Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Next paragraph

Hoc est: Agitati sunt itaque seditionibus status civitatum; et ea quae post fuerunt, eorum quae ante acta essent, auditione, magnam in animis accessionem ceperunt ad novas res moliendas, vel aggrediendi solertia atque artificio, vel ultionis insolentia. In his, in prima illa membri parte, nulla necessitate coactus, circumlocutione usus est, cum dixit; ἐστασίαζέ τε οὖν τὰ τῶν πόλεων, quod perinde est ac si Latine dicas: Ea igitur quae urbium erant, tumultuabantur. quod multo sane melius erat hoc modo: ἐστασίαζον αἱ πόλεις, civitates tumultuabantur. Quod deinde sequitur, καὶ τὰ ἐφυστερίζοντά που, difficulter coniectare licet quid sibi velit. sic vero magis fuisset perspicuum, αἱ δ' ὑστεροῦσαι πόλεις: civitates autem quae post fuerunt. Quibus subiungit, ἐπιπύστει τῶν προγεγενημένων πολὺ ἐπέφερε τὴν ὑπερβολὴν ἐς τὸ καινοῦσθαι τὰς  διανοίας; vult enim ita dicere; Ii vero qui posteriores fuerunt, cum res ab aliis gestas audirent, magis ad res novas excogitandas incitabantur. In quibus, si structuram demas, ne verborum quidem figurae audientibus iucundae sunt. His postea aliud caput adiungit, quod poetico, vel potius dithyrambico apparatui magis, quam huic loco,

-- 261 --

videtur convenire: τῶν τ᾽ ἐπιχειρήσεων ἐπιτεχνήσει καὶ τῶν τιμωριῶν ἀτοπίᾳ: καὶ τὴν εἰωθυῖαν τῶν ὀνομάτων ἀξίωσιν ἐς τὰ ἔργα ἀντήλλαξαν τῇ δικαιώσει. Hoc est; Et aggressionum artificio, et ultionis insolentia, usitatisque rerum vocabulis ad facinorum excusationem immutatis. Quod autem in hoc perplexo ac difficili nexu intelligi vult, tale est: Multa illis est facta accessio ad cognoscendam rem aliquam novam, quae ad aggressionum artes, et ad exquisitas poenas valeret. quae vero vulgo rebus vocabula tribuebantur, ea ipsi immutantes, alia ratione res ipsas appellandas esse censebat. nam haec verba  ἡ τῶν  δ᾽ ἐπιχειρήσεων ἐπιτέχνησις καὶ ἡ τῶν τιμωριῶν ἀτοπία: καὶ ἡ εἰωθυῖα τῶν ὀνομάτων ἀξίωσις, καὶ ἡ εἰς τὰ ἔργα ἀντηλλαγμένη δικαίωσις, periphrasi cuidam poeticae sunt accommodatiora. Quibus addit etiam figuras istas theatrales, τόλμα μὲν γὰρ ἀλόγιστος ἀνδρία φιλέταιρος ἐνομίσθη, μέλλησις δὲ προμηθὴς δειλία εὐπρεπής. Hoc est; Nam audacia inconsiderata, fortitudo amicorum amans vocabatur; et considerata cunctatio, speciosa formido. Haec utraque eas figuras habent quae paria paribus, similia similibus referunt; quibus epitheta fuci caussa accedunt. talis autem fuisset necessaria, minimeque theatrica figura: τὴν μὲν γὰρ τόλμαν ἀνδρίαν ἐκάλουν, τὴν δὲ μέλλησιν δειλίαν. Hoc est; Audaciam illi quidem fortitudinem, cunctationem autem timiditatem nominabant. Atque his quidem ea etiam quae subsequuntur, similia sunt: τὸ δὲ σῶφρον τοῦ ἀνάνδρου πρόσχημα, καὶ τὸ πρὸς ἅπαν συνετὸν ἐπὶ πᾶν ἀργόν quasi dixeris: Prudentia, in virilitatis praetextus , et Animus ad omnia cautus, animus per omnia ignavus. Magis autem proprie sic dixisset: οἱ δὲ σώφρονες ἄνανδροι, καὶ οἱ συνετοὶ πρὸς ἅπαντα ἐν ἅπασιν ἀργοί. Hoc est; Qui autem prudentes essent, ii parum viriles; qui vero ad omnia se caute compararent, omnibus in rebus ignavi vocabantur. Quodsi hucusque partim orationem fucando, partim vero duriter tractando, ulterius progredi supersedisset, non ita molestum se fortasse praebuisset. sed alia etiam his adiungit: ἀσφάλεια δὲ τὸ ἐπιβουλεύσασθαι, ἀποτροπῆς πρόφασις εὔλογος. καὶ ὁ μὲν χαλεπαίνων πιστὸς ἀεί, ὁ δ᾽ ἀντιλέγων αὐτῷ ὕποπτος. Hoc est; Tuto insidiari, rationabilis avertendi exitum praetextus habebatur suspectus. In his rursus illud incertum est, cui vocabulum χαλεπαίνων accommodari, aut de quo dici velit; ita illud ἀντιλέγων, ad quem referatur, et qua de re sit dictum. Deinde ait; ἐπιβουλεύσας δέ τις, τυχών τε ξυνετός, καὶ ὑπονοήσας ἔτι δεινότερος: προβουλεύσας δὲ ὅπως μηδὲν αὑτῷ δεήσει, τῆς ἑταιρίας διαλυτὴς καὶ τοὺς ἐναντίους ἐκπεπληγμένος. Hoc est; Cui porro insidiae succedebant, hic erat prudens; et eo prudentior, si alterius insidias providisset: qui vero providebat ut nihil eorum opus haberet, societatis dissolutior, et adversarios timens. Hic quid sibi illud τυχών velit, non apparet, neque cognoscitur an ad unum eundemque haec duo verba, τυχών et ὑπονοήσας, sint referenda. Quodsi τυχών ad eum referri debet qui, re bene gesta, quod speraverat, est consecutus; illud autem ὑπονοήσας de eo dici vult qui rem nondum effectam ante praesenserit: res adhuc peius habebit. purus autem, atque undique conspicuus horum verborum talis esse poterat intellectus: οἵ τ᾽ ἐπιβουλεύοντες ἑτέροις εἰ κατορθώσειαν, δεινοί: καὶ οἱ τὰς ἐπιβουλὰς προ ὑπονοοῦντες εἰ φυλάξαιντο, ἔτι δεινότεροι: ὁ δὲ προ ἰδόμενος, ὅπως μηδὲν αὑτῷ δεήσει μήτ᾽ ἐπιβουλῆς μήτε φυλακῆς, τάς τε ἑταιρίας  διαλύειν ἐδόκει καὶ τοὺς ἐναντίους ἐκπεπλῆχθαι. Hoc est: Qui vero sociis insidiabantur, si rem ex sententia gessissent, ingenio praediti; qui vero insidias praesentientes, ab illis sibi cavissent, adhuc ingeniosiores dicebantur. qui autem ita sibi prospiciebat, ut neque insidiis neque ulla cautione opus haberet, is amicitias dissolvere, atque inimicos perhorrescere videbatur. His unam contorte, potenter, perspicueque prolatam periodum adiungit. ἁπλῶς δὲ ὁ φθάσας

-- 262 --

 τὸν μέλλοντα κακόν τι δρᾶν ἐπῃνεῖτο καὶ ὁ ἐπικελεύσας τὸν μὴ διανοούμενον Id est; Omnino autem qui in nocendo alterum praevenisset, laudabatur; et qui ad hoc non cogitantem inhortatus esset. Mox poetica illa figura usus est quam μετάληψιν vocant: καὶ μὴν καὶ τὸ συγγενὲς τοῦ ἑταιρικοῦ ἀλλοτριώτερον ἐγένετο διὰ τὸ ἑτοιμότερον εἶναι ἀπροφασίστως τολμᾶν. Id est; Quin etiam propinquitas sodalitio alienior erat, quod promptius sine excusatione auderet. Hoc in exemplo συγγενές et ἑταιρικόν commutata inter se sunt. illud autem ἀπροφασίστως τολμᾶν incertum est, ad συγγενές an ad ἑταιρικόν referri debeat. Nam, cum caussam afferat cur propinquos ac necessarios amicis iudicarent esse alieniores; addit, Quoniam audaciam, nulla allata excusatione, afferebant. Omnis autem haec perspicua fuisset oratio, si sic eam protulisset, suis, quibuscumque libuisset, figuris eam exornans καὶ μὴν καὶ τὸ ἑταιρικὸν οἰκειότερον ἐγένετο τοῦ συγγενοῦς διὰ τὸ ἑτοιμότερον εἶναι ἀπροφασίστως τολμᾶν. Hoc est; Atqui et socii propinquis erant familiariores, propterea quod promptius se, nulla excusatione adhibita, periculis offerebant. Illud etiam quod haec consequitur, per circuitionem enuntiatum, neque vim ullam, neque perspicuitatem habet: “οὐ γὰρ μετὰ τῶν κειμένων νόμων ὠφελείας αἱ τοιαῦται σύνοδοι, ἀλλὰ παρὰ τοὺς καθεστῶτας πλεονεξίᾳ. Hoc est; Non enim huiusmodi conventus per leges latas ob utilitatem, sed contra leges ab avaritiam fiebant. Sententia vero est huiusmodi: Neque vero ad utilitates legibus constitutas societatum fiebant coitiones; sed eo, ut quisque aliquid contra legum praescriptum posset adipisci. Deinde ait: καὶ ὅρκοι εἴ που ἄρα ἐγίγνοντο συναλλαγῆς, ἐν τῷ αὐτίκα πρὸς τὸ ἄπορον ἑκατέρῳ διδόμενοι ἴσχυον, οὐκ ἐχόντων ἄλλοθεν δύναμιν. Hoc est; Iusiurandum siquod interponebatur de fide reconciliationis, tam diu valebat quam diu nihil aliunde virium accedebat. In his inest et Hyperbatum, et Periphrasis, sive Circumlocutio. nam ὅρκοι τῆς συναλλαγῆς hoc significant; οἱ δὲ περὶ τῆς φιλίας ὅρκοι εἴ που ἄρα γένοιντο. Hoc est; Siquod fiebat ad firmandam amicitiam iusiurandum. Illud autem ἴσχυον quod cum αὐτίκα coniungi debet, per hyperbaton dictum est. hoc enim vult significare ἐν τῷ παραυτίκα ἴσχυον hoc est; interim valebat. Illud autem, πρὸς τὸ ἄπορον ἑκατέρῳ διδόμενοι, οὐκ ἐχόντων ἄλλοθεν δύναμιν clarius sic prolatum fuisset; διὰ τὸ μηδεμίαν ἄλλην ἔχειν δύναμιν κατὰ τὸ ἄπορον ἑκατέρῳ διδόμενοι. Hoc est; Quoniam nullam aliam vim habebat, ob inopiam utrinque datum. Quod autem sententiae optime respondisset, tale fuisset: οἱ δὲ περὶ τῆς φιλίας ὅρκοι εἴ που ἄρα γένοιντο, ἀπορίᾳ πίστεως ἄλλης ἑκατέρῳ διδόμενοι ἐν τῷ παραχρῆμα ἴσχυον. Hoc est; iusiurandum siquod inter utrosque de amicitia fiebat, quod omni alia fide carerent, eo tempore vim obtinebat. His autem duriora etiam sunt quae sequuntur ἐν δὲ τῷ παρατυχόντι ὁ φθάσας θαρρῆσαι εἰ ἴδοι ἄφρακτον, ἥδιον διὰ τὴν πίστιν ἐτιμωρεῖτο ἢ ἀπὸ τοῦ προφανοῦς: καὶ τό τε ἀσφαλὲς ἐλογίζετο, καὶ ὅτι ἀπάτῃ περιγενόμενος συνέσεως ἀγώνισμα προσελάμβανε: Hoc est: Extemplo siquis audendo alterum occupasset, quem securum vidisset, iucundius eum ob fidem ulciscebatur, quam si aperta vi id faceret: quod et tutum arbitrabatur; et, quia fraude vicisset, prudentia se certasse existimabat. Hic παρατυχόν pro παραχρῆμα positum est: ἄφρακτον pro ἀφυλάκτου atque illud ἥδιον τιμωρεῖσθαι διὰ τὴν πίστιν μᾶλλον ἢ ἀπὸ τοῦ προφανοῦς circuitione est obscuratum, simulque aliqua ad sententiam absolvendam particula deest. quantum autem coniicere licet, hoc voluit dicere: Quodsi cui talis occasio obiciebantur, ut inimicum nihil sibi caventem animadverteret, maiori cum voluptate poenas ab eo sumebat, quod fidentem minimeque sibi caventem insidiis circumvenisset: ac propterea etiam prudentiae opinionem consequebatur, quod suam animo securitatem providisset, quodque adversarium

-- 263 --

per dolum vicisset. Deinde ita ait: ῥᾷον δ᾽ οἱ πολλοὶ κακοῦργοι ὄντες δεξιοὶ κέκληνται ἢ ἀμαθεῖς ἀγαθοί, καὶ τῷ μὲν αἰσχύνονται, ἐπὶ δὲ τῷ ἀγάλλονται. Hoc est; Facilius improbi, quorum magnus est numerus, industrii, quam imperiti boni vocantur: et in hoc quidem homines erubescunt, illo vero etiam gaudent. Hac, contorte ac breviter dicta cum sint in obscuro latentem habent sententiam. non enim facile est intelligere, quos indoctos, quosque bonos esse significet. nam si imperitos malis opponit, certe, qui probi non sunt, minime erunt imperiti. Quodsi pro amentibus atque insipientibus indoctos ponit, quaenam est caussa cur hos ipsos bonos vocet? inquit autem: τῷ μὲν αἰσχύνονται: hoc est: in hoc quidem erubescunt. qui, quaeso, sunt isti qui erubescunt? dubium est enim; utrique ne, an indocti tantum. ἐπὶ δὲ τῷ ἀγάλλονται id est; in hoc vero gaudent. hic quoque, qui sint isti qui gaudeant, incertum est. Nam, si haec de utrisque accipi vult, nullum illius verba habebunt sensum. neque enim improbis boni laetantur; neque ob imperitos mali erubescunt. Atque hic quidem obscurae ac perplexae dictionis est character et forma, in qua magna est toti sententiae tenebras offundens orationis perturbatio; quae quidem ad centum usque versus porrigitur. apponam autem et ea quae sequuntur; nihil iam de meo adiiciens: πάντων δ᾽ αὐτῶν αἴτιον ἀρχὴ ἡ διὰ πλεονεξίαν καὶ φιλοτιμίαν, ἐκ δ᾽ αὐτῶν καὶ ἐς τὸ φιλονεικεῖν καθισταμένων τὸ πρόθυμον.οἱ γὰρ ἐν ταῖς πόλεσι προστάντες, μετὰ ὀνόματος ἑκάτεροι εὐπρεποῦς,πλήθους τε ἰσονομίας πολιτικῆς καὶ ἀριστοκρατίας σώφρονος προτιμήσει, τὰ μὲν κοινὰ λόγῳ θεραπεύοντες ἆθλα ἐποιοῦντο: παντὶ δὲ τρόπῳ ἀγωνιζόμενοι ἀλλήλων [ περιγενέσθαι ἐτόλμησάν τε τὰ δεινότ ατα, ἐπεξῄεσάν τε τὰς τιμωρίας ἔτι μείζους, οὐ μέχρι τοῦ δικαίου καὶ τῇ  πόλει ξυμφόρου προστιθέντες, ἐς δὲ τὸ ἑκατέροις που αἰεὶ ἡδονὴν ἔχον  ὁρίζοντες: καὶ ἢ μετὰ ψήφου ἀδίκου καταγνώσεως ἢ χειρὶ κτώμενοι τὸ κρατεῖν ἕτοιμοι ἦσαν τὴν αὐτίκα φιλονεικίαν ἐκπιμπλάναι. ὥστ᾽ εὐσεβείᾳ μὲν  οὐδέτεροι ἐνόμιζον, εὐπρεπείᾳ δὲ λόγου, οἷς ξυμβαίη ἐπιφθόνως τι  διαπράξασθαι, ἄμεινον ἤκουον: τὰ δὲ μέσα τῶν πολιτῶν ὑπ᾽ ἀμφοτέρων, ἢ ὅτι οὐκ ἐξηγωνίζοντο ἢ ὅτι φθόνῳ τοῦ περιεῖναι, διεφθείροντο. οὕτω πᾶσα  ἰδέα κατέστη κακοτροπίας διὰ τὰς στάσεις τῷ Ἑλληνικῷ: καὶ τὸ εὔηθες,  οὗ τὸ γενναῖον πλεῖστον μετέχει, καταγελασθὲν ἠφανίσθη: τὸ δὲ  ἀντιτετάχθαι ἀλλήλοις τῇ γνώμῃ ἀπίστως ἐπὶ πολὺ διήνεγκεν. οὐ γὰρ ἦν ὁ  διαλύσων οὔτε λόγος ἐχυρὸς οὔτε ὅρκος φοβερός. κρείττους δὲ ὄντες πάντες  λογισμῷ ἐς τὸ ἀνέλπιστον τοῦ βεβαίου μὴ παθεῖν μᾶλλον  προεσκόπουν ἢ πιστεῦσαι ἐδύναντο. καὶ οἱ φαυλότεροι γνώμην ὡς τὰ πλείω περιεγίγνοντο. τῷ γὰρ δεδιέναι τό τε αὑτῶν ἐνδεὲς καὶ τὸ τῶν ἐναντίων ξυνετόν, μὴ λόγοις τε ἥττους ὦσι καὶ ἐκ τοῦ πολυτρόπου αὐτῶν τῆς γνώμης φθάσωσι προεπιβουλευόμενοι, τολμηρῶς πρὸς τὰ ἔργα ἐχώρουν: οἱ  δὲ κατα φρονοῦντες κἂν προαισθέσθαι, καὶ ἔργῳ οὐδὲν σφᾶς δεῖν λαμβάνειν, ἃ γνώμῃ ἔξεστιν, ἄφρακτοι μᾶλλον  διεφθείροντο. Hoc est; Quarum rerum omnium caussa est principatus ob avaritiam et ambitionem: quae duo faciunt ut homines ad contentionem reddantur alacriores. Nam qui in civitatibus erant principes, honesto utrique nomine, alteri statum popularem, aequalitatem civilem alteri, paucorum imperium, optimatum appellantes, praeferebant; cum populum quidem verbis pascerent, ipsi vero inter se contenderent. Et cum omni, qua posset, ratione, alter alterum superare contenderet, gravissima quaeque audebant, ac poenas atrociores irrogabant; non illas quidem ex modo iustitiae, aut ex utilitate civitatis; sed sua semper voluptate metientes. atque illam quidem voluptatem, sive per iniqua suffragia condemnatis, sive vi oppressis suis civibus, in hoc certamine explere cupiebant. neutri pietatem in contrahendo adhibebit: sed, qui aliquid colore verborum, cum alterius iniuria transigebant, ii maiorem laudem merebantur. siquis autem ex civibus alterutram ad partem non accessisset, is ab utraque factione, vel quod ab altera parte non staret, vel
Previous paragraph

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.