Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Hranković, Dujam (m. 1422) [1405], Braciae Insulae Descriptio, versio electronica (, Nerezi Braciae), Verborum 899, Ed. Vedran Gligo ; Hrvoje Morović ; Karlo Kadlec [genre: prosa oratio - descriptio] [word count] [hrankdbracia].
Previous paragraph

Next paragraph

Insula Bracia iacet inter insulas Pharam et Soltam et inter Spalatum et Crainam, primordiae cuius ambitus non excedit octoginta miliaria. Habet spaciosas valles et portus frequentes et sylvis, montibus est tota cooperta, unde multitudo magna animalium, caprarum et ovium etiam a vetustis temporibus. Omnes habitantes sunt catholici praeter una familia, quae huc ex Cephalonia appulit, et non excedunt sex milia. Fructus eius consistunt in animalibus supradictis, in mele et vino et ficis. Est autem parva in quibusdam terrenis. Rex noster est Uladislaus, Hungariae, Dalmatiae et Siciliae. Dux Spalati et Braciae et Phariae, generosus vir Hervoja, et comes Braciae dominus Comulus de Petrarchis de Spalato. Iudices hoc anno in mense iulio 1405. Dobretza Misich, Marcus Polovinich et Radovan Pobri. Episcopus vero Benvenutus venerabilis pater, et suus vicegerens in hac insula ego Domnus. Communitas nobilium tenet dominatum insulae in omnibus rebus, quae immediate non pendent a rege et duce, cuius actiones portat idem comes Comulus. Mea, comitis et iudicum et cancellariae sedes est in Nerezi, quia ad administrandam iustitiam est locus aptus et primarius huius insulae. Duodecim sunt villae habitatae, Nerezi, Culmatium inferius, Scrip olim civitas, Dol, Prasnice, Straxevnich, Culmatium superius, Podhume, Mossulla, Dubrovitzza, Gradatium et Podgracischie. Sui primi habitatores, ut excerpsi ex aliquibus membranis, fuerunt Graeci, qui destructa Troia applicuerunt ad hanc insulam. Multi, et Stoissa archipresbyter scripsit, quod hi Graeci fuerunt ex civitate Ambraciae, et ideo insula Bracia fuit appellata. Progressu temporibus hi Graeci aedificaverunt civitatem Braciae, quae vulgo nominabatur Scripea, hodie Scrip, quae postea habitata fuit a Romanis, dominatoribus mundi, postquam in sua potestate redigerunt Salonam cum tota Dalmatia, in qua Post multis temporibus regnante imperatore Iustiniano hanc civitatem, ut legi in codicibus antiquis, quaedam gens barbara Gothica destruxit et suos cives partim interfecit et partim duxit captivos, quae barbara gens multum sanguinem profudit in nostra Dalmatia et destruxit multas civitates, loca et castella, et haec gens bellicosa similes crudelitates fecerat in Italia et in aliis regnis et provinciis. At post destructionem civitatis Braciae insula remansit deserta, et illi de Salona et de Epetio contendebant super dominatu eius propter magnam multitudinem animalium, quae tenebant in illa. Sed alia gens Gotthica ex partibus septentrionis et sclavonicis peior priore, nullo indicto bello, de repente adorta est Dalmatiam, quae erat inermis, quia malum hoc non suspicabatur, et inter caeteras civitates invasit ferro, igne et destructione Epetium et magnam perpulcram Salonam. Illi miseri cives, qui potuerunt evadere eorum atrocitatem cum naviculis, receperunt se in proximas insulas, et magna pars in hac Braciensi, in qua iam animalia , et ad vitam substentandam plerique in patria divites debuerunt pascere ea, fodere terram et exercere alia opera laboriosa. Multi de illis post paucis annis se reduxerunt in palatium Diocletiani, ex quo hodierna civitas extat Spalati, et multi tam nobiles quam populares remanserunt in hac insula, nec voluerunt ire cum illis, nec exponere se in faucibus gentis barbarae. Tunc unanimiter reaedificaverunt antiquam civitatem Braciae, facta inter eos hac conditione et lege, usque ad tempora praesentia observata, quod qui erant nobiles in Salona et in Epetio, fierent et in hac, et qui erant populares et subditi in illis civitatibus, fierent et in hac insula. Ex illis praesentes nobiles trahunt originem et sunt veri nobiles, quia proveniunt ex antiquis nobilibus illustrium civitatum Salonae et Epetii.

Previous paragraph

Next paragraph


Hranković, Dujam (m. 1422) [1405], Braciae Insulae Descriptio, versio electronica (, Nerezi Braciae), Verborum 899, Ed. Vedran Gligo ; Hrvoje Morović ; Karlo Kadlec [genre: prosa oratio - descriptio] [word count] [hrankdbracia].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.