Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Quinetiam longius infausti homines progressi sunt. Nam plane perinde praecipuarum rerum ac vocabulorum sacrae Theologiae definitiones, ex illa sua inepta Philosophia acceperunt: et tanquam principia quaedam in Sacras literas importarunt: sicut Mathematici initio singulorum librorum ac materiarum quasdam definitiones suo arbitrio assumunt, eisque tanquam principiis quibusdam in toto Opere utuntur. Quemadmodum enim Euclides initio definit, quid nam vocet punctum, lineam, superficiem, triangulum, quadrangulum, circulum, corpus, et similia: sic etiam scholastici Theologi, a suo barbare translato maleque intellecto Aristotele mutuantur rerum ac vocabulorum primariorum in omnibus mysticis libris definitiones: ut, quid sit voceturque Peccatum, quid Iustitia, quid Fides, quid Iustificatio, quid Lex, quid Evangelium, quid Bonum opus, quid Caro, quid Liberum arbitrium, quid Imputatio, quid etiam Mors: quid item Ratio valeat, quid Intellectus intelligere ac Voluntas boni velle possit.

|