Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Next paragraph

Alii de Thucydide quae dixerint. non ab re fuerit, ea etiam persequi, quae de ipso non nulli dixerunt; ne quid praetermittere voluisse videamur. Ac neque civilibus certaminibus, neque familiaribus collocutionibus hanc illius dicendi formam convenire, omnes, sana mente praediti, fatentur. Sed sunt sophistae quidam haud obscuri, qui ad populares quidem se congressus parantibus, et de rebus iustis disserere volentibus, minime accommodatam esse hanc dicendi formam; sed iis qui ad historicas res tractandas accedunt, quae magnifico quodam ac sublimi dicendi genere, quod admirabilitatem faciat, opus habent, omnino aptum esse dicant: quibus quidem maxime omnium convenire, ut in hoc se dictionis genere exerceant, in quam non usitata, et obsoleta vocabula, et tropi, ac figurae a communi consuetudine abhorrentes, et peregrinae, et magnificum quiddam habentes, inducuntur. Non enim haec forensibus, aut eiusmodi hominibus qui sedentarias (ut vocant) et manuarias artes exercent, aut aliis qui nulla liberali doctrina sint exculti; sed viris in omni disciplinarum genere, tum in rhetorica aut philosophia exercitatis; quibus nihil novum, nihil peregrinum videri potest; scripta esse affirmant. Sunt etiam qui dicant, hunc historicum, cum hac ratione suam historiam conscriberet, non ad eos qui post se futuri essent, spectasse; sed eorum habuisse rationem, qui suo tempore viverent; quibus haec dicendi ratio in usu erat. quae neque ad ea certamina in quibus aut consilia capiuntur, aut iudicia exercentur, utilitatem ullam affert: ad quae quidem certamina neque senatores, neque iudices eiusmodi convenire solent quales vult Thucydides. Ad eos igitur, qui Thucydidis orationem ab eruditis tantum viris et legi et intelligi debere arbitrantur, haec habeo quae dicam: eos

-- 277 --

qui res necessarias atque omnibus utiles (nihil autem his est aut utilius, aut magis necessarium) e communi vita tollunt, ac paucis tantum quibusdam hominibus tamquam propria attribuunt, idem facere, quod in civitatibus, quae aut paucorum dominatu, aut tyrannide premuntur, fieri consuevit. Qui omnia quae in Thucydide habentur, coniectura assequi possint, ii facile ob paucitatem numerari queunt: in quo sunt quaedam, quae ne illi quidem pauci, sine grammatica explicatione consequantur. Ad eos autem qui Thucydidis orationem ad veterem atque illis temporibus usitatam dicendi rationem referunt, neque obscuro neque prolixo mihi sermone opus erit. quibus illud dici potest; cum multi essent Athenis et oratores, et philosophi, quo tempore bellum inter Peloponnenses atque Athenienses gerebatur, neminem tamen repertum esse, qui hunc dicendi modum usurparit, neque Andocidem, neque Antiphontem, neque Lysiam, qui oratores erant; neque Critiam, neque Antisthenem, neque Xenophontem, qui Socraticam philosophandi rationem sectabantur. Ex his omnibus hunc primum exstitisse satis constat, qui hanc dicendi formam affectarit. quod eo fecit, ut omnibus aliis historicis in dicendo praestaret. quam quidem rationem cum mediocriter ac parce adhibet, ita se admirabilem praestat, ut nemo cum eo conferri posse videatur: cum vero eam inepte et ad satietatem usque assumit, ut ne temporis quidem rationem ducat, tum vero reprehensione carere non debet. Equidem neque squalidam et incomptam, aut rudem in historia tractanda orationem probo; sed talem, quae poeticum quiddam habeat, neque vero omnino sit poetica, sed tamen paullo extra communem usum evagetur. nihil enim est molestius, nihil satietate iniucundius. modus autem rebus in omnibus utilis est. Superest adhuc, ut de iis oratoribus et historicis, qui hunc nostrum sunt imitati, Thucydidem imitati qui sunt.
Previous paragraph

Next paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.