Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569], Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica (, Posonii), Verborum 1794, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15691019].
Previous paragraph

Next paragraph

Sed fortasse quispiam dixerit, cui equidem assentior, me quidem, ut nunc sunt res nostrae, ludere operam et facerem utilia consulendo asuetis vivere in otio et luxu; hos enim si linguis Angelorum utaris nequicquam ad decus erexeris. Videmus eos, qui rebus praesident ac de publicis commodis subinde admonentur, nihil commoveri, non domi, non foris grassantem vitiorum labem corrigere; non pacis, non belli exercere munia, non perpendere rerum exitus, non adductis exemplis simili negligentia pereuntium veterum excuti. Nulla cuiquam cura de moribus, de sacris, de cultu Dei; numquid hoste tam potenti atque immani nobisque admodum infesto et atrociter imminente nostris cervicibus quisquam Principum expergiscitur? aut se colligit ad tutelam reliquiarum reipublicae adeo vastate ac pene confectae? Putant paucorum annorum emendicatis, ne dicam emptis induciis securitatem nobis perpetuo partam esse; ideo de futuro bello nihil cogitant et inter se tumultuantur et caedibus strenue saeviunt. Atqui sperent quod barbari more suo defluxis breve induciis et suis rebus compositis nos imparatos et exhaustos viribus atque pecunia magno copiarum apparatu invadent;

-- 11 --

ac nisi tantam pestem Deus avertat, excindere conabuntur.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569], Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica (, Posonii), Verborum 1794, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15691019].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.