Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Next paragraph

-- 253 --

Quod ante quam faciamus, non ab re fortasse fuerit, si hoc de genere non nulla prius attingamus; quotque in partes ipsa distribuatur dictio, quasque in se habeat virtutes, indicemus; tum qualis illa fuerit quam a vetustioribus usurpatam assumpsit Thucydides, qualesque ille partes aut in melius, aut in deterius commutarit; nihil occultantes ostendamus. Primum illud perspicuum est, omnem dictionem in duas distribui partes; in verborum delectum, per quae ipsae res explicantur; atque in partium maiorum vel minorum compositionem. Iam horum unumquodque rursus in alias particulas dispertitur. Delectus enim particularum (ut ita dicam) elementarium, hoc est, nominalium, verbalium, et coniunctivarum, duabus est in rebus occupatus: aut in propria elocutione, aut in figurata. compositio vero tribus in rebus cernitur, incisis, membris, circuitibus. atque huic quidem utrique parti, hoc est, tam simplicibus insectilibusque, quam ex his compositis nominibus, insunt figurae quaedam, quae schemata vocantur. Observandum est etiam, earum quae virtutes appellantur, alias esse necessarias, quas quidem in omnibus adhiberi sermonibus oporteat; alias vero esse adiectitias, quae tum primum vires assumunt, cum primae illae subsistunt. de quibus uberius antea disseruimus: ut nihil sit necesse nunc de illis denuo orationem instituere. Neque vero quibus ex praeceptis aut rebus harum virtutum quaelibet enascatur, cum multae illae sint, meminisse oportet: cum haec iam a nobis omnia sint quam diligentissime pertractata. Quo vero dicendi genere sint usi qui ante Thucydidem historias scripsere, quasque ex his leviter attigerint partes, ab initio, ut eram pollicitus, rem repetens, summatim percurram. sic enim proprium huius viri characterem pernoscere cuiuis licebit. Ac veteres quidem illi, qui multo antea fuerunt, quique non nisi ex ipsis sunt nominibus noti, quam sint dicendi rationem secuti, non satis queo coniicere, simplex ne illa fuerit et inornata, ac nihil supervacaneum, nihil non utile, non necessarium habuerit, aut contra magnifica fuerit, et referta dignitatis et opificii rhetorici, varioque ornamentorum fuco depicta. maximae enim partis scripta ad nostra tempora non pervenerunt; aut si qua ad hanc diem servata sunt, non omnes esse illorum quibus tribuuntur, existimant: ut sunt illa quae Cadmo Milesio, quaeque Aristaeo Proconnesio et eiusmodi aliis adscribuntur. Scriptores autem qui ante Peloponnesiacum bellum fuerunt, atque ad Thucydidis usque aetatem pervenerunt, omnes propemodum idem consilium secuti sunt. quos quidem aut Ionica lingua, ut quae illis temporibus maxime omnium floreret, aut Attica illa vetus, non admodum ei dissimilis, oblectavit. Hi sane omnes, ut est ante dictum, sermonis proprietatem magis, quam dicendi tropos adamaverunt; tropos vero velut condimenta orationi insperserunt: verborum autem compositionem omnes eandem fere affectarunt, simplicem, minimeque affectatam. Neque vero in sententiis figura aliqua exornandis tantum diligentiae posuerunt, ut supra communem vulgoque tritam, atque ab omnibus usurpatam dicendi rationem efferrent. Itaque eas virtutes quas necessarias vocavimus, illorum omnium habet dictio. est enim et pura, et perspicua, et brevis, satis proprium cuiusque dialecti characterem servans. eas autem dicendi virtutes quas adiectitias nominavimus, quibus omnis oratoria vis maxime fit perspicua, neque omnes, neque summas adhibuerunt, sed paucas, ac modice: sublimitatem videlicet, elegantiam, gravitatem, magnificentiam: neque τόνον item, neque βάρος; quae nos nervorum contentionem,

-- 254 --

et pondus possumus appellare; neque πάθος ullum, quo animi affectiones excitarentur; neque spiritus illos magnos et certaminibus aptos, ex quibus illa dicendi species conformatur, quae Graece δεινότης dicitur; Latine vim in dicendo possis nominare. Unum Herodotum excipio. is enim et in verborum delectu, et in compositione, atque in ipsa figurarum varietate, longe ceteris antecelluit, et ita suam orationem instituit, ut vel optimae poesi solutam orationem faciat, propter suadelam illam et venustatem, ac ad summum usque perductam voluptatem. qui ne illas quidem maximas, quas diximus, et praeclarissimas dicendi virtutes omisit, praeter genus illud certaminibus. aptum idque sive quod natura ab eo dicendi genere abhorrebat, sive quod suis quibusdam rationibus adductus, sponte illud, tamquam historiis minime accommodatum, contempsit. is enim, neque concionibus multis, neque aliis ad contentionem accommodatis orationibus utitur; neque ullam ad concitandos animorum motus, et res augendas amplificandasque vim habet. Huic
Previous paragraph

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.