Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570], Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica (, Tragurii), Verborum 1755, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15700202].
Previous paragraph

Next paragraph

Assiduis nunciis fama percrebuit, Thurcum instruere classem multo maximam, cui adiecit centum

-- 47 --

pontones ad traiiciendos equos mirae magnitudinis. Eam ob rem multis oborta est sollicitudo et pavor, et eorum quisque timet, ne tam gravis tempestas in suam perniciem evolvatur. Quae res praecipue Venetos maxime urget, eosque timere, ne Cyprus illis adimatur, insula praedives et paene contigua litoribus Asiae, propterea magnis viribus conantur huic occurrere. Alii existimant, Thurcum alias provincias tanto apparatu invasurum esse. Quorundam opinio non absurda est, cui et ipse assentior, qui putant, quod classis Thurcorum navigabit in Hispaniam, id flagitantibus Mauris, qui complures in Betica a Rege Hispaniae defecerunt. Nam Thurcus revera unum Regem Philippum, omnium Principum Christianorum ut potentissimum, aliquantum veretur. Sunt etiam qui rem altius expendunt, ac Thurcum, siquidem tot gravissimis bellis distringitur, Moscovitico, Persico et Arabico; tamen subtili commento persuaderi ceteris posse arbitratur, se ipsum non modo non deiici animo, sed posse etiam aliis bello maritimo negotium exhibere; satis autem ipsi futurum, si tantisper hostes suos hoc pacto in metu continuerit, ac defenderit sua litora. O nimium negligentes uostros Principes, qui in tanta oportunitate facile possent se asserere in libertatem; sed atoniti expectant, ut Thurcus ab expeditionibus victor et gravis hostis redeat, atque ipsos excindat.

Previous paragraph

Next paragraph


Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1570], Reverendissimo et observandissimo d. Domino meo Antonio Verantio Archiepiscopo Strigoniensi etc. in Hungaria, versio electronica (, Tragurii), Verborum 1755, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15700202].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.