Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Next paragraph

Hoc est; Quodsi quis statuit, non se, sed Syracusanum, Atheniensi inimicum esse; et grave sibi esse putet pro mea patria periclitari; is cogitet, dum pugnat in mea, non magis pro mea se, quam pro sua ipsius pugnare: idque eo tutius, quod me non iam perditum, sed socium habens, non destitutus pugnabit. cogitet item, Atheniensem nolle ulcisci inimicitiam Syracusanorum. Haec sane et puerilia, et nimium studiose conquisita, et iis quae aenigmata vocantur, obscuriora sunt. Illa praeterea: καὶ εἰ γνώμῃ ἁμάρτοι, τοῖς αὑτοῦ κακοῖς ὀλοφυρθεὶς τάχ' ἂν ἴσως καὶ τοῖς ἐμοῖς ἀγαθοῖς ποτε βουληθείη αὖθις φθονῆσαι· ἀδύνατον δὲ προεμένῳ καὶ μὴ τοὺς αὐτοὺς κινδύνους οὐ περὶ τῶν ὀνομάτων, ἀλλὰ περὶ τῶν ἔργων ἐθελήσαντι προσλαβεῖν. Hoc est; Nam si aliter quam exspectavit eveniat, tum calamitatem suam deflens, forsitan velit rursus, ut antea, fortunae meae posse invidere: quod ab eo qui desertor exstitit, quique eadem non de nominibus, sed de rebus pericula suscipere recusavit, prorsus iam fieri nequit. Quibus epiphonema addit, quod ne puero quidem conveniat: λόγῳ μὲν γὰρ τὴν ἡμετέραν δύναμιν

-- 276 --

σῴζοι ἄν τις, ἔργῳ δὲ τὴν ἑαυτοῦ σωτηρίαν. Id est; Qui enim nostram potentiam tutatur, is verbo quidem nostram, re autem ipsa suam salutem servat. Sunt alia etiam in hac concione, reprehensione digna; quae nihil opus esse arbitror in medium producere, cum iam satis explicatum sit, Thucydidis dictionem tum maxime, ut optimam, laudandam esse, cum verbis a consuetudine remotis modice utitur, primasque ac necessarias virtutes retinet; tum vero pessimam iudicandam, cum a communi verborum ac figurarum usu plurimum recedit, et peregrina quaedam ac minime cohaerentia consectatur: quo fit ut nulla aliarum virtutum suam in dicendo vim queat ostendere. quod genus orationis, neque in concionibus utilitatem habet, in quibus de pace, de bello, de legum latione, de republica ordinanda, deque aliis rebus magnis, et ad rempublicam spectantibus, a civitatibus deliberatio sumitur; neque in foro, ubi de morte, de exsilio, de infamia, de vinculis, de pecunia abrepta, ad eos verba fiunt, penes quos harum est rerum potestas. nullus, inquam, his in locis eiusmodi orationis est usus; quae multitudini, raro haec audienti, magnam potius affert molestiam: neque vero in sermonibus familiaribus, in quibus de rebus ad vitam spectantibus agimus aut cum civibus, aut amicis, aut propinquis nostris, quibuscum aut de rebus quae ipsis evenerunt, disserimus; aut necessaria aliqua de re consilium capimus; aut admonemus; aut hortamur; aut bonis illorum gratulamur; aut rebus adversis una dolore afficimur. ut interim illud taceam, sermones eiusmodi, propterea quod sint iniucundi, ne patres quidem, aut ipsas matres pati posse; sed illos quoque, non secus ac si exteram aliquam gentem, aliena lingua utentem audirent, interprete opus habituros. Atque haec quidem sunt quae de Thucydide a me quam verissime pro viribus explicata sunt. Nunc
Previous paragraph

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.