Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Previous paragraph

Hoc est; Atque hoc quidem, per Herculem, atque omnes deos, si, mendaciis remotis, atque omni in dicendo malevolentia e

-- 280 --

medio sublata, ex veritate considerari oporteat, qui fuerint illi ad quos merito ac iure eorum quae evenerunt, caussa referri debeat; ii sane in omnibus civitatibus, isti, non mihi, similes esse reperientur: qui, cum adhuc parvae, nec satis firmae essent Philippi vires, etsi nos, quae optima essent, et doceremus, et ad ea hortaremur, ipsi tamen, privati ac turpis lucri caussa, singulis decipiendis ac suis civibus corrumpendis, communem utilitatem perdiderunt; donec eos servos effecerunt. Possem equidem sexcenta ex iis Demosthenis orationibus, quae vel in deliberativo, vel in iudiciali genere scriptae sunt, exempla proferre; quae a communi atque usitato dicendi genere abducta, ad Thucydidis imitationem sunt expressa. sed ne longius, quam par sit, excurrat oratio, iis ero contentus quibus rem a nobis propositam satis confirmatam putamus. Illud interim eos qui se in civilibus orationibus exercent, quique iudicio sunt integro, admonere non pigebit, ut Demosthene, quem omnium oratorum optimum fuisse scimus, consiliario usi, ea tantum ab illo petant, in quibus et brevitas, et acrimonia, et vis, et robur, et magnificentia, aliaeque his affines virtutes omnibus perspectae insunt: aenigmatica autem illa, et intellectu difficilia, ac grammaticis enarrationibus indigentia, quaeque figuras nimis curiose conquisitas et soloecismi similes habent, neque admirentur, neque imitanda sibi proponant. atque (ut paucis dicam) si quis et ea quae obscuritatem habent, et quae cum aliis virtutibus etiam perspicuitate sunt praedita, pariter imitanda statuat; id rectum non est. necesse est enim fateri, perfectiora imperfectis, clariora obscuris esse meliora. Quo igitur argumento Thucydidis universam dicendi formam laudamus; quaeve nos ratio cogit, ut illum suae tempestatis hominibus, quibus nimirum illa et nota esset et usitata, conscripsisse; nostri vero, qui post eramus futuri, nullam rationem habuisse dicamus? Neque vero omnem Thucydidis orationem, tamquam inutilem e foro atque iudiciis eiiciendam esse putamus; sed eam quidem partem, quae in narrationibus consumitur, praeter pauca quaedam mirabiliter adhibitam, atque ad omnes usus accommodatam, confitemur: eam vero quae conciones habet, non plane omnem ad imitandum idoneam esse; et quae eiusmodi est, facilem quidem omnibus ad intelligendum esse, sed imitatione prorsus exprimi nequaquam posse. His ego tibi, Q. Aeli Tubero, vir optime, iucundiora quidem de Thucydide potuissem scribere, non tamen veriora.

Previous paragraph


Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.