλείπῃ, καὶ τῆς μὴ προσηκούσης μισεῖν τὸν θρασύτητι ὀρεγόμενον. Hoce est: Repentina, minimeque exspectata, quaeque praeter

-- 274 --

omnem rationem eveniunt, fastum deiciunt. quod quidem vobis praeter alia in hoc potissimum morbo usu venit. Verumtamen cum in magna civitate vivamus, iisque institutis imbuti, quae illius amplitudini conveniant, in ea simus educati: decet nos, calamitatibus etiam maximis nolle succumbere, neque nostram delere dignitatem. Nam qui per ignaviam, gloriae, quam obtinet, desertor est, is non immerito ab omnibus reprehensione dignus iudicatur; is vero malevolentia, qui temere gloriam, ad se non pertinentem, appetit. Deinde illa addit, quae Atheniensium animos ad maiorum fastum excitent: τῆς τε πόλεως ὑμᾶς εἰκὸς τῷ τιμωμένῳ ἀπὸ τοῦ ἄρχειν, ᾧ ὑπὲρ ἅπαντας ἀγάλλεσθε, βοηθεῖν καὶ μὴ φεύγειν τοὺς πόνους, ἢ μηδὲ τὰς τιμὰς διώκειν μηδὲ νομίσαι περὶ ἑνὸς μόνου, δουλείας ἀντ' ἐλευθερίας, ἀγωνίζεσθαι, ἀλλὰ καὶ ἀρχῆς στερήσεως καὶ κινδύνου ὧν ἐν τῇ ἀρχῇ ἀπήχθεσθε. ἧς οὐδ' ἐκστῆναι ἔτι ὑμῖν ἔστιν, εἴ τις καὶ τόδε ἐν τῷ παρόντι δεδιὼς ἀπραγμοσύνῃ ἀνδραγαθίζεται. ὡς τυραννίδα γὰρ ἤδη ἔχετε αὐτήν, ἣν λαβεῖν μὲν ἄδικον δοκεῖ εἶναι, ἀφεῖναι δὲ ἐπικίνδυνον. Hoc est: Decet item vos publicae ob imperium dignitati, qua omnes laetamini, consulere, neque ullum laborem recusare. aut, si hoc non vultis, honores ne quaeratis; neque existimate una tantum de re, hoc est, de libertate in servitutem commutanda, sed de imperii privatione, deque periculo, ob offensas in imperio contractas, impendente, certamen esse. quod quidem vobis imperium iam non est integrum deponere; etiamsi quis vestrum, hoc veritus, quietam vitam agere institueret. siquidem imperium iam veluti tyrannidem administratis: quam sumere quidem, videtur iniurium esse; relinquere vero, periculosum. atque alia his similia, quaecumque et nominum et figurarum mediocres immutationes, neque affectatas neque difficiles, habent. In Hermocratis vero concione illa praeclara, videntur laudanda, in quibus hic noster se praeclare gessit: ἀλλ' οὐ γὰρ δὴ τὴν ᾿Αθηναίων εὐκατηγόρητον οὖσαν πόλιν νῦν ἥκομεν ἀποφανοῦντες ἐν εἰδόσιν, ὅσα ἀδικεῖ· πολὺ δὲ μᾶλλον ἡμᾶς αὐτοὺς αἰτιασόμενοι, ὅτι ἔχοντες παραδείγματα τῶν ἐκεῖ ῾Ελλήνων, ὡς ἐδουλώθησαν οὐκ ἀμύνοντες σφίσιν αὐτοῖς, καὶ νῦν ἐφ' ἡμᾶς τὰ αὐτὰ παρόντα σοφίσματα, Λεοντίνων τε ξυγγενῶν κατοικίσεις καὶ Αἰγεσταίων ξυμμάχων ἐπικουρίας, οὐ ξυστραφέντες βουλόμεθα προθυμότερον δεῖξαι αὐτοῖς, ὅτι οὐκ ῎Ιωνες ταῦτά εἰσιν οὐδὲ ῾Ελλησπόντιοι καὶ νησιῶται, οἳ δεσπότην ἢ Μῆδον ἢ ἕνα γέ τινα ἀεὶ μεταβάλλοντες δουλοῦνται, ἀλλὰ Δωριεῖς ἐλεύθεροι ἀπ' αὐτονόμου τῆς Πελοποννήσου τὴν Σικελίαν οἰκοῦντες. ἢ μένομεν, ἕως ἂν ἕκαστοι κατὰ πόλεις ληφθῶμεν, εἰδότες ὅτι ταύτῃ μόνον ἁλωτοί ἐσμεν;

Hoc est; Neque vero huc venimus ut, quantam Athenienses, qui reprehensu sunt faciles, iniuriam faciant, apud vos, qui haec optime intelligitis, ostendamus; sed multo magis ut nos accusemus; quod, cum multa Graecarum urbium exempla nobis observentur, quemadmodum illae in servitutem sint redactae, non tamen nobis ipsis subvenimus, nec praesentes fallacias, in nos confictas, dissolvimus, Leontinorum scilicet propinquorum restitutiones, atque Egestanorum sociorum auxilium; ac non potius, viribus collectis, conamur ostendere illis, non esse nos Iones, neque Hellespontios, neque insulanos, qui dominum, aut Medum, aut quemlibet alium, commutantes, serviunt; sed Dores, liberos homines, e libera Peloponneso, Siciliam habitantes. an expectamus quoad omnes oppidatim capiamur; cum sciamus hac una nos ratione in potestatem venire posse? Haec cum in perspicuo et puro orationis genere sint prolata, fulmina quaedam verborum, et pulchritudinem, et vim, et magnificentiam, et acrimoniam habent; suntque affectibus ad concertationes accommodatis referta; quibus quidem et in foro, et in concionibus, et in amicorum collocutionibus, locus esse potest. Praeterea ad haec quoque accedunt: εἴ τέ τις φθονεῖ μὲν ἢ καὶ φοβεῖται (ἀμφότερα γὰρ τάδε πάσχει τὰ μείζω), διὰ δ' αὐτὰ τὰς Συρακόσσας κακωθῆναι μέν, ἵνα σωφρονισθῶμεν, βούλεται, περιγενέσθαι δὲ ἕνεκα τῆς ἑαυτοῦ ἀσφαλείας,

-- 275 --

οὐκ ἀνθρωπείας δυνάμεως βούλησιν ἐλπίζει. οὐ γὰρ οἷόν τε ἅμα τῆς τε ἐπιθυμίας καὶ τῆς τύχης τὸν αὐτὸν ὁμοίως ταμίαν γενέσθαι. Hoc est; Verum, siquis aut invidet nobis, aut nos metuit (haec enim utraque faciunt inferiores) et ob id Syracusas vult damno affici, ut nos modestiores fiamus; ac superesse, ut tutius degat; is non ea quae in humana sunt potestate, sperat. non enim possunt homines et desiderium et fortunam in suo arbitrio habere. Deinde, quae in extrema oratione sunt collocata: δεόμεθα οὖν καὶ μαρτυρόμεθα, εἰ μὴ πείσομεν, ὅτι ἐπιβουλευόμεθα μὲν ὑπὸ ᾿Ιώνων ἀεὶ πολεμίων, προδιδόμεθα δὲ ὑφ' ὑμῶν Δωριεῖς Δωριέων· καὶ εἰ καταστρέψονται ἡμᾶς ᾿Αθηναῖοι, ταῖς μὲν ὑμετέραις γνώμαις κρατήσουσι, τῷ δ' αὑτῶν ὀνόματι τιμηθήσονται, καὶ τῆς νίκης οὐκ ἄλλον τινὰ ἆθλον ἢ τὸν τὴν νίκην παρασχόντα λήψονται. Hoc est; Oramus vos, simulque protestamur, nisi persuadebimus, nos ab Ionibus quidem perpetuis nostris hostibus, insidiis appeti; a vobis autem Doriensibus, cum et ipsi Dorienses simus, prodi. qui si ab Atheniensibus superemur, propter vestra consilia superabimur: sed victoriae laus tamen penes illos tantum erit, qui nullum aliud huius certaminis praemium consequenter, quam vos ipsos, qui illis huius victoriae auctores exstitistis. Haec equidem, hisque similia, tum pulchra, tum etiam imitatione digna existimo: illa vero non video cur laudari debeant: νῦν γὰρ εἰς τὴν Σικελίαν προφάσει μέν, ᾗ πυνθάνεσθε, διανοίᾳ δέ, ἣν πάντες ὑπονοοῦμεν. καί μοι δοκοῦσιν οὐ Λεοντίνους βούλεσθαι κατοικίσαι, ἀλλ' ἡμᾶς μᾶλλον ἐξοικίσαι.

Hoc est; In Siciliam eo quidem nomine audistis, veniunt; animo autem eo, quem omnes suspicamur: ac, ut mihi quidem videtur, non ob eam caussam, ut Leontinos in sedem suam reducant, sed ut nos potius e sede nostra abducant. Frigida haec adnominatio est, neque ullum movet affectum, sed affectationem potius ostendit. Haec praeterea perplexa; quae figuras habent intricatas: καὶ οὐ περὶ τῆς ἐλευθερίας ἄρα οὔτε οἵδε τῶν ῾Ελλήνων οὔτε οἱ ῞Ελληνες τῆς ἑαυτῶν τῷ Μήδῳ ἀντέστησαν, περὶ δὲ τοῦ, οἳ μὲν σφίσιν ἀλλὰ μὴ ἐκείνῳ καταδουλώσεως, οἳ δ' ἐπὶ δεσπότου μεταβολῇ οὐκ ἀξυνετωτέρου, κακοξυνετωτέρου δέ. Hoc est; Neque vero aut isti pro Graecorum, aut Graeci pro sua libertate Medo restiterunt; sed hi, ut sibi, non Medo, serviretur; illi, ut dominum commutarent non expertem prudentiae, sed prudentia male utentem. Ac praeterea illud, quod satietatem affert; cum a plurali ad singularem numerum, ex eo vero sermone qui est de persona, ad dicentis personam fit transitio: καὶ εἴ τῳ ἄρα παρέστηκε τὸν μὲν Συρακόσιον, ἑαυτὸν δ' οὐ πολέμιον εἶναι τῷ ᾿Αθηναίῳ καὶ δεινὸν ἡγεῖται ὑπέρ γε τῆς ἐμῆς κινδυνεύειν, ἐνθυμηθήτω οὐ περὶ τῆς ἐμῆς μᾶλλον, ἐν ἴσῳ δὲ καὶ τῆς ἑαυτοῦ ἅμα ἐν τῇ ἐμῇ μαχόμενος, τοσούτῳ δὲ καὶ ἀσφαλέστερον, ὅσῳ οὐ προδιεφθαρμένου ἐμοῦ, ἔχων δὲ ξύμμαχον ἐμὲ καὶ οὐκ ἔρημος ἀγωνιεῖται· τόν τε ᾿Αθηναῖον μὴ τὴν τοῦ Συρακοσίου ἔχθραν κολάσασθαι.

Hoc est; Quodsi quis statuit, non se, sed Syracusanum, Atheniensi inimicum esse; et grave sibi esse putet pro mea patria periclitari; is cogitet, dum pugnat in mea, non magis pro mea se, quam pro sua ipsius pugnare: idque eo tutius, quod me non iam perditum, sed socium habens, non destitutus pugnabit. cogitet item, Atheniensem nolle ulcisci inimicitiam Syracusanorum. Haec sane et puerilia, et nimium studiose conquisita, et iis quae aenigmata vocantur, obscuriora sunt. Illa praeterea: καὶ εἰ γνώμῃ ἁμάρτοι, τοῖς αὑτοῦ κακοῖς ὀλοφυρθεὶς τάχ' ἂν ἴσως καὶ τοῖς ἐμοῖς ἀγαθοῖς ποτε βουληθείη αὖθις φθονῆσαι· ἀδύνατον δὲ προεμένῳ καὶ μὴ τοὺς αὐτοὺς κινδύνους οὐ περὶ τῶν ὀνομάτων, ἀλλὰ περὶ τῶν ἔργων ἐθελήσαντι προσλαβεῖν. Hoc est; Nam si aliter quam exspectavit eveniat, tum calamitatem suam deflens, forsitan velit rursus, ut antea, fortunae meae posse invidere: quod ab eo qui desertor exstitit, quique eadem non de nominibus, sed de rebus pericula suscipere recusavit, prorsus iam fieri nequit. Quibus epiphonema addit, quod ne puero quidem conveniat: λόγῳ μὲν γὰρ τὴν ἡμετέραν δύναμιν

-- 276 --

σῴζοι ἄν τις, ἔργῳ δὲ τὴν ἑαυτοῦ σωτηρίαν. Id est; Qui enim nostram potentiam tutatur, is verbo quidem nostram, re autem ipsa suam salutem servat. Sunt alia etiam in hac concione, reprehensione digna; quae nihil opus esse arbitror in medium producere, cum iam satis explicatum sit, Thucydidis dictionem tum maxime, ut optimam, laudandam esse, cum verbis a consuetudine remotis modice utitur, primasque ac necessarias virtutes retinet; tum vero pessimam iudicandam, cum a communi verborum ac figurarum usu plurimum recedit, et peregrina quaedam ac minime cohaerentia consectatur: quo fit ut nulla aliarum virtutum suam in dicendo vim queat ostendere. quod genus orationis, neque in concionibus utilitatem habet, in quibus de pace, de bello, de legum latione, de republica ordinanda, deque aliis rebus magnis, et ad rempublicam spectantibus, a civitatibus deliberatio sumitur; neque in foro, ubi de morte, de exsilio, de infamia, de vinculis, de pecunia abrepta, ad eos verba fiunt, penes quos harum est rerum potestas. nullus, inquam, his in locis eiusmodi orationis est usus; quae multitudini, raro haec audienti, magnam potius affert molestiam: neque vero in sermonibus familiaribus, in quibus de rebus ad vitam spectantibus agimus aut cum civibus, aut amicis, aut propinquis nostris, quibuscum aut de rebus quae ipsis evenerunt, disserimus; aut necessaria aliqua de re consilium capimus; aut admonemus; aut hortamur; aut bonis illorum gratulamur; aut rebus adversis una dolore afficimur. ut interim illud taceam, sermones eiusmodi, propterea quod sint iniucundi, ne patres quidem, aut ipsas matres pati posse; sed illos quoque, non secus ac si exteram aliquam gentem, aliena lingua utentem audirent, interprete opus habituros. Atque haec quidem sunt quae de Thucydide a me quam verissime pro viribus explicata sunt. Nunc[ERROR: no link :]MG: Alii de Thucydide quae dixerint. Alii de Thucydide quae dixerint. non ab re fuerit, ea etiam persequi, quae de ipso non nulli dixerunt; ne quid praetermittere voluisse videamur. Ac neque civilibus certaminibus, neque familiaribus collocutionibus hanc illius dicendi formam convenire, omnes, sana mente praediti, fatentur. Sed sunt sophistae quidam haud obscuri, qui ad populares quidem se congressus parantibus, et de rebus iustis disserere volentibus, minime accommodatam esse hanc dicendi formam; sed iis qui ad historicas res tractandas accedunt, quae magnifico quodam ac sublimi dicendi genere, quod admirabilitatem faciat, opus habent, omnino aptum esse dicant: quibus quidem maxime omnium convenire, ut in hoc se dictionis genere exerceant, in quam non usitata, et obsoleta vocabula, et tropi, ac figurae a communi consuetudine abhorrentes, et peregrinae, et magnificum quiddam habentes, inducuntur. Non enim haec forensibus, aut eiusmodi hominibus qui sedentarias (ut vocant) et manuarias artes exercent, aut aliis qui nulla liberali doctrina sint exculti; sed viris in omni disciplinarum genere, tum in rhetorica aut philosophia exercitatis; quibus nihil novum, nihil peregrinum videri potest; scripta esse affirmant. Sunt etiam qui dicant, hunc historicum, cum hac ratione suam historiam conscriberet, non ad eos qui post se futuri essent, spectasse; sed eorum habuisse rationem, qui suo tempore viverent; quibus haec dicendi ratio in usu erat. quae neque ad ea certamina in quibus aut consilia capiuntur, aut iudicia exercentur, utilitatem ullam affert: ad quae quidem certamina neque senatores, neque iudices eiusmodi convenire solent quales vult Thucydides. Ad eos igitur, qui Thucydidis orationem ab eruditis tantum viris et legi et intelligi debere arbitrantur, haec habeo quae dicam: eos

-- 277 --

qui res necessarias atque omnibus utiles (nihil autem his est aut utilius, aut magis necessarium) e communi vita tollunt, ac paucis tantum quibusdam hominibus tamquam propria attribuunt, idem facere, quod in civitatibus, quae aut paucorum dominatu, aut tyrannide premuntur, fieri consuevit. Qui omnia quae in Thucydide habentur, coniectura assequi possint, ii facile ob paucitatem numerari queunt: in quo sunt quaedam, quae ne illi quidem pauci, sine grammatica explicatione consequantur. Ad eos autem qui Thucydidis orationem ad veterem atque illis temporibus usitatam dicendi rationem referunt, neque obscuro neque prolixo mihi sermone opus erit. quibus illud dici potest; cum multi essent Athenis et oratores, et philosophi, quo tempore bellum inter Peloponnenses atque Athenienses gerebatur, neminem tamen repertum esse, qui hunc dicendi modum usurparit, neque Andocidem, neque Antiphontem, neque Lysiam, qui oratores erant; neque Critiam, neque Antisthenem, neque Xenophontem, qui Socraticam philosophandi rationem sectabantur. Ex his omnibus hunc primum exstitisse satis constat, qui hanc dicendi formam affectarit. quod eo fecit, ut omnibus aliis historicis in dicendo praestaret. quam quidem rationem cum mediocriter ac parce adhibet, ita se admirabilem praestat, ut nemo cum eo conferri posse videatur: cum vero eam inepte et ad satietatem usque assumit, ut ne temporis quidem rationem ducat, tum vero reprehensione carere non debet. Equidem neque squalidam et incomptam, aut rudem in historia tractanda orationem probo; sed talem, quae poeticum quiddam habeat, neque vero omnino sit poetica, sed tamen paullo extra communem usum evagetur. nihil enim est molestius, nihil satietate iniucundius. modus autem rebus in omnibus utilis est. Superest adhuc, ut de iis oratoribus et historicis, qui hunc nostrum sunt imitati, Thucydidem imitati qui sunt. [ERROR: no link :]MG: Thucydidem imitati qui sunt. aliquid dicam: quod ad huius operis nostri absolutionem vel maxime requiri videtur. quae quidem res verendum nobis esse monet, ne quam reprehensionis occasionem iis praebeamus qui omnia calumniari solent; qui talem postea aliquam de nobis accusationem proponant, quae a nostra modestia, quam et in moribus, et in sermonibus semper secuti sumus, longissime absit. quibus statim odio ac malevolentia facere videbimur, si quos in medium proferamus, qui rectam Thucydidis imitandi viam ignorarunt; eorumque scripta producamus, quibus illi magnopere gloriantur, ac magnas etiam divitias cumularunt, illustremque sunt gloriam consecuti. Sed, ne qua de nobis eiusmodi in animis hominum suspicio haereat, ab omni reprehensione abstinebimus, nulla omnino de cuiusquam erratis mentione facta. de iis tantum paucula cum dixerimus, quae ad eius imitationem recte sunt expressa, orationi nostrae finem imponemus. Historicorum ergo veterum nullus, quod equidem sciam, Thucydidem est imitatus, in iis in quibus ille maxime differre ab aliis videtur: quae quidem haec sunt: Vocabulorum quae non ab omnibus passim, sed proprie ab aliqua gente usurpantur; item vetustarum, et poeticarum, peregrinarumque dictionum usus; hyperbata, et perplexitates quaedam, sententiae breves, quae paucis plurimarum rerum significationem comprehendant; in quibus redditiones, quae priori particulae respondeant, longe petuntur: praeterea rudes atque a naturali connexione abhorrentes quaedam figurae, quae vix in ipsa arte poetica ullum reperiant locum: ex quibus illa in oratione obscuritas exsistit, quae tum omnes venustates corrumpit, tum orationis virtutibus

-- 278 --

tenebras offundit. Ex oratoribus vero Demosthenes repertus est unus, qui ut alios quoque, qui magnum aliquid atque illustre in oratione habere viderentur, ita et Thucydidem in multis est rebus imitatus, ac civilibus orationibus eas ab illo sumptas virtutes adiunxit, quas neque Antipho habuit, neque Lysias, neque Isocrates, oratorum sui temporis principes: illa, inquam, quae veluti fulmina quaedam sunt in oratione, et maximam quandam vim obtinent; atque illa quae acerbum quiddam, et austerum, et acrimoniam illam habent; quae ad motus animi concitandos plurimum valent. Illam autem obscuram, quae unius alicuius gentis est peculiaris, et peregrinam, ac poeticam dictionem, veris certaminibus minime aptam ratus, omisit. neque, quod in figuris vagum est, et a consequentia naturali aberrat, ac soloecismi speciem prae se fert, id adamavit: sed, quae consuetudine recepta essent, in orationem suam induxit, commutationibus ac varietate eam exornans, cum nullam sententiam simpliciter ac sine aliqua figura proferat. perplexas vero et intricatas illas sententias, quae brevibus multa significant, quaeque in longum protenduntur, atque admirabilia enthymemata habent, et imitatus est, et in forensem ac civilem orationem intulit. quae quidem parcius in privatis, copiosius in publicis ac popularibus orationibus adhibuit. Ex multis autem pauca quaedam exempla proferam; quae tamen iis qui in eius scriptis versati sunt, satis esse queant. Est autem apud illum concio quaedam, cuius argumentum est de bello adversus regem; in qua hortatur Athenienses, ne temere illud suscipiant; quippe qui neque pares copias habeant, neque sociis fideliter ac firmiter periculum subituris uti possint. hortatur autem eos ut, comparato exercitu, Graecis ostendant, si quis adversus Graeciam bellum suscipiat, se periculum pro communi libertate adiuturos. antequam autem res comparentur, legationem ad ceteros Graecos, quae eos ad bellum cohortetur, quod scilicet illi non sint obtemperaturi, mittendam non arbitratur. quo quidem sumpto argumento, ita hanc sententiam disposuit ac conformavit: οὐδεὶς δήπου τῶν πάντων ῾Ελλήνων τηλικοῦτον ἐφ' ἑαυτῷ φρονεῖ, ὅςτις ὁρῶν χιλίους ἱππέας, ὁπλίτας δὲ ὅσους ἂν ἐθέλῃ τις, ναῦς δὲ τριακοσίας οὐχ ἥξει καὶ δεήσεται, μετὰ τούτων ἀσφαλέστατ' ἂν ἡγούμενος σωθῆναι· οὐκοῦν ἐκ μὲν τοῦ καλεῖν ἤδη τὸ δεῖσθαι κἂν μὴ τύχητε ἐφαμαρτεῖν, ἐκ δὲ τοῦ μετὰ τοῦ παρασκευάσασθαι τὰ ὑμέτερα αὐτῶν ἐπισχεῖν δεομένους σῴζειν καὶ εὖ εἰδέναι πάντας ἥξοντας ἔστι.

Hoc est; Nemo Graecorum omnium ita fretus erit suis opibus, quin, ubi viderit vobis praesto esse et mille equites, et armatos pedites quot voletis, et naves trecentas, venturus et supplicaturus sit, illis adiutoribus tutissime se putans incolumem fore. proinde si vos vocabitis, rogandi erunt: ac si preces non valebunt, spe decidetis; sin autem, copiis instructis, vestra continueritis, rogantes servabitis: neque dubium est quin omnes ad vos venturi sint. Haec quidem a communi et usitata dicendi forma abhorrent, atque iis praestantiora sunt quibus multitudo uti consuevit; neque tamen ita sunt obscurata, ut enarratione egeant. Ab ipso autem belli apparatu exorsus, haec subiungit: ἔστι δὲ πρῶτον τῆς παρασκευῆς, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, καὶ μέγιστον, οὕτω διακεῖσθαι τὰς γνώμας ὑμᾶς, ὡς ἕκαστον ἑκόντα προθύμως ὅ τι ἂν δέῃ ποιήσοντα. ὁρᾶτε γάρ, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, ὅτι ὅσα μὲν πώποτε ἐβουλήθητε καὶ μετὰ ταῦτα τὸ πράττειν αὐτὸς ἕκαστος ἑαυτῷ προσήκειν ἡγήσατο, οὐδὲν πώποτε ὑμᾶς ἐξέφυγεν· ὅσα δ' ἐβουλήθητε μέν, μετὰ ταῦτα δὲ ἀπεβλέψατε εἰς ἀλλήλους, ὡς αὐτὸς μὲν οὐ ποιήσων, τὸν δὲ πλησίον τὰ δέοντα πράξοντα, οὐδὲν πώποτε ὑμῖν ἐγένετο.

Hoc est; Prima itaque et maxima instructionis pars, Athenienses, haec est; ut quisque

-- 279 --

ultro alacriter omni officio fungi velit. illud enim videtis, Athenienses; quaecumque umquam universi vos voluistis, et postea quisque pro se gerenda existimavit, nihil umquam vobis e manibus est elapsum. quae vero voluistis quidem, post autem alius alium respexistis, tamquam ipse nihil, proximus omnia facturus esset; in iis nihil umquam praestitistis. Haec sententia multis est modis involuta, ita tamen explicata, ut a communi usu loquendi ad insolitum dicendi genus transierit. servata est tamen in perspicuitate granditas. In maxima autem illa adversus Philippum oratione, statim initium quoque hoc pacto est comparatum: Πολλῶν, ὦ ἄνδρες ᾿Αθηναῖοι, λόγων γιγνομένων ὀλίγου δεῖν καθ' ἑκάστην ἐκκλησίαν, περὶ ὧν Φίλιππος ἀφ' οὗ τὴν εἰρήνην ἐποιήσατο οὐ μόνον ὑμᾶς, ἀλλὰ καὶ τοὺς ἄλλους ἀδικεῖ· καὶ πάντων οἶδ' ὅτι φησάντων γ' ἄν, εἰ μὴ καὶ ποιοῦσι τοῦτο, καὶ λέγειν καὶ πράττειν, ὅπως ἐκεῖνος παύσεται τῆς ὕβρεως καὶ δίκην δώσει, εἰς τοῦτο ὑπηγμένα πάντα τὰ πράγματα καὶ προ εἱμένα ὁρῶ, ὥς τε δέδοικα μὴ βλάσφημον μὲν εἰπεῖν, ἀληθὲς δέ· εἰ καὶ λέγειν ἅπαντες ἐβούλονθ' οἱ παριόντες καὶ χειροτονεῖν ὑμεῖς ἐξ ὧν ὡς φαυλότατα ἔμελλε τὰ πράγματα ἕξειν, οὐκ ἂν ἡγοῦμαι δύνασθαι χεῖρον ἢ νῦν διατεθῆναι. Hoc est; Cum multae, Athenienses, orationes in omni fere consilio de iis iniuriis habebantur, quae non vobis modo, sed reliquis etiam Graecis a Philippo, ex quo pacem fecit, inferuntur; cumque certum mihi plane sit, dicturos esse omnes, etsi re non idem praestent, oportere tum verbis, tum vero rebus ipsis prospicere, ut ille abstineat ab iniuria, meritasque poenas luat: eo deducta proiectaque omnia cerno, ut verear ne, quod dicam, contumeliose illud quidem, sed vere tamen dici possit. Ego, si, quod maxime contra rem publicam foret, oratores omnes suadere, vosque suffragiis vestris comprobare voluissetis, nihilo deteriore loco, quam nunc est, fuisse rempublicam futuram arbitror. His similia sunt et illa: εἶτ' οἴεσθε, εἰ μὲν αὐτὸν μηδὲν ἐποίησαν κακόν, μὴ παθεῖν δὲ φυλάξαιντο ἴσως, τούτους μὲν ἐξαπατᾶν αἱρεῖσθαι μᾶλλον ἢ προλέγοντα βιάζεσθαι, ὑμῖν δ' ἐκ προρρήσεως πολεμήσειν, καὶ ταῦθ' ἕως ἂν ἑκόντες ἐξαπατᾶσθε; Hoc est; An existimatis, cum ille eos qui nihil ei nocere, fortasse autem, nequod ipsi detrimentum acciperent, cavere potuerunt, per fraudem opprimere, quam indicto bello aggredi maluerit; praedicturum vobis bellum esse, ac denuntiaturum antequam inferat? praesertim dum ad illius fraudes ita connivetis, ut voluntario decipi videamini. In illa autem omnium iudicialium optima oratione, quae de Corona scripta est, de Philippi calliditate, qua civitates devicit, mentione illata, sic sententiam conformavit: καὶ οὐκέτι προστίθημι, ὅτι τῆς μὲν ὠμότητος, ἣν ἐν οἷς καθάπαξ τινῶν κατέστη κύριος ὁ Φίλιππος ἔστιν ἰδεῖν, ἑτέροις πειραθῆναι συνέβη, τῆς δὲ φιλανθρωπίας, ἣν τὰ λοιπὰ τῶν πραγμάτων ἐκεῖνος περιβαλλόμενος πρὸς ὑμᾶς ἐπλάττετο, ὑμεῖς καλῶς ποιοῦντες τοὺς καρποὺς ἐκομίσασθε. Hoc est; Sed nihil praeterea addo de crudelitate, qua Philippus contra eos quos umquam superavit, usus est, quamque alii etiam experti sunt; humanitatis autem, quam ille apud vos simulabat, qua reliquas sibi res subiecit, vos, quod faustum felixque sit, fructum tulistis. Praeterea ubi eos qui res Philippo prodidissent, omnium Graeciae calamitatum auctores fuisse ostendit; haec ad verbum scribens ‘καίτοι νὴ τὸν ῾Ηρακλέα καὶ πάντας θεούς, εἴ γ' ἐπ' ἀληθείας δέοι σκοπεῖσθαι ἢ τὸ καταψεύδεσθαι καὶ δι' ἔχθραν τι λέγειν ἀνελόντας ἐκ μέσου, τίνες ὡς ἀληθῶς ἦσαν οἷς ἂν εἰκότως καὶ δικαίως τὴν τῶν γεγενημένων αἰτίαν ἐπὶ τὴν κεφαλὴν ἀναθεῖεν ἅπαντες, τοὺς ὁμοίους τούτῳ παρ' ἑκάστῃ τῶν πόλεων εὕροιτ' ἄν, οὐχὶ τοὺς ἐμοί· οἳ ὅτ' ἦν ἀσθενῆ τὰ Φιλίππου πράγματα καὶ κομιδῇ μικρά, πολλάκι προλεγόντων ἡμῶν καὶ παρακαλούντων καὶ διδασκόντων <τὰ βέλτιστα, τῆς ἰδίας ἕνεκ' αἰσχροκερδείας> τὰ κοινῇ συμφέροντα προ ἵεντο, τοὺς ὑπάρχοντας ἑκάστοις πολίτας ἐξαπατῶντες καὶ διαφθείροντες, ἕως δούλους ἐποίησαν.

Hoc est; Atque hoc quidem, per Herculem, atque omnes deos, si, mendaciis remotis, atque omni in dicendo malevolentia e

-- 280 --

medio sublata, ex veritate considerari oporteat, qui fuerint illi ad quos merito ac iure eorum quae evenerunt, caussa referri debeat; ii sane in omnibus civitatibus, isti, non mihi, similes esse reperientur: qui, cum adhuc parvae, nec satis firmae essent Philippi vires, etsi nos, quae optima essent, et doceremus, et ad ea hortaremur, ipsi tamen, privati ac turpis lucri caussa, singulis decipiendis ac suis civibus corrumpendis, communem utilitatem perdiderunt; donec eos servos effecerunt. Possem equidem sexcenta ex iis Demosthenis orationibus, quae vel in deliberativo, vel in iudiciali genere scriptae sunt, exempla proferre; quae a communi atque usitato dicendi genere abducta, ad Thucydidis imitationem sunt expressa. sed ne longius, quam par sit, excurrat oratio, iis ero contentus quibus rem a nobis propositam satis confirmatam putamus. Illud interim eos qui se in civilibus orationibus exercent, quique iudicio sunt integro, admonere non pigebit, ut Demosthene, quem omnium oratorum optimum fuisse scimus, consiliario usi, ea tantum ab illo petant, in quibus et brevitas, et acrimonia, et vis, et robur, et magnificentia, aliaeque his affines virtutes omnibus perspectae insunt: aenigmatica autem illa, et intellectu difficilia, ac grammaticis enarrationibus indigentia, quaeque figuras nimis curiose conquisitas et soloecismi similes habent, neque admirentur, neque imitanda sibi proponant. atque (ut paucis dicam) si quis et ea quae obscuritatem habent, et quae cum aliis virtutibus etiam perspicuitate sunt praedita, pariter imitanda statuat; id rectum non est. necesse est enim fateri, perfectiora imperfectis, clariora obscuris esse meliora. Quo igitur argumento Thucydidis universam dicendi formam laudamus; quaeve nos ratio cogit, ut illum suae tempestatis hominibus, quibus nimirum illa et nota esset et usitata, conscripsisse; nostri vero, qui post eramus futuri, nullam rationem habuisse dicamus? Neque vero omnem Thucydidis orationem, tamquam inutilem e foro atque iudiciis eiiciendam esse putamus; sed eam quidem partem, quae in narrationibus consumitur, praeter pauca quaedam mirabiliter adhibitam, atque ad omnes usus accommodatam, confitemur: eam vero quae conciones habet, non plane omnem ad imitandum idoneam esse; et quae eiusmodi est, facilem quidem omnibus ad intelligendum esse, sed imitatione prorsus exprimi nequaquam posse. His ego tibi, Q. Aeli Tubero, vir optime, iucundiora quidem de Thucydide potuissem scribere, non tamen veriora.

Previous section


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.