Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].

Next paragraph

In iis libris, Quinte Aeli Tubero, quos iam antea de imitatione conscriptos emisimus, tam de iis qui carmine, quam qui soluta oratione scripserunt, quos quidem praeter ceteros putavimus excellere, disseruimus; et quas quisque tum verborum, tum sententiarum virtutes haberet, breviter ostendimus. atque illud praeterea examinavimus, qua maxime in parte quisque a proposito aberrans, se ipso interdum factus deterior esse videatur: idque, sive quod, quae litteris mandaret, parum scienter delegerit, sive, quod vires ad praestandum defuerint. quae quidem omnia eo sumus aggressi, ut ii qui bene scribendi, beneque dicendi laudem sequerentur, rectam aliquam et probatam normam haberent, ad quam suas quocumque in genere exercitationes dirigerent; neque prorsus omnia, quae apud illos scripta reperiuntur, ad imitationem sibi proponerent; sed ex illis, si quae sunt dicendi virtutes, caperent, vitia vero studiose declinarent. Atque in illis quidem libris, cum de historicis non nulla attigissem, etiam ea quae mihi de Thucydide viderentur, ostendi. quae quidem omnia breviter et summatim sum complexus: non equidem negligentia, neque vero quod earum rationum, quibus propositum nostrum confirmare ac stabilire possemus, copia me deficeret; sed quia omnem meam scriptionem ad ea quae maxime opportuna esse, et ad rem facere viderentur, veluti ad scopum quendam, referebam. quod equidem institutum, cum de aliis etiam scriptoribus agerem, servavi. neque enim fieri poterat, ut, de quibus accurate et copiose agere statuissem, eos strictim ac leviter attingerem. Cum vero cupere te animadvertissem, ut separatim de Thucydidis historia commentarios conficerem, in quibus quae in illo animadversione digna sunt, omnia persequerer, eo libro, quem de Demosthene tum in manibus habebam, reiecto, pollicitus sum tuae me voluntati obtemperaturum. nunc vero, re confecta, quod tunc promiseram, tibi persolvo. De singulis autem verba facturus, pauca quaedam de me ipso, deque huius tractationis genere praemittam; non tua sane, neque tui similium caussa, qui nihil non optime judicatis, nihilque ducitis veritate praestantius; sed ad illos spectavi, qui veterum scripta plus aequo admirantur, suam aetatem aspernati: quo plerique homines vitio laborant. Suspicor

-- 242 --

autem fore non nullos, qui cum haec legent, nos reprehendant, quod Thucydidem omnium, qui umquam historias scripserunt, facile principem, tum in rebus deligendis aberrasse, tum in narrando defecisse, audeamus ostendere. Neque vero illud nos fugit, si Thucydidis scripta notare aggrederemur, futurum ut primi ac soli res novas, atque ab hominum opinione abhorrentes, tentare videremur; non solum adversantes communi, atque a multis saeculis receptae opinioni, quae vix ex hominum animis evelli possit; verum etiam praestantissimorum philosophorum atque oratorum praeclara de illo testimonia reicientes: qui quidem illum veluti regulam quandam scribendae historiae proponunt, ac quasi terminum quendam statuunt, extra quem egredi non liceat iis qui dicendo in republica volunt excellere. Ad quorum equidem accusationes refellendas, quae theatrale nescio quid habere, ac ad colligendam multitudinis gratiam peraccommodatae videntur, illud satis fuerit, si dixero, ita me totam ante-actam vitam ad haec usque tempora instituisse, ut me a maledicendi ac frustra oblatrandi studio quam longissime abducerem; neque ullum umquam scriptum edidisse, quo quemquam insectarer. praeter illud quo civilem philosophiam contra eos qui eam immerito oppugnarent, defendi. Quod cum ita sit, non ego nunc primum indignam homine libero, a me vero longe alienam improbitatem, Thucydidis historicorum omnium clarissimi scripta insectando, hominibus patefacere sum aggressus. de quo quidem scribendi genere multo plura quae dicerem habebam: sed ero contentus paucis. nam quam sint vera quae attuli. quamque mihi conveniant, et tu ipse, et qui elegantis doctrinae studio tenentur, iudicabunt. In Thucydidis vero scriptis excutiendis, non est nostri consilii, eius institutum ac dicendi facultatem oppugnare. eiusque scripta reprehendere: neque hoc animo ad scribendum aggressus sum, ut vitia tantum colligerem, aut eiusmodi aliquid facerem, neque ut, quae in eo praeclare confecta animadverterem, silentio praeterirem; ea vero quae non optime dicta essent, invaderem: sed ut, quae mea de eius oratione esset sententia, explicarem; atque omnia complectens, quid ille cum aliis commune haberet, qua in re differret, ostenderem. Quod mihi facere instituenti, non virtutes tantum eius, sed, quae virtutibus plerumque annexa solent esse, vitia quoque persequi necesse fuit. non enim id praestare potest cuiusquam hominis natura, nihil ut neque verbo, neque re umquam peccet. illa vero optima est existimanda. quae in plurimis scopum attingit, in paucissimis aberrat. Ad hanc igitur rationem, ea quae dicuntur, quisque examinet, neque meum institutum reprehendat, sed eorum quae de dicendi ratione allaturi sumus aequus sit aestimator. Quod vero non ego primus hoc scribendi genus aggrediar, sed multi ante me, et nostra et veterum memoria, nulla malevolentia suffusi, sed veritatis studio ducti, in eadem se palaestra exercuerint, possum sexcentis prope testibus comprobare. duobus tamen ero contentus, Aristotele, et Platone. atque Aristoteles quidem non optime omnia a magistro suo Platone tradita existimat: qualia sunt quae Plato de ideis, de ipso bono, de republica disseruit. Plato etiam ipse, Parmenidis, Protagorae, Zenonis, atque aliorum, qui rerum natura constantium philosophiam profiterentur, errores conatur indicatur. neque tamen est quisquam, qui hoc illi vitio vertat; cum sciat, unam veritatis cognitionem recte philosophantibus esse propositam; quae etiam optimam ineundae vitae rationem nobis ostendit. Cum igitur nemo illos, qui in dogmatibus dissentiunt, propterea

-- 243 --

reprehendat quod non omnia veterum dicta probent; quis est qui eos reprehendendos existimet, qui cuiusque dicendi generis proprietates explicet? nisi siquis tantum veteribus tribuat, ut iis etiam virtutibus eos ornet, quibus omnino caruerunt? Superest unum, quod a nobis refelli oporteat, invidiosum illud quidem, et plausibile in vulgus crimen; eiusmodi tamen, quod in se nihil boni continere, ostendi facile possit. Non enim si ea qua Thucydides aliique viri polluerunt, ingenii vi ac praestantia deficimur; iccirco fit ut ea quoque, quae illis fuit, considerandi et iudicandi, facultate careamus. Nam neque de Apellis, aut Zeuxidis, aut Protogenis, aut aliorum pictorum, qui fama claruerunt, artibus iudicare non licet iis quos earum artium scientia cum his ipsis minime conferri potuisse constat: neque de Phidiae, aut Polycleti, aut Myronis operibus ceteri opifices sententiam minus ferre potuerunt, cum ab eorum tamen laude longe distarent. ut illam rationem praetermittam, quod saepe usu contingit, ut homo inscius atque idiota, siquid sit iudicandum iis in rebus quae sub sensum cadunt, ne artifice quidem ipso sit inferior. huc enim omnis ars intendit, hincque iudicandi sumit initium. Verum ne longiorem hac in parte imprudens sermonem consumam, haec prooemii loco sufficiant. Sed antequam aggrediar ad ea quae de Thucydide sum dicturus, pauca quaedam libet commemorare de ceteris historicis, tum vetustioribus, tum iis qui temporibus iisdem, quibus ille, floruerunt. ex quo et illius in rebus deligendis consilium, quo superiores vicit; et in exponendis facultas, dilucide patebit. Veteres igitur historici, ante bellum in Peloponneso gestum, et multi, et multis in locis fuere: in his Eugaeon Samius, et Deiochus Proconnesius, et Eudemus Parius, et Democles Phygeleus, et Hecataeus Milesius, et Acusilaus Argivus, et Charon Lampsacenus, et Melesagoras Chalcedonius. qui autem paulo ante Peloponnesiaca tempora vixerunt, et ad usque Thucydidem aetate processerunt, Hellanicus Lesbius, et Damastes Sigieus, et Xenomedes Chius, et Xanthus Lydus, et alii complures; quorum et consilium in deligendo argumento non dissimillimum fuit, et facultas pene par. historias porro alii Graecas, alii barbaricas conscripsere; neque has ipsas mutuo inter se connectere, sed per nationes et urbes dividere, et separatim placuit emittere; scopo scilicet eodem sibi proposito, ut, quae apud incolas monumenta rerum per nationes atque urbes, sive in sacris locis, sive in profanis asservata iacebant, ea ipsa, qualia plane accepissent, nulla re addita, nulla detracta, ad communem omnium scientiam emitterent. atque in iis monumentis tum fabulae quaedam inerant, quibus a vetustate fides accesserat; tum theatrales non nullae casuum vicissitudines, quae fatuitatis multum nostri temporis hominibus habere videantur. Genus autem dicendi, qui eadem lingua scripserunt, omnes idem fere secuti sint; perspicuum, usitatum, purum, breve, ad rerum ipsarum naturam accommodatum, nullo prorsus, quod quidem emineat, artificio elaboratum. quorum scripta species quaedam exornat: et venustatis quidem in aliis plus, in aliis minus elucet. quo fit, ut adhuc eorum scripta vigeant. Herodotus autem Halicarnasseus, qui ad Peloponnesiaca tempora vitam perduxit, cum paulo ante Persica natus esset, tum materiam historiae paulo altius extulit, atque illustravit; neque unius urbis, aut unius gentis, sed Europae Asiaeque res gestas, et multas et varias, uno libro complexus est: (nam a Lydorum imperio exorsus, ad usque bellum Persicum opere perducto, quaecumque per annos CCXL gesta a Graecis

-- 244 --

et a barbaris erant, ex iis illustriora quaeque delegit, et in unum quasi corpus historiae contulit) tum omissas a superioribus dicendi virtutes ad suam orationem adiunxit. Successit Thucydides. is neque, ut Hellanicus, quasi desidem esse historiam, et in uno loco consistere passus est; neque, Herodoti exemplo, Graecorum barbarorumque facta ex omni regione in unum esse colligenda existimavit: cum quidem institutum illud Hellanici ob eam caussam contemneret, quod abiectum et humile videretur, planeque eiusmodi, quod legentibus haud multum utilitatis afferre posset: Herodoti autem rationem ideo non probaret, quod latior ac fusior esset, quam ut eam humana cogitatio perfecte posset universam comprehendere. unum autem bellum, quod inter Athenienses et Peloponnenses gestum est, animo complexus, in eo componendo, cum et corpore et animo aeque valeret, suum studium industriamque collocavit. cumque ad exitum belli vita processisset, non quaecumque in sermonibus audisset, sed quibus ipse affuisset, quaeque esset expertus, in sua scripta retulit: quae vero propter exsilium suum nosse minus potuit, ea sumpsit ab iis qui optime ipsi cognovissent. Ac

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.