Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569], Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica (, Posonii), Verborum 1794, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15691019].
Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem
Tranquillus Andronicus.
(19. Octobris 1569; ed. Wenzel 10, 1, pp. 3--11)
Non possum oblivisci tuae benevolentiae quam saepe perspexi erga me singularem,
sed tunc evidentius sese exeruit quum Viennae proxima aestate legens quoddam
meum epigramma de malis reipublicae me fideliter et amanter admonuisti ne
pergerem immodicus esse in deplorandis nostris temporibus, quoniam lamentis
nihil proficimus neque laborando meremur aliud nisi odium, interdum etiam
perniciem. Nam plerumque vera etiam dixisse multis exitio fuit; siquidem morsus,
qui ex vero trahuntur, gravius premunt et altius infinguntur. Superbi sunt
potentiorum animi et aequari deorum potentiae volunt, quos facile dicendi
libertate irritaveris, adulationibus conciliantur, silentio praetermittere
tutissimum est. Quamquam summa tua quidem auctoritas et candor animi tui
vehementer me permoveat ac sane vehementius ceteris omnibus; interim tamen abs
te peto concedas hoc mihi nec moleste feras; dum tibi probem causas a me
suscepti negotii, spero cognitis rationibus omni crimine me absolves. Legimus
Socrati bonum a puero daemonem aspirasse qui addebat calcaria viro impigro et ad
bona studia sua ipsius natura sponte currenti; contra vero me genius meus ut
desidem Restat diluere quorundam satis ineptas criminationes. Requirunt a me cum convicio quonam privilegio tam licenter deplorem conditionem nostri temporis, tacite vellicando Principes immerita de causa? Ad haec subsannantes inquiunt: Nisi tu temperes a maledictis, statim respublica corruet, instar Amiclarum quae tacendo perierunt. Non es huiusmodi ut mundus tuam auctoritatem sequatur. Si sapis, continebis te intra tuam pelliculam. Nisi me teneret ratio mei honoris, nec melioribus probari vellem; istis ego calumniatoribus, quibus omnia sordent in rebus humanis, nihil responderem. Tibi vero imprimis homini candido et docto et sapienti cupio rationem totius instituti mei constare. Nam si tu subscribes labori meo, tulisse omnium suffragia putabo. Haud equidem inficior ingenium mihi perquam tenue contigisse. Quamobrem summo studio quaesivi subsidia meae imbecillitati; non domi tantum, sed longe lateque in exteris nationibus, praesertim quae tunc fama percrebuerat florere clarissimis ingeniis in optimo genere disciplinarum, atque cum eminentissimis nostri aevi familiariter conversatus sum. Postea immiscui me nominatim evocatum in aulis Regum; an hinc forte aliquid adiumenti mihi accederet atque in tractatione negotiorum publicorum cum nostris externisque Principibus (citra iactantiam loquor) multos annos consumpsi non admodum (ut spero) infeliciter. Igitur si propter stupiditatem hebetis ingenii consuetudine doctorum hominum parum doctrinarum consequutus sum, certe verisimile est postremis meis laboribus nonnihil iudicii ad hoc tempus mihi accessisse ut iam possim discernere inter fabam et cicerculam, quid honestum sit, quid inutile, quid ferat mortales ad gloriam, quibus infamia inuratur. Porro in his, quantum licuit per meam tenuitatem humanitus instructus, veritatem, quam mundus dare non potest, dono Dei accepi; pro qua velim non solum indigna pati, sed etiam emori. Praestat enim placere Deo quam hominibus. Et si nihil in praesentem diem sudatis laboribus et assidua increpatione perfecimus inveterata pertinacia improborum, tamen in vinea Domini exercuisse me non pigebit. Nam boni operis nihil deperit apud Deum, nec debemus expectare ut Deus arbitrio nostro alios beet, alios fulminet. Ipse dominus temporum et nostrarum cogitationum scrutator intimus omnia novit momenta quibus cuique mercedem suam, ut quisque meritus est, abunde opportuneque referat. Siquidem rerum ac temporum eventus in sua servat potestate; mortales omnino latere voluit, ne Apostolis quidem, quos tantopere dilexit, patefecit quando restituet Regnum Israel. Proinde nostri muneris est nostrum pensum fideliter persolvere. Successus in manu Domini sunt, nec agricola, qui seminat, dat incrementum sementi; nec medicus sanat quum adhibet opportuna morbo remedia; sed omnia Deus haec operatur in omnibus. Quocirca singularis quidem amentiae est atque is videtur pacisci cum Deo qui nolit accingi ad ullum praeclarum facinus nisi securus de proventu sit. Paulo Apostolo praedicante iacta sunt mediocria quaedam fidei fundamenta; aliquot postea saeculis ipsa fides Christiana per orbem dilatata crevit in immensum. Non tamen hic successus de subactis populis vivo Paulo concessus fuit, neque Paulus id aegre tulisset si tunc viveret. Quoniam non sibi, sed Christo gloriam quaerebat; quod quidem iussus Divina voce facere, nunquam per tot cruces in tantis aerumnis exagitatus intermisit. Eadem animi magnitudine antiqui Prophetae ad salutem populorum processerunt. Tantum autem abest ut ea tempestate Divinas admonitiones et iustas querelas apud impios reges probarent ut propterea multis modis male accepti et excarnificati vitam amiserint. Ex quorum tamen sanctis praedicationibus, postquam invidia decessit, omnis aetas uberes fructus legit. Illud autem dignum admiratione videri debet quod maluerunt interfici quam non parere Deo. Revera frugi mancipia dominorum voluntatem alacriter perficiunt, servos torpentes et rebelles nequicquam ad bonam frugem excitaveris. Atque ista fex hominum, quod execrabilius est, praeclaris cuiuscunque conatibus, quae ipsi ne digito quidem attingunt, invident atque adeo infesti sunt. Ad haec omnem auctoritatem detrahere moliuntur, somniantes auctoritatem contineri dignitate personarum, nec sapientiam habitare in pannoso amictu tenuibusque fortunis, verum in splendidis titulis et in his qui longo famulitio stipantur. Qua re nihil absurdius fingi potuit. Quippe sapientia, quae domicilium in optima constitutione animi habet, non facile ingreditur in divites domos, tot illecebris vallatas; alioqui si quandoque irrupisset, turpiter eiiceretur, ut a dissimillimis. Divitiarum enim coniunctio cum virtute nulla esse potest; sicuti nec Belial cum Christo. Non temere invenies aliter verbum Domini, quae vera est sapientia, si utramque scripturam scrutatus fueris, nisi in humilium pectoribus consedisse. Quibus Regum infulae cedunt ac etiam defunctorum cineres prostrati venerantur. Quamvis multo rarius nostra tempestate huiusmodi sanctitatis exempla propter incredulitatem hominum elucescant, tamen Deus benedictus prospiciens humano generi non vult suam Ecclesiam his luminibus orbatam esse nec penitus aberrare a vero summergique naviculam Petri. Sustentatur autem ne ruat paucis spectatissimis columnis quae fide ardenti vitaque incorrupta ceteris omnibus praevalent atque ut sol illustrans omnia praelucent. Quod genus hominum, quum fugit pravitatem, quae passim aberrat, magis a Deo quam a mundo cognoscitur. Ex hoc semine oriundos putes quicunque studio veritatis inflammantur ad ea quae reipublicae salutifera sunt; licet proletarii sint atque ab ergastulis excepti. Hi enim spiritu Dei aguntur qui veritatem palam in animis hominum inserunt nulla spe praemiorum neque metu poenae. Dicam aliquid maius quam imperiti opinantur. Spiritus Paracletus ex sua bonitate vel impiis auctor esse creditur vera loquendi. Cum scelere Caypha sacerdotum principis nihil tam nefarium, tam immane conferri potest. Ipse interficiendi Christi, mundi Principis et salvatoris, praecipuus consultor et impulsor extitit; at eum ipsum vaticinatum esse de Christo nemini dubium est. Quanto aequius credere est quisquis insitus in Ecclesia privatim parvo contentus vixit sine querela. Quem neque honorum ambitio nec divitiarum admiratio prorsus invictum adversus pecuniam subegit. Huius, inquam, orationi spiritum Dei virtutem abundius suppeditavisse, praesertim de communibus commodis anxii, atque ad gloriam Dei cogitantis. Nam illo haeret aqua quod malevoli obiiciunt usurpantes illam pervulgatam sententiam: Omni vitio carere debet qui paratus est in alium dicere. Nesciunt hoc ad eos pertinere qui impotentes, ira odioque flagrantes prorumpunt
ad convicia more muliercularum, non autem accusari eos qui nulla privata causa,
sed ut communibus commodis consulant ignaviam reprehendunt et ad virtutem
excitant. Alioqui criminis arguantur et Apostoli et orationis viri Dei qui
desiderio nostae salutis acerbius in scelera invecti sunt. Quippe nec iidem ipsi
nec quisquam mortalium expers omnis culpae fuit; solus Dominus Christus peccatum
non fecit. Et sane peccare privatos homines a paucis ad publicam perniciem, credis eos qui maiore animo praediti sunt temperaturos ab execrationibus ipsorum ex quorum somnolentia respublica omnis in interitum ruit? Cessent igitur latrare canes et innoscentes, ne dicam assidue benemerentes de republica proscindere maledictis et vocare in invidiam. Tu quoque tales oblatratores velim tua virtute compescas et ad modestiam revoces. Sed fortasse quispiam dixerit, cui equidem assentior, me quidem, ut nunc sunt res
nostrae, ludere operam et
ac nisi tantam pestem Deus avertat, |
Previous section
|
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569], Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica (, Posonii), Verborum 1794, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15691019].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.