Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Next paragraph

ostendere, in quibus summam quandam inesse vim non nulli opinantur; totam hanc tractationem in duas partes distribuentes, in eam scilicet quae ad res, et eam quae ad verba pertinet, de iis utrisque separatim agemus, ab ea parte quam ad res pertinere diximus, initium sumentes. cuius quidem pars prima est enthymematum et sententiarum inventio: secunda vero, in usus rerum quae inventae sunt, consumitur. atque illa quidem prior, omnem a natura vim habet; haec, accipit ab arte. Harum in altera, quae scilicet plus habet a natura quam ab arte, quaeque minus eget disciplina, admirabilis sane fuit Thucydides. affert enim, ac velut ex uberrimo quodam fonte, ingentem ac prope infinitum sententiarum et enthymematum acervum secum trahit. quae quidem et ampla exquisitaque apud illum, et peregrina atque admirabilia sunt. Illa vero pars altera, quam plus artis habere diximus, quaeque efficit ut illa altera etiam praestantior esse videatur, multis in rebus in eo minor est quam par sit. Quicumque autem eum plus aequo admirantur, atque ita stupent ut nihil ab eis qui divino aliquo sunt numine afflati, differant, ii omnes propter enthymematum copiam id videntur facere. Quos siquis ita admoneat ac doceat, ut rationem caussamque afferat, cur hoc non suo loco sit positum, illud vero non iis personis quibus opus erat, accommodatum; item, non haec hisce rebus convenire, neque eo usque progressum fieri debuisse: siquis, inquam, haec ita notet, etsi cum ratione id faciat, magnam tamen illis molestiam afferat.
Previous paragraph

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.