Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
quod, firmam stabilemque iudicandi rationem secuti, ita sunt disciplinis
exculti, neque omnia ex aequo laudibus prosequuntur, neque ex omnibus offensionem
molestiamque capiunt: se rebus bene et cum ratione adhibitis meritas laudes tribuunt;
ea vero in quibus peccatum est, commendatione indigna arbitrantur. Quapropter, quod
antea feci, ut omnibus meis commentationibus regulas quasdam subicerem; idem nunc
faciam, ut, quae mihi videntur, in medium proferam. Quemadmodum igitur in prima illa
parte, de qua initio dixi, quae in inventione rerum conspicitur, praeclare hunc
nostrum scriptorem versatum esse concesserim: ita altera in parte, quae in
collocationis ac distributionis arte consumitur, eum excelluisse non facile dederim,
nisi in perpaucis quibusdam concionibus, quarum in verbis quoque vitia, de quibus
antea dixi, plurima et maxima animadverto. siquidem insunt in illis plurima cuiusque
linguae propria, et peregrina, ac facta vocabula: figurae vero perplexae, contortae,
coactaeque non paucae. Quam vero haec, qua attuli, rationi sint consentanea, tu, et
quilibet alius, qui haec ad rerum ipsarum examinationem accommodabit, iudicare
poterit. Exempla vero ita mihi apponenda statui, ut, quae optima iudico, cum iis
conferam quae neque quod ad ipsam dispositionem, neque quod ad elocutionem attinet,
culpa vacent. In secundo igitur libro, Lacedaemoniorum et sociorum contra Plataeenses
bellum scripturus, subjungit, missam a Plataeensibus ad Archidamum, Lacedaemoniorum
regem, legationem, cum ille regionem vastare ac diripere vellet. quo loco orationem,
quam verisimile est ab utrisque habitam, personis illis et rebus accommodatam, ac
neque modum excedentem, neque infra modum subsistentem, affingit. ibi tum locutione
pura admodum, perspicua, ac brevi, adhibitis aliis, quae in hoc genere requiruntur,
virtutibus, usus est; tum, qui ex his enascitur, concentum, recte temperatum effecit,
qui iucunditatem omnem aequare possit. τοῦ δ᾽ ἐπιγιγνομένου θέρους οἱ Πελοποννήσιοι
καὶ οἱ ξύμμαχοι ἐς μὲν τὴν Ἀττικὴν οὐκ ἐσέβαλον, ἐστράτευσαν δ᾽ ἐπὶ Πλάταιαν etc. Hoc
est; [Insequente aetate, Peloponnenses sociique, non in Atticam, sed adversus Plataeam
cum exercitu venerunt, duce Archidamo, Zeuxidami filio, Lacedaemoniorum rege. quem
castra iam metatum, ac regionem vastare cogitantem, missi protinus a Plataeensibus
legati adiere, hisque verbis adlocuti sunt: Archidame vosque Lacedaemonii, neque
iuste, neque dignitate vestra patrumque vestrorum facitis, quod in agrum Plataeensem
copias inducitis. Nam Pausanias Lacedaemonius, Cleombroti filius, qui Graeciam
Medorum dominatu liberavit, cum iis Graecis qui pugnae apud nos commissae ultro
subiere discrimen, victimis in foro Plataeensi Iovi liberatori immolatis,
convocatisque omnibus sociis, et urbem et agrum Plataeensibus reddidit, uti suis
legibus viverent, ne quis iniuste, neve dominandi caussa, arma illis inferret:
alioqui eos qui aderant socios pro viribus auxilio futuros. Haec patres vestri,
virtutis ergo, operaeque strenue navatae, dedere nobis. At vos contra quam illi
agitis qui cum Thebanis nobis infestissimis, ad redigendos nos in servitutem
venistis. itaque deos, tum illos per quos tunc foedus iuratum est, tum vestros
patrios, et nostros indigenas testati, dicimus vobis, nequod agro Plataeensi damnum
inferatis, neve iusiurandum violetis, sed nostro nos iure, quemadmodum Pausanias
statuit, vivere permittatis. Haec tantum locutis Plataeensibus, excepit Archidamus:
Aequa dicitis, viri Plataeenses, si verbis facta respondebunt. Quemadmodum enim
Pausanias vobis, ut vestris legibus vivatis, concessit: ita vos eorum libertatem, qui
et periculorum et iusiurandi vobis ea tempestate participes fuerunt, nunc vero
Atheniensibus serviunt, adiuvate: quorum caussa, et ut ceterorum libertati
consulatur, tantus est apparatus, tantumque bellum excitatum. Cuius liberationis si
simul curam susceperitis, -- 266 -- ] ita maxime iusiurandum servaveritis: sin minus, eadem quae iam antea hortamur, otium
agite, colentes, quae vestra sunt; neque ab altera parte state; et tamen utrosque pro
amicis recipite. Haec sat nobis erunt. Quae cum esset locutus, tum legati
Plataeenses, ingressi in urbem, re cum multitudine communicata, Archidamo
responderunt; facere se non posse quae suaderentur, sine Atheniensibus; apud eos
ipsorum liberi atque uxores essent. timere quoque se toti civitati; ne scilicet illis
digressis, aut Athenienses venirent, talia non permissuri; aut Thebani, qui et ipsi
iureiurando continebantur, dum utraque pars recipitur, rursus urbem occupare
conarentur. Illo, bene eos sperare iubens, respondit: Vos vero urbem ac domos nobis
Lacedaemoniis tradite; fines agri demonstrate; arbores, et quidquid aliud potest sub
numerum cadere, numerate: ipsi, quocumque libuerit, abscedite, quoad bellum fuerit:
quo confecto, reddemus vobis quaecumque acceperimus, habebimusque ea interim pro
deposito; colemus, vobisque fructus, qui ad usum vitae suppetant, reddemus. Ea cum
audissent legati, urbem iterum ingressi, habito cum multitudine consilio, dixerunt,
ea quae suaderentur, velle se prius communicare cum Atheniensibus; accepturosque
conditionem, si illis persuaserint. interea iusserunt sibi fidem dari, in ipsorum
regione nihil eos hostiliter acturos. atque ita, interposita fide, intra quot dies
credibile fuit acceptum iri responsum, a regionis vastatione temperarunt. Aditis
Atheniensibus legati Plataeenses, agitatoque cum eis consilio, reversi, haec civitati
renuntiant: Neque in superiori tempore, viri Plataeenses, ex quo societatem inivimus,
inquiunt Athenienses, se permisisse vobis iniuriam fieri, neque nunc esse
neglecturos, sed pro viribus adiuturos: vosque iurisiurandi admonent, quo vestri se
patres obstrinxere, nihil novi se, quod ad societatem attineat, tentaturos. Haec cum
legati renuntiassent, Plataeenses statuerunt, non prodere Athenienses, sed resistere,
et, si etiam res ferat ut vel ante ipsorum oculos agri vastentur, atque alia
quaecumque accidant, pati; neque ullum emittere, sed de muro respondere, ea quae
Lacedaemonii vellent, se facere nullo modo posse. Qui cum respondissent, tum vero
Archidamus rex astitit, deos atque heroes indigenas his verbis contestatus: Dii,
quicumque terram Plataeensem tenetis, vosque heroes; testes estote, iureiurando prius
ab istis violato, non incipere a nobis iniuriam, quod in hanc terram venimus, in qua
patres nostri, votis apud vos nuncupatis, Medos superaverunt, quamque vos propitii
adiutricem Graecis in proelio praestitistis; neque nunc nos, si quid faciemus,
iniuste facturos. nam multis eos iustisque rationibus adhortati, nihil profecimus.
itaque concedite, ut et ii qui iniuriam facere coeperunt, poenas luant; et, qui
merito punire parant, poenas sumere queant. His deos precatus, militi bellum
permittit. Iam huic tam praeclare tamque exquisite conscripto dialogo, alium quendam,
quem isti eius characteris admiratores maxime extollunt, conferamus. is autem est eo
in loco, ubi misso ab Atheniensibus contra Melios, Lacedaemoniorum coloniam,
exercitu, ante initium belli, ducem Atheniensium ait ad colloquium cum Meliorum
senatoribus venisse, in quo de belli solutione ageretur: cumque ab ipso statim
initio, quae ab utrisque dicta sunt, ex sua persona indicasset, in uno tantum
responso narratione usus continua, post toto dialogo personas inducit loquentes, et
veluti drama quoddam efficit. ita autem Atheniensis exorditur: ἐπειδὴ οὐ πρὸς
τὸ πλῆθος οἱ λόγοι γίγνονται, ὅπως δὴ μὴ συνεχεῖ ῥήσει οἱ λαοὶ ἐπαγωγὰ καὶ
ἀνέλεγκτα ἐς ἅπαξ ἀκούσαντες ἡμῶν ἀπατηθῶσι “γινώσκομεν γὰρ ὅτι τοῦτο φρονεῖ
ἡμῶν ἡ ἐς τοὺς ὀλίγους ἀγωγή,” ὑμεῖς οἱ προκαθήμενοι ἔτι
ἀσφαλέστερον ποιήσετε. καὶ μηδ᾽ ὑμεῖς ἐν ὀλίγῳ ἀλλὰ πρὸς τὸ μὴ
δοκοῦν ἐπιτηδείως λέγεσθαι εὐθὺς ὑπολαμβάνοντες κρίνετε: καὶ πρῶτον, εἰ
ἀρέσκει ὡς λέγομεν, εἴπατε.” οἱ δὲ τῶν Μηλίων σύνεδροι ἀπεκρίναντο: “ἡ
μὲν ἐπιείκεια τοῦ διδάσκειν καθ᾽ -- 267 -- ἡσυχίαν ἀλλήλους οὐ ψέγεται: τὰ δὲ τοῦ
πολέμου παρόντα ἤδη καὶ οὐ μέλλοντα διαφέροντα αὐτοῦ φαίνετε. Hoc est; [Quoniam nos non apud multos verba facimus, ne multitudo semel audiens ex
perpetuo sermone ea quae allicere, nec refelli facile possint, in errorem a nobis
inducatur: (ideo enim nos esse a vobis ad paucorum aures inductos intelligimus) vos,
qui assidetis, tutius etiam quiddam facite. singula enim, non paulo post, sed
quaecumque parum apte dicta videbuntur, statim excipientes, iudicate. atque hoc ipsum
quod dicimus si placet, significate. Ad haec Meliorum proceres ita responderunt:
Humanitas in docendo mutua, placide adhibita, non illa quidem vituperatur; sed ab hac
re non nihil videtur differre, quod bellum a vobis non impendet, sed iam adest]. Atque
hoc postremum si quis inter figuras numerare velit, is profecto, nihil obstat, quin
omnes etiam soloecismos, qui vel in numeris, vel in casibus admittuntur, figuras
dicendi vocet. Nam cum praeposuisset, ἡ μὲν ἐπιείκεια τοῦ διδάσκειν καθ᾽ ἡσυχίαν οὐ
ψέγεται deinde ad singulare, et nominandi casu prolatum, accommodasset ea quae
multitudinis numero efferuntur, τὰ δὲ τοῦ πολέμου παρόντα ἤδη καὶ οὐ μέλλοντα his in
singulari numero, et gignendi casu αὐτοῦ coniungit; sive quis articulum vocet eius
generis quo in demonstrando utimur, sive pronomen malit dicere. nam neque si cum illo
quod in feminae sexu, unius numero, ac nominandi casu prolatum est, neque si cum illo
iungatur quod multitudinis numerum, ac neutrius generis accusandi casum habet, aptam
efficiet compositionem et ordinem. Quodsi ita dixisset, aptam et cohaerentem atque
congruam orationem effecisset: ἡ μὲν ἐπιείκεια τοῦ διδάσκειν
καθ᾽ ἡσυχίαν ἀλλήλους οὐ ψέγεται, τὰ δὲ τοῦ πολέμου παρόντα ἤδη καὶ οὐ
μέλλοντα διαφέροντα αὐτῆς φαίνεται. His subiungit enthymema, non inepte excogitatum
illud quidem, sed obscure explicatum: εἰ μὲν τοίνυν ὑπονοίας τῶν μελλόντων
λογιούμενοι ἢ ἄλλο τι ξυνήκετε, ἢ ἐκ τῶν παρόντων καὶ ὧν ὁρᾶτε περὶ σωτηρίας
βουλεύσαντες τῇ πόλει, παυόμεθα: εἰ δ᾽ ἐπὶ τοῦτο, λέγοιμεν ἄν. Hoc est; [Si de futuris
igitur rebus coniecturam facturi, aut aliud quidpiam de salute civitatis deliberaturi
convenistis, diversum ab eo quod adest, quodque cernitis; silebimus: sin autem ad hoc
venistis; loquemur]. Postea, narratione sublata, hunc dialogum scenicis
collocutionibus similem efficit; Atheniensem hoc modo respondentem inducens:
εἰκὸς μὲν καὶ ξυγγνώμη, ἐν τῷ τοιῷδε καθεστῶτας ἐπὶ πολλὰ καὶ λέγοντας καὶ
δοκοῦντας τραπέσθαι. Hoc est: [Consentaneum est, ac venia dignum, homines in tali
conditione constitutos multa dicere, et multa etiam consilia mutare]. Post haec,
speciosam esse illam propositionem opinatus, ita inquit: ἡ μέντοι ξύνοδος καὶ περὶ
σωτηρίας ἤδη πάρεστι, καὶ ὁ λόγος, ᾧ προκαλεῖσθε τρόπῳ, εἰ δοκεῖ, γιγνέσθω. Hoc est;
[Et conventus quidem hic de salute nostra institutus est; et eo modo, si videtur,
verba fiant, quo iam statuistis]. Ac primum quidem argumentationem adhibuit, quae
neque Atheniensium civitate erat digna, neque praesentibus rebus accommodata: “ἡμεῖς
τοίνυν οὔτε αὐτοὶ μετ᾽ ὀνομάτων καλῶν, ὡς ἢ δικαίως τὸν Μῆδον καταλύσαντες ἄρχομεν, ἢ
ἀδικούμενοι νῦν ἐπεξερχόμεθα, λόγων μῆκος ἄπιστον παρέξομεν. Hoc est; [Neque nobis
igitur ipsis verborum elegantia, longaque oratione, cui fides non habeatur, utendum
arbitramur, ut ostendamus, vel iure penes nos, qui Medum eiecerimus, imperium esse,
vel nulla iniuria nos lacessitos nunc ad bellum exire]. Haec oratio confitentis est
bellum innocentibus illatum; cum de neutro istorum rationem reddere velit. His deinde
addit: οὔθ᾽ ὑμᾶς ἀξιοῦμεν ἢ ὅτι Λακεδαιμονίων ἄποικοι ὄντες οὐ ξυνεστρατεύσατε ἢ ὡς
ἡμᾶς οὐδὲν ἠδικήκατε λέγοντας οἴεσθαι πείσειν, τὰ δυνατὰ δ᾽ ἐξ ὧν ἑκάτεροι ἀληθῶς
φρονοῦμεν διαπράσσεσθαι. Hoc est; [Nec volumus vos cogitare, -- 268 -- ] si dicatis
Lacedaemoniorum vos esse coloniam, ac propterea in belli societatem nobiscum non
coivisse, neque ullam nobis iniuriam fecisse, nobis persuasuros: sed ea ab utrisque
dicenda iudicamus, quibus effici possit ut inter nos transigatur . Hoc sane idem est
ac si dicat: Vos quidem, cum certo sciatis iniuria vos affici, necessitatem perferte,
ac cedite. nos contra, cum non ignoremus iniuriam nos inferre imbecillitati vestrae,
per vim erimus superiores. Haec enim utrique nostrum possunt evenire. Deinde caussam
huius afferre volens, addit: ὅτι δίκαια μὲν ἐν τῷ ἀνθρωπείῳ λόγῳ ἀπὸ τῆς ἴσης ἀνάγκης
κρίνεται, δυνατὰ δὲ οἱ προὔχοντες πράσσουσι καὶ οἱ ἀσθενεῖς ξυγχωροῦσι. Hoc est;
[Iusta quidem humana ratione ea iudicantur esse, quae a pari necessitate
proficiscuntur: possibilia vero, superiores faciunt, inferiores admittunt]. Haec ad
Graecos oratio, barbaris regibus fortasse conveniebat: Athenienses sane ad Graecos,
quorum
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|