Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Next paragraph

nihil ad suam libidinem scripsisse; rationem et vitam secutum esse, quae ab omni prorsus invidia, omnique assentatione, praesertim ubi de insignibus ad laudem viris iudicat, longissime abesset. Nam cum in primo libro de Themistocle loqueretur, virtutes, quibus ille floruit, copiose admodum commemoravit. Cum vero de Pericle, deque illius in administranda republica consiliis mentionem in secundo libro faceret, laudes in eum effudit maximas; eiusmodi scilicet, quas disseminata per orbem terrarum tanti viri gloria postulabat. eodemque modo cum de Demosthene duce, cum de Nicia Nicerati, de Alcibiade Cliniae filio, deque aliis, et ducibus et oratoribus, dicendum ei necessario esset; quae cuique conveniebant, exposuit. quae probare exemplis non puto mihi opus esse apud eos, qui historias eius peragrarunt. Haec igitur, quae Thucydides, quod ad res attinet, egregie praestet, possit aliquis dicere. Quae cum praeclara sint, atque imitatione digna, tamen hoc in illo summum est atque eximium, quod neque mendacium voluntario dicit, neque suam ipse conscientiam turpi labe contaminat. Quae
Previous paragraph

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.