Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569], Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica (, Posonii), Verborum 1794, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15691019].
Previous paragraph

Next paragraph

Non possum oblivisci tuae benevolentiae quam saepe perspexi erga me singularem, sed tunc evidentius sese exeruit quum Viennae proxima aestate legens quoddam meum epigramma de malis reipublicae me fideliter et amanter admonuisti ne pergerem immodicus esse in deplorandis nostris temporibus, quoniam lamentis nihil proficimus neque laborando meremur aliud nisi odium, interdum etiam perniciem. Nam plerumque vera etiam dixisse multis exitio fuit; siquidem morsus, qui ex vero trahuntur, gravius premunt et altius infinguntur. Superbi sunt potentiorum animi et aequari deorum potentiae volunt, quos facile dicendi libertate irritaveris, adulationibus conciliantur, silentio praetermittere tutissimum est. Quamquam summa tua quidem auctoritas et candor animi tui vehementer me permoveat ac sane vehementius ceteris omnibus; interim tamen abs te peto concedas hoc mihi nec moleste feras; dum tibi probem causas a me suscepti negotii, spero cognitis rationibus omni crimine me absolves. Legimus Socrati bonum a puero daemonem aspirasse qui addebat calcaria viro impigro et ad bona studia sua ipsius natura sponte currenti; contra vero me genius meus ut desidem cunctabundumque statim ab adolescentia coepit incitare atque impellere ut in communia commoda pro viribus incumbam. Ego vero qui sum ut Deo maxime salutaria praecipienti resistam? Essem equidem culpae affinis si contumeliis et maledictis temere per memet ipsum iactatis quemquam proscinderem. Nunc autem quod eloquor quae Deus posuit in os cur in vitio vertitur? Adeone molesta est quibusdam delicatis veritas ut in professores veritatis odio plus quam Vatiniano ferantur, perinde ac omnia divina et humana evertissent? Atqui praecipue vera dicendo Christum confitemur; quid enim aliud Christus est nisi ipsa veritas? --- quam ascondere procul dubio est Christum cum perditis et infidelibus negare. Neque propterea minis tyrannorum exteriorum, quorum carnifex animus praecipue saevit in eos qui somnolentos revocant ab ignavia et cohortantur ad studia virtutis iisdem ipsis salutaria. Nunquam existimavi plus timeri eos oportere qui corpus occidere possunt, in animam nullum ius habent, quam Deum qui potest utrumque interimere et detrudere ad inferos perpetuo cruciandum. Nam in unius corporis amissione haud magna iactura (ut vulgus existimat) accipitur. Per se non vivit, cito deflorescit, atque intra breve spatium interit; quocum sepeliuntur omnes fluxae voluptates, laenocinia et blandimenta vitae humanae; interim antequam ad periodum perveniat, ne connumerem curas, labores, infinita eius intestina externaque mala quibus aut in ipsis vivendi initiis aut in medio cursu frangitur. Nonne ut abundemus commoditatibus et deliciis expleamusque voluptatibus istam molestam et exitialem sarcinam, multa cogimur iniusta, impia, nefaria perficere. Quamobrem Deo conscio et vindice, a quo turpiter defecimus, deiicimur in valles plenas lacrimarum ex quibus evadere nunquam licet. Itaque consulto multos mortales perspecta vanitate rerum humanarum ne indulgendo corpori aeternitate privarentur multo negligentius vixisse. Egone igitur octogenarius iam exacto vitae spatio mortem pertimescam? Etiamsi nulla vis inferatur, certe intra paucos dies hinc iure naturae abiendum est ac terra reddenda terrae unde sumpta fuit ut viveret; nam omnia eo abeunt unde orta sunt. Hoc velim tibi persuadeas me nulli metus, nullae praemiorum spes, ne vivendi quidem dulcedo ab instituto depellent; in hac vocatione mihi certum est vivere et extingui.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569], Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica (, Posonii), Verborum 1794, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15691019].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.