Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Hoc est; [Quodsi quis statuit, non se, sed Syracusanum, Atheniensi inimicum esse; et
grave sibi esse putet pro mea patria periclitari; is cogitet, dum pugnat in mea, non
magis pro mea se, quam pro sua ipsius pugnare: idque eo tutius, quod me non iam
perditum, sed socium habens, non destitutus pugnabit. cogitet item, Atheniensem nolle
ulcisci inimicitiam Syracusanorum]. Haec sane et puerilia, et nimium studiose
conquisita, et iis quae aenigmata vocantur, obscuriora sunt. Illa praeterea: καὶ εἰ
γνώμῃ ἁμάρτοι, τοῖς αὑτοῦ κακοῖς ὀλοφυρθεὶς τάχ' ἂν ἴσως καὶ τοῖς ἐμοῖς ἀγαθοῖς ποτε
βουληθείη αὖθις φθονῆσαι· ἀδύνατον δὲ προεμένῳ καὶ μὴ τοὺς αὐτοὺς κινδύνους οὐ περὶ
τῶν ὀνομάτων, ἀλλὰ περὶ τῶν ἔργων ἐθελήσαντι προσλαβεῖν. Hoc est; [Nam si aliter quam
exspectavit eveniat, tum calamitatem suam deflens, forsitan velit rursus, ut antea,
fortunae meae posse invidere: quod ab eo qui desertor exstitit, quique eadem non de
nominibus, sed de rebus pericula suscipere recusavit, prorsus iam fieri nequit].
Quibus epiphonema addit, quod ne puero quidem conveniat: λόγῳ μὲν γὰρ τὴν ἡμετέραν
δύναμιν -- 276 -- σῴζοι ἄν τις, ἔργῳ δὲ τὴν ἑαυτοῦ σωτηρίαν . Id est; [Qui enim nostram potentiam
tutatur, is verbo quidem nostram, re autem ipsa suam salutem servat]. Sunt alia etiam
in hac concione, reprehensione digna; quae nihil opus esse arbitror in medium
producere, cum iam satis explicatum sit, Thucydidis dictionem tum maxime, ut optimam,
laudandam esse, cum verbis a consuetudine remotis modice utitur, primasque ac
necessarias virtutes retinet; tum vero pessimam iudicandam, cum a communi verborum ac
figurarum usu plurimum recedit, et peregrina quaedam ac minime cohaerentia
consectatur: quo fit ut nulla aliarum virtutum suam in dicendo vim queat ostendere.
quod genus orationis, neque in concionibus utilitatem habet, in quibus de pace, de
bello, de legum latione, de republica ordinanda, deque aliis rebus magnis, et ad
rempublicam spectantibus, a civitatibus deliberatio sumitur; neque in foro, ubi de
morte, de exsilio, de infamia, de vinculis, de pecunia abrepta, ad eos verba fiunt,
penes quos harum est rerum potestas. nullus, inquam, his in locis eiusmodi orationis
est usus; quae multitudini, raro haec audienti, magnam potius affert molestiam: neque
vero in sermonibus familiaribus, in quibus de rebus ad vitam spectantibus agimus aut
cum civibus, aut amicis, aut propinquis nostris, quibuscum aut de rebus quae ipsis
evenerunt, disserimus; aut necessaria aliqua de re consilium capimus; aut admonemus;
aut hortamur; aut bonis illorum gratulamur; aut rebus adversis una dolore afficimur.
ut interim illud taceam, sermones eiusmodi, propterea quod sint iniucundi, ne patres
quidem, aut ipsas matres pati posse; sed illos quoque, non secus ac si exteram
aliquam gentem, aliena lingua utentem audirent, interprete opus habituros. Atque haec
quidem sunt quae de Thucydide a me quam verissime pro viribus explicata sunt.
Nunc
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
|