Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Next paragraph

Epiroticis bellis ad exitum perductis, Siciliam rursus attingit: postea, quemadmodum Delus expurgaretur, ostendit; Argosque Amphilochicos, ab Ambraciotis oppugnatos, relinquit. Quid multis opus est? totus enim liber ita concisus

-- 246 --

perpetuam historiae seriem amisit. Accidit autem id quod consentaneum est, ut vagemur, nec facile, quae traduntur, studio consequamur; cum ex divulsione rerum perturbata mens, imperfectas et quasi mutilatas notitias ipsa sibi commode perfecteve referre non possit. historicam enim narrationem perpetuo veluti filo ductam et colligatam oportet esse; praesertim ubi res exponuntur et multae, et eiusmodi quae cognosci ac percipi non facile queant. non esse autem rectam, qua ille usus est, neque aptam historiae regulam, satis constat. neque enim de posterioribus historicis, qui sua scripta in aestates et hiemes distribueret, quisquam fuit: omnesque potius id consilium sequi maluerunt, ut ad perspicuas rerum intelligentias tritis itineribus narrationem perducerent. Sunt
Previous paragraph

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.