Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
vero quos vel ex tabulis, in quibus militum nomina scribebantur, amplius
quinque milibus occisos constat, nullum honorem impertiri. Verum cum Periclis
personam ad suum usum vellet accommodare, (dicam enim quod sentio) videtur sibi
necessario faciendum existimasse, ut dignam Pericle laudationem componeret. ac,
quoniam is secundo illius belli anno vita functus est, nec ullis aliis urbis
calamitatibus superstes fuit, iccirco videtur Thucydides in res tam minutas, quaeque
vix tanti essent, ut in illis explicandis opera sumi debuisset, tantas, praeter
illarum rerum dignitatem, laudes contulisse. Porro quam in aequali sit ratione usus
in amplificando, facile quis animadvertat, si consideret, multis eum magnisque rebus
praetermissis historiae suae prooemium ad quingentos versus protraxisse, ut, quae
ante hoc bellum gesta a Graecis fuerant, non magnum habuisse momentum, neque eiusmodi
fuisse illa, ut conferri cum hoc debeant, ostenderet. Nam praeterquam quod haec
veritatem non habent, ut ex multis rebus ostendi potest; non haec est ratio ineunda
iis qui ex arte rem aliquam exaggerare volunt. non enim, quae res inter minimas
excellit, sed quae magnas exsuperat, vere magna est iudicanda. ipsius vero prooemium
ita est comparatum, itāque multas ad institutum suum demonstrandum exaggerationes
habet, ut ipsum per se historia quaedam esse videatur. at qui de arte dicendi
praecepta tradiderunt, prooemia ipsa veluti notas quasdam volunt esse, quibus capita
rerum, de quibus est dicendum, commonstremus. quod quidem et hic noster in extrema
prooemii parte, cum narrationem exordiri vellet, videtur paucioribus quam
quinquaginta versibus fecisse. ut satis appareat, nihil opus fuisse ut multa illa,
quae de Graeciae dignitate detraherent, in medium proferret: quod scilicet Troiani
belli tempore nondum uno nomine universa Graecia appellaretur: quod illi primum, qui
cibi inopia laborarent, navibus inter se ultro citroque commeare coeperint; qui si in
civitates nondum muris septas, quaeque vicatim habitabantur, incidissent, eas
diripiebant, hincque maiorem sibi victus partem petebant. quid autem hic de
Atheniensium luxu, quo illorum maiores diffluebant, meminisse necesse fuit? quod
nimirum illi capellos cincinnis intorquerent; quod aurea quaedam ornamenta, quae
cicadarum speciem referrent, in capite gestarent: quod primi Lacedaemonii in publico,
vestibus detractis, nudati in palaestra se oleo inunxerint: quod Aminocles
Corinthius, navium fabricator, primus Samiis quattuor triremes exstruxerit: quod Sami
tyrannus Polycrates Rheniam a se captam Apollini Delio dedicaverit: quod Phocaënses,
qui Massiliam condidere, navali proelio Carthaginienses superarint: atque alia, quae
his sunt similia: quid, inquam, illi in mentem venit, haec ut ante narrationem
commemoranda existimaret? Quodsi, quae mea sit sententia, fas est dicere; optime
prooemium instituisset, si, omnibus, quae in medio sunt posita, sublatis, extremaque
eius parte cum propositione coniuncta, in hunc, qui sequitur, modum confecisset:
Thucydides Atheniensis bellum quod inter se Peloponnenses et Athenienses gesserunt,
conscripsit; incipiens statim exorto eo, et magnum, atque omnium quae umquam antea
gesta sint, memoratu dignissimum existimans; hac coiectura ductus, quod utraque pars
rebus maxime florentibus, omni cum apparatu id gesserit: cum -- 252 -- videret aliam quidem
Graeciae partem statim alteri parti adhaerere, aliam id facere cogitare. Hic autem
fuit Graecis maximus motus. neque vero illis solum, sed et barbaris, atque adeo
plerisque mortalibus. Ac ea quidem quae ante haec gesta essent, quaeque his essent
vetustiora, plane in apertum produci, propter vetustatem, nulla ratione potuerunt:
sed, quantum ex signis quibusdam colligere licet, equidem, cum haec a vetustissima
origine repeto, non puto illorum res neque in bellis, neque aliis in rebus insignes
fuisse. in his vero neque magnam poetis, qui res plerumque extollunt, fidem adhibui;
neque historicis, qui se totos in rebus non optime examinatis ad demulcendas aures
magis, quam ad veritatem tradendam, composuerunt. quarum quidem rerum maxima pars
propter temporis diuturnitatem in fabularum naturam abiit. sed tamen, ut in rebus
vetustate obsoletis fieri potuit, satis ex clarissimis coniecturis rem sibi videtur
in apertum produxisse. atque hoc quidem bellum; etsi homines, quibus ipsi bellis
intersunt atque depugnant, ea omnium arbitrantur esse maxima; absoluta vero cum sunt,
vetera admirantur; tamen ostendet iis qui ex rebus gestis iudicabunt, longe maximum
exstitisse. ac omnia quidem, quae dicerent singuli, qui aut gesturi bellum essent,
aut iam gererent, quae aut ipse audivi, aut aliis narrantibus cognovi, difficile
fuerit exacte memorare. verum, ut quisque semper de rebus praesentibus maxime
consentanea dicere mihi videbatur, et proxime ad veritatem accedere, ita a me
commemorata sunt. Res vero in bello gestas, non quas a quocumque audivi, historia
dignas existimavi; nec ut mihi libitum esset; sed eas quibus ipse interfui, quasque
ex aliis quam potui diligentissime perquisivi. nec facillima fuit inventio: propterea
quod qui singulis gerendis rebus affuerant, non eadem de eidem affirmabant; sed ut
quisque aut in alterutram partem studio propensior erat, aut reminiscebatur. Et
auditu quidem, ut quaeque pars fabularum expers in ipsis est, ita minus iucunda
fortasse videbitur. quicumque autem et praeteritas res, et, quantum humano consilio
licet, etiam futuras, praeteritis similes, considerare, planeque inspicere voluerint,
his, dum illa utilitatem pariant, satis erit; emolumentumque potius, quod semper idem
fit, quam spectaculum, quod in praesenti tantum oblectet, in scribendo cogitamus. Ac
carum quidem rerum, quae superiore aetate gestae sunt, maximae erant Medicae; quae
tamen duobus navalibus proeliis, totidemque pedestribus, ad exitum pervenerunt. huius
vero belli tum longitudo in immensum processit, tum magnas in universam Graeciam
calamitates invexit; quales eodem spatio temporis nulla umquam contigerunt. nam neque
tot urbes expugnatae vastataeque sunt, vel barbarorum impetu, vel domesticis
contentionibus: sunt etiam quae incolas captae mutaverunt: neque tot exitia, totve
neces audivit quisquam, vel belli vel seditionum caussa. Atque superiora illa, quae
auditione quidem percipiuntur, re autem ipsa rarissime confirmantur, fidem tamen
acceperunt: qualia narrantur de terrae motibus qui hoc in bello plerisque orbis
terrae partibus exstiterunt, quae de solis defectionibus, crebrioribus quam umquam
antea: quae de siccitatibus, unde fames ingens, ex fame vero pestilentia exorta; quae
non mediocribus civitatem malis afflixit: quae simul omnia cum hoc bello civitatem
invaserunt. Origo autem ipsius ab Atheniensibus, et Peloponnesiis, soluto, quod in
annos triginta post captam Euboeam percussum erat, foedere, manavit. qui cur initam
foederis societatem diremerint, et caussas et dissensiones, primum ostendi; ne quis,
unde tantum inter Graecos bellum exstiterit, aliquando posset exquirere. Haec sunt
quae in Thucydidis scriptis recte, quaque male, quod ad eam partem spectat quae res
continet, composita arbitramur. nunc ad eam partem quae in elocutione est posita,
aggrediamur: in qua quidem, qualis sit eius dicendi ratio,
conspicitur.
Thucydideae dictionis character,
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|