Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Next paragraph

Ordo eius et dispositio reprehenditur. etiam qui, quod ad ordinem spectat, illum accusent; quod historiam neque quo opus erat, principio sit ingressus; neque, quo decebat, fine concluserit: cum ita dicant, disponendi laudem non esse minimam in eo sitam, si et principium, quo non aliquid sit prius, capiatur, et eo fine, cui nihil videatur deesse, comprehensa narratio terminetur: quarum rerum ab ipso neutram satis accurate animadversam esse. Occasionem porro illis huius accusationis historicus praebuit, qui cum ita proposuisset; omnium bellorum, et temporum diuturnitate, et multarum calamitatum eventis, illud fuisse maximum quod in Peloponneso gestum est, in extremo prooemio caussas primum, unde principium duxit, aggreditur explicare: duasque cum ostendisset, unam veram, nec tamen vulgo notam, Atheniensium civitatis incrementum; alteram falsam, quam tamen Lacedaemonii fingerent, subsidium Corcyraeis adversus Corinthios ab Atheniensibus missum, non a vera caussa, neque ab ea quam ipse probaret, sed ab altera sumpsit initium. scripsit enim haec ad verbum: Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas, et dissensiones, primum ostendi, ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Verissimam enim caussam, licet in sermonibus occultam,opinor hanc fuisse,quod Atheniensibus eas vires adeptis, ut Lacedaemoniis formidabiles essent, bellum necessario sit excitatum. quae vero palam iactabantur caussae, quibus factum est ut foedera rumperentur, et bellum inter eos gereretur, huiusmodi erant. Epidamnus est urbs ad dextram sita navigantibus in Ionium sinum. incolunt autem ipsam, Illyrica natio, barbari Taulantii. Mox, quae ad Epidamnum, ad Corcyram, ad Potidaeam gesta sunt, et Peloponnensium conventum in urbem Spartam, et orationes illic habitas adversus Atheniensium civitatem, commemorat; atque haec ita producit, ut ad versuum duo milia consumat. quo demum in loco altera de caussa, quae et est, et ipsi videtur esse vera, disserit; hinc exorsus: Decreverunt autem Lacedaemonii, solutum esse foedus, atque Atheniensibus inferri bellum oportere: non tam sociorum in eam mentem adducti, quam metu ne nimium crescerent vires Atheniensium, quorum dicioni iam subiectam Graeciae maiorem partem viderent. Athenienses enim ad eas res quae incrementum illis attulerunt, huiusmodi ratio perduxit. Deinde ea quae a Persico bello ad Peloponnesiacum civitas gessit, per capita subiungit, idque cursim, usque eo, ut ea paucioribus quam quingentis versibus comprehendat. Rursus, cum illa rebus Corcyraeis anteire, neque ab illis, sed ab his manasse principium belli recordatus esset; scribit haec ad verbum: Post haec autem, quae iam exposuimus,haud multorum annorum interiecto spatio, consecutae sunt
Previous paragraph

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.