Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Hoc est; [Neque vero huc venimus ut, quantam Athenienses, qui reprehensu sunt faciles,
iniuriam faciant, apud vos, qui haec optime intelligitis, ostendamus; sed multo magis
ut nos accusemus; quod, cum multa Graecarum urbium exempla nobis observentur,
quemadmodum illae in servitutem sint redactae, non tamen nobis ipsis subvenimus, nec
praesentes fallacias, in nos confictas, dissolvimus, Leontinorum scilicet
propinquorum restitutiones, atque Egestanorum sociorum auxilium; ac non potius,
viribus collectis, conamur ostendere illis, non esse nos Iones, neque Hellespontios,
neque insulanos, qui dominum, aut Medum, aut quemlibet alium, commutantes, serviunt;
sed Dores, liberos homines, e libera Peloponneso, Siciliam habitantes. an expectamus
quoad omnes oppidatim capiamur; cum sciamus hac una nos ratione in potestatem venire
posse?] Haec cum in perspicuo et puro orationis genere sint prolata, fulmina quaedam
verborum, et pulchritudinem, et vim, et magnificentiam, et acrimoniam habent; suntque
affectibus ad concertationes accommodatis referta; quibus quidem et in foro, et in
concionibus, et in amicorum collocutionibus, locus esse potest. Praeterea ad haec
quoque accedunt: εἴ τέ τις φθονεῖ μὲν ἢ καὶ φοβεῖται (ἀμφότερα γὰρ τάδε πάσχει τὰ
μείζω), διὰ δ' αὐτὰ τὰς Συρακόσσας κακωθῆναι μέν, ἵνα σωφρονισθῶμεν, βούλεται,
περιγενέσθαι δὲ ἕνεκα τῆς ἑαυτοῦ ἀσφαλείας, -- 275 -- οὐκ ἀνθρωπείας δυνάμεως βούλησιν ἐλπίζει.
οὐ γὰρ οἷόν τε ἅμα τῆς τε ἐπιθυμίας καὶ τῆς τύχης τὸν αὐτὸν ὁμοίως ταμίαν γενέσθαι . Hoc est; [Verum, siquis aut invidet nobis, aut
nos metuit (haec enim utraque faciunt inferiores) et ob id Syracusas vult damno
affici, ut nos modestiores fiamus; ac superesse, ut tutius degat; is non ea quae in
humana sunt potestate, sperat. non enim possunt homines et desiderium et fortunam in
suo arbitrio habere]. Deinde, quae in extrema oratione sunt collocata: δεόμεθα οὖν καὶ
μαρτυρόμεθα, εἰ μὴ πείσομεν, ὅτι ἐπιβουλευόμεθα μὲν ὑπὸ ᾿Ιώνων ἀεὶ πολεμίων,
προδιδόμεθα δὲ ὑφ' ὑμῶν Δωριεῖς Δωριέων· καὶ εἰ καταστρέψονται ἡμᾶς ᾿Αθηναῖοι, ταῖς
μὲν ὑμετέραις γνώμαις κρατήσουσι, τῷ δ' αὑτῶν ὀνόματι τιμηθήσονται, καὶ τῆς νίκης οὐκ
ἄλλον τινὰ ἆθλον ἢ τὸν τὴν νίκην παρασχόντα λήψονται. Hoc est; [Oramus vos, simulque
protestamur, nisi persuadebimus, nos ab Ionibus quidem perpetuis nostris hostibus,
insidiis appeti; a vobis autem Doriensibus, cum et ipsi Dorienses simus, prodi. qui
si ab Atheniensibus superemur, propter vestra consilia superabimur: sed victoriae
laus tamen penes illos tantum erit, qui nullum aliud huius certaminis praemium
consequenter, quam vos ipsos, qui illis huius victoriae auctores exstitistis]. Haec
equidem, hisque similia, tum pulchra, tum etiam imitatione digna existimo: illa vero
non video cur laudari debeant: νῦν γὰρ εἰς τὴν Σικελίαν προφάσει μέν, ᾗ πυνθάνεσθε,
διανοίᾳ δέ, ἣν πάντες ὑπονοοῦμεν. καί μοι δοκοῦσιν οὐ Λεοντίνους βούλεσθαι κατοικίσαι, ἀλλ' ἡμᾶς μᾶλλον ἐξοικίσαι.
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|