Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
: [Nos vero nostri imperii etiamsi finem conspiciamus, illius interitu animum
non despondebimus]. cuius rei caussam affert; etiamsi Lacedaemonii imperium ipsorum
dissolvant, veniam tamen daturos esse; quippe qui et ipsi multa faciant talia. Sed
ponam etiam ipsa eius verba: οὐ γὰρ οἱ ἄρχοντες ἄλλων, ὥσπερ καὶ Λακεδαιμόνιοι, οὗτοι
δεινοὶ τοῖς νικηθεῖσι. Hoc est; [Neque enim qui aliis imperant, ut Lacedaemonii,
duriores sunt in victos]. Hoc non absimile est ab eo, ac siquis dicat, tyrannos
tyrannis odio non esse. Deinde addit: καὶ περὶ μὲν τούτου ἡμῖν ἀφείσθω κινδυνεύεσθαι,
Hoc est; [Sed de his nostrum esto periculum]. Hoc vix pirata aliquis aut praedo
dixisset, qui, modo in praesentia animo obsequatur suo, de futuro nihil laborat.
Deinde paucis ultro citroque, cum Melii aequas conditiones admitterent, dum inquiunt:
ὥστε δὲ ἡσυχίαν ἄγοντας ἡμᾶς φίλους μὲν εἶναι ἀντὶ πολεμίων, ξυμμάχους δὲ μηδετέρων
οὐκ ἂν δέξαισθε; Hoc est; [Itaque si nos quiescamus, et vobis pro inimicis amici
simus, neque ad alteram partem accedamus, non ne nos recipietis?] Atheniensem ita
facit respondentem: οὐ γὰρ τοσοῦτον ἡμᾶς βλάπτει ἡ ἔχθρα ὑμῶν, ὅσον ἡ φιλία μὲν
ἀσθενείας, τὸ δὲ μῖσος δυνάμεως παράδειγμα τοῖς ἀρχομένοις δηλούμενον. Hoc est:
[Inimicitia enim vestra minus nobis incommodi affert, quam boni amicitia. siquidem
amicitia vestra, imbecillitatis; odium vero, potentiae nostrae, qui praesumus,
argumentum subditis praebet]. Prava sane argumentatio, atque implicite prolata. quodsi
quis eius sententiam exquirat talis erit: Si enim amici nobis sitis, efficietis ut
alii imbecilles esse videamur: sin vos inimicos nobis et hostes praebeatis,
efficietis ut ab omnibus potentes iudicemur. Non enim, ut diligentibus nos, sed ut
metuentibus imperemus, quaerimus. His iterum affectata quaedam et amara respondentes
subiungit Melios, communem esse inimicis belli fortunam; ei vero qui cesserit, nullam
iam spem superesse; inter agendum autem, adhuc melioris fortunae spem esse. Ad quae
Atheniensis respondet quaedam ipsis labyrinthis intricatiora de spe, quae plerumque
homines fallere soleat; ita ad verbum: ἐλπὶς δὲ κινδύνου παραμύθιον οὖσα τοὺς μὲν ἀπὸ
περιουσίας χρωμένους αὐτῇ κἂν βλάψῃ, οὐ καθεῖλεν: τοῖς δὲ ἐς πᾶν τὸ ὑπάρχον
ἀναρριπτοῦσι (δάπανος γὰρ φύσει) ἅμα τε γιγνώσκεται σφαλέντων, καὶ ἐν ὅτῳ φυλάξεταί
-- 269 -- τις αὐτὴν γνωρισθεῖσαν, οὐκ ἐλλείπει. ὅ ὑμεῖς ἀσθενεῖς τε καὶ ἐπὶ σκοπῆς μιᾶς ὄντες
μὴ βούλεσθε παθεῖν μηδ᾽ ὁμοιωθῆναι τοῖς πολλοῖς, οἷς παρὸν ἀνθρωπείως ἔτι σῴζεσθαι,
ἐπειδὰν πιεζομένους αὐτοὺς ἐπιλείπωσιν αἱ φανεραὶ ἐλπίδες, ἐπὶ τὰς ἀφανεῖς
καθίστανται, μαντικήν τε καὶ χρησμοὺς καὶ ὅσα τοιαῦτα μετ᾽ ἐλπίδων λυμαίνεται . Hoc
est; [Spes, periculi solatium, etiamsi damno afficit, non tamen evertit eos qui illa
supra modum utuntur; sed ab eis qui omnia in fortunae aleam proiciunt, (infert enim
detrimentum e sua natura) cognoscitur postquam decepti sunt: a qua qui sibi cavet in
quo iam est eam expertus, non errat. Quod vobis, qui imbecilles estis, quorumque nunc
salus est in extremum ad lucta discrimen, ne velitis evenire; neque iis similes esse,
qui, cum adsit facultas, quatenus homini licet, evadendi, omni aperta spe destituti,
ad obscura se conferunt, veluti ad divinationem, ad oracula, et siqua sunt huius
generis, quae homines spe illectos perdunt]. Haec sane nescio qua ratione quis ita
laudet, ut ea ab Atheniensium ducibus dici oportuisse putet; homines nimirum, quam in
deis spem collocant, ea persaepe frustrari, neque eos aut oraculis, aut vaticiniis
opus habere, qui vitam piam ac iustam delegerint. Nam siqua alia est Atheniensium
laus, haec sane in primis est maxima, quod omnibus in rebus, atque adeo temporibus,
deos duces secuti sunt, neque sine vaticiniis aut oraculis quidquam perficere
voluerint. Cum vero Melii dicerent, se, praeter deorum auxilium, Lacedaemoniis quoque
confidere; quos, si nullam aliam ob rem, certe ob verecundiam affuturos crederent,
neque passuros ut qui propinqui essent, perirent; ita Atheniensem impudentius inducit
respondentem: τῆς μὲν τοίνυν πρὸς τὸ θεῖον εὐμενείας οὐδ᾽ ἡμεῖς οἰόμεθα λελείψεσθαι:
οὐδὲν γὰρ ἔξω τῆς μὲν ἀνθρωπείας, τῆς δ᾽ εἰς τὸ θεῖον νεμέσεως τῶν τ᾽ εἰς σφᾶς αὐτοὺς
βουλήσεων δικαιοῦμεν ἢ πράσσομεν. ἡγούμεθα γὰρ τό τε θεῖον δόξῃ τἀνθρώπειόν τε σαφῶς
διὰ παντὸς ἀπὸ φύσεως ἀναγκαίως, οὗ ἂν κρατῇ, ἄρχειν. Hoc est: [Quod igitur ad
benevolentiam erga deos attinet, neutiquam existimamus nos aliis inferiores esse.
nihil enim extra humanum institutum, vel quod spectat ad opinionem de diis, vel quod
ad voluntatem erga nos ipsos, aut sentimus, aut agimus. Nam, quod ad numina pertinet,
de illis, quod opinione receptum est, sentimus de hominibus autem ita naturae
necessitate comparatum, ut haud dubie is semper victo dominetur, qui vicerit]. Horum
quidem verborum sententia perdifficilis; quam ne ii quidem, qui non mediocrem in
huius viri scriptis usum habent, coniectura assequuntur. huc tamen eius oratio
videtur spectare; numen quidem ipsum opinione omnes cognoscere; quae vero inter
homines iusta sint, communi naturae lege iudicari; quae quidem lex eam vim habeat, ut
iis aliquis imperet, quos subicere potest. Sunt et ista a primis illis diversa: quae
quidem neque Athenienses, neque vero Graecos ipsos dicere decebat. Multa praeterea
afferre possem, quae prudentiam quandam malitiosam ac vafram prae se ferunt. sed ne
praeter modum nobis excrescat oratio, ultimam tantum partem additamenti loco assumam,
quam Atheniensis a conventu discedens dixit: ἀλλ᾽ ὑμῶν τὰ μὲν ἰσχυρὰ ὄντα ἐλπιζόμενα
μέλλεται, τὰ δὲ παρόντα βραχέα πρὸς τὰ ἤδη ἀντιτεταγμένα περιγενέσθαι. πολλήν γε
ἀλογίαν τῆς διανοίας παρέχετε, εἰ μὴ μεταστησάμενοι ἡμᾶς ἄλλό τι τῶνδε σωφρονέστερον
γνώσεσθε. Hoc est; [Ceterum quae vos vehementissime speratis, futura sunt; at praesens
quidem tempus, breve est, ad ea superanda quae iam praesto sunt. Quapropter magnam
declaratis amentiam, nisi, nobis iterum semotis, aliquid aliud prudentius decernatis].
Quibus subiungit: οὐ γὰρ δὴ ἐπί γε τὴν ἐν τοῖς αἰσχροῖς καὶ προὔπτοις κινδύνοις
πλεῖστα διαφθείρουσαν ἀνθρώπους αἰσχύνην τρέψεσθε. πολλοῖς γὰρ προορωμένοις ἔτι ἐς
οἷα φέρονται τὸ αἰσχρὸν καλούμενον ὀνόματος -- 270 -- ἐπαγωγοῦ δυνάμεις ἐπεσπάσατο ἡσσηθεῖσι
τοῦ ῥήματος ἔργῳ συμφοραῖς ἀνηκέστοις ὁρῶντας περιπεσεῖν . Hoc est; [Nam sic nequaquam
vos ad verecundiam, quae hominibus in foedis et apertis periculis exstitit plerumque
perniciosa, convertetis. multos enim prospicientes quo ferantur, id quod turpe
vocatur, nominis allicientis vi adduxit, ut, victi verbo, re in calamitates
gravissimas sponte prolaberentur]. Quod vero horum sermonum minime fuerit particeps
Thucydides, cum neque ipsi conventui interfuerit, neque, quae ab Atheniensibus aut
Meliis dicerentur, audiverit, ex iis quae ipse proxime superiore libro commemorat,
facile possumus cognoscere. Nam, postquam in urbe Amphipoli dux fuisset, eiectus ex
patria, per omne reliquum belli tempus in Thracio vixit. Restat ergo, ut
consideremus, an vel rebus ipsis, vel personis ad id colloquium convenientibus aptum
dialogum finxerit; cum eius fuerit muneris, quemadmodum in ipso quoque libri prooemio
se facturum profitetur, ut, quae vera essent, diceret. Num igitur, quemadmodum illa
Meliis de libertate oratio conveniebat, qua Athenienses admonebant ne civitatem
Graecam, quae nihil mali admisisset, servire cogerent; ita et illa altera
Atheniensium ducibus erat accommodata, qui de rebus iustis nec quaerere nec dicere
permittebant, sed violentiae atque avaritiae legem invehentes, ea demum iusta esse
dicebant in imbecilliores, quae potentioribus viderentur? Equidem ducibus ab optime
constituta republica ad exteras civitates missis, hanc orationem minime dignam
arbitror. Neque vero placet ut Melii, parvae civitatis incolae, qui nihil illustre
umquam praestituerunt, maiorem dignitatis quam securitatis suae rationem habuisse,
ac, nequid indignum facere cogerentur, ad omnia gravissima perferenda prompti fuisse
videantur: Athenienses vero, qui Persico bello et civitatem et regionem omnem
relinquere, quam turpi alicui Persarum mandato obtemperare malebant, Meliorum
stultitiam reprehendant, qui idem, quod ipsi ante fecissent, sibi proponerent.
Existimo equidem, si quis haec coram Atheniensibus, qui communem hominum vitam ad
elegantiorem vitae cultum traduxerunt, dicere aggressus esset, eius orationem ipsis
futuram fuisse permolestam. His sane caussis adductus hanc orationem cum illa altera
conferens, minime laudo. in illa enim Archidamus Lacedaemonius ad ea facienda quae
iusta essent, Plataeenses hortatur, dictione utens pura, et dilucida, quaeque nullam
dicendi figuram habeat vel coactam, vel inconsequentem: in hac vero, Graecorum omnium
sapientissimi turpissimas sententias, maxime iniucunda oratione comprehendunt. nisi
forte Thucydidem odio ac malevolentia, propterea quod eum eiecissent, hac ignominiae
labe civitatem suam aspersisse dicamus, ut omnibus eam invisam redderet. quae enim
civitatum principes, quibus tantarum rerum erat concredita summa, et sentire et
dicere de sua patria apud alias civitates consueverunt, ea omnes communia arbitrantur
esse eius civitatis quae eos legasset. Sed de dialogis quidem hactenus. Ex
concionibus vero illam magnopere sum admiratus, in primo libro Athenis a Pericle
habitam, in qua agitur ne Lacedaemoniis Athenienses cedant: cuius hoc est initium:
τῆς μὲν γνώμης, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, ἀεὶ τῆς αὐτῆς ἔχομαι, μὴ εἴκειν Πελοποννησίοις.
id est; [sententiam equidem eandem semper retineo, Athenienses, ne Lacedaemoniis
cedamus]. quae quidem oratio, et quod ad sententias attinet, divine est enuntiata; et,
quod ad compositionem partium, et figurarum non cohaerentium et coactarum mutationes
spectat, -- 271 -- minime auribus est molesta, omnesque illas virtutes quae concionibus
usurpantur, adhibitas in ea videmus. Eodem modo suspicio illam Niciae ducis concionem
Athenis habitam, qua de mittenda in Siciliam expeditione agit: et epistolam ab eodem
ad Athenienses missam; in qua epistola, cum morbo laboraret, auxilium et successorem
sibi dari postulat: item exhortationem illam qua ante postremum proelium navale usus
est ad milites: et consolationem illam, cum amissis triremibus omnibus, exercitum
terrestri itinere vellet abducere; ac siquae sunt aliae eius generis conciones, purae
ac dilucidae, et ad veras contentiones accommodatae. Illam profecto Plataeensium
responsionem supra omnes, quae septem libris continentur, admiratus sum; nullam aliam
ob causam magis, quam quod nullis fucatis, et curiose conquisitis, sed veris et
naturalibus coloribus sit depicta. Sententiae in ea sunt commiserationibus plenae;
ipsa vero dictio minime aures offendit: compositio iucunda, figurae rebus in primis
aptae. Atque haec quidem sunt e Thucydide ad imitationem assumenda, quae historiam
scribentibus proposita esse debent. Illam vero Periclis orationem in secundo libro,
qua respondet Atheniensibus ad iracundiam commotis, quod eis, ut bellum susciperent,
persuasisset, non plane totam probo. neque vero illas quae tertio libro a Theone et
Diodoto de Mytilenaeorum civitate sunt habitae; neque Hermocratis Syracusani ad
Camarinaeos; neque Euphemi Atheniensis legati, quae huic est adversaria; neque alias,
quae his sunt consimiles, conciones laudo. alias praeterea, quae ad eandem dicendi
formam sunt elaboratae, nunc enumerare non placet. Sed ne cui videar res dicere
eiusmodi, quas demonstrare nequeam, cum multa alia, quibus fidem orationi meae
facerem, afferre queam; ne tamen longius excurrat oratio, duabus concionibus ero
contentus, Periclis defensione, et Hermocratis ad Camarinaeos Atheniensium urbis
accusatione. ac Pericles quidem haec: καὶ προσδεχομένῳ μοι τὰ τῆς ὀργῆς ὑμῶν εἰς ἐμὲ
γεγένηται “αἰσθάνομαι γὰρ τὰς αἰτίας,” καὶ ἐκκλησίαν τούτου ἕνεκα ξυνήγαγον, ὅπως
ὑπομνήσω καὶ μέμψωμαι, εἴ τι μὴ ὀρθῶς ἢ ἐμοὶ χαλεπαίνετε ἢ ταῖς ξυμφοραῖς εἴκετε. Id
est; [Vestra quidem in me indignatione, cum caussas minime ignorarem, non fuit
inexpectata. atque ea etiam gratia concionem convocavi, ut in memoriam revocem, ac
reprehendam etiam, siqua in re immerito mihi succensetis, aut calamitatibus rebusque
ceditis adversis]. Haec quidem Thucydidi, de hoc viro scribenti, ab historica dicendi
figura minime abhorrent; sed Pericli, ad iracundia permotum populum verba facienti,
seque purganti, minime conveniunt; praesertim in ipso statim defensionis exordio,
antequam aliis sermonibus eorum animos demulceret, qui non abs re ob calamitates
molestia afficiebantur; ut quorum regionis pars optima a Lacedaemoniis vastata esset,
ac pestilentia non exigua multitudo interisset; quique harum calamitatum caussam,
quod ipse belli suspiciendi auctor exstitisset, in eum conferebant. praeterea non hac
dicendi figura, quae reprehensionem habet; sed illa, qua deprecatio continetur,
utendum erat. non enim multitudinis lacessere atque irritare iracundiam, sed placare
ac mitigare, oratoris est munus. Deinde adiungit his sententiam quandam, veram illam
quidem, graviterque prolatam, sed praesenti tempori minime utilem: ἐγὼ γὰρ ἡγοῦμαι
πόλιν πλείω ξύμπασαν ὀρθουμένην ὠφελεῖν τοὺς ἰδιώτας ἢ καθ' ἕκαστον τῶν πολιτῶν
εὐπραγοῦσαν, ἀθρόαν δὲ σφαλλομένην. καλῶς μὲν γὰρ φερόμενος ἀνὴρ τὸ καθ' ἑαυτὸν
διαφθειρομένης τῆς πατρίδος οὐδὲν ἧσσον ξυναπόλλυται, κακοτυχῶν δὲ ἐν -- 272 -- εὐτυχούσῃ πολλῷ μᾶλλον διασῴζεται .
Hoc est; [Existimo equidem si tota civitas recte se
habeat, multo cum civibus melius agi privatim, quam si contra cives ipsi singuli bene
habeant, civitas vero universa male sit affecta. Nam cum patria evertitur, is, cui
privatim bene est, non minus tamen et ipse una cum ea interit; qui autem fortuna non
optima utitur, is in patria fortunata, multo magis incolumis servatur]. Siqui cives
privatim detrimenta caperent; ipsa vero respublica praeclare se haberet; haec bene
dixisset: sed, cum omnes in extremis calamitatibus essent, non iam bene eum dixisse
constat. Neque vero de rebus futuris ulla spes, quae has calamitates in melius
commutaret, quidquam firmi habebat. ignotum enim est hominibus id quod futurum est.
ac fortuna quidem sententias nostras quae de futuris sunt, ad praesentium rerum
statum convertit. His sententiam multo etiam molestiorem addit, minimeque praesenti
negotio congruentem: καίτοι ἐμοὶ τοιούτῳ ἀνδρὶ ὀργίζεσθε, ὃς οὐδενὸς οἴομαι ἥσσων
εἶναι γνῶναί τε τὰ δέοντα καὶ ἑρμηνεῦσαι ταῦτα, φιλόπολίς τε καὶ χρημάτων κρείσσων.
Hoc est: [Atqui mihi, tali viro, succensetis, qui nullo me inferiorem esse arbitror,
vel in pernoscendis, vel in explicandis rebus opportunis, vel in amanda patria, vel
in pecunia contemnenda]. Mirum mihi sane videatur, Periclem, omnium qui tunc essent
oratorum maximum, ignorasse, quod mediocribus etiam ingeniis satis est exploratum;
eorum qui se praeter modum laudant, orationem auditoribus esse permolestam: idque in
illis praesertim concionibus, quae vel in iudiciis, vel ad populum habentur: in
quibus non praemiis, sed de poenis est periculum. tum enim non solum aliis molestiam,
verum etiam, dum multitudinis invidiam concitant, infortunium sibi parant. Nam qui
eosdem et iudices habet, et accusatores; ni hoc ipso, ut eos ad audiendum sibi
benevolos reddat, infinitis lacrymis ei opus est. sed hic noster orator hisce rebus
minime contentus, curiosius etiam rem persequitur, et quae dicta sunt, latius
explicat: ὅ τε γὰρ γνούς καὶ μὴ σαφῶς διδάξας ἐν ἴσῳ καὶ εἰ μὴ ἐνεθυμήθη, ὅ τ' ἔχων
ἀμφότερα, τῇ δὲ πόλει δύσνους οὐκ ἂν ὁμοίως τι οἰκείως φράζοι· προσόντος δὲ καὶ
τοῦδε, χρήμασι δὲ νικωμένου, τὰ ξύμπαντα τούτου ἑνὸς ἂν πωλοῖτο. Hoc est; [Nam qui rem
intelligit, neque tamen clare docet, perinde est ac si ne cogitasset quidem. qui vero
utrumque habet, nec est reipublicae studiosus, is eodem pacto nihil e re dicet. cui
autem hoc etiam inest, si is a pecunia vincatur, pro hac una cuncta habebit venalia].
Nescio equidem, an aliquis, ut haec vera esse fatebitur, ita Pericli convenire
existimabit, praesertim ad irritatos Athenienses verba facienti. Neque enim
sententiarum, aut optimorum argumentorum inventio ipsa per se multo studio digna
videtur, nisi etiam rebus, et personis, ac temporibus, ceterisque rebus omnibus
conveniant: sed, quemadmodum initio quoque dicebam, quae sua esset de Periclis
virtutibus sententia, ostendere cupiens Thucydides, hanc illi intempestivam orationem
affingit. Oportebat autem ipsum prius, quid de hoc viro sentiret, declarare; deinde
vero eidem in periculo versanti orationem, qua iracundiam deprecaretur, humilem
adiungere. Hoc sane facere decebat eum historicum, qui veritatem imitari vellet. illa
vero permolesta sunt, quae puerilia dictionis ornamenta, et nomina quaedam in
sententiis valde perplexa et intricata habent: ἰέναι δὲ τοῖς ἐχθροῖς ὁμόσε καὶ
ἀμύνεσθαι μὴ φρονήματι μόνον, ἀλλὰ καὶ καταφρονήματι. φρόνημα μὲν γὰρ καὶ ὑπὸ ἀμαθίας εὐτυχοῦς
καὶ δειλῷ τινι ἐγγίγνεται· καταφρόνησις δέ, ὃς ἂν καὶ γνώμῃ πιστεύῃ τῶν ἐναντίων
προέχειν· ὃ ἡμῖν ὑπάρχει. καὶ τὴν τόλμαν ἀπὸ τῆς ὁμοίας τύχης ἡ σύνεσις ἐκ τοῦ
ὑπέρφρονος ὀχυρωτέραν -- 273 -- παρέχεται· ἐλπίδι τε ἧσσον πιστεύει, ἧς ἐν τῷ ἀπόρῳ ἡ ἰσχύς·
γνώμῃ δὲ ἀπὸ τῶν ὑπαρχόντων, ἧς βεβαιοτέρα ἡ πρόνοια . Hoc est; [Ita nos comparare decet, ut hostibus,
non modo fiducia pleni, sed etiam confidentes occurramus. siquidem fiducia ex
improvisa aliqua prosperaque fortuna etiam in ignavum aliquem cadit: confidentia eius
est unius, qui suo se consilio adversarium superare credit: quod quidem nobis inest.
Et prudentia, quae ab animi magnitudine oritur, in pari fortuna tutiorem reddit
audaciam; in spe vero minorem fidem habet, cuius omnis est vis in dubio; sed in
consilio, quod e rebus praesentibus sumitur, cuiusque providentia firmior est]. Hic
vides et ipsas sententias frigidiores esse, et eiusmodi quae Gorgiae potius instituto
convenire videantur. nominum expositio plane sophistica, ac prorsus inepta est. haec
vero, ἥ τε τόλμα ἣν ἀπὸ τῆς ὁμοίας τύχης ἡ σύνεσις ἐκ τοῦ ὑπέρφρονος ὀχυρωτέραν
παρέχεται: obscuriora sunt Heracliti tenebris. illa vero ἥ τε τῆς ἐλπίδος ἐν τῷ ἀπόρῳ
ἰσχύς καὶ ἡ τῆς γνώμης ἀπὸ τῶν ὑπαρχόντων βεβαιοτέρα πρόνοια: poetico quodam more sunt per circuitionem perque ambages
prolata. Vult enim significare, nos ei opinioni magis assentiri oportere, quam ex
rebus praesentibus colligimus; quam spei, cuius tota vis in rebus futuris est posita.
Iam vero illud etiam consideravi, cum illorum in se iram, propter praesentes
calamitates concitatam, mitigare vellet, quarum quidem calamitatum partem maximam
praeter opinionem, praeterque expectationem subibant; ac hortaretur ut fortiter atque
ita ea mala ferrent ne civitatis dignitatem labefactarent; ac, rerum privatarum
dolore deposito, de communi salute essent solliciti; deinde oratione percurrens,
illos, cum tam firmum in mari imperium tenerent, neque a Persarum rege, neque a
Lacedaemoniis, neque ab ullo praeterea hominum genere, regno spoliari posse; quarum
rerum fides non praesens, sed futura erat; non in providentia, sed in spe vim suam
obtinens; horum omnium postea oblitus, non iam eos ullam in spe, cuius in dubio vis
sit posita, fidem vult habere. Haec sane pugnant inter se: siquidem, quod dolorem
illis faciebat, id praesentem iam sensum habebat; utilitatis vero significatio adhuc
aberat. Sed quemadmodum haec, neque quod ad res ipsas, neque quod ad verba attinet,
laudo; ita ista, ut acute excogitata, et excellenter exposita, iucundeque
coagmentata, admiror: καὶ γὰρ οἷς μὲν αἵρεσις γεγένηται τὰ ἄλλα εὐτυχοῦσι, πολλὴ ἄνοια πολεμῆσαι· εἰ δ' ἀναγκαῖον ἦν ἢ
εἴξαντας εὐθὺς τοῖς πέλας ὑπακοῦσαι ἢ κινδυνεύσαντας περιγενέσθαι, ὁ φυγὼν τὸν
κίνδυνον τοῦ ὑποστάντος μεμπτότερος· καὶ ἐγὼ μὲν ὁ αὐτός εἰμι καὶ οὐκ ἐξίσταμαι,
ὑμεῖς δὲ μεταβάλλετε, ἐπειδὴ ξυνέβη ὑμῖν πεισθῆναι μὲν ἀκεραίοις, μεταμέλειν δὲ
κακουμένοις. Hoc est; [Etenim quibus optio datur, si ii pacem quam bellum malunt, cum
secunda fortuna utuntur, amentissimi sunt: sin vero necesse sit, aut finitimis
cedentes imperata facere, aut pro victoria belli adire discrimen; profecto, qui
cedunt, iis qui resistunt, reprehensione sunt digniores. equidem idem, qui antea,
sum, neque a mea sententia discedo: vos vero inconstantes; qui, antequam detrimentum
ullum sustineretis, mihi assentiebamini; nunc vero, calamitate accepta, consilium
mutastis]. Praeterea illa etiam: δουλοῖ γὰρ φρόνημα τὸ αἰφνίδιον καὶ τὸ ἀπροσδόκητον καὶ τὸ πλείστῳ παραλόγῳ ξυμβαῖνον· ... ὅμως δὲ πόλιν μεγάλην οἰκοῦντας καὶ ἐν ἤθεσιν
ἀντιπάλοις αὐτῇ τεθραμμένους χρεὼν καὶ τὰς συμφορὰς ἐθέλειν ὑφίστασθαι καὶ τὴν
ἀξίωσιν μὴ ἀφανίζειν· ἐν ἴσῳ γὰρ οἱ ἄνθρωποι δικαιοῦσι τῆς τε ὑπαρχούσης δόξης
αἰτιᾶσθαι, ὅςτις ἂν μαλακίᾳ ἐλλείπῃ, καὶ τῆς μὴ προσηκούσης μισεῖν τὸν θρασύτητι ὀρεγόμενον.
Hoce est: [Repentina, minimeque exspectata, quaeque praeter -- 274 -- ] omnem rationem eveniunt,
fastum deiciunt. quod quidem vobis praeter alia in hoc potissimum morbo usu venit.
Verumtamen cum in magna civitate vivamus, iisque institutis imbuti, quae illius
amplitudini conveniant, in ea simus educati: decet nos, calamitatibus etiam maximis
nolle succumbere, neque nostram delere dignitatem. Nam qui per ignaviam, gloriae,
quam obtinet, desertor est, is non immerito ab omnibus reprehensione dignus
iudicatur; is vero malevolentia, qui temere gloriam, ad se non pertinentem, appetit .
Deinde illa addit, quae Atheniensium animos ad maiorum fastum excitent: τῆς τε πόλεως
ὑμᾶς εἰκὸς τῷ τιμωμένῳ ἀπὸ τοῦ ἄρχειν, ᾧ ὑπὲρ ἅπαντας ἀγάλλεσθε, βοηθεῖν καὶ μὴ φεύγειν τοὺς πόνους, ἢ μηδὲ
τὰς τιμὰς διώκειν μηδὲ νομίσαι περὶ ἑνὸς μόνου, δουλείας ἀντ' ἐλευθερίας,
ἀγωνίζεσθαι, ἀλλὰ καὶ ἀρχῆς στερήσεως καὶ κινδύνου ὧν ἐν τῇ ἀρχῇ ἀπήχθεσθε. ἧς οὐδ'
ἐκστῆναι ἔτι ὑμῖν ἔστιν, εἴ τις καὶ τόδε ἐν τῷ παρόντι δεδιὼς ἀπραγμοσύνῃ
ἀνδραγαθίζεται. ὡς τυραννίδα γὰρ ἤδη ἔχετε αὐτήν, ἣν λαβεῖν μὲν ἄδικον δοκεῖ εἶναι,
ἀφεῖναι δὲ ἐπικίνδυνον. Hoc est: [Decet item vos publicae ob imperium dignitati, qua
omnes laetamini, consulere, neque ullum laborem recusare. aut, si hoc non vultis,
honores ne quaeratis; neque existimate una tantum de re, hoc est, de libertate in
servitutem commutanda, sed de imperii privatione, deque periculo, ob offensas in
imperio contractas, impendente, certamen esse. quod quidem vobis imperium iam non est
integrum deponere; etiamsi quis vestrum, hoc veritus, quietam vitam agere
institueret. siquidem imperium iam veluti tyrannidem administratis: quam sumere
quidem, videtur iniurium esse; relinquere vero, periculosum. atque alia his similia,
quaecumque et nominum et figurarum mediocres immutationes, neque affectatas neque
difficiles, habent]. In Hermocratis vero concione illa praeclara, videntur laudanda,
in quibus hic noster se praeclare gessit: ἀλλ' οὐ γὰρ δὴ τὴν ᾿Αθηναίων εὐκατηγόρητον
οὖσαν πόλιν νῦν ἥκομεν ἀποφανοῦντες ἐν εἰδόσιν, ὅσα ἀδικεῖ· πολὺ δὲ μᾶλλον ἡμᾶς
αὐτοὺς αἰτιασόμενοι, ὅτι ἔχοντες παραδείγματα τῶν ἐκεῖ ῾Ελλήνων, ὡς ἐδουλώθησαν οὐκ
ἀμύνοντες σφίσιν αὐτοῖς, καὶ νῦν ἐφ' ἡμᾶς τὰ αὐτὰ παρόντα σοφίσματα, Λεοντίνων τε ξυγγενῶν κατοικίσεις καὶ Αἰγεσταίων ξυμμάχων
ἐπικουρίας, οὐ ξυστραφέντες βουλόμεθα προθυμότερον δεῖξαι αὐτοῖς, ὅτι οὐκ ῎Ιωνες
ταῦτά εἰσιν οὐδὲ ῾Ελλησπόντιοι καὶ νησιῶται, οἳ δεσπότην ἢ Μῆδον ἢ ἕνα γέ τινα ἀεὶ
μεταβάλλοντες δουλοῦνται, ἀλλὰ Δωριεῖς ἐλεύθεροι ἀπ' αὐτονόμου τῆς Πελοποννήσου τὴν Σικελίαν
οἰκοῦντες. ἢ μένομεν, ἕως ἂν ἕκαστοι κατὰ πόλεις ληφθῶμεν, εἰδότες ὅτι ταύτῃ μόνον
ἁλωτοί ἐσμεν;
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|