Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Frano Božićević (Franciscus Natalis) (1469–1562) [1497–1536], Francisci Natalis laudationes Spalati (1497–1536), versio electronica (Naučno delo, Beograd), Ed. Miroslav Marković [word count] [1001fbn-carmina-laudes].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Previous section

2r
18. in laudem Ioannis Baptistae Mullini, Spalatensium praetoris dignissimi 1523-1526
Bella, fames, morbus totum sub legibus orbem
Constituisse suis, cum uoluere, queunt:
Spalaetum tribus his mundoque potentius ipso
Exsuperat felix haec tria damna tamen.
Quo duce tam saeuos miraris uicerit hostes,
Vis recitem? Superant quae, rogo, scripta lege.
Tempore quo nostram Mullinus praetor ad urbem
Applicuit, dextra non sine uectus aue,
Ferrea belligeri patuerunt limina Iani,
Omnia terrifico plena fuere metu.
Clausit at horrendum postquam prudentia templum
Huius, adest placidae pacis amoena quies.
Rura colonus arat, feruent cultoribus agri,
Liber agit saturas undique pastor oues.
Non Turcae insultant portis, non arma minantur:
Dalmata iucundae munera pacis habet.
Hinc suberat Cereris non parua penuria flauae,
Dura fames, rigido durius ense malum.
Hanc bonus extinxit propria uirtute Ioannes,
Ingenio, studio consilioque graui.
Ecce uides tibi quid felix uindemia profert:
Vina Maroneis nobiliora cadis.
Vndique subuectant celeres uitalia nautae
Commoda, diuersis trans mare uecta plagis.
Post bellum saeuamque famem saeuissima pestis
Ausa est in nostrum sumere tela caput.
Sed quia finitimos circum lustrauerat omnes
Felle suo, rabiem perdidit illa trucem.
Nam bene dispositis uigilanti pectore rebus
Dispulit in tumidos saeua uenena notos;
Dispulit obscurae tam saeua pericula mortis
Praetoris clari nobile consilium.
Ergo luem superas, superas bellumque famemque
Viribus atque animo, clare Baptista, tuo.
Omnia magnanimae uirtuti incommoda cedunt,
Haec domina humanis casibus imperitat.
31. ad augustissimum dominii Veneti decemuiratum de laudibus Ioannis Antonii Danduli, Spalatinae urbis prouisoris dignissimi 1502-1503
Curia sancta uirum bis quinque, tremenda potestas,
Cuius in arbitrio stat dicionis apex,
Illud et imperium Venetorum nobile patrum,
Quo nihil in toto clarius orbe uiget,
Quod super Hesperios fines protenditur et quod
Iam super Eoos fert sua signa polos:
Di tibi barbaricos, ut consueuere, triumphos
Dent, precor, et celsum tollere in astra caput;
Dent tibi uictrices uolitare per aequora puppes
Terrarum et titulis subdere regna tuis;
Di tibi Romuleas praestent superare secures
Fascibus aetherios et penetrare polos.
Longa tuis superi concedant saecula rebus,
Sit tua perpetuo fama decore nitens.
Quandoquidem nostris tanta est conatibus impar
Gratia, mortali non referenda sono;
Quandoquidem gerimus non sufficientia uento
Carbasa, tam tumidis quando grauamur aquis:
Auspice te tali, prouisor Dandulus urbem
Missus in hanc nostram tot bene facta gerit.
Auspice te felix ridet Fortuna benigne
Aspalato, fuerat cuius acerba modo.
Moenia semirutis pendebant turribus, ecce
Quae modo consurgunt tempore structa breui.
Credendum est Phoebum nec non Amphiona muros
Argutae ad numeros aedificasse lyrae,
Suspicimus si nos miro properamine molem,
Surgere inauditae nobilitatis opus;
Suspicimus si nos annorum mille laborem
Sumptibus et modicis crescere forte breui.
Quem non tempus edax, tormenta nec hostica laedent,
Nec poterint falsi uertere ad ima doli.
In somnis magico seu quis cantamine talem
Cerneret, erectus cernitur iste labor.
Nil mirum: ueteres quod constituere canoris
Fidibus, ecce facit, Dandule, lingua tibi;
Dulcedo et populus facit hoc tibi deditus iste,
Hoc faciunt mores ingeniumque tibi.
Quo loca tam tetricae regionis dura gubernas,
Gentis inhumanae quo fera corda domas.
Maxima continuae facit hoc uigilantia curae,
Hoc labor, anxietas, sollicitudo facit.
Qua struis haud aliter nostri fundamina muri
Perpetuo quam si sint habitanda tibi.
Quisque salute sua iam desperauerat: ecce
Viuimus amoto tam procul urbe metu.
Otia Danduleo blandissima munere pacis
Arbore sub patula carpimus ecce bonae.
Nusquam Turcus adest pictos nec cernimus hostes,
Quis satis est proprias si tuerentur opes.
Pignora diripimus quorum patriosque penates,
Quosque timebamus, saepe timore pauent.
Ecce perhorrescunt confinia nostra latrones,
Sollicita capti sedulitate modo.
Hac regione locus nocuis fuit: ecce tremiscit
Mens mala, criminibus noxia poena datur.
Vir probus et si quis fuerit uirtutis amator
In pretio nusquam nobiliore manet.
Laudibus aetheriis prudens uir ponitur astris,
Quibus in propria conditione manet.
Dandulus aequata sustentat pondera lance,
Hic cui plus iusta, parte rependit onus.
Omnia clementia, summa grauitate magistra,
Qui ratione, fide consilioque facit.
Lucida frons et quae possent hilarare tenebras
Lumina nil nigrum nos meminisse sinunt.
Omnia magnifico facit hic clarescere uultu,
Omnibus arridens, omnia laeta facit.
Fata uices uersant: non semper nubila caelum
Obducunt, iugibus non ruit imber aquis;
Horrida non semper furiantibus aequora uentis
Spumescunt, uno non furit unda modo.
Sic miseris non est fortunae numen acerbum
Semper, at obruerat quo magis, ecce fauet.
Post pluuias nitidi spectanda est gratia solis
Et solet a maesto laeta uenire dies.
Ecce fouet nostras fortuna benignior oras,
Laeta Salonaeum possidet hora solum.
Carior est quando res frumentarias nobis
Dandulus accepit. Vix bene nauis adest,
Exsultant sine fine senes puerique puellae,
Congeminant faciles ad sua uota deos:
"Dii te felicem praestent, felicia nobis
Saecula multiplici qui facis officio.
Di faciant, patrias postquam remeabis ad oras
Et perages quae tu gesseris ante ducem,
Dandule, sublimis surgat tibi tota senatus
Curia et excelsi principis altus honos.
Collaudent generosa tuae gestamina famae,
Hinc referant meritis praemia digna tuis."
Quid bona tot tandem, felix o curia, narrem,
Hunc populum uinxit Dandulus iste quibus.
Disiecerat quanta sed cum pietate penates
Et nonnullorum, lignea tecta, domos
(Publica priuatis praeponens commoda damnis,
Vt faciunt hi quos durius urget onus).
Ordine dehinc alias recto construxerat aedes,
Pro quibus ecce lares et noua tecta dedit.
En tabulata nitent, miseris solacia rebus,
Candidae perspicua stant regione casae.
Est locus Adriaca nulli penetrabilis ora,
Arduus excelsis undique culminibus;
Terribilis, longo porrectus in aera dorso,
Horrifer aeterna stat niue cuius apex.
Vnica Dalmatiae spes et tutela salutis,
In primis nostrae pacis amoena quies.
Separat hinc nostras montanis collibus oras,
Inde tenet Turca cum regione solum.
Est ubi continuis exercita corpora bellis
Mos dare seu celeres exagitare feras.
Stramineis habitare casis et uiuere rapto
Alpe sub aeria gens truculenta solet.
Gens assueta diu nulli parere, leonis
Ante pedes tandem concidit illa boni.
Politiam ueteres quondam dixere parentes,
Haec fuit externum nescia ferre iugum.
Venerat hos inter colles saeuissima quaedam
Seditio, nobis heu nocitura tamen.
Nam timor omnis erat, ne dum discordibus armis
Bella gerunt, hos in barbara turba ruat.
Sic nostra ex horum pendebat uita ruina
Forsan et Illyrici littoris omne solum.
Dandulus hanc dulci leniuit uoce, quietam
Restituit Veneta sub dicione plagam.
Eualuit populos e duro robore natos
Dandulus alloquio conciliare suo.
Horum discordes grauitate coercuit iras,
Ardebat quae iam flamma, sepulta iacet.
Res mira, o nullos aetas moritura per annos,
Praemia posteritas fac precor ista legat.
Saxea magnificus lapidosi culmina montis
Dandulus ecce regit, corda ferina domans.
Mittere deberes, celeberrima curia, tales
Saepe duces nostris urbibus immo patres.
Nam sumus in misera positi quam sorte, uidetis,
Mergitur et quanto nostra carina salo.
Firma satis fuerat quondam Pagaseia puppis:
Fracta sub aequoreis haec tamen isset aquis,
Ordine clauigeri si non prudentia Tiphis
Vela daret, tumidis exsinuanda notis.
Dic ubi Thessalici non exeat gloria currus,
Gloria Dardania sanguinolenta nece:
Automedonteis nisi concitaretur habenis,
Illius forsan mentio nulla foret.
Nos quoque qui liceat non sumus in ordine tales,
Grandibus ut paruas aequiperemus opes:
Quid sine conspicuo faceremus munere tanti
Rectoris, tanto quid foret absque duce?
Oppida, regna, plagae, cunctarum culmina rerum
Scitis ut attendunt a sapiente regi.
Hoc tibi longa dedit summi experientia regni,
O decus, o Venetae firma columna togae.
Quare age, consensu mundi, quo sceptra gubernas
Et facis addictam Solis utramque domum,
Quo socias sacrum diadema binominis Istri,
Quo ducis ignoti Persica Bactra reges:
Effice, supplicibus palmis, procumbimus, oro,
Effice quam potis est, gens Spalatina rogat,
Ne bonus a nostra discedat Dandulus urbe
Tam cito, si populi quae tibi cura tui est.
Sin autem nequeas, ipsum ad maiora reseruans,
Di faciant patriae magna daturus eat.
Felix, o nimium felix, cui sorte sub umbra
Contigerit tanti uiuere posse uiri!
Quem Spalatum, donec stabunt monumenta Salonae
Clara Dioclitiae, tollet ad astra uetus.
Donec honorati stabunt uestigia muri,
Nulla dies, nullus quem reticescet honos.
37. Spalaeti discessum magnifici uiri Iacobi Raynerii, iusti praetoris sui, lugentis consolatio 1497
Fama Salonaei nunquam reticenda palati,
Regia littorei deliciosa soli,
Dalmaticas inter celeberrima gloria sedes,
Spalaetum, priscae nobile gentis opus:
Cur ita caelestes furibunda uoce fatigas,
Sauciat heu superos cur tua lingua deos?
Quae noua causa mali? Vesanis pectora pugnis
Nuda quid incessas? Quid sine fine premis?
Ah gemis et tantos dic cur profundis in imbres?
Pallida quid facies, quid sibi maesta uelit?
Me miserum, laceras sparsos sine lege capillos,
Mollia sanguineis unguibus ora notas.
Sera nimis longae latitant monumenta Salonae,
Alta ruinosas contegit herba domos.
Aequor in immensum curuus designat arator:
Hic erat antiqui principis alta domus.
Hac super inducto crepitabat lympha meatu,
Conueniens oculis hic puto scena fuit.
Amphitheatralis fuit hic pulcherrima circi
Forma, cauernosis eruta fornicibus.
Obliterata diu lacrimis te spargere regna
Si iuuat et turpi flere subacta situ,
Longior emineat maioris copia luctus,
Protinus adueniat causa dolenda tibi.
Moenia semiruto prodibunt Martia uultu
Et Capitolini limina quassa Iouis.
Tum ueteris fractae surgent Pandionis arces,
Cecropis hospitium Palladiumque uetus.
Inde draconigenae monstrabunt uulnera Thebae,
Innumeras misera conditione fores.
Laomedontis opus Phrygii, lacrimabile regnum,
Exseret euersum Troia superba caput.
Num cinerem precor esse putas Carthaginis altae;
Nil habet ostendat quid superesse sui?
Sunt aliae centum deleti nominis urbes,
Quas erit insanus credito flere labor.
Oppida mille iacent uariis tumulata ruinis:
Omnia sunt aeuo comminuenda graui.
Longa dies tanti prohibet reminiscier aestus;
Imminuunt quod non saecula longa malum?
Contrahe lora precor, lacrimarum pelle dolores,
Omnia sint habitu candidiora tuo.
Cernimus, ut maestum paterno in funere natum,
Hic stetit Aspalatum, talia uerba gemens:
"Non mihi sollicito priscas deflere Salonas
Est animus tristis, non ego uana queror.
Regna uetusta fluant: grauius sub corde fouemus
Vulnus et est gemitus altera causa mei,
Altera cura; dolor non hic mea pectora uersat;
Parcimus excidiis funeribusque rogis.
Saeua iubes nostri retegam monumenta doloris,
Haec gemebunda mei signa doloris habe:
Ramnerius Veneta praetor modo missus ab urbe,
Sedibus e superis uenerat immo deus.
Traxerat hic secum comites, moderamina clari
Caesaris, Herculeum Romuleumque decus.
Erigones habitus formosae, sancta Catonis
Nomina, Cornelios, Paule, tuosque sales.
Hic Lycias secum sortes, Dodona uolucres
Quas alit, horrendae uexerat antra deae.
Traxerat hic secum caeci pia facta Metelli,
Pectora sacrifici religiosa Numae.
Hic Nasamoniacis docuit quae corniger aruis
Hammon Apollineo sanctus ab ore dabat.
Hunc fuerat comitata biceps prudentia Iani,
Regule, uelle tuum propositumque tenax.
Hunc si uidisset tenebroso in carcere quondam,
Credibile est uinctus Cimber in arma ferox
Diceret: "Heu Marium nequicquam nostra ferire
Dextra potens: uincor nobilitate uiri."
Omnia iura, decem tabulas, callebat Athenas,
Huic medio clausum pectore numen erat.
Si Samium perhibent, prisco si tempore constat
Egeriam sacro consuluisse Numae,
Quis Lacedaemonium dubitat didicisse Lycurgum
Te fora, te leges, diue Iacobe, tuas!
Qua fera corda trucis populi grauitate regebat,
Consilium uiduis qua pietate dabat!
Vt fuit oppressi felix tutela clientis,
Omnibus hic miseris quale leuamen erat.
Fur erat innocuus duce quo, nemus omne silebat;
Castior Hippolyto turpis adulter erat.
Hoc duce miluus erat tenuis gallina, molossus
Parua catella, ferox agna nouella lupus.
Clodius hic grauior semper grauiorque Milonum
Turba fuit, nocuis hac regione locus.
Mansueuere quidem feritatis pectora, nullo
Pressa metu, nulla lege uetante tamen.
Aurea saecla puto fuerant quo tempore, talis
Hic stetit; extabant horrea plena mihi.
Vndique uitifero faciebant munera Baccho
Agricolae, Cereri rustica liba dabant.
Tot Campanus ager nec habet Methymna racemos,
Prela tot Albanis non maduere iugis.
Gargara tot segetes, Libycis non area campis
Diues hiulca terit dum Canis ora rigent:
Musta sub autumno calcabat turbida rubro,
Quot meus agrestis farra tegebat humo.
Forte famem, nullam norant sua tempora pestem:
Ah peream si non hic puto numen erat!
Nil nisi Laetitiae restabat condere sacrae
Templa, Diocletio constituenda foro.
Gaudia tot fuerant quo cum, felicia quo cum
Vota, reor uotis fertiliora meis.
Quam cito laeta fluunt, subitas mutantur in horas,
Tempora praecipiti flant leuiora noto.
Heu heu Ramneriae discessit gloria prolis
Inclita, turbauit tot bona nostra modo.
Aurea saecla, fidem, probitatem, gaudia nobis
Abstulit exigua cimba cauata trabe.
Num tibi iusta mei patuerunt signa doloris?
Num queror in cassum? num leuis esse feror?
Gaudia num fundes uideam cum flere puellas
Cum puerisque senes, compita, saxa, solum?"
Haec ait, alloquio subiunxi pauca benigno
Tunc ego: "Confiteor, iusta querella tua est
Confiteor, titulis fuit hic generosus auitis,
Vir erat ingenua quis probitate neget?
Viuit at et dulces uiuunt sua pignora, nati,
Praesidio Venetae saepe futura togae.
Viuit amor patriae, pietatis forma supernae,
Viuit natorum maximus ille pater.
Eximium laudis specimen, castissima coniunx,
Magnificae uiuit gloria rara domus.
Crescit honos passim, crescunt propaginis altae
Stemmata, iam generos, iam uidet ille nurus.
Iam tenet in gremio decus imperiale uerendum,
Monstrat auum simili iam ore suus nepos.
Inclita pennigeri uolitant uexilla leonis,
Vndique iam Venetum transilit astra decus.
Indica purpureus Titan qua regna colorat
Et nitidum rutilo fundit ab ore iubar;
Qua patris Oceani nympharum turba iugales
Solis anhelantes excipiendo leuat,
Torrida zona rubet Scythiae qua stagna niuosae
Sarmaticis plaustris exagitata rigent.
Cura sancta patrum felici brachia motu
Explicat et latius imperitata patet.
Hac cum Rhamnerium surgit decus, alta per aeuum
Fama uolat, uolitet sed sine fine precor."
99r
79. Ad sanctissimum dominum d. Paulum tertium, totius Christianae rei publicae diuino nutu pontificem maximum, quod oppidum Chlissae conseruando plurimae sacrosanctae fidei nationes saluabuntur elegia 13. 10. 1534 - 31. 8. 1536
Paule, triumphalis non ultima gloria Romae;
O Capitolinae nobilitatis honos!
Alme pater, toto nihil est quo sanctius orbe;
Pontifices inter lux ueneranda sacros.
Clauiger aeternae deitatis maxime, salue; [ERROR: no reftable :]Pontificae dignitatis laus:
Cui Deus in terris ius dedit omne suum.
Omnimodas tribuere uices cui numina sancta,
Flaminis ut summi nobilitetur apex.
Quem penes est nostrae felix tutella salutis,
Ad superos per quem leue patescit iter. [ERROR: no reftable :]Optimi pastoris erga commissum gregem vigilantia:
Cymba procellosis Petri non fluctuat undis
Quo duce, praecipites nec timet illa notos.
Quo pastore lupus clauso non instat ouili,
Grex satur at circum pascua laeta salit.
Suppliciter tristis caelestia numina uexas
Fundis et ad superos uota precesque tuos.
Pro populi feritate tui, pro crimine, ut Abram,
Niteris offensum conciliare Deum. 99v
Sordidiora lauas tu nostra piacula, Moses
Vt sacer humanum lauerat ante nefas.
Ergo salutiferi decus immortale magistri,
Illyricis populis auxiliare, precor.
Adria deserta est, subiecta potentibus armis;
Turcarum insidiis Adria paene perit.
Dalmatia infelix uacua est opibusque uirisque;
Vrbibus euersis nocte dieque gemit.
Sensimus aduersam diuini numinis iram;
- Proh dolor! - iratos sensimus esse deos. [ERROR: no reftable :]Christicolarum ob eorum delicta afflictio:
Barbaries truculenta, ferox, immanis, acerba
Continuam nobis praebet amaritiem:
Virginibus raptis trucidantur paruula matrum
Pignora, pectoribus dissociata piis.
Insolita feritate senes trepidaeque puellae
Hoste lupis tamquam dilacerantur oues.
Ducimur heu miseri captarum more ferarum
Per iuga, per salebras insuetasque uias.
Prouehimur nudi, uinctis post terga lacertis,
Quam procul a patrii nos regione soli. 100r
Omnia plena madent lacrimarum fontibus, urgent
Nos mala tot, luctus perpetuusque dolor. [ERROR: no reftable :]Turcarum erga cultum veri Dei irreverentia:
Turba ferox urunt rapidis quaeque obuia flammis:
Frugiferos cultus et cereale satum.
Vndique sanctorum fumant delubra deorum;
In laribus propriis undique flamma micat.
Prostibula in templis, sordes altaria circum
- Proh scelus! - alipedes et stabulantur equi. [ERROR: no reftable :]Carmen intercalare:
Christe, nefanda tuis committit turba sacellis:
Affer opem, Christi qui geris alme uices!
Viuimus et uitae desunt alimenta misellae:
Quicquid abest gladio, subtrahit aucta fames.
Adde quod accedunt saeuae contagia pestis
Saepius his damnis temporibusque locis. [ERROR: no reftable :]Comparationes:
Haud secus expertum iam saepe pauescimus hostem,
Quam pauet iratum quassa carina fretum.
Turcarum obscenis nostrates ultibus horrent,
Horret ut inspectis agna tenella lupis.
Non minus incursant hostes truculentibus armis,
Terrificas nobis incutiendo minas,
Pinifero aduersis Pindo quam flatibus instat
Eurus et hinc boreas, hinc zephyrusque notus. 100v
Christicolas uendunt miseros per compita Turcae:
Affer opem, Christi qui geris alme uices.
Distrahimur, premimur trans aequora mittimur, heu heu
Libera uenduntur corpora capta dolo. [ERROR: no reftable :]Fidei Christianae indignitas:
Proh dolor! - ut pecudes agimur ratione carentes,
Pro quibus est caeli gloria passa crucem.
Crux ueneranda quibus summum patefecit Olympum,
Pollicita est nullos posse timere metus. [ERROR: no reftable :]Confessio delictorum:
Crimine sed quoniam diuina potentia laesa est,
Tam foedum fas se crimine crimen alit.
Iam Phaethonteas meruissent nostra fauillas
Crimina, criminibus accumulata nouis;
Deucalionis aquae non possent tergere nostrum,
Nec maris Oceani tolleret unda nefas.
Christicolas quoniam delicti paenitet, oro:
Affer opem, Christi qui geris alme uices!
Ignoscunt quodcumque scelus pia numina prauis,
Si, quid agant, prauos paenituisse patet.
Criminibus parcit cunctis clementia diuum,
Crimine peccantes si doluere suo. 101r
Parcere commissis non dedignabere nostris,
Omnipotens, fateor, nos meruisse necem. [ERROR: no reftable :]Veniae exoratio:
Da potius letum quam tot dispendia uitae:
Non licet ulterius tanta pericla pati,
Qualiter anne uides in nos tua uiuit imago;
En tua sub nostra stigmata fronte nitent.
Nos tua forma sumus, diuino semine nati;
Ipse suum nomen, Christe, tuere precor. [ERROR: no reftable :]Auxilii per detestatonem mysteriorum postulatio:
Christe, precor, miserere, precor, uiden' ecce perimus:
Affer opem, Christi qui geris alme uices!
Affer opem, sic te crucifixi gloria Regis
Sistat ad excelsi regna beata poli. [ERROR: no reftable :]Corona spinea:
Affer opem, tibi sic spinis redimita corona
Ornet honoratum terque quaterque caput. [ERROR: no reftable :]Concreti sanguine crines:
Affer opem, sic te concreti sanguine crines
Illaesum praestent caede, cruore, nece. [ERROR: no reftable :]Extensio manuum:
Affer opem, sic te passis amplexibus orbis
Accipiat contra barbara signa ducem. [ERROR: no reftable :]Fixura pedum et manuum:
Affer opem, fixura pedum fixura manumque
Figat in hostiles sic tua uota manus. 101v [ERROR: no reftable :]Lancea:
Affer opem, sic te sanctissima lancea semper
Protegat a cunctis liberet atque malis.
Affer opem, sic te durissima uincula stringant
Ad commune bonum propositumque tenax. [ERROR: no reftable :]Spongia:
Affer opem, tenui sub arundine spongia sic te,
Ad superos tumidum nobilis ardor agat. [ERROR: no reftable :]Poculum fellis:
Affer opem, tibi sic tristissima pocula fellis
Admoneant animum tristia posse pati. [ERROR: no reftable :]Columna:
Affer opem, tua sic capitolia sancta columna
Fulciat, exitii non subitura luem. [ERROR: no reftable :]Vexillum crucis:
Affer opem, uexilla crucis ueneranda beatae
Signiferum statuant te super astra suum.
Omnia sic demum passi mysteria Christi
Auxilio tibi sint: auxiliare tuis.
Anne uides quantis miseri submergimur undis,
Quam tetrica positi conditione sumus?
Anne uides quantis premimur nos casibus ecce,
Damnorum extremus quam prope limes adest?
Quod petimus dabitur; uotorum summa piorum
Cedet et afflictis affluet omne bonum. 102r
Castrum fore tuo defensum numine Chlissae,
Ni cadat hostiles deueniatque manus.
Quod quia nescitur, paucis, aduerte, docebo;
Admoneam mentem quo, pater alme, tuam. [ERROR: no reftable :]Chlissae descriptio:
Montibus Illyricis locus est in uertice celso
Arduus; ipse suo prouocat astra iugo.
Praecipuam posuit stabili munimine sedem
Cui natura loco, daedala, larga, potens.
Viribus haec hominum non est superabilis ulli,
Arx auibus uix est, uix adeunda feris. [ERROR: no reftable :]Chlissae etymologia:
Hanc ueteres Graio dixerunt nomine Chlissam,
Quod bene finitimos clauderet illa locos.
Clauis enim tamquam remorantia limina claudit,
Chlissa uiam reserat, Chlissa uiamque serat. [ERROR: no reftable :]Laus virtusque comitis Petri Crusich:
Audierant hostes aberat quod praetor ab arce,
Crusicius clara nobilitate potens.
Vir probus et prudens totiensque expertus in armis;
Dextera magnificum quem facit atque fides.
Hic quia defendens contruserat omnia castrum,
Forte peregrinam circumiebat opem. 102v
Restitit hoc castrum spoliatum munere uitae;
Cui nec erat potus, nec cibus ullus erat.
Protinus aduersum conflatis uiribus agmen
Venit et hanc circum castra superba locat. [ERROR: no reftable :]Commissarii strategema et laus:
Praetulerat quoniam sollers uigilantia castro
Praesidium, tribuit quod tua sancta fides;
Numina magna deum, pater o sanctissime, pectus
Admonuere tuum, quod cito misit opem.
Qua nisi iuuisset te committente Iacobus
Hermoleos, certe perdita Chlissa foret.
Hic quia consilio praeuiderat omnia miro,
Praesidium castro nocte dieque tulit.
Hoc ubi cognouit uana spe lusus at hostis,
Fortiter accensus, castra leuare iubet. [ERROR: no reftable :]Gratiarum relatio:
Talia Chlissa uidens animis plaudentibus tolli,
Exhilarant curas, thurea dona cremant.
Te celebrant uotis laetum paeana canentes;
Te seruatorem constituere suum.
Nos quoque uitales Chlissa qui ducimus auras
Pendet et a cuius nostra salute salus,
Offerimus dignas tanto pro munere laudes,
Mille tibi grates turba recepta refert. 103r
Dona dedere tuae pietatis maxima nobis,
Quod liceat uita prosperiore frui.
Vna dies Chlissam seruauit sola, salutem
Omnibus et nobis praestitit una dies.
Viuimus hic quod nos, tribuit tua mansuetudo;
Quod procul hostis abest, haec tua cura fuit.
Quod sperare tuus suasit meliora Iacobus,
Illius et praestans sollicitudo tuum est.
Hic parat, aduersis extinguat ut hostibus alas
Addat et ut nostris spemque animumque fidem. [ERROR: no reftable :]Portus Salonitani descriptio qui est prope Chlissam:
Firmius hic castrum ualido munimine firmat,
Obstruit obstructum calce uirisque locum.
Subiacet huic portus castro tutissimus; omnes
Acciperet classes, quas reor orbis habet.
Stant in eo latices fracti maris, insula circum
Claudit et oppositum temperat illa fretum.
Funibus hic tortis non est opus, ancora fessas
Non retinet curuis dentibus ulla rates. [ERROR: no reftable :]Quod spatio XX horarum Salonis Anchonam hostes transfretari possent:
Ostia per medium gratissima fluminis extant,
Ex quibus haud subitis exit Iader aquis.
Haec loca si raperent Turcae (procul omen abesto!), 103v
In gremio Latii barbarus hostis erit.
Litus in Hesperium, qua Dorica cernitur Anchon
Hora uehet Turcas hinc duodena rates.
Tota Liburna cadet sedes, si Chlissa peribit;
Illyris, Istrenses Adriacusque sinus.
Dalmatia imprimis Segniensis et ora, tot urbes,
Tot Choruatorum regna beata ducum.
Additur Italiae regio regionibus istis
Armisona, innumeros haec habet orbis equos.
Haec est ora Tagum uincit quae uincit et Hermum;
Diues opum, celebri classe uirisque potens.
Sola ducum genitrix, regnorum sola potestas;
Sola triumphatrix, sola perenne caput. [ERROR: no reftable :]Turcarum potentia:
Barbarus hostis habet Scythicas orientis et oras
Quaque tepet Mediae zona perusta plagae. [ERROR: no reftable :]Conclusio cum adhortatione in Turchas:
Restat ad occiduam sibi nunc protendere Thulem
Nomen, et hic princeps totius orbis erit.
Quare age barbariem Latio depelle superbam;
Finibus Ausoniis Turcica bella moue.
Sanguinolenta feri procul hinc, procul arma tyranni,
Pellito magnanima signa profana manu. 104r
Porriget alma fides animosae praemia dextrae
Grandia, subsidium Virgo beata dabit. [ERROR: no reftable :]Commendatio Chlissae, a qua salus nostra pendet omnis:
Omnipotens clipeum, traddet tibi Filius ensem;
Aegide concludet pectora Pneuma sacrum.
Clauiger o caeli, clauem defendito terrae,
Quae uarios populos et tua regna serat.
Donec erit castrum Chlissae sub nomine Pauli,
IIlyris, Ausoniae nec ruet imperium. (Finis laus Deo)
107v FINIS
Previous section


Frano Božićević (Franciscus Natalis) (1469–1562) [1497–1536], Francisci Natalis laudationes Spalati (1497–1536), versio electronica (Naučno delo, Beograd), Ed. Miroslav Marković [word count] [1001fbn-carmina-laudes].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.