Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Lazea, Filipa (1546-1576) [1576], Carmina Latina, versio electronica (), 70 versus, verborum 319, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hendecasyllabi; poesis - carmen sapphicum] [word count] [lazeapcarm].
Previous section

Next section

-- 317 --

Ad I. I. Boissardum Philippa Lazaea.
Magnum opus tentat, variaeque plenum
Difficultatis, studet in futuro
Qui sibi veri titulos honoris
Quaerere saeclo.

-- 318 --


Hos ita exculto assequeris labore,
Iane, dum cura vigili ora viva
Caesarum longa serie Sophorumque
Exprimis arte.
Sed vide ne dum nimium politis
Versibus nomen celebras Philippae,
Illius vultum statuisque in illa
Classe virorum:
Ne parum digne Tyrio colori
Conferas succos ebuli, horridamque
Noctuam audacter videare pulchris
Iungere pavis.
Barbitus nobis humilisque Musa est:
Et fides surdę Illyrico boatu
Perstrepunt: raucus resonos ut inter
Anser olores.
Sufficit, si me relegant puellae,
Quę colunt dulci studio Minervam.
Sufficit, si me relegat suo cum
Ianus Alardo.
Si probent nostris mala scripta libris:
Si legi dicant meruere: cur non
Laudibus tantis reputem aestimandam
Iure Philippam?

Previous section

Next section


Lazea, Filipa (1546-1576) [1576], Carmina Latina, versio electronica (), 70 versus, verborum 319, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - hendecasyllabi; poesis - carmen sapphicum] [word count] [lazeapcarm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.