Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Next paragraph

vero quos vel ex tabulis, in quibus militum nomina scribebantur, amplius quinque milibus occisos constat, nullum honorem impertiri. Verum cum Periclis personam ad suum usum vellet accommodare, (dicam enim quod sentio) videtur sibi necessario faciendum existimasse, ut dignam Pericle laudationem componeret. ac, quoniam is secundo illius belli anno vita functus est, nec ullis aliis urbis calamitatibus superstes fuit, iccirco videtur Thucydides in res tam minutas, quaeque vix tanti essent, ut in illis explicandis opera sumi debuisset, tantas, praeter illarum rerum dignitatem, laudes contulisse. Porro quam in aequali sit ratione usus in amplificando, facile quis animadvertat, si consideret, multis eum magnisque rebus praetermissis historiae suae prooemium ad quingentos versus protraxisse, ut, quae ante hoc bellum gesta a Graecis fuerant, non magnum habuisse momentum, neque eiusmodi fuisse illa, ut conferri cum hoc debeant, ostenderet. Nam praeterquam quod haec veritatem non habent, ut ex multis rebus ostendi potest; non haec est ratio ineunda iis qui ex arte rem aliquam exaggerare volunt. non enim, quae res inter minimas excellit, sed quae magnas exsuperat, vere magna est iudicanda. ipsius vero prooemium ita est comparatum, itāque multas ad institutum suum demonstrandum exaggerationes habet, ut ipsum per se historia quaedam esse videatur. at qui de arte dicendi praecepta tradiderunt, prooemia ipsa veluti notas quasdam volunt esse, quibus capita rerum, de quibus est dicendum, commonstremus. quod quidem et hic noster in extrema prooemii parte, cum narrationem exordiri vellet, videtur paucioribus quam quinquaginta versibus fecisse. ut satis appareat, nihil opus fuisse ut multa illa, quae de Graeciae dignitate detraherent, in medium proferret: quod scilicet Troiani belli tempore nondum uno nomine universa Graecia appellaretur: quod illi primum, qui cibi inopia laborarent, navibus inter se ultro citroque commeare coeperint; qui si in civitates nondum muris septas, quaeque vicatim habitabantur, incidissent, eas diripiebant, hincque maiorem sibi victus partem petebant. quid autem hic de Atheniensium luxu, quo illorum maiores diffluebant, meminisse necesse fuit? quod nimirum illi capellos cincinnis intorquerent; quod aurea quaedam ornamenta, quae cicadarum speciem referrent, in capite gestarent: quod primi Lacedaemonii in publico, vestibus detractis, nudati in palaestra se oleo inunxerint: quod Aminocles Corinthius, navium fabricator, primus Samiis quattuor triremes exstruxerit: quod Sami tyrannus Polycrates Rheniam a se captam Apollini Delio dedicaverit: quod Phocaënses, qui Massiliam condidere, navali proelio Carthaginienses superarint: atque alia, quae his sunt similia: quid, inquam, illi in mentem venit, haec ut ante narrationem commemoranda existimaret? Quodsi, quae mea sit sententia, fas est dicere; optime prooemium instituisset, si, omnibus, quae in medio sunt posita, sublatis, extremaque eius parte cum propositione coniuncta, in hunc, qui sequitur, modum confecisset: Thucydides Atheniensis bellum quod inter se Peloponnenses et Athenienses gesserunt, conscripsit; incipiens statim exorto eo, et magnum, atque omnium quae umquam antea gesta sint, memoratu dignissimum existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars rebus maxime florentibus, omni cum apparatu id gesserit: cum

-- 252 --

videret aliam quidem Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem fuit Graecis maximus motus. neque vero illis solum, sed et barbaris, atque adeo plerisque mortalibus. Ac ea quidem quae ante haec gesta essent, quaeque his essent vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem, nulla ratione potuerunt: sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, cum haec a vetustissima origine repeto, non puto illorum res neque in bellis, neque aliis in rebus insignes fuisse. in his vero neque magnam poetis, qui res plerumque extollunt, fidem adhibui; neque historicis, qui se totos in rebus non optime examinatis ad demulcendas aures magis, quam ad veritatem tradendam, composuerunt. quarum quidem rerum maxima pars propter temporis diuturnitatem in fabularum naturam abiit. sed tamen, ut in rebus vetustate obsoletis fieri potuit, satis ex clarissimis coniecturis rem sibi videtur in apertum produxisse. atque hoc quidem bellum; etsi homines, quibus ipsi bellis intersunt atque depugnant, ea omnium arbitrantur esse maxima; absoluta vero cum sunt, vetera admirantur; tamen ostendet iis qui ex rebus gestis iudicabunt, longe maximum exstitisse. ac omnia quidem, quae dicerent singuli, qui aut gesturi bellum essent, aut iam gererent, quae aut ipse audivi, aut aliis narrantibus cognovi, difficile fuerit exacte memorare. verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio: propterea quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem de eidem affirmabant; sed ut quisque aut in alterutram partem studio propensior erat, aut reminiscebatur. Et auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et, quantum humano consilio licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint, his, dum illa utilitatem pariant, satis erit; emolumentumque potius, quod semper idem fit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac carum quidem rerum, quae superiore aetate gestae sunt, maximae erant Medicae; quae tamen duobus navalibus proeliis, totidemque pedestribus, ad exitum pervenerunt. huius vero belli tum longitudo in immensum processit, tum magnas in universam Graeciam calamitates invexit; quales eodem spatio temporis nulla umquam contigerunt. nam neque tot urbes expugnatae vastataeque sunt, vel barbarorum impetu, vel domesticis contentionibus: sunt etiam quae incolas captae mutaverunt: neque tot exitia, totve neces audivit quisquam, vel belli vel seditionum caussa. Atque superiora illa, quae auditione quidem percipiuntur, re autem ipsa rarissime confirmantur, fidem tamen acceperunt: qualia narrantur de terrae motibus qui hoc in bello plerisque orbis terrae partibus exstiterunt, quae de solis defectionibus, crebrioribus quam umquam antea: quae de siccitatibus, unde fames ingens, ex fame vero pestilentia exorta; quae non mediocribus civitatem malis afflixit: quae simul omnia cum hoc bello civitatem invaserunt. Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam foederis societatem diremerint, et caussas et dissensiones, primum ostendi; ne quis, unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Haec sunt quae in Thucydidis scriptis recte, quaque male, quod ad eam partem spectat quae res continet, composita arbitramur. nunc ad eam partem quae in elocutione est posita, aggrediamur: in qua quidem, qualis sit eius dicendi ratio, conspicitur. Thucydideae dictionis character,
Previous paragraph

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.