Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Next paragraph

expugnatis, omnem iuventutem deleverunt, et pueris ac mulieribus in servitutem abductis, regionem ipsam Plataeensibus utendum dederunt. Ac rursum: Cum in Euboeam duce Pericle pertransissent, universam subegerunt: ac reliqua quidem eius regionis parte pactionibus in deditionem recepta, Hestiaeis vero sedibus suis eiectis, eorum terram ipsi occuparunt. Aeginetas quoque eodem tempore Athenienses, una cum uxoribus ac liberis Aegina eiecerunt; incusantes, quod belli caussam potissimum praebuissent; atque existimantes, si ex suis incolas eo mitterent, propterea quod Aegina Peloponneso adiaceret, minore cum periculo se Aeginae imperium habituros. Nec vero pauca praeterea in illius historia liceat invenire, quorum alia summam eum in scribendo amplificationem adhibuisse ostendunt, cui neque addi quidquam, neque detrahi possit: alia ita sunt negligenter decursa, ut eximiam illius in dicendo facultatem ne minima quidem ex parte prae se ferant. quod quidem cernere est potissimum in concionibus, in colloquiis, atque aliis eiusmodi elaboratis orationibus. quae cum omnia diligenter curasset, historiam ipsam reliquisse videtur imperfectam; quemadmodum Cratippus, qui et eius fuit aequalis, et quae ipse omiserat, in unum coegit, scriptum reliquit: cum eas orationes ita dicat adhibitas esse, ut non modo rebus ipsis sint impedimento, verum etiam auditoribus permolestae: idque sententiam Thucydidem, nullas in ultima historiae parte orationes adiunxisse, etsi multa in Ionia, multa Athenis evenissent, quae sermonum et orationum interventu transigerentur. Quod siquis primum cum octavo libro conferat, neque idem in illis institutum, neque eandem in explicando vim inesse iudicabit. alter enim, cum paucas admodum, nec magni momenti res habeat, totus concionibus ad artem factis abundat: in altero contra, et multis et magnis rebus referto, magna est concionum infrequentia. Iam vero et in ipsis concionibus lapsum illum in hunc errorem videor animadvertisse, ut in eodem argumento, eodemque tempore, quae ad rem facerent, omiserit; quae vero maxime aliena essent, in orationem induxerit. cuius generis illud in tertio libro, ubi de Mytilenensium civitate verba facit, videtur esse. Nam post urbem captam, ac post captivorum adventum, quos Paches dux miserat, cum bis

-- 250 --

conventus Athenis ageretur, orationes ab iis qui populi factionum principes erant, habitas, quasi minime necessarias, omisit: in quo quidem conventu populus decreverat, ut captivi, atque omnis Mytilenaeorum iuventus trucidaretur, ac mulieres cum pueris in captivitatem abducerentur. ea vero quae in secundo conventu ab iisdem essent dicta, tamquam maxime necessaria, assumpsit. in quo quidem conventu populum, qui eadem de re iterum coactus erat, prioris decreti poenituit. Illa vero tam celebris laudatio, quam in secundo libro collocavit, qua factum est ratione, ut eum potius quam alium locum occupaverit? Nam sive id factum est propterea, quod in magnis urbis calamitatibus, in quibus multi fortesque ex Atheniensibus viri pugnantes occubuerunt, usitatos luctus commemorare necesse fuit; sive quod eos qui cecidissent, propter magnas res feliciter gestas, ex quibus civitati ipsi et vires accesserunt, et gloria est parta, laudationibus prosequendos existimavit: haec profecto laudatio cuivis alii potius, quam huic loco convenire videatur. siquidem qui in prima Peloponnensium irruptione cecidisse in hoc libro memorantur, perpauci numero Athenienses erant, neque ita memorabile facinus ullum, ut ipse testatur Thucydides, ediderant. nam cum antea de Pericle dixisset, quod nimirum is custodia civitatem contineret, ac, quantum quidem posset, quietam conservaret, ita tamen, ut frequenter equites aliquot emitteret, qui hostium emissarios ab agris qui vicini urbi erant, prohiberent, nequid ipsis agris damni inferretur; deinde brevem quandam pugnam ab Atheniensium equitum turma, una cum Thessalis, in Phrygiis ait esse commissam cum Boeotorum equitibus: in quo conflictu Athenienses et Thessalos nihilo fuisse inferiores, quoad gravis armaturae militibus subsidio Boeotis missis, in fugam sint conversi. qua in pugna Thessali atque Athenienses occubuere pauci: quos tamen illi eodem die sine ulla pactione receperunt: sequenti vero die Peloponnenses trophaeum erexerunt. At illi quorum in quarto libro meminit, qui Demosthene duce circa Pylum, et terra et mari contra Lacedaemoniorum exercitum dimicarunt, ac utriusque pugnae victoriam reportarunt, quae amplam civitati attulit gloriandi materiam, multo profecto illis et numero et virtute superiores erant. quod igitur venit in mentem Thucydidi, ut cum paucis istis equitibus, qui neque gloriam ullam, neque potentiam civitati pepererunt, publica monumenta aperuerit, ac clarissimum oratorem Periclem arduam illam tragoediam induxerit agentem; illis vero, qui et plures et fortiores erant, quorum opera factum est ut, qui bellum Atheniensibus intulerant, ii se ad illorum pedes abicerent, quique longe, ut hoc honore afficerentur, digniores erant: qua inquam ratione est adductus Thucydides, nullam ut his viris laudationem scriberet? Ac, ut omnes alias, et terrestres et navales pugnas praeteream, in quibus multi sunt interempti, quos quidem multo iustius funebribus illis laudationibus exornasset, quam
Previous paragraph

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.