Vrančić, Faust (1551-1617) [1561], Carmina e codice Variorum Dalmaticorum et epistula ad avunculum, versio electronica (), 51 versus, verborum 606, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicfcarmepist].
Venit ad nos,
Reverendissime et Amplissime domine Praesul, Andreas Dalmady, Vestrae Reverendissime
Celsitudinis famulus VII-o kalendas Aprilis, qui est 28. dies eiusdem mensis.
Gaudebam non minimo gaudio, quod Vestra Reverendissima et amplissima Celsitudo valeat:
secundo arbitrabar, me aliquas accepturum esse litteras. Sed miser ego spe frustratus,
tamen adhuc spero in paucis diebus. Laborabam deinde ex corpore fere per decem
hebdomadas. Quod autem Vestra Illustrissima et Reverendissima dominatio scripsit
domino Casparo doctori, et animi mei institutori, ut mei curam habeant, id certe quantum
ab eis possibile fuit, diligentem fecerunt. Et si praeceptor non fuisset, certe
ignoro, an meas litteras legeret Reverendissima et Amplissima Celsitudo Vestra: cui ego
pro beneficiis nunquam potero, nec pecunia ac ulla alia re, persolvi; quem ego
cupio mecum, si Vestrae Reverendissimae dominationis voluntas fuerit; quia vellem, ut
etiam meus germanus posset aliquid discere. Quare Deum semper orabo et petam, ut Vestram
Reverendissimam et Amplissimam Celsitudinem conservet ad multos annos, quod Vestra
Reverendissima et Amplissima Celsitudo mihi talem praeceptorem constituerit, qui non
solum animum, sed etiam animam curat.
Vrančić, Faust (1551-1617) [1561], Carmina e codice Variorum Dalmaticorum et epistula ad avunculum, versio electronica (), 51 versus, verborum 606, Ed. Bratislav Lučin [genre: poesis - carmen; prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicfcarmepist].
|