Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous section

Next section

I

IACERE aliquem, cuius fortuna afflicta sit, aut qui alioqui abiecto et prostrato est animo, etiam Latini per metaphoram dicunt. Sed haec metaphora apud Hebraeos etiam ad Deum transfertur: qui tunc iacere, ac etiam dormire dicitur, cum pro suo inenarrabili consilio, sinit impios contra se, veram religionem, ac pios, pro arbitrio, atque adeo etiam cum successu tumultuari et grassari. Contra autem cum incipit suos gloriose tueri et suam gloriam nomenque contra impios vindicare Surgere dicitur: sumpta metaphora ab hominum actionibus, qui iacendo nihil eximium praestare possunt: sed si quid agere volunt, surgere eos necesse est. Sic et de hominibus iacere et surgere dicitur. Sed de hominibus haec phrasis, significat etiam veluti securitatem quandam, et divinam providentiam circa eas: ut Psal. 3 Ego iacui, dormivi et evigilavi, quoniam Dominus suscepit me. i. quicquid ago, securus ac tutus sum, quia Dominus circa me vigilat, me profundum stertente. David dicitur iacere fecisse Moabitas, eosque funiculo mentusese: 2 Sam. [8.] i. iussit eos prosterni humi, et ita perinde eos in diversam conditionem aut fortunam distribuisse, sicut funibus solum ipsum dimetiri ac distribui solet Iacere faciam in carbunculis lapides tuos. i. fundamenta tua erunt carbunculi: Isaiae 54. seu extruêris ex preciosissimis lapidibus.

IACIO, Heb. 11. Fide Sara percepit vim iaciendi seminis, id est, concipiendi seminis. Iacere, quod viri est, pro accipere ponitur, quod est mulieris: alterum relativum pro altero.

IACOB, praeter quam quod est nomen proprium a supplantando ductum, significat etiam populum Israeliticum, sicut et Israel quorum utrunque in prophetis, etiam pro Christianis post ascensionem conversis usurpatur Aliquando etiam decem tribus, quae se a Iuda separaverant, constituto proprio rege ac regno, denotat reliqua. n pars Israelitarum Iuda usitate nominabatur.

IACULUM, alias pro sagitta, alias pro aliquo maiori telo in hostem iacto: ut sunt pila, et similia. Fuit autem aliquando moris in bellis, praesertim in defensione civitatum, ignita iacula in hostes, et eorum machinas, et vicissim in domos ac aedificia iacere: ut in Livio de iactis phalaricis in oppugnatione Saguntina, legitur. Dupliciter ergo talia tela laeserunt, nempe ferro et igne. Hinc igitur sumit Paulus per metaphoram, appellationem venenatissimarum tentationum et machinationum, quibus nos varie Satan oppugnat, praesertim in prima tabula. Quare scuto fidei firmissime verbo Dei in haerendo, tales ictus excipiendi et repellendi sunt.

IACULATORES, in Sacris literis nonnunquam Sagittarios significant: ut Gen. 21. Habitavitque in deserto fuitque vir iaculans arcu. pro venator, sagittarius, ac inde sese alens. Gen. 49. Iaculabuntur eum sagitarii: pro, multos habebit hostes. Sic et 1 Sam. 31, legitur, quod Saul metu iaculatorum aut sagittariorum semet interfecerit.

-- 213 --

401/402 IANUA: Psal. 78. Mandaverat nubibus desuper, et ianuas caeli aperuerat, ut plueret Mam super eos. Poetica hypotyposis est, a rebus humanis sumpta, qua ornatius, efficacius et splendidius dicitur, quod simpliciter exponi poterat, Deum illis caelitus Mannam largitum esse. lanuam aut ostium esse apertum Evangelio crebro dicit Paulus Col 4. id est, locum et occasionem docendi ac propagandi Evangelii: quod et Latini dicunt fenestram esse apertam.

IBI, adverbium temporis, crebro abundat. Iere. 35. In terra, in qua peregrinabimini ibi. Genesis 21. In loco, in quo ipse est ibi. Sic et saepisime alias.

IDEM sapere aut sentire, est eadem sententia aut mente cum aliis fratribus praeditum esse. Hoc Paulus precatur Romanis capite 15. Idem inculcat 2 Corint. 13. inquiens: Idem sapite, pacem inter vos habete. Sic et Philip. secundo ac tertio .

IDIOTA, Paulo Graece significat indoctum et plebeium hominem. 1 Cor. 14. Qui supplet locum idiotae, quomodo dicet Amen? Aliqui vertunt, in docti. Videtur autem ideo ineruditus vocari idiota, quod tantum propriae domui praeest tantum propria privatave negocia tractat: non est idoneus ad publica munia, aut communes toti societati res tractandas. nam ἰδίος Graece proprius est.

IDIPSUM, vel in idipsum, vertit saepe vulgata versio adverbium Hebraeum יחד Iachad, quod proprie significat una, simul: ut Ps. 4. In pace in idipsum dormiam, et requiescam: id est, simul dormiam et quiescam. Psalm. secundo , idem adverbium vertit In unum: Principes convenerunt in unum: id est, simul, una.

IDOLUM, proprie est simulachrum aut imago. et quia imagines Ethnici et impii Iudaei coluerunt ut Deum, ideo paulatim quadam catachresi invaluit, ut omnis pravus Dei cultus idololatria sit vocatus. Idolum igitur primum significat ipsam statuam, cultus divini gratia factam 1 Cor. 12. Scitis quod gentes fuistis, et ad muta idola cucurristis. Sic et Psalm. 112, ea pingit inquiens: Oculos habent, et non vident: aures habent, et non audiunt, etc. Secundo significat ipsum cultum idololatricum. Sic Paulus dicit idola nihil esse, 1 Cor. 8 et 10. i. res per sese mortuas, inefficaces et adiaphoras. Sed quia sint directae ac ordinatae ad gloriam cacodaemonum, et contumeliam Dei, ideo fugiendas esse. Alii intelligunt per idolum ipsos Deos, quos gentiles sibi somniabant, quibusque statuas erigibant, nempe Saturnum, Iovem, Martem, Iunonem, etc. Eos ergo commenticios Deos aut somnia Ethnicorum dicit Paulus nihil esse, nec prodesse nec obesse posse: ideo mox veluti semet explicans, addit, nullum esse Deum praeter unum. Sit ergo haec secunda significatio Idoli, cum ponitur pro illis fabulosis diis. Tertia eius significatio est cum pro quovis falso cultu ponitur. ut 2 Cor. 6, Quae concordia templo Dei cum idolis. ubi templum Dei ipsos pios per metaphoram significat. In hac significatione idololatria dicitur esse opus aut effectus carnis, Gal. 5. i. homines renatos perinde sua natura a vera religione in idololatriam ruere, ut lapis deorsum tendat. Sic quoque Paulus iubet fugere idololatriam, 1 Cor. 10. Quarto, etiam verus Dei cultus quamprimum paululum a mandato ac ordinatione eius declinat, pro idololatria habetur. Sic Sola loci mutatio, aut sacerdotum ex alia tribu assumptio, faciebat exuero cultu idololatricum. Denique omnis fiducia a Deo in creaturas translata, idololatria est. Sic Paulus avariciam vocat idololatriam, Coloss. 3. Ephes 5. Paulus in priori ad Cor. prohibens convivia in templis idolatricis, dicit adhuc aliquos cum conscientia idoli comedere tanquam idolothyton. i. vel metuendo ac aliquo modo venerando idolum: vel etiam mala et accusante eum propria conscientia, tanquam peccantem eo facto.

IDUMAEORUM, seu Edomitarum nomine crebro in Sacris literis acerbissimi hostes Israelitarum indicantur: quia ut in utero illi duo gemelli Esau et Iacob collidi caeperunt, ac ipsi postea inimicitias exercuerunt, ita et posteri eorum fuerunt perpetuo sibi invicem infensi. Isaiae 34 et 63. Significat porro typice hoc idem nomen Idomitarum, omnes impios et adversarios verae Eccles.

IECUR, fons sanguinis est, in quo porro a Scriptura anima et vita collocatur. Effundi iecur: id est, fontem vitae, pro exanimari poni solet. Thren 2 Effusum est in terram iecur meum, propter contritionem filiae populi mei. i. prorsus exanimatus, et quasi mortuus sum Alio qui pro fonte amoris, ac praesertim rei venereae poni solet, eoque nonnunquam concupiscentiam significat. Proverbiorum septimo . Donec transeat sagitta iecur eius. id est, donec incidat in extremum ac praesentaneum exitium.

IEHOVA. De hoc nomine olim aliquid in priori editione Hebraismorum dixi: Item aliquanto plenius in fine libri de iustificat. evulgavi, et huic quoque libro adiiciam. Hic igitur tantum quasdam paucas obscuriores locutiones exponam. Habetur aut assumitur hoc nomen a Deo tanquam proprium, illique soli conveniens, Exo. 3 et 6. ubi etiam dicit, se patribus sub hoc nomine non revelasse. cuius dicti variae interpretationes afferuntur. Mihi autem maxime hae duae probantur: quod vel revera hoc nomen patrib. ante Moysen non fuerit revelatum, etiam si Moyses postea scribens historiam Geneseos, crebro hac voce utatur: sicut solent recentiores scriptores, sui temporis sermone ac nominibus locorum interdum et personarum in describendis vetustissimis rebus gestis uti. Vel si sonus ipse nominis notus fuit, tamen mysterium etymologiae non satis fuit illis notum: nempe quod hic ipse Dominus loquens et agens cum patriarchis, sit futurus ipsorum unicus servator ac Meschias ut hoc prolixius in praedicto Libello exposui. Porro, hoc nomen forte Latini ab Hetruscis et aliis vicinis, qui hebraico sermone olim usi sunt acceperunt, et suo Iovi attribuerunt: sicut et nomen Roma, a Ramma, quia in septem collibus sita fuit: et vox Numa, dormitator, quia non fuit strenuus bellator, ut Romulus: ideo Martius ille populus dormitatorem vocavit: et Saturnius, aut Saturnia a latitando: ac thrion bos a thor: aliaque plurima. Nero, teste Suetonio terribilem et strenuum lingua Hetrusca significat: quod plane Hebraeum Nora est. Ventus Iehovae, pro vehementi, aut etiam divinitus excitato, et plane miraculoso. Oseae 13. Veniet auster ventus Iehovae, a deserto ascendens. 2 Samuel. 5. Egredietur Iehova ante te, ut percutiat Philistaeos. quod aliqui interpretantur de angelo Iehovae, aut Domini. Sic Iud. 6 . eadem persona modo angelus Iehovae, modo ipsemet Iehova nominatur. Fit autem hoc ideo quod licet filius Dei sit verus ac substantialis Deus: tamen in tota actione cum populo Dei, etiam ante incarnationem, multo vero magis postea, pro famulo ac legato patris sese gerat ei sit obediens, eum invocans, eum suum esse Deum testificans, omniaque in eum tanquam in Deum ac Dominum suum referens. Coram Iehova esse, aut stare, alias significat coram tabernaculo et arca comparere, esse aut stare: quia Deus promiserat Israelitis, se in arca esse habitaturum, ibique omnes ipsum quaerere et invocare debere. ut Exod. 6 iubet reponi vitrum Manae coram Domino in arca foederis. et Num. 23 ac Deut. 12, Israelitis mandatur, ut procedant armati ad bellum coram Domino. i. ante arcam, in qua habitabat Dominus. Iud. 11 locutus est Iephte omnia verba coram Iehova in Misbach. i. coram arca et tota populi congregatione. Sic Anna dicitur multiplicasse orare Domino, 1 Sam 1 Alias significat coram sacerdotibus ac iudicibus, inter quos etiam erat ipsemet Dominus, Deut. 19, Tunc stabunt illi duo viri Goram

-- 214 --

403/404 Iehova. id est, coram sacerdotib. ac iudicibus per quos Iehova iudicabat, et inter quos erat tanquam primarius iudex et iuxta illud Christi: Qui vos audit, me audit. Alias coram templo Domini, in quo erat arca. Et omnes filii Iehudae stabant coram Iehova: 1 Regum 9. id est, coram templo aut arca.

IEIUNIUM. Vocem hanc exposui proprio scripto (quod et in fine huius Operis adiiciam) unde quid fuerit ieiunium plene cognoscere potes. parit autem quosdam Idiotismos, de quibus breviter dicam. Ieiunium Sanctificare: Ioel primo : est, homines ad publicam poenitentiam vocare. Solebant enim, praeter illas constitutas dies afflictionum, etiam suo arbitrio sacerdotes et magistratus, in omnibus gravioribus periculis, indicere populo solenne ieiunium, admonere de agnoscendis ac deplorandis publicis ac privatis peccatis: quem sui animi dolorem publicis ac externis notis testabantur sordidati, aut etiam in cilicio aut sacco incedentes, cinere se aspergentes parciusque et viliori cibo utentes. Tunc etiam frequentius conveniebant ad audiendum verbum, et sacrificia offerenda, faciendasque eleemosynas: tunc instaurabant disciplinam, et severius inquirebant in scelera facinorosorum, eosque castigabant. Sic et Iezabel iubet indici ieiunium: primo Reg. 21 , ut ea occasione Nabotum, falso blasphemiae insimulatum, interficeret. Sic et rex Ninive suis indixerat ieiunium, minante illis exitium Iona. legitur. n. cap. 3. Homo et iumentum, boves et pecora non gustent quicquam, nec ad pascua ducantur, aut bibant aquam, sed operiantur saccis homines et animalia, etc. Genua mea debilitata sunt a ieiunio: Psal. 109. i. totus sum factus debilis, Psa: 35. Affligebam ieiunio animam meam, et Psal. 69. Flevi in ieiunio animae meae. i. ob nimium cordis mei dolorem, quo cruciabar. ubi etiam descriptio ieiunii habetur. Ieiunus etiam pro esuriente, extra religionem, usurpatur. ut Matt. 15. Ieiunos dimittere nolo. i. esurientes. Sic Act. 27, Cum multa ieiunatio fuisset. i. cum prae moerore et gravi tempestate diu cibo potuque abstinuissent, et pene fame confecti essent. In hac significatione utuntur medici, cum vetant corporis exercitium ieiuno ventriculo.

IGNIS admodum varias, et nonnullas obscuras locutiones in Sacris literis parit, quas ordine exponam. Primum autem, idque admodum crebro, ponitur pro quavis re valde laedente, ut Psal. 66. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in terram irriguam. i. varia pericula perpessi sumus. Eadem locutio est et Isaiae 43, quod Deus ex igne suos liberabit. Sic videtur accipiendum et illud Terentianum, Ex igne cibum petere: pro, ex summo periculo victum petere ac quaerere. Isa. 26 dicitur, Ignis absumet hostes tuos. Prover. 16. Impius est labiis suis quasi ignis ardens. Sic et Isa. 9 minatur Deus ignem Assyriis obsidentibus Hierosolymam: quos tamen non visibilis ignis absum percusisse, sed angelus percussisse dicitur. Psalm. 78, Iuvenes eorum consumpsit ignis. Sic et carbones ignis, Romanorum 12, et Proverb. 25. ubi dicitur, quod benefaciendo adversario congeremus carbones ignis in caput eius: id est, quod non possimus gravius laedere impios adversarios, quam benefaciendo. sic enim nos illis accumulare iram Dei. Sic Amos secundo : Mittam ignem in domum Asael: pro perdam eam. Ezek. 30: Cum dederit ignem in Aegyptum. Psalm. decimo : Ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum: id est, tristissimae quaeque poenae. Secundo, ira Dei saepe per ignem aut flammam exprimitur: sive ob causam efficientem, quod ira est quaedam accensio cholerae, qua ratione tales locutiones etiam Latinis sunt usitatae: ut cum dicunt incandescere, inflammari, ardere, flagrare, exardescere, aut accendi ira. aut succensere alicui etc. Unde porro et ad Deum anthropopathos transfertur, sive ratione effectus irae divinae, quae perinde miseros homines, contra quos incanduit, absumit, ac ignis stipulas. Sic Deuteron. quarto , Deus dicitur esse ignis consumens. et trigesimo secundo , ignis succensus in furore Dei. Et, Ardebit ignis meus usque in infernum inferiorem. Isaiae sexagesimosexto : Quia igne Dominus iudicabit, et gladio omnem carnem. Vide ibi plura. Psalmo octuagesimo octavo : Usque quo Domine exardescet, ut ignis, ira tua? Ezek. 21. Ignem furoris mei sufflare faciam in te. Psalm. decimooctavo : Ignis ex ore eius consumpsit, carbones accensi sunt ab eo. Ezek. decimoquinto : De igne egressi sunt, et ignis alius absumet eos. Tertio, ignis ponitur pro tentationibus, exploratione, et mundatione: sumpta metaphora ab excoctione metallorum. Psalmo decimo sexto : Igne me examinasti. Sic et D. Paulus 1 Corinthiorum tertio dicit, structuram religionis ac doctrinae igne examinari, et stipulas ac ligna male super fundamentum Christi extructa consumi, ipsum autem fundamentum immotum manere: ut semper, cum Deus instaurat religionem experientia docet et docuit, hoc tempore et olim, quibus multae multorum hominum plantationes ac nuga ex Ecclesia expurgatae sunt. Psalmo decimo octavo : Eloquia Domini igne examinata: id est, verissima ac certissima, et innumeris experimentis comprobata: quod vera, certa salutariaque sint. Quarto, ponitur nonnunquam ignis pro verbo Dei, quia axurat opera diaboli, nempe idololatrias, et veterem Adamum cum suis fructibus et denique, quia etiam mundum ipsum oppugnet. Sic Ieremiae quinto et 23 . Verba mea quasi ignis. Item, Ponam verba mea in ore tuo, in ignem. i. ut sint veluti ignis omnia consumens. Quinto, quia bellum magna ex paru geritur istis duob. pessimis instrumentis, nempe gladio et igne: ideo crebro per ea significatur bellum. Porro quia Christus veniens, ut destruat opera diaboli, et mundum ipsum una cum suo bene armato principe vincat ac expugnet, etiam quoddam spirituale bellum indicit et geri per suos milites, nempe per omnes Christianos, praesertim autem per doctores cum praedictis suis hostibus: ideo toties inculcat, se non venisse ut pacem, sed gladium et ignem in terram mittat: nec se quicquam magis optare, quam ut ardeat et ferveat vel vehementissime. Sexto, ignis aliquando etiam ipsum Spiritum S. notat, quia et vivam et ardentem quandam flammam zeli in pectore piorum accendat, et omnes pravas ac impuras Satanae, mundi, et veteris Adami sordes in homine reliquas adurat et consumat. Ideo dicit Baptista, Christum baptizaturum esse Spiritu S. et igne. i. ardentib. motib. charitatis et zeli in corde excitatis. Sic Iere. dicit, se voluisse tacere verbum Dei: sed exarsisse in medio sui, ut ignem clausum: ubi zelus et conscientia excitata indicatur. Sic Psal. 9. Accenditur ut ignis zelus. In hoc sensu de sale ac igne Spiritus aliqui intelligunt illud Mar. 9, Omnis igne salietur Recte autem possis intelligere etiam de Verbo, tentationibus, ac cruce nam ista omnia veluti ignis quidam aut sal. omnes putridas humilitates ex pectore piorum exurunt et desiccant: et insuper exhibent ne novae veniant. Alioqui omnis carens spiritu, verbo tentationibus et cruce, ipsissima putredo est. Quod si etiam haec medicamina carnis nostrae infatuetur, ut doctrina corrumpatur. Spiritus pervertatur, crux defectionis causa sit, tum de nobis actum est. Septimo, non raro ignis fulgura et fulmina significat. Ps. 148 Ignis et grando. Ps. 105. Dedit pluvias eorum grandinem, ignem flammarum in terram eorum. Exod 9 Et fuit grando, ignis mixtus grandini. Octavo, in descriptione inferni ac aeternorum suppliciorum, subinde inculcat Scriptura esse igne aeternum et inextinguibilem, aut ignem et sulphur: sive revera ibi sit aliquis materialis ignis, sive per metaphoram aliquod acerbum ac dirum significetur: quoniam in hac vita nihil est igne violentius et cruciabilius, aut acerbius Nono, ignis etiam crucem significat. ut 1 Cor. 3. Servabitur sic, tanquam

-- 215 --

405/406 per ignem. et Mar. 9. Omnis igne salietur. id est cruce et tentationibus ad veram pietatem excitabitur, et a veteris Adami putredinibus et concupiscentiis praeservabitur. Contra ocium et res secundae everterunt Davidem. Ignis alienus. Levit. 10. Obtulerunt coram Domino ignem alienum. i. non illum caelestem, et perpetuo in sacrificiis ac tabernaculo asservatum: sed communem, aut prophanum. Significavit is nimirum falsam, humanam aut peregrinam doctrinam, non eam quam Deus caelitus miserit. Contra autem accipitur Ignis Domini, Num. 11. Ignis, pro re ignita aut accensa. Levit. 21. Ignem Domino offerunt. i. res accensas. Exaudire, aut respondere per ignem: 1 Reg 18. Deus, qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. i. habeatur is pro vero Deo, qui invocatus, caelitus demiserit ignem. Intrare et transire per ignem. Num. 31, docet Moses quomodo vasa metallica contaminata sint purificanda. inquit enim: Quicquid transit in ignem, facite transire per ignem. i. quae sustinere ignem possunt, ea purificabuntur flamma. Traducere alioqui liberos per ignem, genus idololatriae fuit, 2 Reg. 21: in quo exurebant liberos idolo. Idem est, Dare Molocho de suo semine. Laborare in igne, Habac. secundo : Laborabunt gentes in igne, et populi frustra fatigabuntur. i. laborabunt innumeri homines in extruendis civitatibus, quas ego per eorum hostes exuram: vel etiam propter ignem, id est, propter utilitatem ignis. quasi dicat: Illi aedificabunt, ut habeat ignis quod absumat. Lapides igniti. Ezek. 28: In medio lapidum ignitorum ambulasti intelligitur preciosorum, quia fulgore suo ignem referant. Salvari aliquem tanquam per ignem, 1 Corinth. 3, dicitur: Quod si cuius opus manserit, sit accepturus mercedem: quod si cuius opus fuerit exustum, sit damnum passurus: ipse vero sit sic salvandus, tanquam per ignem. id est, (ut multi exponunt) tandem in agone, conscientia ac spiritu eum duris tentationibus ad veritatem retrahentibus. Possis etiam intelligere, Tanquam per ignem id est, vix, aegre, et quasi miraculose, Christo scilicet eum pro sua singulari misericordia ex igne illorum errorum et periculorum aeternae damnationis eripiente. Ambulate in igne vestro, Isaiae 60: pro, sequimini sane vestram impiam doctrinam et religionem, quae vobis praelucet in exitium aeternum.

IGNORARE, significat aliquando per ignorantiam peccare. ut Levit. 4. 5. Aliquando etiam significat ignorare peccata sua: seu ea esse tum aliis, tum etiam ipsi peccanti ignota. ut, Ignorantias nostras ne memineris. Denique aliquando significat simpliciter inficiari aut negare: sicut Psal. 7, titulum plerique exponunt, ut ignorantia significet idem quod inficiatio Davidis, quod non quaesierit interitum Saulis, nec eius regnum per seditionem sit conatus occupare. Hebraeis enim non raro, noticiae verba ipsas actiones aut passiones significant. ut secundae Corint 5 : Qui peccatum non novit. id est, non patravit. Sic et Psalmus de Christo dicit: Quae non noveram, interrogaverunt me. Sic Petrus dicit ad ancillam: Mulier, non novi quid dicas. id est, nihil istorum feci, aut admisi, quae obiicis. Sic Germanice, Er will nichts darvon wissen. id est, negat se obiecti facinoris reum esse, aut illud patrasse.

IGNOMINIA aliquando ipsam infamiam aut de honestationem significat. Aliquando etiam vera damna ac calamitates. Percurram autem varias eius phrases. Proverb. nono : Corripiens derisorem accipit sibi ignominiam. id est, vel contemnitur ac deridetur vicissim ab eo: vel etiam plagis, conviciis, aut alio quopiam damno molestiave afficitur. Correctio ignominia, Iob 20 non qua corrigitur ignominia, sed correptio aut obiurgatio ignominiosa aut contum eliosa. Audire ignominiam: pro, perpeti. Ezek. trigesimo sexto : Nec audire faciam amplius in te ignominiam gentium. id est, efficiam ne posthac tibi iure talia probra obiicere queant. Ezech. vigesimo tertio : Discooperuerunt ignominiam eius. Detegere tegenda feminini sexus summum ei probrum est. Sicut ergo nomen mulierum tribuitur veluti per prosopopoeiam quandam civitatibus, regionibus ac gentibus, ita et ignominiae ac aliae phrases et proprietates muliebres. Sic et Nahum tertio dicitur: Ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Implere faciem alicuius ignominia, Psalmo octuagesimo : pro, ita deformare, et male castigare illum, ut eum pudeat in vultum alterius intueri, utque rubore ac pudore etiam in ipsa facie suffundatur. Ignominiam suam portari: id est, iuste affici a Deo ignominia, eamque perpeti, ut qui eam promeruerit. Sicut calamitati Iudaeorum insultaverunt, Ezek. 32. et 36.

ILLAQUEARE, significat non tantum intricare aut decipere, sed etiam prorsus perdere: quia laqueus feris exitialis est. Proverb, vigesimo nono : Homines derisores illaqueant civitatem, viri autem sapientes avertunt iram. id est, Impii derisores Dei inducunt civitatem in iram Dei, et extrema pericula: sed pii sapientes avertunt iram Dei, atque ita etiam pericula et poenas inde dependentes. Deut. septimo : Non concupisces argentum eorum, nec te illaque es eo. Psal. nono : Opere manuum suarum illaqueatus est impius. Deuter. duodecimo: Cave tibi, ne te illaquees eundo post illas gentes, quae perierunt a facie tua. Aliquando significat obligari. ut Proverbiorum sexto : Illaqueatus es verbis oris tui, captus es eloquiis oris tui. Sic et Ps. 109, Illaqueet foenerator omnia quae sunt ei id est, per Magistratum arrestet, sibique obliget, ob magnitudinem foenoris aut debiti foenore contracti: ideo addit, Vagentur ac mendicent filii eius. s. omni patrimonio exuti.

ILLIC et ibi, non tantum locum, sed et rem, actionem, opus aut poenam denotant. Psalmo 35. Ibi ceciderunt operantes iniquitatem. id est, tali poenae genere aut conditione, seu ea ipsa de causa Sic Latini locutione, Ille unde petitur, non locum, sed personam solent notare. id est, a quo aliquid iure exigitur. Saepe etiam illic et illuc, cum relationis quandam vim obtineant, sine omni antecedentis nominatione ponuntur, quod tamen ibi demum fit, ubi facile antecedens intelligi potest. Eccles. 3. Quia tempus omni voluntati, et supra omne opus illic. id est, in die iudicii. Iob primo : Et nudus revertatur illuc, scilicet in terram aut sepulchrum. Psalmo 133, Illic praecepit aut promisit Dominus benedictionem: id est, ubi sunt fratres ita pie concordes in Domino, ibi Deus solet felicem rerum et conatuum successum clementer largiri.

ILLUCERE, alias significat erudire: alias, et quidem plerunque, tempestive opem ferre. Sic Psal 118, Fortis Dominus, et illuxit nobis. Sic 2 Cor. 4 dicit Paulus. Satanam tenere captiva corda impiorum, ne in illis illucescat lumen Evangelii. et contra ait, Deum illuxisse in cordibus nostris ad gloriae eius cognitionem. Alibi ostendentur Hebraismi vocis Lux, unde et hic praesens melius perspicietur.

ILLUCESCERE DIEM, aliquando tantum pro imminere aut sequi ponitur, non pro apparere lucem eius. Luc. vigesimo tertio . Dies autem erat parasceves, et sabbatum illucescebat. id est, imminebat aut sequi debebat, accedebat. nam priori adhuc die durante, sequentis lux apparere non poterat: ponitur specialius verbum pro generaliore.

ILLUMINARE, plerunque institutionem integram aut externam in vera via significat. ut Psal. 13. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: id est; tum vera institutione doctrinae exterius, tum etiam spiritu interius. Sic doce, sic excita me, ne vel aberrem per ignorantiam a via, vel paulatim in Epicureismum immergar. Allusio videtur fieri ad externam

-- 216 --

407/408 dormitationem, ubi si vel in tenebris sedemus, vel oculos claudimus, facilius obdormimus. Contra, si lumen in oculos fulget, non facile nos occupat somnus. Sic et Psal. 19 dicitur, praeceptum Domini esse lucidum, et illuminans oculos. Aliquando exhilarari, et faciem serenam alicui reddi, ut et Latini per serenam faciem laetum animum depingunt. Psal. 34. Aspiciunt ad eum, et facies eorum illuminabuntur, et non erubescent. id est, Deus salutari liberatione exhilarabit pios, ne succumbentes erubescant coram impiis. Sic Martialis optat, ut Domitianus suum poema sereno vultu legat, et Virgil. Aen. 4. Spem fronte serenat. id est, sereno vultu spem prae se fert, et aliis facit. Item Plinius, Nubila animi serenat: id est, exhilarat. Illuminari oculos, est aliquando vires recipere. Sic Ionathas fame et labore exhaustus, ut iam prae imbecillitate oculi ei caligarent, gustato pauxillo mellis visum et vires recipit, totusque recreatur. 1 Sam. 14. Lux iustorum progreditur, et illuminat: Proverb. 4. id est, fit paulatim illustrior, et subinde lucidior. id est, res piorum subinde magis ac magis a Deo secundantur. Illuminare lucernam alicuius, Psalm. 18. id est, beare ac felicem reddere. Sic ibidem dicit, Illuminas tenebras: id est, me in errore iacentem vera doces, in calamitatibus haerentem liberas, et in res secundas transfers. Illuminare Ioan. 1, videtur significare omnia beneficia Christi: ut sunt, erudire, foris ac intus convertere, iustificare, et renovare. inquit enim: Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. ubi per verbum Illuminari, omnia beneficia quae nobis a Christo contingunt, indicantur. Illuminare dicitur Deus vultum suum super nos, cum nos benigno ac placido vultu intuetur, nobisque paterne succurit. Sic prorsus etiam Latini vultum serenum pro laeto ac faventi usurpant. Daniel. 9. Psal. 30. et 67. Vide etiam infra vocem Lux, Lumen et Lucere.

ILLUSTRARI, idem ferme significat. Iob 11. Illustraberis, sicut mane ipsum eris. Ecclesiast. 8 Sapientia hominis illustrat vultum eius. id est, vel laetum facit, vel etiam prudentem in loquendo et agendo. Psal 19. post quam dixisset, Praeceptum tuum lucidum illuminat oculos: subiicit, Etiam servus tuus illustratur in eis. id est, eruditur, instruitur in eis.

ILLUSOR, impostor ac derisor. Gen. 27. Et ero in oculis eius illusor. id est, habebor ab eo pro tali.

IMAGO, est simulachrum, et simile quoddam alterius rei, sive vivum, sive pictum aut sculptum. In Sacris literis plures, ac plurimum diversas significationes vox haec habet, ita tamen, ut pleraeque in genere concurrant, ac significent quandam convenientiam aut similitudinem rerum diversarum. Primum igitur dicitur dupliciter Filius Dei, imago patris, aut Dei invisibilis: 2 Cor. 4. Col. 1. Dicitur et Hebr. 1. splendor gloriae, seu fulgor veniens a gloria patris, et denique character aut expressa imago substantiae Dei. quibus verbis, praesertim Epistolae ad Hebr. indicatur illa ineffabilis, divina ac consubstantialis convenientia ac similitudo filii ad patrem. Huius tanti mysterii, ac plane ineffabilis Dei qualecunque indiciolum aut nota sit, quod etiam in hominibus saepe magnam quandam similitudinem parentum in liberis, non tantum quoad externa lineamenta, sed etiam internas animi, ingenii ac morum proprietates animadvertimus, non sine singulari providentiae divinae indicio. Qualis vero illa similitudo aut convenientia sit in Filio cum Patre, quam cum tertia persona non habent, ineffabile plane mysterium est, nec a nobis investigari debet. Aliqui fingunt id inde esse, quia pater intuendo semet, cogitationem et imaginem quandam concipiat, cui suam essentiam communicet. Sed et humanum haec opinio inventum est, idque foedissimorum haereticorum, teste Irenaeo: et in multas tetras absurditates incidit, et denique ab omnibus ferme partibus est damnata, ut id proprio libello eorum testimonia recitante ostendi. Atque hac ratione Christus est substantialis imago Dei. Latinis imago ferme tantum quidpiam umbratile ac vanum, et quod tantum qualicunque specie repraesentet rem ipsam, denotat. at Hebraeis etiam realissimam convenientiam, et summam substitiae ipsius similitudinem: ut si filius dicatur imago patris. Similis loquutio est, Esse in forma Dei, aut forma servi: Phil. 2. id est, vere existere Deum aut hominem. Sic Matth. 24. Tunc videbitis signum filii hominis in caelo. id est, ipsum met filium hominis. Sic, Gestare imaginem hominis terreni et caelestis, 1. Cor. 15. id est, ipsam rem aut essentiam. Verum quod Imago essentiale quidpiam interdum, et non tantum umbratile notet, mox denuo exemplis monstrabitur. Vide et in regulis Universalibus, de hoc Hebraismo. Illud sane admodum illustre est significationis huius exemplum, quod extat Hebr 10. Lex umbram obtinuit futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. ubi Imago necessario ipsam existentiam aut substantiam rei sonat. Sic Germanis quoque Bild, interdum non umbratilem, aut (ut sic dicam) similitudinariam imaginem significat, quae solum lineamenta rei alicuius exprimat: sed ipsammet essentiam eius. ut cum dicunt, Mansbild, Frauenbild, etc. id est, personam vere existentem virum aut feminam. Dicitur porro secunda ratione etiam ideo Christus imago patris, quia qui videt eum, videt et patrem. Et nemo venit ad patrem, nisi per ipsum: ipse quippe est ostium ad patrem. Quare et Paulus 2 Cor. 4, et Col. 1. cum filium dicit esse imaginem Dei, potissimum ad istam patefactionem patris, aut noticiae de patre respicere videtur. Nam in priori quidem loco dicit: Excaecatus est a Satana sensus impiorum, ne agnoscerent lumen Evangelii gloriae Christi: id est, de gloriosa noticia Christi. Ac mox subiicit, Qui est imago Dei: ut ostendat clare, se loqui de agnitione Dei quae fiat per Evangelium Christi, non de internis discriminibus trium personarum divinitatis. In posteriore autem loco, nempe Col. 1, itidem loquitur de agnoscendo mysterio redemptionis Christi. Sed tamen hic locus etiam de illa substantiali imagine accipi posset. Porro etiam homo dicitur imago Dei, sed accidentaria: id est, non consubstantialis, ut est filius patris. Nam Gen. 1 et 2 dicitur esse conditus ad imaginem et similitudinem Dei: et mox Gen. 5. dicitur Adamus procreasse ad suam similitudinem. unde liquido monstratur, veram illam Dei imaginem in lapsu hominis esse amissam, et terrenam quandam animalis hominis pro ea substitutam, ut et Paulus 1 Corinth. 15. testatur. Quid vero fuerit illa Dei imago, non est nunc nostri instituti copiosius perscrutari: sed abunde eam Scriptura declarat, cum eius instaurationem explicans, et contrariam imaginem exuere iubens, inquit: Deponite veterem hominem, qui corrumpitur iuxta concupiscentias erroris: renovamini vero spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui iuxta Deum conditus est per iustitiam et sanctitatem veram. Ostendit enim ibi Paulus, ipsum spiritum mentis nostrae initio iustum, sanctum et veracem, fuisse imaginem Dei qui cum a Satana prorsus inversus sit, nunc denuo per spiritum Dei refingi debeat. Sic et Col. 3. inquit: Ne mentiamini alius adversus alium, posteaquam exuistis veterem hominem cum factis suis, et induistis novum, qui renovatur ad agnitionem et imaginem eius qui condidit illum. Sic et Rom. 8 dicitur, quod Deus nos faciet conformes imagini filii sui: id est, perinde glorificabit. Hic enim intelligimus imaginem Dei esse illud ipsum, quod in nobis instauratur: nempe spiritum mentis, seu illud novum ac spirituale cor (id est, animam rationalem, quam Scriptura in corde collocat) quod nobis

-- 217 --

409/410 exciso veteri ac lapideo divinitus donatur, et per Spiritum S. in nobis creatur. Psal. 51. et Ezech. 31. Eodem respicit etiam Paulus 1 Corin. 15, cum dicit, nos fore similes illi caelesti Adamo, nosque eius imaginem gestaturos, sicut nunc terreni feramus. id est, glorificandos esse. et 2. Cor. 3, cum ait, nos in speculo contemplari gloriam Christi et in eandem imaginem quotidie magis ac magis transformari, cooperante id Spiritu sancto. Alia quoque ratione dicitur homo imago et gloria Dei, 1 Cor. 11. i. qui quasi vice eius mundo praeest, in hoc ei famulum aut vicarium praestans: quod omnia in hoc mundo regat, illisque fruatur tam quam quidam eius villicus, sicut vicissim homini famulatur mulier. de qua ratione imaginis Apostolus 1 Cor. 11. loquitur, dicens: Deum esse caput Christi, Christum caput viri, virum mulieris: et vicissim mulierem esse gloriam viri, virum autem esse gloriam et imaginem Dei. ubi imago collocatur in illa similitudine dominii, quod sicut pater aliquo modo dominatur Christo, et Christus viro: sic vicissim vir mulieri, et omnibus aliis creaturis huius mundi. Aliqui etiam locum Genesis ad dominii formam ac similitudinem trahunt: sed certum est potiorem, et magis primariam imaginis rationem esse illam similitudinem rectitudinis animae rationalis ad Deum, tametsi et in aliis partibus, atque adeo etiam ipso corpore multo sanctior et divinior quaedam harmonia fuerit. Ponitur in hisce plerisque omnibus significationibus Imago pro quadam vera ac reali existentia, seu rei ipsius forma, ac viva essentialique expressione: non tantum umbratili pictura, sicut alioqui sonare ex Latini sermonis natura nobis videtur. Sic realem quandam existentiam notat 1 Corinth. 15. Quemadmodum gestavimus imaginem terreni hominis, sic etiam gestabimus caelestis. ubi imago non umbram aut picturam hominis, sed ipsammet illius essentiam significat. Sic et Hebr. 10. Lex habens umbram futurorum bonorum, non imaginem ipsarum rerum. ubi imago ipsam vera ac solidam existentiam rerum indicat Psal. 73. Pones eorum imaginem contemptibilem in civitate. i. ipsos cum suis opibus et gratia. Sic et Apocal. 13. 14 15. 19 et 20, praedicens futurum ut bestiae formetur quaedam imago, quam omnes adorent. et propter quam horribiliter puniantur: significat fore, ut Interim et Adiaphora vere Antichristi abominationes et errores exprimant, non tantum quandam ociosam picturam eorum referant: sicut adiaphoristae sua linea veste omnes illas abominationes abscondere et obumbrare conantur. Atque hactenus de reali quadam imagine dictum esto: nunc in sequentib. contra dicemus, quando umbratilis quaedam tantum species rerum per hanc vocem accipiatur. Longe alia igitur significatio est, cum imago pro reb. imaginariis, aut evanidis crebro usurpatur, cuius significationis exempla adscribi est opus. Ab hac vero significatione venit. quod saepe res existentes ob suam levitatem imago dicuntur: sicut Latini somnium hominis, pro nihili homine dicere solent. ut Psal. 39, Profecto in imagine transit homo. i. ut res non revera ac solide existens, sed ut res umbratilis, imaginaria. Eadem ratione accipitur et Psal. 73, cum dicit saltes, Sicut somnium a vigilante evanescit, sic tu Domine imaginem eorum in civitate contemptibilem reddes ipsosmet, eorumque opes ac glorias. Sic et Paulus vocat 1 Corinth. 7, totam hanc vitam cum suis commodis ac pompis schema, figuram: et dicit eam pertransire veni rem evanidam, nihilque stabile habentem. Vicina huic signficatio est, quod Deus dicit Num. 13, se aliis appaere in similitudine. i. aliqua visibili quidem, sed tamen evanida specie. Non raro etiam imago significat ipsas visibiles, aut materiales imagines, ad repraesentandum aliquem hominem factas: sicut dicit Paulus gentiles confutasse gloriam Dei in similitudinem imaginis hominum et bestiarum. De alia maxime propria significatione nihil monere attinet, ubi imago similitudinis hominis est idem, quod imago similis homini, aut aliis animalibus. De voce porro Similitudinis, quae aliquatenus cum Imagine convenit, postea suo loco dicetur. Faciet autem et ea explicatio ad huius declarationem.

IMBER, explicabitur infra in voce Pluvia.

IMBECILLUS. vide infra Infirmus.

IMMACULATUS, exponetur in voce Integer.

IMMISERICORS, exponetur in voce Misericors.

IMMISSIO. Isaiae 7. Erunt agri in immissionem bovis, et conculcationem pecoris. i. vertentur in pascua, ut eo propellantur greges et armenta omnis generis.

IMMOLO quaere in verbo Sacrifico.

IMMUNDUS, vide in voce Mundus.

IMPELLENS, pro eo qui labascentem iam protrudit, ut porro ac prorsus corruat, sine omni longiori cunctatione. Sic dicitur 2 Paral. 21, Iehoram rex Iuda fecisse scortari Iudaeos a Domino, et eos plane impulisse aut protrusisse ad idololatriam. Impellere super aliquem malum, est eum festinanter perdere. 2 Sam. 15. Ne forte impellat super nos malum. Est metaphora aut allusio ad praegrandem petram ab aliquo impulsam, ut ruat deorsum, et omnia perdat, proterat ac comminuat, quo et verbum Devolvo spectat. Impellere Deo, valde significans est. videtur enim finale exitium indicare, ut usque in infernum ruant. Sic dicitur Psal. 5. Perde eos Domine, decidant de consiliis suis: ob multitudinem praevaricationum ipsorum impelle eos, quoniam rebellarunt contra te. Quasi diceret: Protrude eos usque in extremum exitium.

IMPIUS. Haec vox commodius infra cum voce Pius simul explicabitur. Hoc tantum nunc observetur, quod aliquando tantummodo reatum denotet, ut Psal. 109. Cum iudicabitur, exeat impius.

IMPLEO verbum varias habet phrases ac significationes, quae partim hic exponentur, partim infra in vocabulis Plenus et Plenitudo uberius illustrabuntur. Alias igitur significat perficio, desumpta metaphora a vase semivacuo quod impleri oportet, ad omnem rem perficiendam. Col. 4. Implere susceptum ministerium. Philip. 2. Ut vestrum defectum impleat. Act. 12. Implentes ministerium. Matth. 3. Sic oportet nos implere omnem iustitiam. i. perficere. Matth 5. Non veni solvere, sed implere legem. Luc. 9 Loquebantur de exitu eius, quem erat impleturus in Ierusalem i. completurus, perfecturus. Aliquando etiam plenius haec loquutio in eodem sensu ponitur, addita nempe voce Mensurae. Dicitur enim implere mensuram: pro, plene perficere. ut Matt. 23. Implete mensuram patrum. i. perficite et absolvite impietatem in persequendis veris doctoribus, donec ad eam quantitatem peccatorum perveniatis, ut vos ira Dei diutius tolerare non potens obruat. Implere post aliquem, est eius voluntatem praescriptumque, sequendo aliquid, plene facere, aut illius voluntati satisfacere. Num. 32 et 33, Non impleverunt post me. 1 Reg. 11. Implere post Dominum. Implere pro consecrare, admodum crebrum est in Sacris literis. Aliquando tamen additur implere manus. Exod. 28. Implebisque manus eorum. i. consecrabis. Iud. 17 , Implebisque manum unius ex filiis, fuitque ei sacerdos. i. consecravit eum. 2 Paral. 13. prolixior locus est. inquit .n. textus: Et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum, quicunque venerit, ut impleat manum suam iuvenco, filio bovis, et arietibus septem, erit sacerdos iis qui non sunt dii. Haec videntur fuisse simoniaca praemia, pro impetrata initiatione. Sic 1 Reg. 13. Qui volebat, implebat manum suam. i. oblato munere initiabatur sacris, constituebatur sacerdos. Venit autem haec phrasis inde, quia (ut describitur forma initiationis Exod 29 ) consecrans coram altari replebat manus initiandorum placentis et laganis, quae illi quasi oblaturi afferebant:

-- 218 --

411/412 quaeque paulo post denuo ex manibus eorum sumpta, Domino offerebant. Inde venit Aries impletionum. i. initiationum, ibidem. Vicina est huic Graeca vox τελείωσις sed alia occasione aut ratione exorta. Aliquando tamen haec ipsa phrasis implendi manus Domino idem prorsus significat, quod offerre ei aliquod munus. Sic David dicit 1 Paral. 29. Et quis se exhibet spontaneum, ut impleat manus suas hodie Domino? ubi mox sequitur enumeratio munerum oblatorum, quae principes obtulerunt Sic et 2 Par. 29. et Ezek. 43. Inde autem haec loquutio venit quod qui affert aliquid, habet plenas manus, quib. rem apprehensam offert. Dicuntur et illi implere manum, qui arcu iaculantur: quia utraque manu eos valide operari necesse est, altera tenendo arcum, altera trahendo nervum. 2 Regum 9 Zach. 9. Implere se omnia, caelum et terram, dicit Deus Ier. 32 pro, infinitum esse. Videtur tamen simul etiam dominium significare: sicut Christus dicitur ascendisse supra omnes caelos, ut omnia impleret. s. sua maiestate ac potentia. Plenitudo alicuius rei, est id quod ea continetur, aut quod ad eam quasi replendam ac exornandam pertinet. ut in Psal. habetur: Terra autem plenitudo eius. de qua loquutione in voce Plenitudinis. Implere alicuius faciem ignominia, est, eum plane confundere, aut pudefacere. Impleri agnitione Dei, Col. 1 item Impleri Spiritu S. Luc. 2. item in Actis, Vir plenus spiritu. i. maxima quadam illustratione et motu Spiritus S. ornari ac permoveri ad aliquod eximium opus. Impleri aliquem longitudine dierum. i. ad decrepitam usque aetatem perduci, aut vitam ei prorogari. Sic Impleri dies alicuius, 1 Par. 17. i. satis vixisse eum. Implere sermon Dei. Col. 1 est plene perfecteque docere, aut propagare caelestem doctrinam Impleri animam, est exaturari pro voto: sic libi Aegyptii pollicebantur de praeda Iudaeorum, Exod. 15. Sic Ier. 31 Deus pollicetur se recreaturum Israelitas tempore Meschiae. inquiens in praeterito tempore: Inebriavi animam exhaustam et omnem animam tristem aut afflictam replevi. Impleri Scriptura dicitur, cum quae praedicta sunt, eventu ac opere ipso comprobantur: quae phrasis saepissime in novo Testamento habetur. Prophetiae. n. minae ac promissiones rerum futurarum veluti vacuae hiant et expectant rei ipsius in eis praedictae praesentiam: quae cum advenit, tum quasi illud vacuum desiderata mensura repletur. Implere desolationibus Dan. 9, Factum est verbum Domini, quod impleret desolationibus Hierusalem 70 annis. 1. tamdiu pateretur eam desolatam iacere.

IMPONERE manus, vide in voce Manus.

IMPOSSIBILITATIS plures gradus sunt, sicut et Possibilitatis. Nam et ea Impossibilia interdum dicuntur, quae non facile fiunt, nec communi more solent accidere. ut Marc. 9. Qui fecerit miraculum in meo nomine, non poterit cito maledicere mihi. i non facile id fiet, non solet facile accidere id. Ita Impossibile etiam pro difficili aut raro contingente ponitur: ut et infra in verbo Possum monstrabitur. Sic et Hebraeum פלא alias impossibile, alias perdifficile aliquid notat, et utroque modo verti solet: unde fortê huic Hebraismo occasio data est. 2 Sam. 13. Difficile erat in oculis Ammon facere sorori Thamar quicquam Ier. 32. Non est arduum aut difficile supra te quicquam. i. nihil tibi est impossibile. Quod observandum est propter dictum Heb. 6: Impossibile est, ita peccantes denuo ad poenitentiam renovari. ubi aliqui, Erasmo teste, interpretantur impossibile, de difficili ac raro. Sic sane et ipsemet Dominus, quasi aequivalentes confundit istas duas voces, cum de impossibilitate et difficultate salutis divitum Matth. 23. Marc 10, et Luc. 18 disserit Primum. n. dicit, esse difficile: deinde addit, esse impossibile: declarans insuper eam impossibilitatem praedura similitudine, cameli foramen acus transituri. Nec incommoda sane esset illa ipsa Christi interpretatio etiam in loco Hebr. 6, quod apud homines quidem sit difficile, atque adeo impossibile, sed Deo sint omnia possibilia. Sicut Christus etiam Mar. 9 dicit, esse impossibile illud daemoniorum genus aliter quam per ieiunium et preces eiicere: et tamen ipse mox solo mandato eiicit Loquitur igitur tantum de eo, quod hominibus, et communi more est impossibile: non quod per sese, aut Deo. Hoc modo explicato eo loco, tolleretur occasio desperandi lectori. Tametsi et illud sit hic observandum, quod agat de lapsu apostasiae, non de alio aliquo gravi lapso. Qui autem deficit a Christo, ille non habet remedium in Christo, utpote deserto et abnegato, nisi ad eum redeat. In confirmationem vero huius explicationis, multa possent ex ipsa Scriptura adduci: ut quod in eo ipso loco additur, Et hoc faciemus, si Deus permiserit: ostendens, resurrectionem aut conversionem ex tanto lapsu, non iam ex nostris virib. ac diligentia, sed ex solius Dei omnipotenti misericordia pendere, petendamque omnino esse: docens nimirum, soli Deo esse possibile tales convertere: hominibus vero esse prorsus impossibile. sicut ipsummet Dominum diximus istum nodum aut contradictionem dissolvere, Mat. 23. Lu. 18. Similis plane significatio vocis impossibile est etiam 1 Iohan. 3. quod Qui ex Deo est, non peccet, ac nec possit quidem peccare: ubi itidem non est ea vox ita accipienda, quasi doceat, talem et tantam impossibilitatem peccandi renatis inesse, ut nec accidat, nec acciderit, nec omnino fieri queat ut talis aliquis labatur, etiam gravissime, atque adeo prorsus deficiat: sed quod id non facile, sponte ac veluti naturaliter, seu ex ipsius renati proprio ingenio aut nativa proprietate accidat quandoquidem iam bonum Dei semen in se habeat: non quod externa causa, quae est extra novitatem aut spiritum ut Satan ac vetus Adam talem subvenire plane non possint. Impossibile igitur hic quoque de difficili ac praeternaturali accipiendum est, deque ipsae causae, de qua agitur, nativa operatione aut effectione ut sicut in Hebraeis dicat subversum ac naturalem hominem esse impossibile surgere: aut ita divitem per se suaque vi aut natura propter obstacula suarum divitiarum salvari: Deo tamen ut externae causae, esse possibile: ita vicissim hic Iohannes doceat, renovatae naturae non esse possibile peccare: sed tamen non neget posse talem renatum ab externa causa subverti, Impossibile igitur id quoque dicitur, quod cum per se non impossibile, alicui tamen et ratione alicuius circumstantiae est perdifficile. Non autem a me haec ideo dicuntur quasi nulla ratio sit etiam illius usitatae expositionis habenda: quod loquatur Epistola ad Hebraeos eo loci de plena apostasia, in qua reiecto medico, nulla merito amplius spes salutis supersit in tali sua phrenesi perseveranti. Sic sane Hebr. 10, in simili plane loco, causam difficultatis salutis tam foede lapsorum, collocat in duobus: nempe quod tales primum ipsum filium Dei conculcent, sanguinem foederis prophanent, et Spiritum factum contumelia afficiant. i. ipsum fontem salutis deserant, aut ipsam medicinam reiiciant: qua abiecta, non supersit alia medicina aut medicus Deinde quod sit horrendum, incidere in manus Dei viventis. Dicitur ergo in istis duobus locis, tales peccatores quasi insanilis esse, quia et medicum reiecerint: et non nisi solus Deus sua omnipotentia eos in viam salutemque revocare possit. Nihil ergo talia dicta vel Novatianis vel Donatistis patrocinantur, vel inevitabilis desperationis tentatis afferunt, si modo recte expendantur et explicatur. Vide de hac voce infra in verbo Possum: ubi ostenditur, Non posse, aliquando dici de re ardua, et quae conflat citra molestiam et incommodum singulare. ut Luc. 15: Iam sum in lecto una cum meis pueris, non possum surgere et dare tibi panes mutuo. Ioan. 6: Durus est hic sermo, quis potest eum audire. i. nemo sine taedio et molestia, ista paradoxa audiet, nec facile credet. Ibidem cap. Non potest mundus odisse vos. i. haud facile audit,

-- 219 --

413/414 ut mundus tales suos filiolos oderit. Sic de raro, non naturali ac cum singulari incommodo coniuncto dicitur illud Gal. 4. Testor quod si possibile fuisset oculos vestros effossos dedissetis mihi. Non simpliciter impossibile fuit, Galatas effodere oculos suos: sed tamen per difficile, cum ingenti eorum incommodo coniunctum, rarum, inusitatum. Interdum etiam, Non posse aliquem aliquid, significat, non velle, aut molestum illi esse: ut in verbo Possum dicetur. Corinthus in libello de Dialectis dicit Atticum esse, ponere posse pro velle: ostendit etiam contra Velle pro posse, a Platone usurpari.

IMPUTARE verbum, et (ut alii vertunt) Reputare, Hebraice חשב , et Graece λογίζεσθαι , proprie cogitare aut ratiocinari, aut cogitando aliquid statuere, ut Psal. 144. Quid est filius hominis, quod reputas vel computas eum? .i. cogitas de eo, vel etiam quod eum quasi in tuum rationalem librum inscribis, seu veluti in album tuorum refers, quasi minime neglecturus illum. Quoniam autem sunt multiplices hominum cogitationes, inter quas et ratiocinationes, aut rationum subductiones non postremae, quib. illi plurimum occupantur: accidit ut hoc verbum crebro, et quasi proprie, ferme solis ratiocinationibus tribuatur. Quia vero sunt variae etiam rationum aut supputationum partes seu modi (ut est primum alicuius nomini imputare merces re ipsa ab aliquo datas aut acceptas, seu labores ac merita qualiacunque alterius in te, aut vicissim tua in eum: Secundo est modus aut pars ratiocinationum, imputare eidem illarum valorem, aut precium pro illis debitum, tanquam vel debitori vel creditori. Tertia ratiocinatio est, imputare, transcribere aut adscribere alicui res non vere in aliquem quem translatas, eive datas, sed ex communi tantum pactione, consensu, aut decreto, recipiente alio in se alterius vel debitum, et ceu onus, vel creditum, et ceu meritum, aut etiam imputatione alias res mercesve acceptas loco debitarum rerum, et similia plane innumera, quae varii contractus et quotidiana vita, hominum ac temporum natura aut necessitas secum affert) ex tali inquam rationum multiplici diversitate fit, ut et verbum ipsum rationale Imputari nunc huic, nunc illi supputationum modo aut parti tribuatur, et porro inde veluti per metaphoram aut similitudinem quandam rerum, actionumve ad alias ac alias res significandas traducatur, atque ita plane varie accipiatur. Primum. n. alias significat aliquid reale, et veluti coram existens tractare, expendere, aut computare, ut aliquid in rationes vel dati vel accepti, debiti aut crediti, tanquam rem alicuius momenti, et nequaquam negligendam, alicui nomini, aut quasi mercatori, seu mercenario, militi, aut alii cuipiam cum quo tibi res est, referri, ut cum patrifamilias aurum mercator adscribit: ita. n. dedit aut accepit. laboravit aut meruit. Num. 14: Annus pro die imputabitur. i. habebitur, adscribetur illis. Levit. 11 et 13. Inter immunda reputabitur. i. annumerabitur, adscribetur. Num. 18: Et oblatio illa vestra reputabitur vobis, ut oblatio vestra, et repletio de torculari. i. perinde vobis o Levitae adscribetur, perinde grata et accepta ei erit oblatio vestra, facta sacerdotibus ac Deo, de decimis vobis ab Israelitis datis, ut si esset de vestra propria area aut torculari: seu perinde plane, ac si vosmet eam vestro labore ac sudore in vestris agris ac vinetis parassetis. Deut. 21: Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui. i. ne imputes. Iudic. 4: Victoria non imputabitur tibi. i non tibi Barac adscribetur, non pro tua habebitur, aut in memoriam hominum, ac quasi libros rationum referetur, sed pro victoria mea aut feminae. Secundo, alias Imputare significat, alicui rei, operi aut facto, itidem reipsa existenti, suum debitum precium, aut praemium, bonum aut malum prout ipsius rei valor aut natura est, adiudicare, adscribere, aut attribuere. Sic solet mercator aut curator rerum adscribere: Item huic aut illi tantum debetur praemii aut poenae pro tali re, opere, labore vel facto: vel contra, Hic aut ille tantum debet precii pro hac aut illa re accepta, etc. Sic Rom. 4 inquit Paulus: Operanti merces imputatur non ex gratia, sed ex debito 1. bene operanti, aut bonis operib. merces seu praemium adiudicatur constituitur, vel in rationes refertur, sive iam olim datum sit, sive nunc detur, sive in posterum aliquando dandum reservetur, non ut gratis datum vel donatum, sed ut merces iuste bono operi aut merito operariove debitum. Levit. 7: Non placebit offerens illud, neque imputabitur. i. non placebit Deo, non merebitur offerenti favorem apud Deum, non adscribetur eius sacrificio aliquid meriti, aut praemii, sed tanquam nullum ac irritum oblivioni tradetur: seu non respiciet Deus ad offerentem, ut de Caino scribitur. Sic et locutio illa valde crebra, frequens, et celebris Sacrarum literarum, Peccatum Imputari, aut non imputari, utrumque praecedens significatum in se continet: nempe et observari, ac quasi adscribi alicui ipsum suum peccatum seu prave factum: et insuper peccato suam certam compensationem, nempe malam mercedem aut poenam addici, ordinari aut non ordinari, et veluti in libro rationum adscribi. Contrariam omnino vim habet, alicui suum peccatum non imputari; quod plane idem est, ac culpam et poenam condonari. 2 Timoth. 4: Omnes me dereliquerunt: Non imputet illis Dominus. i. obliviscatur Dominus huius eorum malefacti, condonetque illis misericorditer, et non puniat eos propterea. Idem valet, tegi alicuius peccata, Psal. 32, Rom. 4: Non respicere Deum ad alicuius peccata, non observare alicuius iniquitates: Psal. 130. Non intrare in iudicium cum servo suo: Psal. 143. Tertio, alias significat quiddam non reale, aut non existens, pro reali habere: aut rem non datam ut datam, rem non acceptam ut acceptam, aut solutionem non factam ut factam, crimen non patratum ut patratum, alicui imputare. Ad Philem . Si quid iniuste egit aut debet, mihi imputa. i. si quid Onesimus fugitivus servus furatus est, id ita ad scribe, et in rationes refer, ac si ego ipse essem furatus, aut alioqui accepissem, cum non sim furatus. persolvam. n. tibi prorsus, perinde ac si egomet deberem. Verum omnino necesse est, verbum Imputare, praesertim in hac sua tertia significatione (ubi non solum computatio aut imputatio fit sola ratione, sed etiam ipsa res sola ratione transferri solet) diligentissime exponere: quandoquidem Scriptura dicit, nobis fidem imputari ad iustitiam. et pii scriptores secundum Scripturas dicunt, etiam Christi iustitiam nobis imputari, ut sit nostra. De qua re ac locutione, quoniam subobscura est, pluribus modis dicam, si forte alii alia ratio plus lucis afferre, ac hoc dubium explicare possit.

¶ IMPUTATIO igitur in hoc rationali, non reali imputationis genere, videtur significare generaliter quandam translationem alicuius rei, sed non realem: verum tantum rationalem, aut sola cogitatione factam. Certum porro est, plurimum differre Imputationem, cum dicitur fides nobis imputari ad iustitiam, ab ea cum dicitur, meritum aut iustitia Christi nobis imputari, ut sint nostra. Accedit huic discrimini, etiam phrasis ipsius variatio. nam Scriptura commode dicit fidem nobis imputari ad iustitiam, seu pro iustitia: sed iustitia aut meritum non perinde recte diceretur imputari ad iustitiam, cum ipsamet per sese sit vera nostra iustitia. Consideremus ergo quid sit, Aliquid alicui in aliquid, aut pro aliquo imputari: et contra, tantum per sese aliquid alicui imputare: quodnam sit discrimen inter istas duas imputationes. Cum igitur iustitia aut meritum, obedientia aut passio Christi nobis imputari dicitur, idem plane est, ac imputatione, ratione, seu firma ac solida cogitatione, voluntate et decreto (ut est Dei) a Christo in nos transferri: sicut cum alterius solutio aut

-- 220 --

415/416 debitum in alterum transferri, seu in alterum transcribi, eique acceptum aut datum ferri solet. Hic igitur in imputatione obedientiae Christi (ut dixi) imputare est, aliquid ab aliquo homine in alium transcribere, aut solo decreto ratione ac consensu transferre. Sed cum fides dicitur nobis imputari ad iustitiam, tum significat idem quod pro iustitia haberi, vel iustitiae loco, suo quodam modo, esse: ut mox clarius dicetur. Vel etiam dicamus duplicem esse imputationem: primum, rei aut mercis: deinde, precii, seu dignitatis eius. Rei quidem, cum res eadem ab alia persona ad aliam, non realiter aut essentialiter, sed sola cogitatione aut ratione transfertur. Sic imputatur nobis Christi iustitia, et vicissim ei nostra iniustitia. Precii vero imputatio est, cum rei precium aut valor ab alia re ad aliam ita transfertur sola cogitatione, ut illa in huius locum sua quadam ratione succedat, eius stationem suppleat, aut pro ea eiusve loco habeatur: ut cum pro debito auro accipio foenum aut stramen, aut etiam solam condonationis debiti petitionem. Ibi. n. precium aut valor auri transfertur in foenum aut stramen, vel quidpiam simile. Sic nobis fides ob precariam imputationem gratuitae iustitiae imputatur ad iustitiam, seu loco iustitiae est coram Deo, ut sonti deprecatio coram iudice loco innocentiae: ut in libello de Iustitia prolixius exposui. Aliâs igitur precium aut dignitas rei, ab alia re ad aliam sola opinione, decreto, iudicio aut consensu quodam transfertur: alias vero ipsa res, itidem solo iudicio aut ratione ab alia persona ad aliam. Dicam aliquanto exactius sed tamen cum petitione dexteritatis in intelligendo, aut candoris in iudicando, ut in tantis rebus fieri necesse est. ¶ Duplex est imputatio. altera est in re ipsa, altera in rei translatione ab alio ad alium. In re est imputatio, cum res non vera, pro ipsa vera re, quae adesse debebat, suo quodam modo ab aliquibus habetur aut accipitur: ut ignobili ac pauperi puellae forma excellens, saepe loco opum ac nobilitatis, aut etiam probitatis est, ut nobilem ac praedivitem sponsum nanciscatur, aut fiat reginae pedissequa. Sic indocto, aut etiam ignavo, rerumque imperito nobili, saepe nobilitas est aut imputatur apud regem loco eruditionis, industriae, ac virtutis, ut inter regios ministros ac consiliarios recipiatur. Sic saepe diviti, eius divitiae pro prudentia, virtute ac nobilitate sunt, aut imputantur. Hic imputatio est in ipsa re, cum scilicet non vera res, aut non illud verum bonum quod requirebatur, pro vero accipitur, aut suo quodam modo locum preciumve eius supplet. Atque hic iterum quaedam subdivisio est. Alias enim res eiusdem bonitatis, aut praestantiores pro aliis imputantur: ut si cui sit virtus aut eruditio pro nobilitate apud regem. Alias contra, res nullius momenti pro vera ac solida re, eximioque bono, ob misericordiam, aut etiam stulticiam imputatoris imputatur: ut Romanis rubor ac verecundia Demetrii, non valentis ad obiecta accusatorum respondere, fuit pro innocentia regis Philippi patris. Supplex deprecatio saepe sonti est, imputaturve pro innocentia. Scita adulatio aulici saepe est regi loco eximiae virtutis, ut eum rex perinde complectatur ac si sit industrius, fidus, et utilis minister. Sic divitiae pro virtute sunt, habentur, aut imputantur multis. Sic adulatio in communi vita, pro fida amicitia multis est. Hac igitur ratione fides dicitur imputari ad iustitiam, quod externa quadam specie, aut saltem quo ad modum moremque loquendi, locum eius utcunque suppleat, ut mox dicetur. Ubi simul et illud observetur, quod particula In, Eis, ל lamed articulus in ista phrasi, Fides alicui imputatur ad iustitiam, idem valet quod pro iustitia, seu loco iustitiae. Huic significationi vicina est, quod dicit Paulus, quod Ethnico legem servanti, praeputium eius ad circumcisionem, aut pro circuncisione imputabitur, quasi diceret: Perinde in librum rationum inscribetur, aut charus habebitur, ac si esset circumcisus. Alias imputatio est in rerum vere ac solide bonarum translatione ab alio ad alium: ubi tamen non vera ac realis rerum transportatio fit, sed tantum rationalis, consensus decreti, aut cogitationis translatio pro vera habetur, eiusve locum supplet. Sic debitum aut solutio ab alio mercatore in alium transcribitur, ut pene de sit ac si ille reipsa tantum auri accepisset, dedisset, deberet, aut ab alio expectaret creditum antea. Haec imputatio (ut dixi) est in ipsa translatione verae ac bonae tamen ab alio ad alium, cum res vera non vere ac realiter transfertur: cumque ea putaticia, rationalis, aut imputata translatio pro vera ac reali habetur. Sic nobis iustitia obedientiae ac passionis Christi, seu meritum, tanquam si re ipsa ad nos translata esset, in nobis haereret, aut a nobis praestita esset, potenter efficaciterque viventis Dei decreto imputatur. Verum de ipsa imputationis re, seu quomodo nobis iustitia aut solutio Christi imputetur, aut contra, nostra peccata aut debita nobis non imputentur, in libello de Iustitia prolixius dixi. Nunc adhuc quaedam Grammatica de hac voce adiiciamus. Videtur haec vox Imputandi, ut et Erasmus super Roman. 4 monet, interdum vicinitatem quandam habere cum phrasi Accepta fero: cum id alicui acceptum ferimus, aut ut acceptum in rationes referimus, quod proprie ab eo non accepimus. Vicinam praeterea eam vocem esse Iuridicae acceptilationi, quae a praedicta phrasi deducitur: de qua hoc modo Iurisprudentes annotant, unde Acceptifero, acceptituli, accepi latum, verbum compositum: a quo venit Acceptilatio. i. imaginaria solutio, quae simulat debitorem suum sibi soluisse, quod non soluit, idque animo facit remittendi. quia illa verba dicendo, Quicquid tibi per stipulationem promisi, vel ex stipulatu debui, habes ne acceptum? et tu respondeas, Habeo, acceptumque fero, quasi dicas: Perin de habeo, ac si accepissem a te per veram solutionem. Et sic, sicut si vera solutione liberatus esses, ita hac acceptilatione liberaris. Sed discriminis aliquid, idque non parum est, quod iuridica Acceptilatio sit revera prorsus quaedam imaginaria solutio, primum ratione causae, quia nulla plane rei essentialis translatio, aut iustae firmaeque causae interventio accidit: sed in acceptilatione nostri, quidem ratione, seu a nobis nulla solutio fit, aut intervenit: verum interim ab alio nostri causa fit, quae nobis acceptilatur. i. perinde ac fi nostra esset, coram Deo valet, nobisque accepta fertur. Praeterea ista divina acceptilatio, aut imaginanae solutionis acceptio, debitique cassatio aut abolitio, ultra modum potens ac efficax est (ut in libello de Iustitia plixius exposui) non perinde levis, ut humana acceptilatio. Possent cum hac phrasi multae aliae conferri (quod et supra monui) ut Aboleri, tegi, aut non respici, vel cerni: aut etiam contra, non deleri eius peccata. qualia sunt et illa Iniquitates observare, aut custodire, ut: Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Item, Intrare in iudicium cum aliquo: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Item, Da peccatum super peccatum eorum. Item, In memoriam veniat peccatum patris et matris eius. Praeterea, esse aliquid alicui iustitia coram Deo. i. haberi aut imputari. Deut. 6. Aliquando significat etiam hoc verbum computari, numerari inter aliquando ut Isa. 53. Mar. 15. Et cum iniquis imputatus aut numeratus est. Cuius significationis cum hac collatio nimis longgam operam requireret. ¶ Sed ut huius vocis explicationi finem tandem imponamus, illud citra omnem dubitationem ac disputationem constat, verbum Imputare apud Paulum, et in Genesi, cum vel fides nobis imputari ad iustitiam dicitur, vel iustitia imputari, vel peccatum etiam imputari, aut non imputari, nusquam significare aliquam realem transfusionem, effectionem, exhibitionem, aut communicationem illius rei de qua agitur, ut vel iustitiae vel iniustitiae sed rationalem tantum, mentalem, aut consensus cogitationis aut voluntatis tractationem. Quare hoc verba

-- 221 --

417/418 et phrasis Imputari alicui fidem ad iustitiam, vel pro iustitia, aut Imputari alicui iustitiam vel peccatum, seu iniustitiam, potenter Papistarum errorem de infusa iustitia redarguit: ac monstrat Paulum docere, nos proprie coram Deo sola iustitia imputativa seu merito Christi nobis solo decreto Dei communicato iustificari, non autem ulla essentiali renovatione, vel virtutum infusione, aut communicatione: quae tametsi sequitur fidem, per eam tamen non iustificatur in conspectu Dei ullus vivens. Quare etiam Papistae videntes in hac phrasi et dogmate imputativae iustitiae ipsissimam pestem et venenum suae doctrinae contineri, omni studio cavent, ne exponant quid sit Paulo Imputare, aut Imputativa iustitia, qua sola coram Deo iustificemur, ac ad aeternam vitam deputemur. Osten dit hoc abunde Dominicus de Soto, prolixe super hanc ad Rom. Epistolam commentans, et alii istorum scriptores de articulo Iustificationis agentes. Vide et suprâ verbum Accepto, ubi itidem quaedam de Imputatione dicuntur, quae utilissime cum hisce coniungentur,

Reputatio alia est Essentialis: quae est, cum vel Res vera ac existens in rationes refertur, tanquam alicuius momenti, et non negligenda, ut Psal. 144. Quid est filius hominis quod imputas aut reputas eum? Is. 53. Inter leprosos imputavimus, vel conputavimus eum.
Utroque horum modo alicui suum peccatum imputatur, aut non imputatur. Si imputatur, tum et ipsum malefactum observatur, annotatur, aut oblivioni non traditur: et ei malum praemium, id est, debita poena decernitur, aut ordinatur. Contra si non imputatur, tum et ipsum malefactum veluti contectum oblivione sepelitur, et nulla ei poena decernitur. Rei aut facto suum praemium aut precium, bonum aut malum deputatur, ordinaturue. Sic operanti sua merces imputatur, aut adiudicatur, adscribiturve. Cogitationis, quae est vel Rei, cum res ab alia persona ad aliam sola cogitatione transfertur. Sic iustitia Christi ab ipso ad nos, et vicissim nostra iniustitia ad ipsum sola cogitatione, voluntate aut decreto Dei transfertur, eive imputatur. 2 Cor. 5. Precii, cum rei alterius vel aeque bonae, vel etiam deterioris, dignitas, precium aut aestimatio in aliam transfertur, seu alia res alterius locum supplet: ut aulico nobilitas pro virtute apud regem est. Forma puellae pro dote, aut contra dos pro forma: civi aut mercatori apud suos divitiae pro prudentia. Hic precium aut valor prudentiae transfertur ad divitias, dotis aut probitatis ad formam: aut etiam contra, virtutis ad nobilitatem. Sic dat census honores: id est, magistratus debitus virtuti datur divitiis, seu dignitas aut preciositas valorque simul et praemium virtutis transfertur ad divitias. Hoc modo nobis apud Deum fides est loco iustitiae, obedientiae, seu imputatur ad iustitiam, quia alienam iustitiam precario accipit. Sic mendico sua mendicitas est loco fundi aut artificii: das ist sein pflug, oder rent und zins. Vel dic, Imputationem esse rationalem translationem, quae est aut
Personalis, cum quaepiam bona aut etiam mala res ab alia persona ad aliam sola cogitatione aut decreto transfertur, sic a Christo iustitia eius ad nos, et vicissim a nobis iniustitia ad ipsum sola imputatione transfertur: seu nobis quidem eius iustitia, ipsi vero nostra iniustitia imputatur.
Realis, cum dignitas, valor aut preciositas alterius rei ad aliam sola cogitatione transcribitur: seu alia res alterius locum cogitatione, voluntate ac decreto hominum supplet. Sic fides nobis aut supplet locum iustitiae perfectissimae obedientiae, quam habere debebamus, quia alienam obedientiam apprehendit: seu imputatur nobis ad iustitiam, aut pro iustitia. Sic applicatio reo vel sonti imputatur ad innocentiam, aut pro innocentia. Sic mendico sua mendicitas est aut imputatur pro fundo, aut artificio, aut labore unde sese sustentet.

-- 222 --

419/420 DE VOCE AC RE IMPUTATIONIS, ET vicinis loquutionibus. Videri posset iam ferme satis dictum esse de verbo Imputationis: sed tamen ob rei praestantiam adhuc quaedam adiiciam tum de vocabulo, tum praesertim de tota re ipsa. Imputare igitur, λογίζεσθαι , חשב , omnino a mercatoria supputatione in Sacras literas translatum esse videtur. Est enim in illis ratiocinationibus, Imputare, aut computare quampiam rem, diligenter eam expendere, considerare, in rationes referre, adscribere in librum rationum, et in ratiocinando simul cum aliis computare, non negligere aut eius oblivisci, ut nullius momenti, quamque mercator suis rationibus ac libro non dignetur. Sic etiam saepe in Sacris literis imputare, aut non imputare, exponitur per non oblivisci, non delere, non condonare non dissimulare, non tegere: per venire in alicuius conspectum aut memoriam: per observare, per intrare in iudicium cum aliquo de aliqua re: et contra non imputare, per avertere oculos, ne videat iniquirates nostras, oblivisci eas, tegere, post tergum abiicere, in profundum maris abiicere, removere ut est oriens ab occidente, delere peccata ut nubem. Hisce et similibus aequipollentibus verbis ac loquutionibus exponitur verbum Imputare in Sacris literis, et in communi etiam usu tale quid sonat. Verum de vera huius vocis vi ac usu in Sacris, deque aequivalentibus loquutionibus, postea prolixius agetur. Nunc ad mercatorias ratiocinationes redeuntes, unde hanc vocem petitam esse diximus, varias in illis imputationis formas consideremus, et ad nostras Theologicas res ac significationes applicemus: ex illarum enim natura, ac veluti fonte, hae quoque luculentius dilucescent. Porro in illis ratiocinationibus Imputare, aut Computare est in genere (ut dixi) in rationes referre, adscribere in librum rationum, et in ratiocinando simul cum aliis computare, Einem etwas zurechnen, oder zu dem andern rechnen. Sic Christus cum iniquis deputatus aut computatus est. Sub hoc porro genere variae sunt imputationes, quas diligentissime expendisse profuerit, ut variae phrases ac significationes huius vocis in Sacris intelligi queant. Primum re ipsa imputantur seu adscribuntur merces acceptae aut datae. ut. Ille tantum panni, aut frumenti, aliarumve mercium accepit a me, vel contra dedit. Sic quoque imputantur aut computantur merita ac operae, ut mercenariorum: item officia ac beneficia accepta aut data. Imputantur quoque eâdem ratione alicui sua malefacta, aut mala merita, offensiones ac scelera: id est, veluti annotantur, aut adscribuntur a magistratu in nigrum librum, ut vulgo dici solet. Sic imputat Deus peccata malis, non imputat autem credentibus. Psal. 32. Roman. 4. Sic imputat alicui suum sacrificium, quod ei acceptum est vel non, Levit. 7. Sic Psalmo 106, Pinehae suum zelum ac caedem scortatoris principis imputat. Sic et contra Semei orat Davidem, inquiens 2 Sam. 19: Ne imputet mihi Dominus iniquitatem, et ne recorderis id quod perperam egit servus tuus, cum exires de Ierusalem, ut ponat rex super cor suum. Exponit quid sit imputare. Quo sensu et Paulus inquit 2 Timoth. 4. Omnes me deseruerunt, non imputetur illis, scilicet a Domino. Secundo, imputatur, adscribitur, aut in rationes refertur, precium mercium datarum aut acceptarum, quod pro eis debetur danti ab accipiente, tali aliqua formula: Item ille mihi debet, aut ego debeo ei tantum, pro talibus mercibus, aut etiam operis. Sic imputatur etiam precium laboris mercenario, aut meritum officiorum amico: ut ille Terentianus Pamphilus, non vult sibi apponi gratiae, ubi ipse nihil promeruerit. Sic imputatur operanti merces non ex gratia, sed ex debito: Rom. 4. Sic imputantur, aut in rationes referuntur a magistratu etiam poenae male agenti debitae, et praemia benemerito de Repub. Quod etiam a patrefamilias aliquo modo fit erga liberos, aut servos. Sic ergo imputantur aut adiudicantur a Deo praemia et poenae bonis aut malis, suo tempore reipsa repraesentandae, ac tribuendae. Tertio, imputantur alicui merces, aut res vel operae, bene item maleque facta, non vere datae, praestitae, aut acceptae, perinde prorsus acsi vere datae acceptaeque essent, ob graves causas, et consentientib. iis qui eius rei plenum ius habent, ubi est tantum imaginaria quaedam rerum bonarum aut malarum conmunicatio. Sic potest imputari alicui ex gratia, opera, labor, aut meritum, revera non praestita, sed tantum imaginarie. Sic et malefacta, licet ab eo non sint patrata, alicui imputari solent: ut cum super Christi, et etiam nostros persequutores venit sanguis Abel. Sic Christus, qui non novit peccatum, factus est peccatum: quod non rapuit, adscriptum est ei: Psal. 69. Sic iniusta censura columbis, et lupus ovi inferius bibenti imputat peccatum. Sic alicui potest propria precatio verti in peccatum: Psal. 109. Sic dicitur Psal. 69. Da peccatum super peccatum eorum .i. imputa eis maiora peccata, quam habent: vel exaspera, ac veluti severiori censura expende eorum peccata, qui aliorum. In hanc sententiam dicit Curtius, Clyti dies citatem aut petulantiam linguae potuisse imputari vino, ac tam praestanti viro parci. Quarto, pari ratione imputatur etiam precium seu praemium, malum aut bonum, debitum pro illis bonis aut malis rebus, mercibus, operis, officiis, offensionib, aut factis, non reipsa, sed tantum decreto aut ratione voluntateque alicui attributis. Sic possunt alicui imputari merces ex gratia pro opera, labore, aut rebus non vere, sed imaginarie tantum exhibitis aut datis, perinde ac si exhibita fuissent reipsa. Hoc mode et mala praemia aut poenae possunt ac solent adscribi alicui per imputationem: ut si praesentes prosequutores puniantur ob sanguinem Abel. Sic praesentes Papistae punientur ob omnes abominationes unquam in ea Babylone patratas. Sic Christus coactus est poenis suis persolvere quae non rapuerat: Psal. 69 et Iacobus Labano. Sic etiam ethnici poetae experientia edocti dixere, Saepe unius mali hominis, aut paucorum scelera ac poenas, contaminare, polluere et gravare totam civitatem, in qua illi agunt, quare prorsus sceleratos, nefarios et pollutos soliti sunt tota regione pellere ac exterminare. Quo modo etiam Deus unius idololatriam non punitam toti populo imputat, ac Iudaicam gentem ob homicidia Manassae punit. Quinto imputatur aliquando aliquid vel bonum vel malum, sive rationem culpae aut meriti, sive etiam poenae aut praemii subeat translatum ab alio in alium non reipsa, sed sola tantum ratione, voluntate, consensu utriusque partis, et decreto eius qui hanc potestatem habet, potenter tamen ac efficaciter. Creditum igitur aut debitum, seu etiam meritum ac culpa non raro ab alio in alium transfertur. Sic sacrificantium peccata hostiis, ut hirco aut aliis, idque aliquando etiam clare enumerando, veluti si eis res quandam aut pecuniae numerato traderentur, imponebantur. Levit. 16 et contra, meritum mortis hostiarum in sacrificantes transferebatur. Sic quoque imputantur Christo peccata totius mundi, seu per imputationem a peccatoribus in eum transferuntur, quib. ipse (ut ita dicam) iniustificatur, seu iniustus reputatur, ita ut nostra obligatio, ingens debitum aut chirographum a nobis in ipsum transportetur: qui id sua passione ac obedientia largissime persolvens lacerat, et cruci affigit. Ipse. n. in se nostrum debitum suscepit, seque vadem, imo et primarium debitorem ac persolutorem, peccatorem aut iniustum voluntaris ultroque pro nobis omnibus constituit. Et vicissim eius iustitia obedientiae ac passionis, seu largissima ipsius persolutio, expiatioque tum ipsomet ita volente ac a patre petente, tum nobis id suppliciter fide mendicantibus, tum denique patre ipso potenter id decernente, in nos

-- 223 --

421/422 per imputationem transscribitur. Ita igitur ille quasi novum chirographum debiti, quo legem iustitiamque Dei sua largissima impletione ac iustitia obedientiae et passionis sibi ad confessionem debitae, iustitiae ac vitae obligaverat, nobis donavit: sicque nos iustificamur, translata per imputationem in nos eius iustitia. Potest autem fieri ista imputatio vel tota re iudicio aut ratione translata, vel parte eius aliqua solum, ut sit tantum communicatio quaedam, aut participatio. Sic posteris maiorum suorum peccata aut benefacta in multas generationes imputatione quadam communicantur. Sic David Psal. 99 orat, alicui suae matris peccata imputati. Huc referri potest illud Pauli, Ne communices peccatis alienis. Sic olim apud Ethnicos alii pro aliis devovebantur, quasi culpam eorum in se recipientes. Sic Halberstadii etiamnum sacrifici virum, et Treveris fem inam deligunt in quadragesima, quem vocant veterem Adamum, eumque omnibus suis peccatis certo ritu caeremonia ac conceptis preculis onerant. Sic indulgentiarii et monachi nobis sua sanctorumque suorum merita ac bona opera vendunt, datisque diplomatibus in nos transscribunt. Porro eodem modo et persolutio, praemium ac poena per imputationem ab alio in alium transscribi solent. Sic mors suppliciumque debita a peccatore, in hostiam primum sola imputatione seu decreto, deinde et reipsa transfertur. Sic mors et aeternum exitium a genere humano ob peccata ferendum, seu ipsa maledictio poenaque culpae debita in Christum primum decreto aut obligatione, deinde et reipsa transferuntur: fitque ipsum illud benedictum semen maledictum, ut nos a praedicta maledictione liberemur: et vicissim praemium eius iustitiae obedientiae ac passionis debitum, nempe aeterna vita ac gloria, seu eius benedictio in nos perditos quidem in hac vita, imputatione, decreto aut iure, in altera vero etiam reipsa ac reiipsius veritate transfertur. Sic propter peccata impiorum parentum, posteri etiam pii interdum puniuntur: ut precante losia. Deus non vult remittere poenam Israelitico populo, ob peccata Manassae. Sic olim devoventes se apud Ethnicos, ut duo Decii et Curtius, poenas calamitatesque exercitui ac populo debitas, ab illis in se suis illis devotionibus aut execrationibus transferre conabantur. Hoc modo Paulus petit a Philemone, ut tum iniurias ac furta Onesimi in se per imputationem transcribat aut transferat, tum vicissim suam persolutionem in ipsum, atque ita illi pareat, eumque ut bonum ac pium denuo ad sese recipiat, ubi etiam hoc ipso imputandi verbo utitur Apostolus. Ex quo loco non male nostra quoque et Christi commutativa imputatio illustrari posset. Sicut enim furtum Onesimi in Paulum, et vicissim Pauli solutio in Onesimum transfertur: sic et nostra peccata in Christum, eiusque vicissim iustitia in nos. Sexto est genus imputationis, si alicui aliquid aliud loco alterius rei imputetur: ut si alicui ministro apud regemnobilitas sit loco virtutis aut sapientiae, alicui divitiae sint loco probitatis: forma puellae sit loco virtutis. Sic nobis aliquatenus fides est loco iustitiae, seu fides nobis imputatur in iustitiam, ut mox dicam et declarabo. Contra potest vere dici Christo voluntariam ponsionem (qua in se nostra peccata aut debita recepit seu vadem, sponsorem aut persolutorem sese pro nobis constituit) esse imputatam ad iniustitiam, seu ad peccatum. Ea enim ratione factus est peccatum et maledictum, Deusque suo decreto fecit incurrere aut irruere in eum omnia nostra peccata: Isaiae 53. Septimo, fidem alicui imputari ad iustitiam, proprie significat; esse illi loco iustitiae, non quia reipsa sit iustitia, aut ullo modo vicem iustitiae subeat: sed tum, quia is illa veluti mendica quadam manu acquirit alienam iustitiam. sicut si quis precario ac mendicando alienam persolutionem impetraret, qua semetipsum liberaret ab illo quasi reatu aeris alieni, ac veluti iustus liberque consisteret: tum quia soli credentes habentur, censentur et pronunciantur a Deo pro iustis, ex clementi ipsius imputatione ac misericordia, cum re ipsa tales non sint. Sic debitori precaria impetratio alienae persolutionis, loco suae propriae solutionis debiti est. Sic reo sonti supplex deprecatio innocentiae loco est. Huiuscemodi imputatio supplicis precationis pro innocentia, est quotidiana parentibus erga liberos, volentibus eos ob peccatum flagellare. Verum quomodo nobis sit fides loco iustitiae, prolixissime in libello de Iustitia exposui: nequis putet ipsammet fidem per sese, seu quatenus est quaedam qualitas, virtus aut bonum opus, nobis loco iustitiae esse aut censeri: non autem solummodo, quatenus est mendica quaedam manus, precario alienum bonum iustitiamque apprehendens, nobisque veluti lautissimum saluberrimumque cibum famelico ori applicans, nosque eo salutariter reficiens. Octavo, imputare alicui iustitiam, Rom. 4. dupliciter accipi debet: nempe primum ratione causae, deinde ratione effectus: quae tamen necessario concurrunt, ac coniugenda sunt. Primum igitur indicat ista lo quutio, iustitiam Christi incredentem transscribere: sicut contra, nostra iniustitia potenter a Deo in Christum transscripta est: atque haec est proprie causa nostrae iustitiae. Deinde indicat etiam effectum, nempe aliquem habere pro iusto, qui non talis sit: ut faciunt nimium indulgentes parentes erga liberos: aut qui nimium amant, illis suae amasiae etiam deformes, videntur esse formosae: quia si quis amat ranam, ranam putat esse Dianam, ut inquit ille. Sic Deus nos, suos contaminatos parvulos, in suo dilectissimo filio tenerrime diligens, censet, habet et reputat pro mundis, connivens, dissimulans ac tegens nostra peccata aut sordes, seu non imputans ea nobis, ob imputatam nobis filii satisfactionem aut iustitiam. qua ratione fit, ut nulla sit nobis in Christo Iesu existentibus condemnatio. Sic igitur imputare peccatori iustitiam, est imputare nobis debitoribus largissimam Christi persolutionem pro nobis depensam: qua ratione omne nostrum debitum aut obligatio non amplius nobis imputatur, sed protinus evanescit et aboletur. Dixi alias saepe, prorsus ita nos propter Christum iustificari, sicut Christus propter nos iniustificatus seu iniustus factus est: seu ita nobis potenter Christi iustitiam obedientiae ac passionis imputari, sicut illi prius nostra atque adeo totius mundi iniustitia aut peccatum a Deo efficacissime imputatum est. Quae collatio duarum imputationum, seu commutationis iustitiae ac iniustitiae inter Christum et peccatorem, potest luculentissime tum declarare naturam iustificationis ac imputationis: tum et contra adversariorum calumnias confirmare. De qua materia prolixius in libello de Iustitia dixi. Nunc vero et illud adiiciam, quod sicut ipsa forma iustificationis, collatione iniustificationis Christi illustrari pulchre potest: ita et modus aut medium, vel instrumentum apprehendendae eiusdem, tum explicari, tum et confirmari potest, si cum mediatoris modo, medio aut instrumento, quo ille iniustificatus est, aut iniustitiam nostram apprehendit, sibique applicuit, commode componatur. Nam sicut iustitia Christi non imputatur vel ignaris eius, vel etiam contemnentibus aut negligentibus eam, sed agnoscentibus, desiderantibus ac expetentibus eam, quod proprie fides viva ac iustificans est: sic etiam nostra iniustitia, seu peccatum ac poena, Christo non est imposita vel inscio, vel etiam prorsus invito ac recusanti, sed moto ingenti misericordia nostrarum calamitatum, ac sese pro toto genere humano offerenti sponsorem, vadem ac primarium persolutorem, et petenti ut nostrorum peccatorum poenarumque ingens sarcina in sese transferatur, seu debita nostra in se transscribatur.

-- 224 --

423/424 Sicut igitur alias disserui, fidem iustificantem esse veluti mendicam quandam manum, accedentem ad thronum gratiae, ibique precario gratuitam Christi iustitiam sibi imputari, eaque iustificari precario quaerentem: seu esse illum clamorem ac gemitum cordis, clamantem Abba pater, et expetentem gratuitam Christi propitiationem: sic vicissim statuendum est, et Christum olim mox post primorum parentum lapsum nostri misertum, ad caelestem patrem accessisse, sese pro nobis vadem persolutoremque aut potius victimam et reum, ad luenda nostra peccata poenasque, seu persolvendum illud ingens debitum obedientiae ac poenae obtulisse: et denique suppliciter flagitasse, ut miseris peccatoribus parcatur, sibique eorum debita poenaeque imponantur. Hoc satis clare apparet ex illa eius precatione Ioh. 17, cum dicit sese pro nobis sanctificare et offerre patri, ac petit nos propterea sanctificari: cumque Psal. 40, et Hebr. 10, offert sese in sacrificium et obedientiam patris, reiectis holocaustis, dicens: Holocaustum et hostiam pro peccato non voluisti. tunc dixi: Ecce adsum, ut faciam Deus voluntatem tuam. In capite libri scriptum est de me, etc. Sic igitur Psal. 2 petit, sibi donari haereditatem usque ad fines terrae, quam suo precioso sanguine redimat: ideoque etiam agnus Dei, totius mundi peccata in semet tollens ac recipiens, eaque tandem abolens, dicitur. Sic ut igitur nos nostra mendica manu fidei, aut precatione, precario ad thronum gratiae impetramus, ut nobis iustitia aut meritum persolutioque Christi donetur, imputetur et applicetur, perinde potenter, tenaciter ac efficaciter, ac si nosmet eam legi et severae iustitiae Dei patiendo ac obediendo praestitissemus: sic vicissim Christus sua manu aut instrumento, nempe supplici intercessione apud patrem obtinuit, ut nostra peccata poenaeque ipsi imputentur, in ipsum transferantur, ipseque nostris illis horrendis sordibus iniustificetur ac contaminetur, seu iniustus fiat: non quidem reipsa, sed tantum imputatione, decreto aut statuto Dei. Qua ratione ipse tum peccatum, tum et maledictum factus est: et nos contra tum iustitia, tum benedictio, seu iusti ac beati. Ita videmus, tum causam formalem imputatae nobis Christi iniustitiae, aut potius iustificationis, optime convenire cum imputatione nostrae iniustitiae Christo a patre factae seu eius iniustificationis: tum etiam medium, causam instrumentalem aut modum utriusque apprehendendae, et sibi applicandae. Sicut enim nos tantum mendica quadam manu ac supplici voto et flagitatione, quae nostra fides est, a caelesti patre impetramus, ut Christi iustitia aut persolutio nobis imputetur, donetur et ascribatur: sic Christus quoque supplici intercessione et precatione a patre obtinuit, ut sibi nostra culpa ac poena, nostrave iniustitia ac totum debitum imponatur. Ita posses dicere, utrumque quasi fide quadam seu supplici flagitatione tum a nobis, tum a Christo apprehensum, applicatum et obtentum esse. Possis etiam non incommode quasi formulas quasdam utriusque voti, instrumenti, aut supplicis flagitationis, atque adeo picturas ipsius rei gestae excogitare, ac tibimet proponere, ut sicut olim filius Dei supplex quasi ad genua provolutus ex uno latere clamavit, O' pater miserere generis humani parce ei, et illius ingentia ac innumera peccata, fac in me incurrere, mihi ea imputa, meque per imputationem iniustifica, ut sim pro illis peccatum et maledictum legis, seu iniustus ac puniendus, egoque illorum ingens debitum iustitiae, obedientiae ac poenae dependam: sic nos vicissim ex altero latere ad genua Dei provoluti, ac velut ad alteram eius aurem vociferamur, O' pater caelestis, esto mihi misero peccatori misericors, tuique filii abundantissimam iustitiam aut persolutionem pro toto genere humano praestitam mihi imputa, dona, et plane propriam facito et applicato. In hac ergo (ut hoc utile obiter moneamus) imputatione, aut imputativa translatione iustitiae Christi in nos, nostrique iustificatione, concurrunt potissimum tres personae: nempe primum Christus mediator ac sponsor noster, tum persolvens patri, eiusque legi ac severae iustitiae largissime nostrum debitum iniustitiae sua iustitia obedientiae ac poenae, tum eandem nobis donans, et patrem orans ut eam nobis applicet. Secundo, nos peccatores qui accedimus fide ad thronum gratiae, ac suppliciter petimus a patre, ut nobis illum amplissimum thesaurum iustitiae aut persolutionis Christi nostra gratia praestitum, nobisque donatum misericorditer ac clementer applicet, utque inde sibi, suaeque severae iustitiae persolvat illud ingens debitum obedientiae ac poenae, quod a nobis iustissime sub comminatione aeternorum suppliciorum exigebat. Postremo pater caelestis, qui tanquam iudex, et plenariam rerum omnium potestatem habens, nobis illam amplissimam persolutionem Christi ad dicit, imputat, et appropriat, eaque suae legi ac severae iustitiae ita largissime satisfacit, ut sicut illa antea nos accusabat extremae iniustitiae, ac nos aeternis suppliciis adiudicabat: sic nunc contra ultro confiteatur nos esse iustissimos, aeternamque nobis vitam ac gloriam adiudicet. Hac igitur ratione intervenientibus istis tribus personis, debitore precario petente, persolutore aut sponsore ultro offerente, et iudice imputante et adiudicante, in nos Christi persolutio iustitiaque imputatione transfertur aut transscribitur. Hac ergo imputativa Christi iustitia ita gloriose ornamur, ut non solum nullae nostrae maculae peccatorum cernantur, sed etiam summa ac fulgentissima quadam iustitia resplendeamus, utque veluti metamorphosin quandam aut transfigurationem, imputative tamen, passi esse videamur. Confirmat vero hanc utranque collationem, tum causa formalis vel formae imputandi Christo nostram iniustitiam aut peccatum, et vicissim nobis eius iustitiam: tum etiam causae instrumentalis aut medii apprehendendi utranque: illud inquam hasce duas collationes praeclarissime confirmat, praeter plurima Scripturae testimonia, quod revera quasi mercatoria quaedam commutatio facta est inter nos et Christum, primum quidem iustitiae et iniustitiae aut peccati, seu meriti ac culpae, deinde etiam mortis ac vitae seu poenae: dum nos quidem illi iniustitiam seu culpam pro iustitia ac merito imputative, mortem vero ac poenam pro vita et praemio suo realiter damus et obtrudimus. Optimo ergo iure nostra datio aut obtrusio pessimarum mercium, confertur cum eius vicissim erga nos facta largitione summorum bonorum, optimarumve mercium, sive causam formalem sive etiam instrumentalem utriusque diligenter expendas. Ex hisce omnibus tum reiipsius distinctionibus, tum vocabuli significationibus clare apparet, nusqui Imputare aliquid alicui, idem valere quod reipsa exhibere, dare, aut praestare: sed tantum rationalem cogitationis ac voluntatis decreto factam attributionem, applicationem aut adscriptionem. Quare Papistae impudenter pervertunt oracula Spiritus sancti, quibus imputari alicui fidem ad iustitiam idem est, quod infundere ipsamet re aut opere qualitatem iustitiae. Nunc porro expendamus accuratius, quid sit alicui aliquid boni imputare, et porro alicui imputare iustitiam. Dixi supra, imputari alicui res bonas revera datas aut praestitas, ut merces, operas et officia: Imputari etiam praemia aut mercedem, quae ei pro talibus bonis rebus debeantur: id est, veluti adscribi, aut in rationes referri, primum quod hic tantum boni dederit: deinde, quod ei vicissim tantum boni aut praemii pro illo dato debeatur. Sic vicissim tantum etiam imputari potest, quod tantum boni aut mercium vel beneficiorum revera acceperit, tantumque pro illis acceptis bonis precii debeat. Dixi quoque contra, imputari

-- 225 --

425/426 alievi malas res, ut quod tantum mali damnive nobis dederit, aut in nos peccaverit: et quod porro tantum poenae ei pro illis male factis rependendum sit. Atque hae imputationes sunt aut fiunt ex debito aut iure, seu (ut Paulus Rom 4 ait) secundum debitum: quia ibi res ipsae bonae malaeve sunt praestitae, aut restant praestandae, quae alievi imputantur, seu in rationes ei computantur. Sunt porro etiam aliae imputationes tum bonarum, tum malarum rerum, non ex iure manifesto aut debito, sed ex arbitrio imputantis, et aliquo etiam consensu eius cui imputantur factae. Quarum quidem bonae ex gratia imputantur, malae vero ex odio, aut etiam alio qui alia ratione, praesertim si accedat consensus eius cui malum imputatur. ut Paulo imputantur a Philemone, iniuriae ac furta Onesimi, non ex odio, sed consensu ac sedula flagitatione Pauli, illo tristi onere Onesimum liberare volentis. Hac prorsus ratione etiam Christo nostra furta, scelera, ac iniustitia imputatur, qui id horrendum et non ferendum onus in sese transferri suppliciter a patre flagitavit. Hac arbitraria imputatione potest alicui non operanti imputari merces, ex mera gratia ac favore imputantis: Rom. 4. Ut cum rex alicui accepto aulico, licet nihil dum sit promeritus, largitur mille ducatos, sola adhuc promissione et diplomate. Hoc igitur modo ibidem testatur Paulus, adscribi aut attribui credentibus, licet non operentur, iustitiam: nempe ex mera gratia, ac sic (ut ibidem exponit Paulus) iustificatur impius, seu non imputatur ei peccatum aut iniustitia. Imputatur igitur nobis iustitia, dum nimirum Christi iustitia in nos transscribitur, dumque nos ob eam censemur, et per absolutionem aut remissionem iniustitiae pronunciamur esse iusti, cum non simus: dumque teguntur ac non imputantur nostra peccata aut iniustitia, quasi nulla adsit, cum tamen adsit plurima: dumque alieno merito ita coram Deo fulgemus, ac gloriosi consistimus, quasi si abundaremus propria iustitia: cum ea revera non adsit, sed simus non operantes, et peccatores, ac etiam impii suo modo. Hanc admirabilem, et plenam ingentibus mysteriis imputationem aut metamorphosin, qua nos quoque non aliter (liceat nobis nunc hac similitudine, licet odiosa, declarandae ineffabilis rei gratia, abuti) quam histriones (qui sub aliena persona ac larua in theatro apparent, regesque aut heroes sapientesve videntur, cum sint infimae sortis homunciones) coram Deo iustitia Christi splendemus, ac gloriosi esse videmur. Istam igitur nostri transfigurationem vocat Paulus induitionem Christi, quo veluti preciosissima quadam, auroque gemmis ac omnigenis preciosissimis lapidibus fulgente veste, ita coram caelesti patre ornati, decori ac gloriosi appareamus, ut ille in iustificatione solius Christi perfectionem nobis circumpositam cernat, comprobet, amet et praedicet, nullumque vel minimum naevum peccatorum aut foeditatum nostrarum per eam perspicere queat. Hanc (ut ita dicam) personatam immutationem imputatae iniustitiae, Pighius, licet alio qui adversarius, victus evidentibus verbi Dei testimoniis, comparat cum illa Iacobi impostura, qua ornatus fragrantissimis pulcherrimisque vestibus Esau, eiusque pilosam cutem et nomen coram patre prae se ferens, ab eo amicissime excipitur, desuaviatur, et amplissima benedictione caelestium et terrestrium bonorum ornatur. Hanc sacrosanctam ac mysticam fraudem, benedictionisque divinae furtum, videtur ipsemet filius Dei nos statim in Paradiso docuisse, dum primorum parentum tristissimam foeditatem ac nuditatem ovillo vellere contegit, eoque fovet: indicans nimirum, nos ita demum coram Deo recte constitutos, si pelle solius agni Dei peccata mundi auferentis, tom tegantur sordes nostrae, tum nos ornemur sique facta commutatione nos quidem importabilem sarcinam peccatorum iniustitiaeve in ipsum per imputationem reiiciamus, et vicissim eius aureum vellus iustitiae ipsi detractum ad nos per imputationem transumamus, eoque nos tegamus, ornemus, ac in conspectu patris conlestis ostentemus, ut ille nos pro pulcherrimis habere, nihilque prorsus nostrarum foeditatum amplius cernere queat. ¶ Exposui breviter quid sit, Alicui gratis imputari iustitiam. Hinc vero, et ex aliis praecedentibus etiam apparet, quid sit alicui alienam iustitiam imputari: et quid nam sit, nobis iustitiam Christi imputari, aut eam per imputationem in nos transferri, nosque ipsa iustificari. Potest vero hoc praegrande salutareque mysterium, vel ea solum ratione meridiana luce clarius illustrari, et simul quoque confirmari: si cogitetur, nostra peccata aut iniustitiam esse revera debitum quoddam coram Deo, ac a nobis divinitus iustitiam obedientiae et poenae a nobis severissime flagitari: quam cum Christus mediator ac sponsor noster pro nobis largissime persolverit, nobisque donaverit, qua tandem ea ratione alia in nos transferri potest, quam proprie per imputationem? Cogita enim (non finge: rei enim ipsa veritas ita sese habet) primum patrem caelestem, veluti maximum quendam mercatorem, sedere ad suam rationalem mensam, et in manibus habere suum illum librum rationum, ubi in una parte omnium mortalium debita inscripta sint, in alia vero amplissimus thesaurus Christi, patri praestitus, exhibitusque: homines vero omnes, uti quosdam subditos, imo et miserrimos debitores ac reos, astare ante illius patris caelestis tribunal. Deinde considera iuxta Christi parabolam, illum summum Dominum, ac totius mundi patrem familiâs, vocare alium hominem post alium, eique per legem suam veluti debitorum librum indicare, quam scilicet infinita millia talentorum iustitiae, obedientiae, ac suppliciorum pro tot peccatis debeat, eamque summam severissime ab illo flagitare: ac ni protinus perfectissime praestet, ei aeternos carceres torturasque minitari. Postremo cogita, ibi mediatorem â tali infelice peccatore per fidem compellatum, in medium progredi, ac a patre suppliciter petere, ut sui thesauri persolutio aut iustitia in illum egentem peccatorem transferatur. Qua igitur obsecro tandem alia ratione illa translatio persolutivae iustitiae fieri potest, quam per imputationem, aut rationalem vel decreto factam communicationem et adscriptionem? Haec non est nostra, sed ipsius Christi ac Spiritus sancti similitudo: imo non similitudo, sed ipsiusmet negocii aut rei vera et genuina veritas, imago, ac viva facies. Hinc igitur tum lucem evidentissimam, tum et confirmationem potentissimam. prorsusque irrefragabilem clarissime habemus, peccatorem revera imputativa translatione iustitiae Christi in eum transscriptae iustificari: non aliter quam quotidie videmus, debitores aliena persolutione sibi imputata, aut in se per imputationem translata, a sua tristi obligatione reatu ac nexu vinculisque liberari, et pro insontibus liberis ac iustis haberi. Ex hisce quoque cerni possunt, quomodo alicui aliquid aliud pro alio imputari queat: et quod perinde credenti peccatori fides imputetur ad iustitiam, aut pro iustitia, sicut si subditis reis apud regem, aut etiam sontibus liberis apud parentes, supplex deprecatio culpae, loco innocentiae imputetur, aut etiam loco persoluti supplicii habeatur, censeaturque Sicut enim illi sua illa humili deprecatione misericordiam parentum, aut clementiam regis apprehendunt et impetrant, ut eis culpam castigationemque remittat, estque illis ea humilis supplicatio loco innocentiae aut iustitiae, ac loco depensae poenaeque: sic et nobis nostra fides, quae est revera quaedam humilis mendicatio misericordis condonationis ac propitiationis irati Dei, impetrat Dei misericordiam favoremque per et propter Christum promissam, nosque Deo, nobis condonanti peccata, iustos et indignos omni malo sistit: atque ita ea nobis loco innocentiae

-- 226 --

427/428 vel depensi supplicii coram Deo est. Seu, sicut mendico sua mendica manus, dum extensa mendicat, et necessaria acquirit, ei loco iusti operis, aut rationis honeste acquirendi victum, est: sic etiam nobis nostra precaria apprehensio et acquisitio alienae persolutionis nostri debiti, est loco propriae persolutionis: perindeque nos liberat, ac si nun quam quicquam debuissemus: non sua quidem natura aut essentia persolutionem debiti explens aut efficiens, sed alienam persolutionem apprehendens, et creditori offerens: sic nostra fides apprehendens et nobis approprians aut applicans Christi iustitiam aut persolutionem, nobis loco propriae iustitiae, aut a nobis exactae per legem obedientiae et poenae est, non quidem sua natura vel essentia, quatenus quaedam preciosa virtus aut bonum opus est, sed quatenus est instrumentum aut mendica manus, nobis Christi meritum iustitiamve, et Dei misericordiam impetrans, et propriam faciens. Quo vero tanto clarius appareat, quid sit imputativa iustitia, et quomodo nobis iustitia Christi imputetur (nempe non reali qualitatum infusione, sed tantum rationali decreti attributione) adscribemus aliquot argumenta: et simul conferemus hanc loquutionem cum aliis vel aequipollentibus, idemque dicentibus, vel etiam contrariis. Primum vero, nihil perinde illustrat totam rationem imputatae nobis iustitiae Christi, seu quomodo ea ab ipso in nos (largiente eo nobis illam, et contra nobis eam suppliciter flagitantibus, ac denique Deo tan quam iudice illam nobis imputante et addicente) transferatur, quam si apte diligenterque cum imputativa translatione nostrae iniustitiae in ipsum conferatur. Quam comparationem utriusque transscriptionis aut imputativae commutationis, sive ratione causae formalis, sive ratione substantialis, tum supra nonnihil tum et in libello de Iustitia multo prolixius exposui. Haec imputativa commutatio iustitiae ac iniustitiae inter nos et Christum, cum saepe alias in Veteri ac Novo testamento, tum praesertim Isaiae 53, et 2. Cor. 5 describitur, summam totius praedicationis aut legationis suae proponente Apostolo hisce verbis: O vos peccatores, nos legati Dei vobis nomine ipsius dicimus, reconciliemini Deo, qui filium suum (qui non noverat peccatum, nec inventus est dolus in ore eius) fecit peccatorem, ut vos fieretis iustitia Dei in eo, seu iusti, imputata vobis divinitus ipsius iustitia. Secundo aptissime illustratur imputativa iustitia ea consideratione, quod nostra iniustitia est ingens quoddam debitum obedientiae ac poenae. Eam igitur cum pro nobis Christus praestiterit, nobisque largitus sit, ac denique a patre petierit ut eam in nos transscribat, non sane aliter illa in nos quam per imputationem transferri potuit, aut potest. Tertio, et illa consideratione aut expositione egregie declarari potest, quod tota Scriptura peccatorum sortem forma quadam captivitatis proponit, ut etiam revera est. Sumus enim captivi legis, ac severissimae iustitiae Dei nos damnantis, et Satanae, qui quasi lictor et carnifex eius est. Contra etiam Christus a Scriptura dicitur esse, et sane est, redemptor, qui de penso nostris captivatoribus (nempe legi, et severae Dei iustitiae) amplissimo λύτρῳ aut precio redemptionis, nempe iustitia obedientiae ac passionis suae, quam solam monetam ille flagitat, nos ex illo teterrimo carcere ac catenis infinitarum miseriarum liberavit, et in longe lautissimum convivium sui caelestis patris transtulit. In qua rei huius nostraeque conditionis forma ac explicatione perfacile est animadvertere, nos illam amplissimam persolutionem precii, pro nostra redemptione depensam, non aliter in nos transferre potuisse aut posse, quam si fide ceu mendica manu precario eius in nos transscriptionem aut imputationem emendicemus ac impetremus. Haec sane est evidens rei ipsius veritas, quam negare summae impudentiae fuerit. Quarto, sicut supra dixi, nostram imputativam iustificationem utilissime conferri posse cum imputativa iniustificatione Christi, ita et cum typis eius, nempe cum sacrificiis pecudum, recte conferri potest. Nam et in illas hostias sacrificantium peccata imputatione quadam transferri censebantur, ut supra de hirco ex Levit. 16 diximus, et vicissim illarum mortis meritum aut quasi iustitia quaedam in sacrificantem transferri putabatur: quod sane non nisi imputatione fieri poterat. Sic quoque dicuntur homines sanctificati esse sanguine illorum sacrificiorum ad mundiciem carnis, et porro sanguine Christi dicimur mundari et sanctificari ad mundiciem animae: quod itidem mera imputatione fieri omnino est necesse. Non enim ille sanguis re ipsa lavabat sordes corporum, sed imputatione tantum quadam. Quinto, ex natura ac vi vocis et rei Iustificatio, et verbi Iustificare, hoc ide potenter evincitur. Nam ut alibi a me ac aliis saepissime probatum est, verbum Iustificare non significat re ipsa iustum facere, sed absolvere, proque iusto habere ac pronunciare. Quare necesse est iustitiam Christi in nos transferri imputatione proprie, non reipsa, nosque imputatione aut decreto seu absolutione quadam iustificari. Omnino ex vera significatione verbi Iustificari et Iustificatio, necessario imputativa iustitia pendet, indeque iudicante est. Sexto, ipsum verbum Imputare quiddam mere rationale est, quodque cogitatione putatur, aut computatur, non autem reipsa opereque patratur aut proficitur: multo autem magis alicui aliquid ad aliud aut pro alio imputare, manifeste indicat, agi in ea locutione tantum de rationali quadam aut decreti imputatione, non reali infusione. Quomodo enim fides possunt dari aut infundi in iustitiam? Liquido ergo constat, agi de quadam rationali imputatione, non autem reali infusione. Septimo: Psal. 106 dicitur zelus oratioque Pinehae, filii Aaronis, ei imputatus in iustitia: nempe Deo illud eius factum, ex gratia tamen singulari, ita placuisse, ut illi eiusque posteris sacerdotium confirmaverit. Ubi certe imputare illud opus ad iustitiam, non significat reipsa infundere: sed esse aut haberi solum ei loco iustitiae seu computatum ei esse pro eximia quadam iustitia. Octavo nemo clarius declarare posset, quod sit imputari alicui iustitiam, aut fidem ad iustitiam, quam Paulus ipse Rom. 4 exposuit: qui ostendit, idem plane esse imputari alicui iustitia quod non imputari ei iniustitiam, remitti seu condonario contegi illi iniustitiam aut peccata. Inquit enim: Ei vero qui non operatur, sed credit in eum qui iustificat impium, imputatur fides eius pro iustitia: sicut et David exponit beatitudinem hominis, cui Deus imputat iustitiam absque operibus: Beatus vir cui remissae sunt iniquitates, et cuius tecta sunt peccata: Beatus, cui non imputavit Deus peccatum. Hic clarissime audimus, imputari iustitia alicui plane idem esse quod non imputari ei sua iam patrata peccata, sed contegi ac condonari. Quod profecto nullo modo potest accipi de reali quadam qualitatum expurgatione aut amotione, vel contrariarum infusione, sed de rationali, decretique cogitationis ac voluntatis condonatione peractorum malefactorum, et adscriptione aut attributione benefactorum, seu iustitiae. Quomodo enim peracta facti realiter infecta faceres, aut opere ipso factoque expurgante. Hic certe locus Pauli, atque haec ipsius et Davidis definitio imputativae iustitiae, ideo tanto pluris fieri debet quod non obiter aut breviter, sed plene ex professo ac repetitis vicib. hanc iustitiae imputativae descriptionem, consentientibus ac confirmantibus eam praecedentibus et consequentibus: quodque sicut epistola ad Rom. est primarium opus D. Pauli, selecti organi Christi: sic etia tertium ac quartum caput potissima loca sunt totius eius epistolae, quod ad descriptionem et adsertionem verae iustitiae ac iustificationis attinet: et denique in quarto cap. haec descriptio ut gemma in annulo eminet.

-- 227 --

429/430 Nono, vita aeterna aut felicitas omnino est filia aut effectus remissionis peccatorum. Porro imputativa iustitia ad hoc ipsum nobis imputatur aut datur, ut vivamus, felicesque simus: seu iustitia est mater aut causa vitae, ut omnes doctrinae ac gentes confitentur. Igitur nostra imputativa iustitia est proprie remissio peccatorum. Decimo, tota Scriptura praecipue urget, inculcat et offert peccatori remissionem peccatorum: hanc tanquam primarium beneficium Christi celebrat. At certe negari non potest, iustitiam coram Deo esse illud ipsum praecipuum, quod maxime praedicandum et urgendum est apud eos qui adoptari in haeredes, et salvi fieri volunt, quodque tam praecipuum donum ac bonum nobis Christus largitur. Igitur necesse est hanc iustitiam idem esse quod remissionem peccatorum.

Undecimo, rident Papistae hanc imputativam iustitiam tanquam rem levem, ac minime realem: seu tanquam meram persuasionem, somnium et umbram potius rei, quam veram solidamque rem. sicut et Ethnicus ille, inquiens:
Cum sis ipse nocens, moritur cur victima pro te?
Stulticia est morte alterius sperare salutem. At non esse rem parvam, imputari alicui iustitiam, praesertim Christi, vel ex eo apparet, quod res ingens, ac ipsimet Domino pene importabile onus fuit, quod nostra peccata aut iniustitia sunt ei imputata. Tota quoque Scriptura clamat rem ingentem esse imputari aut non imputari, seu condonari alicui iniustitiam: igitur etiam imputari alicui a Deo iustitiam filii sui ingens bonum est, ex quo tota nostra salus dependet, quippe quae tum res preciosissima est, tum etiam nobis potetissime imputatur. XII. Sicut securae conscientiae remissionem peccatorum non magnifaciunt: ita contra, contriti at perterrefacti homines, impellente eos etiam ipso Spiritu S. nihil magis laborant, quam ut remissionem peccatorum consequantur. sicut ille miser publicanus tantum clamabat, Esto propitius mihi misero peccatori: qua petitione aut mendica manu fidei ille teste Christo iustificatur. Sic et ipsemet Christus peccatores docuit perpetuo clamare ad patrem caelestem, Remitte remitte nobis debita aut peccata nostra. Sic et ipsemet Dominus anxias mentes quaerentium apud se iustificationem, consolari solitus est, dicendo: Confide fili, remissa tibi sunt peccata. Quare cum piorum mentes praecipue de condonatione peccatorum laborent, ac in ea statuant salutem suam sitam esse, nimirum ea ipsa est nostra imputativa iustitia, qua coram Deo salvi sumus aut fimus. XIII. Rom. 3. 4 et 5. accurate de vera iustitia ac iustificatione, qua coram Deo iusti sumus, agitur: neque tamen usquam vel nutu aut unica vocula indicatur, quod iustificatio sit quaedam qualitatum infusio, aut inhaerens homini bonitas: sed tantum remissio, contectio, et non imputatio iniustitiae, ut supra auditum est. XIIII. Rom. 3, prolixe ac per omnes causas explicatur iustificatio hominis, eaque quod ad suam formam attinet, in propitiatione ac condonatione peccatorum constituitur. Ibidem vero etiam dicitur, iustificationem peccatoris peragi in conspectu Dei, sicut et Psal. 143. Quod clarissime ostendit ac evincit, iustificationem peccatoris aut iustitiae imputationem, esse tantum rationale aut iudiciale quid, non realem quandam qualitatum infusionem aut commutationem. dicit enim, non iustificari quenquam ex operibus legis in conspectu Dei, aut coram Deo. Significat autem in conspectu, aut coram aliquo, praesertim coram Deo, iudicium ac cognitionem. Iudicio ergo proprie, cognitione ac decreto fit iustificatio aut iustitiae imputatio. XV. Papisticorum seductorum blasphema exagitatio et insectatio imputativae Christi iustitiae tanto magis odio digna est, quod dum tam preciosum perfectumque filii Dei meritum contemnunt, quasi vel nequeat nobis imputari, vel nos non possimus eo salvari: interim nobis non tantum suorum sanctorum mancas, sed etiam suas impurissimas iustitias ac bona opera, datis etiam indulgentiariis bullis et aliis diplomatibus, vendunt ac transscribunt: nosque certissime credere iubent, quod si modo eis ornemur, iusti, Deo accepti gratique esse, et in aeternum salvari queamus. Quid obsecro hoc aliud est, quam imputativa quaedam iustitia? aut quomodo monachorum ac monacharum iustitiae in nos tandem alioqui transferri queunt, nisi per imputationem? O horrendam caecitatem, et simul nefariam blasphemiam, ut ipsorum hypocritica opera ac iustitiae, vel potius foedissimae iniustitiae, miseris hominibus obtrudantur et imputentur: filii Dei longe absolutissima iustitia obedientiae ac passionis, ad salutem hominum divinitus ordinata ac donata, vituperari ac condemnari debeat? Quare et plerique eorum (inter quos et Catharinus in libro de Incruento sacrificio) audacissime scribunt, iustitiam Christi tantum pro originali peccato et actualibus usque ad Baptismum satisfecisse: pro reliquis vero nosmet, aut certe alios pro nobis, praesertim Spirituales, suis Missis satisfacere debere. Quid, quaeso te Christiane lector, hoc aliud est, quam Christum cum suis beneficiis abiicere ac sepelire, aliosque sibi agnos Dei, mediatores ac servatores constituere? Quid quaeso est Antichristum agere, si hoc ipsum non est? Sed forte aliquibus nonnihil condonandum esset, quia in illis Aegyptiis tenebris quid nam sit imputativa iustitia Christi, nec palpare, nec etiam somniare queunt: si non toties, tamque solide eis ex verbo Dei haec iustitia demonstrata esset Est vero observandum, quod sic prorsus olim Pharisaei, non concedentes imputativa iustitia agni Dei peccata mundi auferri, ipsi interim imputativam iustitiam suorum sacrificiorum, prolixarum battologiarum et hypocriticorum ieiuniorum ac eleemosynarum in plateis cum sono buccinae datarum, miseris hominibus venditabant eo praetextu specieque domus viduarum exedentes et mulierculas oneratas peccatis captantes, ut et nunc sacrifici ac monachi sacrilege factitant, ut plane eodem modo nunc Satan suam imputativam iustitiam pro filii Dei, mundo per suos seductores obtrudat.

XVI. Oritur autem adversariis aliqua pars tenebrarum ac caecitatis statim initio ex eo fonte, quod ignorant quid sit iustitia hominis erga Deum: et quid sit contraria iniustitia, de qua tantopere accusamur a lege Dei. Putant enim esse proprie quandam qualitatem, ut se ex Aristotele didicisse somniant. Sed Scriptura urget perfectissimam obedientiam externi operis ac cordis ipsius, persolutionemque perfectissimam poenarum pro peccatis et inobedientia. Hanc obedientiam cum nemo praestet, Christus pro nobis praestitit, nobisque eam coram patre donavit, ut ille eam nobis credentibus, seu precario illam mendicantibus imputet, ac firmissimo decreto adiudicet, applicetque: sic ex suo fonte vera iustificatio deduci cognoscique potest.

XVII. Dixi supra ex Paulo et Davide, imputari alicui iustitiam, esse idem quod Non imputari ei iniustitiam aut peccatum. Consideremus ergo, aut percurramus potius aliquot locutiones aequivalentes imputationi iustitiae aut peccati. Alias ergo Scriptura pro hac loquutione usurpat, tegere et condonare iniustitiam vel peccatum: quae omnino imputatione quadam aut rationali decreto fiunt. Hanc iniustitiae imputationem aut condonationem vocat Scriptura etiam oblivisci, et non recordari Deum peccatorum aut iniustitiae alicuius. Psal. 89: Non recorderis nobis iniquitatem priorum. Et 1. Reg. 17: Venisti vir Dei, ut reduceres in memoriam Deo peccata mea. Item, Nolle videre peccata aut iniustitiam nostram. Psal. 51.

-- 228 --

431/432 Absconde faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Hoc idem dicit Scriptura proiicere post tergum, et etiam in profundum maris omnia peccata aut iniustitiam nostram: Mich. 7. Item, elongare eam perinde procul a nobis, ut est oriens ab occidente: Psal. 103. Non observare iniquitates nostras: Psal. 130. Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? Idem est et intrare aut non intrare in iudicium cum aliquo, Psal. 143: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo ullus vivens. Sic Mich. 7. Quis Deus est similis tibi, qui remittis iniquitatem, et dissimulas peccatum? Contrariae porro phrases sunt, Imputari alicui iniustitiam, Venire alicuius iniustitiam in conspectum Dei. Sic, Veniat omne malum eorum in conspectum tuum, et facias eis sicut fecisti mihi propter iniquitates meas. Thren. 1. Facere alicui secundum peccata vel iniustitiam eius, Psal. 103. Consignare aut conservare alicuius peccata, Iob 14. Obsignata est veluti in fasciculo iniquitas mea, et tu adiicis iniquitati meae: Psal. 69. Adiice vel da iniquitatem super iniquitatem eorum, et in iustitiam tuam non perveniant. Psal. 90 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, et abscondita nostra in luce vultus tui. Sic statuere alicui peccatum, Act 7, pro firmissime et vehementissime imputare. Hae ac similes pene innumerae voces ac loquutiones praesertim autem ipsum verbum Iustificare, luculentissime declarant verbum imputare, et loquutionem Alicui imputare iustitiam Christi, aut fidem pro iustitia, seu ad iustitiam: nempe quod sit quaedam rationalis aut decreti adscriptio aut attributio, seu (ut ita dicam) appropriatio iustitiae ac meriti Christi ad credentem peccatorem. ¶ Ut vero tanto magis cerneretur, Scripturae, atque adeo iudicio Dei non esse inusitatum, aliena vel peccata, vel etiam merita, atque adeo tum praemia, tum et poenas aliis imputare, ac in eos transferri possemus innumera eius exempla ac dicta proferre. Sic enim nostra iniustitia Christo imputatur. Sic nos rei sumus ob Adami lapsum, seu ob illud ipsum eius actuale peccatum: sic tum peccata, tum et benefacta maiorum posteris imputantur, ob eaque vel praemiis vel etiam poenis afficiuntur in plures, atque adeo mille generationes. Sic peccata Manasse etiam posteris Iudaeis adeo vehementer imputantur, ut Deus, licet pientissimo rege Iosia suppliciter deprecante, tamen reatum ac poenas populo plane condonare noluerit, sed tantum nonnihil distulerit. Ex tali imputatione peccati maiorum, ortum est illud proverbiale dictum: Patres comederunt vuas acerbas, sed dentes filiorum obstupuerunt. Sic Daniel quoque sentit, reatum ac imputationem peccati suorum maiorum idololatrarum Iudaeorum, eoque se ac reliquum populum clementer liberari suppliciter precatur. Sic culpa reatus ac poenae priorum persequutorum, etiam posteris imputantur. Sic Iudaei volunt culpam caedis IESU a Pilato in se suosque liberos derivari. Sic Iudas dicit ad patrem: Si tibi non reduxero filium, sim tibi perpetuo peccator aut reus: id est, etiam si alieno scelere perierit, tamen ego volo culpam ac poenas sustinere, ut si ego eum scelerate perdidissem. Sic unius Achan peccatum toti populo imputatur, ac ob eum illis Deus irascitur, et vicissim eius supplicium pro toto populo satisfacit. Sic caedes unius principis Israelitici, adducentis scortum Madianiticum. veluti pro satisfactione quadam toti populo imputatur, ita ut ira ac plaga Dei cohibeatur ab eis. Sic dixi hostiis esse imputata sacrificantium peccata, et aliquando etiam clare super caput earum enum erata aut recensita: et vicissim, perinde ac si illis quaedam pecuniae aut res numerarentur et darentur, sic quoque illarum mortis meritum aut satisfactio illis est adscriptum. Hoc modo etiam ipsis locis ac brutis quoque animalibus peccata sceleratorum imputantur, adeo ut et illa loca suo modo puniantur. Sic ob parricidium Cain, et ob peccatum primorum parentum, etiam ipsa terra, aqua et aer maledicuntur. Quinetiam tota rerum natura, adeo illorum imputatione praevaricationis seu reatu gravatur, ut propterea in servitutem Satanae, et abusui ac vanitati subiecta sit. Sic Deus minatur, se terram redditurum sterilem ac salsuginosam, ob peccata populi. Sic Iudaei nunc infelix solum habet. Sic solum Sodomae, ac etiam ipsae arbores ferentes poma plena cinere, ob imputationem peccatorum aut iniustitiae incolarum maledictae sunt. Hanc imputationem iniustitiae, et translationem, aut certe communicationem scelerum, etiam Ethnici experientia ipsa cognoverunt: qui senserunt et dixerunt, aliquorum valde sceleratorum flagitiis etiam ipsam regionem omnesque homines contaminari ac pollui, iraque Dei ac poenis onerari: ut est initio Thucydidis. Quare etiam publico consensu tales tollere, aut longissime propellere ac exterminare sunt soliti. De tali imputativa terrae pollutione, ac scelerum communicatione, vel de crebro Deus disserit in posterioribus libris Mosi, ut firmans Cananaeos et alios gentiles suis nefandis sceleribus idololatriae, libidinum ac caedium, totam terram sanctam contaminasse. Idem etiam postea de Israelitarum ac Iudaeorum idololatriis ac sceleribus, non raro Prophetae et Sacrae historiae dicunt. ¶ Huc non pauca Sacrarum literarum dicta referri possent: ut Psal. 109. In memoriam revocetur iniquitas patrum eius apud Deum, et peccatum matris eius non deleatur, sint coram Domino semper. Sic Isa 43 dicit Deus, consolans Israelitas: Ego dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Seba pro te, eo quod fueris preciosus in oculis meis, et honoratus, et ego dilexi te: quare tradam homines pro te, et populos pro anima tua. ubi Deus affirmat se suo quodam modo peccata, reatum ac poenas ab Israelitis ad gentiles quadam imputatione transtulisse, suamque iram a Iudaeis aversam in illos effudisse, et vicissim satisfactionem suppliciorum gentilium per imputationem transtulisse ad Iudaeos, ut hosce tanto minus porro puniret, veluti placatus illorum poena quos prius castigavit, quique imputationem iniustitiae deprecati non fuerant. Pro tali imputativa translatione reatus ac satisfactionis, saepe pii in veteri Testamento orarunt: ur Psal. 79, et Hier. 10. Effunde furorem tuum in gentes quae non cognoverunt te, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. id est, imputa ipsis nostra peccata, nobis ea condona, et illos punito, eorumque suppliciis ita te exiturato ut nobis porro tanto magis parcas. Qua ratione videmus benignos parentes nonnunquam suo quodam modo imputare liberorum peccata servis, aut magis dilectorum vel aegrotorum minus dilectis liberis illorumque suppliciis se exatiare, ut hisce parcant. Tali imputationis innumera et quotidie ubique obvia exempla occurrunt. Saepe enim honestae virgini, aut etiam inveni, adversa fama parentum quadam imputatione obest. Sic unius alicuius grande dedecus totam familiam deformat, et vicissim etiam ornat praeclara unius virtus: ut Claudiorum celeberrimam familiam unius Apii libido, et Manliorum familiam unius affectatio tyrannidis: contra unus Cicero suam obscuram familiam illustravit. Notae sunt loquutiones, Aliena invidia conflagrare, alienam culpam luere, alieno crimine perire, culpam in alium coniicere aut in se recipere. Sic Ulysses uult sibi opera Aiacis et Achillis imputari. Sic saepe inhonesto sodalitio, unus aliquis totum coetum suo aliquo modo flagitio deformat: ut incestum unius Corinthii, aut unicum Davidis adulterium et caedes. Sic Ammon violata sorore Thamar, totam familiam David deformat. Solius Simeonis et Levi facinora, faciunt foetere totum Iacobum cum omnibus suis. Mosis et Aaronis compellatio Pharaoni dicitur dedisse gladium, ad iugulandum totum Israelem.

-- 229 --

433/434 Sic saepe in honesta Republica parcitur facinoroso filio, ob ingentia patris aut maiorum merita. Contra etiam industrius ac praeclarus vir repellitur â dignitatibus ac honoribus, ob parentum aut alicuius ex maioribus suis scelus ac dedecus. Repellitur aliquando industrius nobilis ab aula regis, et magnis functionibus, ob parentis aut avi perfidiam vel proditionem. Sed nimirum omnium luculentissima, et ad convincendos adversarios veritatis efficacissima exempla sunt, quae ab ipsismet sumuntur. Sic enim olim impii Iudaeorum sacrifici persequentes et anathematizantes Prophetarum doctrinam, de imputatione iustitiae ac benedictionis benedicti seminis, quodque eius plagis sanemur: interim venditabant hominibus imputativam iustitiam suorum sacrificiorum, suarumque precum ac ieiuniorum, ac praesertim Baaliticarum lacerationum et vulnerationum corporis: quasi peccata populi in sese transferre et portare ac expiare et vicissim suam expiatoriam iustitiam populo communicare, aut per imputationem dare possent. Idem furor damnans imputativam Christi iustitiam, et iactans Pharisaeorum iustitiam ac merita populo imputanda, praesertim iis quorum domos totas exedebant ac devorabant, etiam tempore Christi in populo Dei grassatus est. Hunc furorem describit Hieremias, cum dicit, populum deserto fonte vivo fodere sibi puteos, in quibus non est aqua: nempe ibi quaerere iustitiam ac vitam, un de nulla haberi potest: et contra, sponte oblatam, gratuitoque imputandam negligere. Sic et Isaias invitat omnes sitientes ac esurientes ad accipiendam gratis aquam, vinum et lac: id est, imputationem gratuitae iustitiae ac meritorum Christi. Et contra eosdem accusat, quod insumant argentum ac laborem suum in id, unde nihil satians ac reficiens iuvansque eos nancisci queant, nempe unde nec iustitia nec vita haberi potest. Nunc vero, ut et prius dixi, hic furor reiectae imputativae iustitiae meriti ac passionis obedientiaeque Christi, et contra venditatio imputativae iustitiae mortuorum quos Sanctos vocant, et ordinum sacrificorum, monachorum ac monacharum, in immensum excrevit. Hinc est, quod in omnibus templis sacrifici canunt ac petunt, sibi illius vel alterius sancti aut sanctae merita communicari aut imputari, eisque iuvari. Notae enim sunt voces, Ut meritis ac precibus vel intercessionibus S. N. mereamur, etc. Hoc omnino nihil aliud est, aut esse potest, quam imputativa quaedam iustitia: certe non est infusa aut inhaerens, vel qualitatis in peccatoris mentem aut cor translatae aut transfusae. Inde etiam infinitae indulgentiarum ebuccinationes et variae bullae ortae sunt, inde tot diplomata venditorum meritorum Ordinum. Inde in omnibus testamentis decipitur pars aliqua bonorum a moriente, pro emenda sibi imputativa iustitia Missarum, et aliorum bonorum operum, sacrificorum et aliorum rasorum, item peregrinantium erronum, ac etiam ieiunantium vetularum. Inde posteri distribuentes eleemosynas, et similia opera praestantes, illam iustitiam maiorum suorum animabus imputari, aut in eas transcribi somniarunt. Vide autem Christiane Lector, non tam istorum caecorum ominum errores ac furores, quam Satanae ipsius malitiosissima ludibria, quibus Christi imputativam meritorum iustitiam contemptui exposuit, et simul miseros homines contumeliosissime delusit, quod non tantam imputativam iustitiam sacrificiorum ac hypocritorum operum venditavit, sed etiam brutis atque adeo mortuis rebus (ut statuis, mortuorum fictis ossibus, aut laceris panniculis, quin et herbis, aquae, et aliis innumeris nugamentis aut elementis indidit quanquam singularem sanctitatem, quae utentibus quoque imputaretur, ac prodesset etiam ad aeternam salutem. Sic de aqua benedicta canunt isti blasphemi seductores, Aqua benedicta deleat tua delicta, sitque tibi salus ac vita. Sic istis hominibus etiam aqua lustralis potest suam sanctitatem per imputationem peccatoribus communicare, eorumque iniustitiam abolere. Multo vero id magis facit benedicta candela, aut cerea effigies agni, quam vocant Agnus Dei. Ante omnia autem sacrosancta cuculla ac cinis, si in illis vel moriens, vel etiam mortuus peccator collocetur: quae (ut ipsimet scribunt) perinde mundant ac iustificant homines, ut initio in baptismo mundati repurgatique sunt. Vides quam nusquam non isti homines aliquam imputativam iustitiam ac sanctitatem commenti sunt, quae ab illis vel personis vel rebus in miseros homines per imputationem transiret, eosque ab omnibus suis iniustitiis imputative, non realiter aliquam suam qualitatem transfundendo, mundaret, aut iustificaret, Deoque gratos et acceptos aeternaque vita dignos sisteret. Hodierna quoque die saepe accidit, ut adversariorum seductores, inter quos etiam praepotentes episcopi miserum popellum seducentes dicant eos debere perseverare in papatu, se ipsorum culpam, si quae in ea religione esse possit, una cum poena in se recipere. Quod certe alia ratione quam per imputationem iniustitiae aut culpae nequit fieri. Hi et similes omnes furores pertinent ad imputativam iustitiam hominum, quib. impurissima Babylonicae meretricis mancipiorum familia iam non tantum singulas domos viduarum, sed etiam integra regna, ut Siciliae, Neapolis et Angliae, atque adeo Imperii, et denique totum mundum devoravit, et adhuc quod superest devorare conatur: conculcans interim et blasphemans foedissime totam imputativam iustitiam meritorum seu obedientiae ac passionis longe preciosissimae unici illius agni Dei, veri Salvatoris, atque adeo etiam creatoris ac vivi Dei totius mundi, ex cuius plenitudine se mendicare ac precario quaerere omnes vel sanctissimi ac iustissimi, ut libentissime gratissimoque animo, ita etiam verissime confitentur, testantur, et coram toto mundo protestantur.

¶ In hac nostra tenui tractatione vocabuli ac rei Imputationis, diligentissime observandum est etiam discrimen inter humanam ac divinam imputationem. Duo enim hic sunt, quae aliquam veluti occasionem quandam errandi, aut etiam levius de illa imputativa filii Dei iustitia sentiendi praebere possent. Primum, quod sicut vocabulum omnino (meo iudicio) a mercatura sumptum est: ita etiam varias imputationes sacrarum literarum coactus sum conferre cum illis mercatoriis imputationibus, illustrandae huius vocis eiusque phrasium gratia. Deinde, quod varias imputationes sive ex communi vita sumptas, sive etiam ex Papistica abominatione petitas, cum hac sacrosancta ac ingentium mysteriorum plenissima imputatione contuli. Quod quidem eo consilio feci, ut tum illustrarem communibus notisque rebus, tam abditam ac mysticam rem imperitioribus: quo consilio et Christus ipse plurimum parabolis ac similitudinibus ex communi vita, humanisque rebus petitis usus est: tum porro ideo sumpsi ex Papisticis abominationibus exempla imputativae iustitiae, ut eorum blasphemas calumnias redarguerem, quibus imputativam Christi iustitiam exagitant, tanquam rem vanam ac commenticiam, cum ipsi innumeras in sua illa errorum Babylone humanorum meritorum imputativas iustitias habeant, in eisque totam pene veram pietatem ac salutem hominum collocent. ¶ Ut vero (sicut paulo ante dixi) omnis occasio errandi simplici auditori auferatur, duo quaedam discrimina inter humanam et divinam imputationem diligentissime observanda ac consideranda sunt. Primum ergo illud expendatur, quod omnia hominum rationalia et verbalia, seu cogitationum aut quasi ex decreto voluntateque illorum pendentia, pro vanis ac levibus haberi,

-- 230 --

435/436 et tantum non pro inanibus somniis ac figmentis censeri solent: contra autem realia, seu reipsa existentia, aut exhibita ac praestita, solent magnifieri. Rationem huius rei facile est indicare. Realia enim incurrunt in oculos et alios sensus hominum: praeterea sunt Dei viventis ac omnipotentis creaturae, habentque suam quandam certam existentiam et permanentiam: habent quoque suas vires ac operationes, ut ille unicuique in suo genere partitus est. At rationalia non cernuntur, pendent etiam exlevitate humani ingenii, unde et nata sunt, nec adeo magnas vires aut conspicuos effectus operationesque praestant hominibus. Ac valde memorabilis, et huic materiae admodum conveniens historia ab Appiano Alexandrino lib. 5 Civilium bel. recensetur. Cum enim tumultuanti exercitui, ac promissa praemia post victoriam flagitanti, Augustus pro concione diceret, se illis multas coronas et alia insignia honorum dignitatumque largitum esse: succlamarunt milites, illa esse puerorum delinimenta: sibi vero non illis ludicris, sed agris ac pecuniis opus esse. Ita illi non rationalibus cogitationeque institutis honorum indiciis, sed realibus utilibusque praemiis, ornari et donari pro suis laboribus ac periculis flagitabant. Verum contra rationalia ac verbalia Dei longe aliter ab intelligentibus ac piis accipienda sunt. Ea enim omnibus realibus totius creaturae firmiora ac efficaciora sunt, quippe cum haec in deveniant ac dependeant: eius dicere, praecipere ac vocare, est rerum naturam condere: Ille dixit, et facta sunt: et, Vocat quae non sunt ut sint: unicum iota aut apex eius Scripturae aut verbi ipsius caelo ac terra, teste ipsomet Christo, firmiora validiora ac stabiliora sunt. Hoc sane discrimen rerum (ut ita nunc docendi gratia loquamur) rationalium ac verbalium, Dei et hominum, diligentissime observandum est, cum ad totam Theologiam ac sermonem Dei rectius expendendum, tum praesertim ad intelligenda Sacramenta, et imputationes ac non imputationes Dei, imputativamque iustitiam, ac non imputationem seu remissionem nostrae iniustitiae, ac denique imputationem iniustitiae nostrae a nobis in Christum traductae, unde eius passio totumque officium dependet. Nam si haec summa et mysticissima capita nostrae religionis, ex humanae vanitatis umbratilib. aut fictis rationalib. verbalibusque rebus censere voluerimus, tota plane religio nobis merum somnium fiet. Alterum discrimen inter humanam ac divinam imputationem est, quod homines praesertim in moralibus et criminalib. seu in culpa ac poena, non habent proprie ius imputandi aut non imputandi cuiquam crimina aut poenas, vel etiam virtutes, merita aut praemia, ubi revera non sunt ab aliquo praestita, vel reipsa non adsunt: multo minus habent ius, alienum scelus poenamque aut virtutem recteque factum aut praemium ab alio in alium transferendi. ut si censor, iuxta Satyricum, rapacitatem ac poenas corui columbae, aut columbarum simplicitatem innocentiamve coruis imputare vellet. Nullus, quantumnis magnus monarcha habetius imputandi latronis alicuius facinora ac poenas, suo innocentissimo filio: vel contra, innocentiam, obedientiam ac iustitiam praemiaque sui dilectiss. optimique filii, per imputationem transferendi in aliquem latronem, piratam, aut grassatorem, eique insuper adoptionem et haereditatem filio debitam tradendi. At solus Deus habet sumitque sibi id ius, liberrime ac potentissime: idque nova quadam ac plane ineffabili dispensatione, ut totius mundi omniumque mortalium scelera ac iniustitiam, in filium suum per imputationem transferat, eumque non tantum reatu, sed et omnibus longe tristissimis poenis, a toto genere humano praestandis, oneret: et contra, ut sui dilectissimi filii obedientiam iustitiamve scelestissimis peccatoribus per imputationem donet, eosque in filios recipiat, et tandem amplissimis praemiis aeternae gloriae, debitis iustitiae filii suae ornet ac beet. Quod est ingens mysterium omnique humanae sapientiae ac rationi non tantum stulticia, sed et extrema impietas ac iniustitia: qua tum olim semper ethnici, in primis docti et honesti, item Pharisaei, et hoc quoque tempore omnes iustitiarii ac scholastici Papistaeque offenduntur. Si terreni iudices (ut sane non raro fit) probos ac iustos ut infames ac sceleratos damnent ac puniant: vel contra, facinorosos ut iustos absoluant, ac insuper honorent: nemo bonus et intelligens id probat, et vel illos probos pro improbis, vel contra sceleratos pro iustis habet: sed illos magis poena quam culpa, idque insuper contra omne ius ac fas liberatos esse dicet. At vero cum Deus peccata iniustitiamve iniustis non imputat, seu condonat, aut etiam contra iustitiam filii sui eisdem imputat, adscribitque verissimum profecto est, eosdem revera coram Deo adeo reali sua iniustitia per imputationem liberatos esse, et contra imputativa iustitia Christi iustificatos ornatosque ut multo sint mundiores iustioresque quam ipsemet Simon pharisaeus, cui parum, vel potius nihil erat remissum: vel ille iactator iustitiae Pharisaeus in templo: et denique abundare exuberareque eorum iustitiam plus quam omnium scribarum et Pharisaeorum nedum Philosophorum aut castissimorum pseudospiritualium, monachorumque ac monacharum. Ratio huius diversitatis, cur humana imputatio iustitiae, aut non imputatio iniustitiae adeo nihil, divina vero plurimum, aut potius infinitum valeat, ea est: quia ipse est Dominus ac creator caeli et terrae, solusque habet tum ius, tum et omnipotentem efficaciam potentissime mittendi condonandique peccata, seu non imputandi iniustitiam, et imputandi adscribendique nostram iniustitiam filio suo, et vicissim filii sui iustitiam nobis. Cum vero Deus est pro nobis, quis aliquid contra nos poterit: cum ille nos iustificat, quis nos accusare aut condemnare audebit, aut eius iustificationem absolutionemve redarguere audebit? Ne igitur in hac tota expositione, ex humanae imputationis vanitate, de divina nimium leviter censeamus aut statuemus, supra dicta duo ingentia discrimina diligentissime observemus: nempe rationalia ac verbalia Dei, tota rerum natura maiora firmioraque esse, et solum Deum habere ius vere ac potenter tum condonandi, seu non imputandi alicui suam realissimam iniustitiam tum eandem alii imputandi: tum denique alienam iustitiam, praesertim autem dilectissimi filii sui, per imputationem longe efficacissimam in nos peccatores in iustissimosque praepotenter transferendi, nobisque praemia aeternae gloriae suo filio debita adscribendi et largiendi. Haec iam paulo prolixius de imputatione disserui, adiecta etiam aliqua rerum tractatione, quae saepe necessario vocibus coniuncta est. Spero autem Christianum Lectorem in meliorem partem hanc vestram quasi digressiunculam accepturum: cum publica tantum utilitas hoc facto, non privata gloriola quaeratur, agaturque.

IN praepositio varia significata habet: quorum nobiliora, quantum potero enumerabo. Significat igitur alias instrumentum Gen. 20. In integritate cordis et innocentia manuum mearum haec feci. id est, integro corde. Sic Percutere in gladio, in lancea, in arcu vincere, in uirga visitare. Praevaluit David in funda et lapide. Hoc genus daemoniorum eiicitur in ieiunio et orationibus. pro, per orationem, aut oratione. Sic In spiritu loqui, 1. Cor. 12, idem est quod per instrumentum, aut causam efficientem denotat. Sic ibidem, In spiritu alicui dari varia dona, est idem quod Per: quod ibidem etiam Secundum, κατὰ dicitur. Articulum accusativi notat, Gen. 27. Tantum audi in vocem meam. Item Genesis 30. Invocare in nomine Domini

-- 231 --

437/438 Genesis 31. Et decepit בי Bi, idest, me. Genesis 34. Ad videndum כביוק in filias terrae. Genesis 37. Ioseph pascebat cum fratribus suis in oves, Genesis 44. Ne forte videam כרע , id est, malum. Exodi 4. Apprehendere in aliquem. Exodi 12. Non comedet in eo. id est, agnum paschalem saepius. Genesis 4. Tunc coeptum est invocari in nomine Domini. id est, nomen Domini, in accusativo. Levitici 4. Si peccaverit in peccato populi: id est, peccatum populi, commune peccatum, cuiusmodi vulgo peccatur. Deuteronomii 18. Et ministrabit in nomine Domini. id est, nomen Domini. Proverbiorum 9. Venite comedite in panem meum. Psalm. 72. Producent montes pacem populo, et colles in iustitia id est, iustitiam. Matthaei 10. Qui confite bitur in me coram hominibus, confitebor et ego in eo coram patre caelesti. id est, me et illum. Dativi articulus, Marci 1. Credere in Evangelio pro, Evangelio. Sic Actorum 4. Non est aliud nomen datum in hominibus: pro, hominibus. Iohannis 11. Si quis ambulat noctu, offendit, quia lumen non est in eo. pro, ei. 1. Corinthiorum 14 Si non intellexero vim vocis, ero loquenti Barbarus: et qui loquitur, in me erit Barbarus. id est, qui loquitur mihi: qui sensus ex priori membro, Ero loquenti barbarus, patet. Pro, vel Propter, Genesis 29. Serviam tibi in Rachel. id est, pro Rachel. Genesis 47. Dabo vobis in grege. Id est, propter gregem vestrum. Deuteronomii 24. Unusquisque in peccato suo morietur. id est, propter. Vendi in pane: id est, propter. vel pro pane. Contra, 1. Reg. 2. In anima sua: id est, contra animam suam locutus est: id est, in exitium vitae, in perniciem suam. Occidi virum in vulnere meo, et puerum in livore meo: Genesis 4. id est, in meum exitium, contra memetipsum. Sic Latini, scribere in aliquem, armari in aliquem: pro, contra. Pro, seu in alicuius commodum. 1. Sam. 19. Loquar in te: id est, pro te ad patrem. Ibidem, Locutus est Ionathan in David: id est, pro Davide, bonum id patrem suum. Inter, Matth. 16. Ipsi vero disceptabant in se dicentes, Panes non sumpsimus: pro, inter sese invicem, non singuli intra se, sed alius cum alio. Hebraeorum 3. In dici: Hodie si vocem eius audieritis, nolite indurare corda vestra. pro, interim, aut interea, aut dum dicitur hoc vobis divinitus. Sic et in locutionibus Graecis accipitur haec vocula ἐν τούτῳ, ἐν ᾧ, ἐμτῷ μεταξύ . in loco. ut, in medio, in corde. Saepe etiam integrae hae fictiones pro simplici IN ponuntur, ac in loco aliquid esse significant. Secundum. Exodi 21. In iudicibus dabit. id est, secundum iudicium aut sententiam iudicum dabit. Levitici 5. Psalmo 49. Posteri eorum in ore ipsorum ambulant. id est, secundum eorum doctrinam. ad locum. Non ascendisti in monte: pro, ad montem. Per, iurantis. Matthaei 5. Nolite iurare in caelo, neque in terra: pro, neque per caelum, neque perterram. Ad, seu finalem causam. Comedere in fortitudine, et non ebrietate: id est, tantum ad recipiendas vires, non etiam ad explendam voluptatem. Vocavit Dominus nos in sanctificatione: pro, ad sanctificationem. 1. Thess. 4. Loqui in auribus alicuius: id est, ad. Exodi 26. In tentorium facies cortinam de pilis caprarum: pro, ad tentorium. In hoc exivi, aut veni: scilicet in mundum, Marci pro, ad hoc opus aut munus, finem aut functionem. Iacobi 5. Saginastis corda vestra, ut in die mactationis: pro, ut ad mactationem aut lauti convivii tempus, ut decora sagittantur. Sic et Latinum IN pro AD ponitur, et saepe finalem causam aut etiam motum ad locum aut tempus significat. ut, Haec in hunc aut illum usum parantur. Sic et Graecum ἐν pro εἰς non raro ponitur, praesertim in novo Testamento, et contra. A, vel Ab. Numer. 36. Et Dominus meus iussus est in Domino. id est, Domino. Causam materialem: ut, operari in ferro, aureo, argento, aere, etc. id est, ex auro, argento, aere, In Domino, aepe videtur significare propter Dominum, seu Domini auxilio cooperante, et potenter agente: seu de Domino, et quasi causam efficientem rei. ut 1. Samuel. 2. Exaltatum est cornu meum in Domino: id est, propter Domini favorem. Ἐν τούτῳ , In hoc, in Novo testamento non semper significat in aliqua re aliquid existere, situmve esse, ut solent corpora in loco aut tempore esse, aut accidentia in corpore: sed saepe ponitur pro Hinc, per hoc, ex hoc. Ratio huius significationis ea est, quia. ut initio huius praepositionis dixi, ב Beth IN, saepe instrumentalem causam notat, sicut crebro in ista ipsa loquutione In hoc accipitur. ut 1. Iohannis 3 4. et Iohannis 15. In hoc perficitur dilectio nobiscum, cum fiduciam habemus in die iudicii. Quem locum integrum in voce FIDUCIA explicatum vide: ubi et plura huius loquutionis exempla enumerantur. In, pro De: Deuteron. 3. Ne me alloquaris in verbo hoc amplius: pro, de hac re. Ephes, 5. 32. Ego autem dico in Christum et ecclesiam, pro, de. Sic forte accipiendum est illud Ore fit confessio ad salutem pro De. Tale est illud usitatissimum, gloriari in Domino, aut alia quapiam re praestanti cuius sunt innumera exempla in veteri et novo Testamento. Sic exponi posset illud celebre, complacere in aliquo, ut in filio, aut in tibiis viri, aut fortitudine eq vi: pro, gaudere aut delectari de ea re, tanquam praestante ac grata. Cum sociale. Exodi 10 In pueris, et In senibus nostris ibimus. id est, cum. Levit. 1. Accipiet vesicam eius in pluma eius. 1. Sam. 1. Et duxit eum secum, cum ablactasset eum in iuvencis tribus. pro, cum iuvencis tribus. Hierem. 11. Perdamus lignum in fructibus eius. id est, cum fructu eius, vel arborem cum fructu, seu funditus ipsum cum sua doctrina discipulis et posteris. quem locum multi infelicissime tractarunt et verterunt. Sic Matthaei 16, Venturus enim est filius hominis in gloria, pro, cum gloria. 1. Thessalonicens. 4. Dominus descendet in voce Archangeli et in tuba Dei. pro, cum voce ac tuba, habens illa secum. Ibidem 2. Nunquam fuimus in sermone adulationis. pro, cum. Ephes. 6. Honora patrem et matrem hoc est man datum primum in promissione. id est, cum promissione, aut promissionem habens. Sic Matthaei 11. Olim in cinere et sacco poenitentiam egissent. In Abiron fundavit eam et in Segol consummavit: 1. Reg. 16. id est, cum fundaret aut fundare inciperet Hiericho, mortuus est ei Abiron primogenitus filius: cum consummaret, extinctus est Segol minimus natu, extinctis inter extruendum aliis omnibus secundum maledictionem Iosuae. In nomine alicuius aliquid facere, valde varia significata habet. De quibus in voce NOMINIS. Hoc unum nunc adiiciam, quod in nomine Prophetae aut iusti aliquem recipere, Matthaei 10, significat, non ut a iusto vel Propheta missum, ied tanquam iustum aut Prophetam, quasi diceret: Qui aliquem accipit tanquam Prophetam aut iustum aut putans esse talem, habebit suum praemium. Postquam, vel cum. Aliquando notat etiam illud tempus, in quo aliquid accidit: tum et illud quod consequitur, sicut et Latinum CUM. Levitici 6. Hae sunt oblationes Aaronis et filiorum eius, quas offeret IN inungi eum. Notat et eum diem, et sequentes omnes. quasi dicat, cum, vel postquam. Levit. 11. Omnis qui attigerit ipsam in mori ipsa. id est, cum, vel postquam mortua fuerit: quod ibidem bis legitur. 2. Samuesis 22. Locutus est verba Cantici huius in die, qua liberavit eum Dominus ab omnibus hostibus eius. Post. In multis diebus: pro, post multos dies. Ecclesiast. 11. Quod, vel quando quidem, Apprehenderunt angeli manum Loth in misericordia Domini super eum pro, quandoquidem Deus eius misertus erat, volebatque eum vel invitum ex incendio Sodomorum liberare. ut est Genesis 19. Exodi 16. In audiendo eum murmurationes vestras, id est, quandoquidem. Cum, temporis. Vel in

-- 232 --

439/440 tribulatione tibi. pro, cum fueris in tribulatione. Deuteronomii 4. Adiungitur et Adverbiis. Exodi 1. In valde: pro, valde. In non Belo: pro, sine. Hieremiae 22. Vae aedificanti domum in non iustitia, et coenacula sua in non iudicio. pro, sine iustitia ac iudicio, iniuste. Dan. 8. In non manu conteret: id est, sine manu. Psalm. 44. Vendidisti populum in non opibus. id est, sine precio. Ex. Levit. 5 Reliquum vero in sanguine, pro, ex sanguine. Mortua est omnis caro in volatili et iumento: Gen. 7. Eodem modo cap. 8. Reliquum autem in carne, et in sanguine. pro, ex vel de carne ac sanguine. Num. 31. Omnes mares in parvulis occidite. id est, de vel ex. Levit. 6. Omnis masculus in sacerdotibus. pro de. Nume. 31. Omnis praeda in, id est, ex homine et iumento. In corde: pro, ex corde, aut ex animo. Confitebor tibi in toto corde. Psallere in corde. pro, ex animo. Sic Coloss. 3, Psallentes in corde vestro Domino. id est, ex corde. non praecipit id tacite fieri, sed vult etiam fratres audire et aedificari: verum id ex animo fieri aut proficisci, quod foris ore fit. In corde igitur significat non intus in corde, tacite: sed ex corde, ex animo. Adiungens substantivo aliud substantivum exprimit adiectivum: aut etiam adverbium, si verbo adglutinandum est, quandoquidem adverbia quasi quaedam adiectiva sunt verborum. Prov. 24. Vir sapiens in robore, id est, robustus. Viam Dei in veritate doces. id est, veram, aut veraciter. de quo Hebraismo habes plura in Regulis Nominum. Vertitur non raro ל per In, sed in longe alio sensu. significat enim plerunque motum in rem, aut terminum aliquem. In principio erat verbum, habet aliquid difficultatis: sed certum est, quod oporteat intelligi, Verbum fuisse non tantum in principio, id est, in ipso temporis initio, verum et ante omne principium. Nam Prov. 8, sic aliquoties praepositionem In ipsemet textus exponit, inquiens: In praeparare eum caelos aderam, in statuere ipsum circulum super faciem abyssi. Declarat enim ibidem illud IN per ANTE, inquiens: Ante opera sua ex tunc ante quam fontes et priusquam montes. Vide etiam in praepositione A, vel Ab, quaedam de hoc ipso Iohannis loco. In spiritu et veritate adorare Deum, Iohan. 4 est eum colere ac invocare spiritualiter ac vera citer, seu serio, verisque cordis motibus. Duplex ergo Hebraismus esse potest, vel quod IN ibi instrumentum significet, ut posterior interpretatio exponit: vel quod adpositum substantivo adglutinet id alteri substantivo, ut adiectivum: aut ut adverbium verbo, ut est in Universalibus Regulis. In aliquo aliquid esse, crebro valde significanter usurpatur, ut 1. Iohan. 5. Totus mundus in maligno positus est. id est, quasi immersus et submersus est in diabolo, et eius ineffabili ac detestabili pravitate. Sic in peccatis natum esse, Iohan. 9. et Psal. 51. pro, totum opertum scelere ac flagitio esse, sicut si quis in aqua submersus esset. Act. 8. Video te esse in felle amaritudinis. Verum de hoc loco, et etiam phrasi, aliquid supra in voce FELLIS dictum est. Aristoteles Phys. 4. cap. 3. varios modos ac significationes existendi aliquid in aliquo recenset, nempe 8. Inquit enim: Posthaec sumendum est, quot modis quidpiam in alio dicitur esse. Uno igitur dicitur modo, ut digitus in manu, et pars omnino in toto Alio, ut totum in partibus: neque enim praeter partes totum. Alio, ut homo in animali, et omnino in genere species. Alio, ut genus in specie, et omnino in speciei ratione, pars speciei. Praeterea ut sanitas in calidis atque frigidis: et omnino in materia, forma Praeterea, ut res Graecorum in rege, et omnino in primo movente. Insuper, ut in bono, atque omnino in fine. Hoc autem est id, gratia cuius caetera sunt, atque fiunt. Omnium vero id propriissime dicitur, quod est in vase, et omnino in loco. Possunthae Aristotelicae significationes non difficulter ad aliquas praecedentes Sacrarum literarum applicari. ¶ Loquutio, IN CHRISTO IESU, valde varie in novo Testamento accipitur. Aliquot notiora et generaliora significata recensebo. nam multa sunt, quae parvo et obscuro discrimine a se invicem differunt. Primum igitur, homines aut Ecclesiae in Christo, saepe idem significat quod Christianae. Gal. 1. Eram ignotus Ecclesiis in Christo. 1. Thess. 2. Ecclesiis existentib. in Iudaea in Christo. id est, Christianis. Philip. 4. Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. id est Christianum. Sic Col 1. Fidelib. fratribus in Christo. id est, Christianis. Rom. 16. Salutate Epaenetum, primitias Achaiae in Christo. id est, unum ex primis Christianis, aut primum conversis. Sic et Esse in Christo, significat Christianum existere. Rom. 16. Salutate Andronicum et Iuniam, qui etiam ante me fuerunt in Christo. id est, Christiani Sic inveniri in Christo: Philip. 3. 2. Cor. 12. Novum hominem in Christo Iesu. id est, Christianum. Secundo, valde crebro significat PER. 2. Corint. 5. Deus in Christo mundum reconcilians. id est, per. 1. Corinthiorum 15. In Christo omnes vivificabuntur. id est, per, aut etiam propter. 2. Corinthiorum 2. Deus semper triumphat nos in Christo. id est, per Christum. Philippens. 4. Omnia possum in confirmante me Christo. Tertio, significat PROPTER. 1. Corinthiorum 1. Gratias ago Deo de gratia vobis data in Christo. id est, ob vel propter. Galat. 3. Ut in gentes veniat benedictio Abraae in Christo. id est, ob vel propter. 2. Corinthiorum 3. Velamen legis aboletur in Christo. Aliquando idem valet in aliquo, aut in Christo, ac quod attinet ad Christum. Galatis 5. In Christo neque circum cisio aliquid valet, neque praeputium. id est, quoad attinet ad Christum, aut Christianismum. 1. Corint. 3. Loquutus sum vobis ut carnallibus, ut infantibus in Christo. id est, quatenus ad Christianismum pertinet infantibus. 1. Corinth. 4. In Christo ego vos genui, etiamsi innumeros paedagogos habeatis in Christo. Rom. 12. Multi unum corpus sumus in Christo. id est, quoad Christum, aut Christianismum attinet. Nonnunquam In Evangelio aut ministerio notat. Roman 16 bis est Meos cooperarios in Christo. id est, in praedicatione Christianismi. Mortuus in Christo: id est, sperando ac invocando Christum. 1. Corinth. 15. Igitur et qui obdormierunt in Christo, perierunt. Sic, Mortui in Christo resurgent: 1. Thessal. 4 id est, Christiani. Philippens. 1. Vincula mea manifesta facta sunt in Christo. id est, dum invoco ac praedico Christum: vel etiam vincula ac captivitas Christiana, seu quae mihi ob Christum accidit. Potest interdum exponi et per EX. Gal. 2. Libertas quam habemus in Christo. id est, Ex Christo. Sic Phil. 2. Si quae est consolatio in Christo. Pax custodiet mentem vestram in Christo Iesu: Phil. 4. id est, ex Christo, aut beneficio Christi. Ponitur per DE. Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu. Phil. 2. id est, hoc cogitate de vobis, quod de Christo audivistis, ut sic sitis humiles, et Deo obedientes, sicut ipse fuit. Omnes qui volunt pie vivere in Christo, persequutionem patientur: 2. Tim. 3. id est in Christianismo. Vita nostra abscondita est cum Christo in Deo: Col. 3. pro Deo commendata ac concredita est, ipsiusque gratia in extrema pericula proiecta, ipsique soli nota ac probata: qui et tandem eam glorificabit in lucem productam, et toti mundo ostensam, ut sanctam, ac sibi probatam.

INANE, sumpta metaphora ab instrumentis aut uasis, eo quod inesse deberet vacuis, significat rem non solide bonam, carentem suo nativo bono quod in se habere deberet. Hieremias hanc phrasin plenius exponit Cap. 51, inquiens: Vendidit me quasi vas vacuum. Psal. 4. Usque quo diligetis inane, quaeretis mendacium. Id est, falsam doctrinam ac religionem, et alia non vera bona. Num. 14. Cognoscetis inanitatem meam. pro, an verba mea in ania et irrita futura sint? Isaiae 24. Attrita est civitas inanis: id est, evacuanda mox per praedatores.

-- 233 --

441/442 Sic et diva Virgo canit, Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes: id est, carentes illis summis bonis, quae eis erant maxime necessaria. Eadem prorsus phrasis est etiam Psal. 107. Sanavit animam inanem, et esurientem replevit bonis. Sic et verbum Inanire accipitur. Philip. 2 dicitur Christus semet adeo exinaniisse et humiliasse, ut cum esset verus Deus, et in forma, gloria ac maiestate habitaret, formam servi acceperit, et factus fit obediens usque ad ignominiosissimam mortem crucis. Psal. 2. Actor. 4. Populi meditati sunt inania: id est, inutilia et irrita, carentia omni certo ac firmo effectu. 1. Corin. 15. Inanis est praedicatio nostra. id est, non vera, non salutaris. Labor noster non est inanis in Domino. id est, temere, inutiliter et frustra susceptus: sed habens suum effectum, et salutaris. Sic et 1. Thess. 3. lab or inanis accipitur. Inanis gloria, Gal. 5, et Phil. 2 nominatur. Vocant autem homines aut communi more loquentes inanem gloriam, quando quis vult laudari ac celebrari, carens omni vera virtute, nullosque labores publici boni gratia suscipiens, aut etiam magis vult laudari quam mereatur. At Theologia vult insuper addi causam efficientem et finalem. id est, ut et agnoscamus omnem veram virtutem a Deo esse, et nos nostraque facta ab eo probari ante omnia quaeramus non a miseris homuncionibus. Praeterea, ut ad gloriam Dei, et ad aedificationem bonumque exemplum proximo tendat. Dicitur autem inanis gloria, quod caret omni solido firmoque bono, et vero virtutis fundamento. Verum metaphora κενον , vacuum, aut inane, non minus Graeca est quam Hebraea: et quoniam etiam vacuus saepe eandem prorsus vim habet, ideo in Vanus aut Vacuus, etiam de hoc idiotismo Sacrarum literarum agetur. Dictum tamen aliquid etiam supra est in verbo EVACUO, quae hisce et voci VACUUS coniunge.

INCALESCERE verbum solet non raro de re venerea accipi: ut Psalm. 51. Mater mea incaluit, aut concepitme. Sic et aliae linguae rei venereae amorique igneas (ut ita dicam) phrases adiungunt. ut ullus est nubere quam uri. et, Ardere amore, ac simile. Unde porroaccidit, ut et pro idololatria ponatur, quam Sacrae literae vocant scortationem. Sic igitur Isaiae 54. Incalescentes cum diis sub omni ligno viridi, tametsi et revera scortationes non raro suis idololatriis adiungebant, ut et Ethnici.

INCANTATOR, qui quasi magicis verbis, non sine ope cacodaemonis, serpentes aut alia animalia domat, et veluti cicurat. Psal. 58. Sicut aspidis surdae, quae non audit vocem incantantium, incantantis incantationum periti.

INCEDERE in iustitiis, est idem quod ingredi, aut ambulare id est, versari in rectis iustisque actionibus. Incedere cum qliquo cum ira: id est, gerere se erga aliquem ut hostem, Levit. 26. Incedam nobiscum cum ira casus, et corripiam vos etiam ego septies. Ibidem Incedere facere aliquem erecta facie: id est, liberare ignominia, aut servitute. Hisce enim malis pressi homines, incedunt incurui ac cernui, ut in voce TERGI dicetur. Incedere fraudulenter, Levit. 19. id est, impostorem agere, astuteque et malitiose aliquid agere. Incedens incedendo, et flens. Hierem. 41. pro, flens inter eundum. Incessus est, sicut incessus Iehu: quia furiose incedit. 2 Reg. 9. Incessus Dei, Psal. 68. Viderunt incessus tuos Deus, incessus Dei mei in sacrario: aliqui de pompa populi in cuius medio incedit Deus, interpretantur. Incedo, alioqui apud Latinus pro verbo amplioris cuiusdam maiestatis habetur. sicut Virgilius,
Ast ego, quae divûm incedo regina.

INCENDERE lucernam. vide in voce LUCERNAE. Incensum, saepe in Sacris significat victimam Domino incensum, aut oblatam. Levit. 2. S anctum sanctorum est de incensis Iehovae: id est, de illis victimis, quae Domino sunt oblatae et incensae. Sic saepe reperitur, in incensum suavissimi odoris Domino: id est, ut sit oblatio. suavem nidorem (qualis solet ex assatione oriri) efficiens Domino. Porro Apoc. 8 dicuntur 24 seniores tenuisse thuribula, unde thymiamata fragrantia Domino excitaverint. Quod ibidem textus interpretatur, significare preces piorum, quia illae vere bonam fragrantiam Domino excitent. Sic et Psal. 141. Dirigatur oratio sicut incensum in conspectu tuo. pro, sicut ex victimis aut thymia matib. accensis ascendit fumus et fragrantia ad te in caelum visibiliter, sic et preces meae penetrent ad re in caelum invisibiliter. Est veluti hypotyposis quaedam oculis subiecta. Solebant alioqui sacerdotes in veteri Testamento incensum aut suffimentum precationi coniungere: sicut Sap. 18, et Num. 16, narratur Aaron precatione et piaculari suffimento repressisse plagam Dei in populum grassantem. Altare thymiamatis aut incensi, est illud ultimum altare, quod fuit ante arcam, ubi tantum suffitus offerebatur. Deut. 33 habetur descriptio verorum ac fidelium Domini sacerdotum, et postremo additur: Hi ponent incensum in ira aut naribus tuis. id est, illi placabunt Deum iratum populo: sicut Aaron. Num. 16 occurrit irae ac plagae Dei, gestando thuribulum et incensum. Apud veteres videtur usitatum fuisse, cum auro thus donare: ut Isaiae 60 legitur. Sic Matth. 2, Mag leguntur obtulisse Christo thus, aurum et myrrham: quo testati sunt se sentire ac credere, Christum esse verum Deum, qui sit thure placandus: verum regem, cui debeatur aurum: et vere mortalem hominem, cuius corpus contra putredinem, praesertim in sepeliendo, myrrha sit condiendum Hieronymus ista munera cum sua explicatione unico versiculo complectitur: Aurum, thus, myrrham, regique hominique, Deoque. INCIDERE, et quasi vulnerare, aut certe unguib. lacerare soliti sunt se Israelitae prae luctu ac dolore. Hic Deus Deut. 14, istam incisionem prohibens inquit: Non incidetis vos, neque ponetis calvicium inter oculos vestros super mortuum. Sic et Levit. 19, Incisionem non facietis pro anima in carne vestra. Hierem. 16 dicit Dominus futurum, ut se non incidant super mortuis: ostendens tantam fore copiam cadaverum, ut eis iusta rite persolvere non possint. Sic Hier. 47, Quo usque te incîdes? scilicet, prae dolore ac luctu. Moabitarum quoque luctus ob cladem ac poenas Dei eodem modo depingitur Hier. 48, quod sit super omne caput calvitium, super omnem barbam rasura, super omnes manus incisio, et super omnes lumbos saccus. Tali aliqua ratione forte et Baalitae semet incidebant, simulantes dolorem de peccatis suis: sicut et hodierna die monachi Turcici, et Hispani, vulgo scorpionibus aut hamatis catenis sese flagellant. Quin et sodalitia aut collegia civium, qui se alicuius sancti nomine, ut fratres cognominant, inanes quasdam species flagellorum circumgestant.

INCINERARE, est in cineres redigere. Solebat vero olim Deus aliquando sacrificia sibi placentia divinitus demisso igne accendere. Psal. 20, Et holocaustum tuum incineret. id est acceptum habeat: idque divinitûs demisso igne, et sacrificio in cinerem redacto testetur. Incinerare alioqui Hebraice דשען Dischen, aliquando significat cinerem amovere.

INCIRCUMCISUS primum ac proprie is dicitur, cui praeputium more Iudaeorum abscisum non est. Hac voce per contumeliam et contemptum vocabant Iudaei gentiles. sicut si nunc nos aliquem vocaremus Turcum aut Iudaeum, id est hominem sceleratum, et alienum â Deo: quae quasi secunda huius vocis significatio est. sic Saul dicit 1. Sam. 31, Ne mihi insultent incircumcisi isti. Tertio, Moyses Exod. 6 dicit se esse Incircumcisum labiis, dicens: Quomodo me audiet Pharao, cum sim incircuncisus

-- 234 --

443/444 labiis? id est, impeditae linguae, aut certe infacundus. Quarto, fructus dicuntur incircumcisi et immundi novellarum arborum pet primum triennium fructificationis, eoque Iudaeis prohibentur: Levit. 19. Quinto, incircumcisi corde dicuntur non renati, quib. Spiritus S. praeputium carnale, semen diaboli, et lapido sitatem cordis non abstulit: Levit. 26. Contra autem Dominus pollicetur hanc spiritualem circumcisionem Israelitis. Deut. 30. Et Paulus hanc internam circumcisionem laudat, Rom. 2, et alibi. Incircumcisis auribus a Hieremia dicuntur carnales, aut etiam prorsus acerbi adversarii veritatis, Hier. 6. Incircumcisa est auris ipsorum, neque poterunt attendere. Stephanus dicit Actor. 7, Iudaeos semper fuisse aurib. et corde incircumcisos Hier. 9 dicit, alias quidem gentes esse incircumcisas praeputio, sed Iudaeos esse incircuncisos corde. Denique incircuncisus simpliciter aliquando impium denotat. Sic Ezech. 28 et 31 dicitur, mortib. incircumcisorum moriemini, et in medio incircumcisorum cadetis. Vicina est haec secundae supra positae significationi. Causas circumcisionis, cur hoc sacramentum in ea parte corporis sit institutum, varie solent divinare: sed primaria ea esse videtur, ut Deus significaret, se, quod ad religionem attinet, ipsum etiam semen aut fontem huius carnalis vitae damnare et reiicere, ita ut omnes oporteat denuo renasci. Per abscisionem ergo et reiectionem illius pelliculae, reiectio ipsius primi seminis, totiusque naturae inde generatae depingitur.

INCLINARE, per metaphoram varia significat Hebraeis, quae non perinde in Latino sermone sunt usitata Primûm enim, signum reverentiae ac honoris est, ei exhibiti, coram quo nos inclinamus. Quare inclinare se coram aliquo, est honorare eum externo illo gestu. Inclinare aurem, significat proprie auscultare et attendere, atque adeo etiam exaudire preces alicuius. Latini ferme simili phrasi Arrigere aures, item Praebere aures. Sumpta autem est phrasis ab externo gestu, quod diligentius auscultaturi vertimus aurem ad vocem loquentis, praesertim autem proceriores, aut in sublimiori loco sedentes ad eos qui de inferiori loco loquuntur, vertunt aurem, aut eo aures et caput inclinant. Crebro igitur haec phrasis de Dei exauditione accipitur. in quo singularis eius benignitas declaratur, quod cum in altis sedeat, nihilominus humilia respiciat: Psal. 16 et 31. Inclina aurem tuam ad me. Ali quando vox AURIS omissa subintelligitur, Psalmo quadragesimo : Expectando expectavi Dominum, et inclinavit ad me: scilicet aurem. id est, audivit me, opitulatus est mihi. Inclinare iudicium, est obscurare alicuius causae rectitudinem: aut ita pervertere, ut veluti incurva, obliqua aut distorta ea causa videatur, quae est rectissima. Nam hic iudicium, sicut post ea ostendetur, ipsam causam notat. Deut 16. Non inclinabis iudicium. Sic et Danielis 9 haec ea dem phrasis accipitur. Sic causam viduae inclinant, aut declinant. Virumque intelligere possis, quod aut vitent, ac caveant ne earum negocia expediant: aut certe ea pervertant, et male de eis pronuncient. Inclinare ad parabolam aurem, est diligenter parabolam auscultare et considerare. Psal. 49: ubi simul et pollicetur se alios velle docere, et dicit se quoque diligenter auscultaturum eadem illa quae aliis proponet, ut non tantum alios, sed quoque semetipsum doceat.

INCLUSORES. Hancuocem aliqui interpretantur de quodam singulari genere fabrorum, ut de fabris ferrariis et serarum. Alii de custodibus urbis, qui ius claudendi portas habebant. alii denique, ut Kimchi, de magnae autoritatis viris. Non sane de nihilo est, quod eos Scriptura cum artificibus coniungat, tanquam eiusdem generis homines. 2. Regum 24, et Hieremiae 24 dicitur, quod rex Babyloniae transtulerit de Hierusalem artifices et clausores,

INCOLERE, est alibi habitare, quâm ubi sis natus. Tales autem plerumque sunt tum tenuiores, ut qui ibi nullam haereditatem a parentibus accipiant: tum contempti ac exosi domesticis eius loci. Ideo Psal. 105. describuntur patres, quod fuerint pauci et incolae in terra promissionis, et de uno loco in alium oberraverint. Sic et Psal. 119. Incola ego sum in terra, inquit Psaltes, describens suam duram et abiectam conditionem. Sic et Psal. 120 deplorat suam sortem, quod diu fuerit incola apud Mesech, et odio habentes pacem. Verum de hoc et infra in voce PEREGRINUS aliquid dicetur.

INCORRUPTUS, duplicem apud Latinos quoque habet significationem, sicut et apud Hebraeos. Aliâs enim corporis, ac rerum externarum quasi quandam Physicam incorruptibilitatem significat: ut 1. Corinth. 15. Surgere in incorruptione, et induere incorruptionem. quod idem est ac immortalitatem. Sic et Romanorum 1, Deus dicitur incorruptibilis. Sic aliqui intelligunt illud Roman. 2. Hisce qui quaerunt incorruptionem per patientiam boni operis, reddet vitam aeternam de gloria ac felicitate aeterna. Sic et 1. Petri 1, verbum Dei vocatur semen incorruptibile: et ibidem, haereditas incorruptibilis. Alias incorruptus aliquis dicitur, cuius animus est sincerus, probus ac pius, qui nullo dono, precio aut fraude se corrumpi sinit: significans nimirum moralem quandam integritatem aut incorruptibilitatem. Ephes. ultimo: Gratia cum omnibus iis qui diligunt IESUM CHRISTUM in incorruptibilitate, id est qui vera pietate ac honestate eum colunt. 2 Timot. 1 Christus dicitur abolevisse mortem, et revelasse per Evangelion vitam et incorruptibilitatem: credo recte exponi posse de iustitia per Evangelion patefacta, et mundo oblata gratis. Romanorum 8 dicitur natura subiecta esse vanitati, et quod liberabitur a servitute corruptionis: id est, abusus, quod peccato malis hominibus et conatibus servire cogitur. Sic et Petrus de moris corruptione loqui videtur, 2 cap. 1. Cum effugissent corruptionem, quae est in cupiditate. et 2. cap. 2, Servi corruptionis: id est, peccati et turpitudinis.

INCREPARE et OBIURGARE, Hebraice גר gaar, crebro, praesertim Deo tributum, realem, non verbalem reprehensionem significat: ut in Generalibus Regulis monui Verba indicationis et noticiae ad Dei translata fieri realia, et alioqui alia omnia fieri multo significantiora, sicut agens ipse potentior est. Notat igitur castigationem, punitionem et repressionem, Zechariae 3. Increpet Dominus in te Satan. Matth. 8. Christus increpavit mare et ventos. id est, tum voce tum re potenter repressit. Sic Matth. 17 cacodaemonem obsessi increpasse dicitur: id est, cum severa comminatione mandavit, coegit. Cui vicinum est illud, Interminatus est eis, ne se facerent manifestum. Sic febrim dicitur increpasse, Lucae 4. id est, non tantum verbotenus redarguit, sed reipsa repressit, abire coegit. Psalm. 101. Increpavit mare rubrum, et exiccatum est, duxitque eum per abyssos veluti per desertum. Nahum 1. Increpat mare, et exiccat illud, et omnia flumina are facit. Psalmo 9. Increpasti gentes, et periit nomenipsorum. Psalm. 61. Increpa feras arundinis. id est, reprime, retunde. Sic 1, Paral. 12 inquit David: Si venitis ad decipiendum me pro adversariis meis videat Dominus, et increpet. Id est, resistat vestris malis ac insidiosis conatibus, uosque ob eos puniat. Psalmo 149. Ad faciendas in populo increpationes: id est, castigationes, seu ad puniendos eos. De hac reali increpatione Dei etiam Isaias cap. 66 inquit: Ut reddat in ira furorem suum, et increpationes suas in flamma ignis. Psalm. 73. Et fui percussus omni die, increpatio mea mane. id est, mox aut mature adest castigatio et calamitas mea. Vir increpationum Proverbiorum 29, pro, vir qui crebro increpatur. inquit

-- 235 --

445/446 enim: Vir increpationum, qui in durat cervicem suam, repente conteretur. pro, qui saepe contemnit serias admonitiones, et etiam vehem entiores increpationes.

INCURVARI alicui, significat aliquem adorare, vel potius tantum eo gestu honorare aliquem, quandoquidem hoc modo Hebraei aliique orientales reverentiam alteri exhibebant, sicut et adhuc faciunt Asiatici: Hinc illae adorationes Persicae, quas Graeci tantopere detestabantur, ut est in historia Alexandri et aliis. Genesis decimooctavo , et Exodi 18. Sic et Genesis 24, In curvavit se Abrabam, et adoravit Dominum. Sic et Christo omne genu incurvari dicitur: et Psalm. 68. Incuruentur illi omnes dii, verbum Hebraeum est שחח Schacha, quod ita crebro incurvationem significat, ut simul crebrius adorationem etiam Deo praestitam indicet. Est et aliud verbum כרע Cara, itidem incurvationem indicans. Incurvare se super aliena uxore. Iob. 31, pro, cum ea rem habere. Iudicum 11 Incurvando incurvasti me filia mea. id est tristem, moestum. et afflictum fecisti: quia, ut supra in INCLINATUS dixi, tristes incedunt incurvi, non elevant faciem. similes metaphorae sunt, Iacere, Cadere, prosterm: et contra, Surgere, Erigi, Stare. Sic et Psalm. 20. Hi incurvati sunt, et ceciderunt: at nos surreximus, et erecti sumus. Sic et Psalm. 3 accipitur, Incurvatus sum, in clinatus sum vehementissime: id est, afflictus sum. Tristes solent incurui incedere, ut dixi, et alioqui omnia inclinata et incurvata quasi ad extremam ruinam tendunt.

INDIGNATIO, sicut et IRA, aliquando pro poena aut castigatione ponitur. Psalm. 69. Effunde super eos iram tuam, et indignatio irae tuae comprehendat eos. Populas indignat onis: id est populus cui irascitur aut etiam quem punit Deus. Esaiae 10. Et super populum indignationis meae mandabo ei: id est, iubebo Assyrium, ut talem populum castiget, aut etiam penitus perdat.

INDOCTUS verterunt ali qui interpretes, id quod Paulus 1. Corinthiorum 14 exprimit voce ἰδιώτης : Qui implet locum indocti, quo modo dicturus est amen? De quo supra in voce IDIOTA. Ponitur autem utrunque horum pro plebeio, ac homine de infimo vulgo.

INDUCERE super aliquam terram gladium aut famem Ezechielis 33, id est, excitare aut immittere ei bellum. Inducere in tentationem, in Dominica oratione, permissionem significat: ut in Regulis proprio Canone ostendi, quod scilicet saepe verba agentia tantum permissionem aliasve causas sui effectus denotent, non autem semper ipsummet actum.

INDUERE, varia habet significata: sed tamen ferme omnia in illis duobus generibus conveniunt, quod significet vel ornari aliquem aliqua re, vel eam illi penitus arctissimeque adiungere, ut propriam: sicut homo induit, sibique penitus adiungit et quasi adglutinat vestimentum, ut iam quasi unum quid, et non amplius res diversae esse vide antur: sicut in hoc exemplo ista vis metaphorae elucescit. Psal. 109. Dilexit maledictionem, ideo veniat ei: et noluit bene dictionem, ideo elongetur ab eo. Induat maledictionem sicut vestimentum, et veniat sicut aquae in medio eius, et sicut oleum in ossa eius. ubi energia metaphorae induitionis singularem ac intimam quandam appropriationem denotat. Induere collum equi tonitru, Iob 39. id est, sumere sibi collum equi valde hinnientis. Indui confusione: pro, confundi, pudefieri, Ezechielis septimo. Rex lugebit, et princeps induetur confusione. Sic Indui pudore, Psalmo 109. Induantur adversatii mei pudore, et operiantur sicut vestimento pudore suo. id est. penitus contundantur, et ignomima prorsus obruantur. Eadem phrasis, ac in eodem sensu, reperitur etiam Psalmo 132, Iob 8. Induere gloriam et fortitudinem: id est, ornare ac exhibere se fortem et gloriosum, Psalm. nonagesimotertio : Dominus regnat, gloriam induit, induit Dominus fortitudinem. Isaiae 51, Indue te fortitudine ô brachium Domini. id est, fortiter agendo, et potenter adversarios tuos castigando, declara te esse fortem, atque ita gloriam tuam apud homines nunc te contemnentes assere. Psalmo 104. Gloriam et decorem indutus es id est, talis agnosceris. Iustitiam induerc, est iustitiae vacare, aut etiam iustum fieri. Psalmo 132. Sacerdotes tui induant iustitiam. Iob 29. Iustitiam induebam, et induebat me tanquam pallium. id est, prorsus adiunxeram me iustitiae, eive deditus eram. Indui aliquem salute, Psalm. 132. id est, servare eum. sic enim ibi bis repetit: primum petens a deo, ut sacerdotes eius induant iustitiam, et sancti eius iubilent, scilicet prae gaudio, de accepta liberatione: postea promittit Deus, se illos vestiturum aut ornaturum salute nimirum ita ut et toti Ecclesiae eorum functio sit salutaris. Eadem phrasis de sacerdotibus etiam 2. Paralipomenon 6 reperitur. Indui veste violentiae, Psal. 73. pro, violentiam excercere Hieremias capite quadragesimotertio , praedicens regem Babylonis depraedaturum, et sibi subiugaturum Aegyptum, inquit: Et induet terram Aegypti, quemadmodum induit se pastor pallio suo. id est, illam sibi penitus adiunget, et spoliis praedaque eius sese penitus ornabit. Dicuntur etiam pascua inanis pecudibu:, cum ea gregibus passim operiuntur. Spiritus induere aliquem dicitur. cum ita potenter intrat in hominem, ibique agit, ac per eum laborat, ac si homo indueret vestimentum, eoque opertus operaretur. 1. Paralipomenon 12. Spiritus induit Amasam principem. id est, potenter eum movit ac excitavit, etc. et 2. Paral. 24. Spiritus autem Dei in duit Zachariam, id est, excitavit eum ut obiurgaret populum transgredientem mandatum Dei. Corruptibile et mortale hoc induet incorruptibilitatem et immortalitatem: id est, mutabitur in talem conditionem aut naturam, fiet tale: prima Corinthiorum decimo quinto : Verum ibi alia ratio est figurae. Dicumur enim et exuere aut deponere hoc tabernaculun, ut vestimentum mortalis corporis, et assumere immortale, spirituale, ac gloriosum. Sic et Eph. 4, ac Colos. 3, iubemur exuere veterem hominem cum suis pravis factis, et induere novum: id est, mortificare veterem Adamum, eique fortiter resistere, nec pati ut regnet in nobis, aut per nostra membra malas actiones patret. Contra iubemur novum hominem induere. Sic et Rom. 13. iubemur abiicere opera tenebrarum, et induere arma lucis. Induere CHRISTUM, est, ita fide eius omnia beneficia apprehendere, ac prorsus in eius corpus, ut illi proprium membrum incorporari, ut possimus cum Paulo dicere: Vivo autem non iam ego, sed vivit in me Christus. De tali amictu loquitur Apostolus Rom. 1, et Gal. 3. Quoquot baptizati estis, Christum in duistis. Induam eum tunica tua, Isaiae 22. id est, faciam ut succedat in functionem et opes tuas. Induere fortituoine tua Zion, et induere vestimentis gloriae Isa. 52. id est, sis fortis et animosa, teque exorna. Sic Christus dicitur Isaiae 59, indutus iustitia ut lorica, quia scilicet iustitia sua vicit peccatum, Satanam et mortem: sibi insuper gloriosum regnum populi iustificati erigere. Dicitur etiam induisse arma vindictae et zeli. id est hisce instructum venisse ad expugnandum regnum Satanae, et erigendum suum.

INDURARI aliquem ab aliquo, aut cor alicuius ab ipso indurari est, pertinacem ac impoenitentem facere, ne Deum eiusve mandatum curet. Exposuimus enim supra, durum et lapideum, aut etiam adamantinum cor significare impium, quod scilicet nullis minis aut tonitruis verbi Dei, nullis etiam promissionibus perfodi, conterique aut emolliri possit. 1 Sam. 6. Cur induratis corda vestra, aut potius aggravatis? dicunt sapientes Philistaeorum ad eos. et Deut. 10. Cervicem vestram ne induretis. Exodi 4 et 7, aliquoties Deus dicit, se induraturum esse cor

-- 236 --

447/448 Pharaonis, ne dimittat populum: id est, pertinax et obstinatum facturum, ne obtemperet Deo praecipienti dimissionem populi. Hic solent quaerere Theologi et alii: Num igitur Deus sit causa peccati, qui induret quos velit? ut Paulus Ram. 9 ex Exodo repetit. Respondent autem gnari Hebraeae phraseos, talia verba et locutiones permissionem tantum, non autem etiam efficacem operationem aut effectionem significare: sicut paulo ante de Inducere in tentationem dixi: et prolixa Regula multisque exemplis in Generalibus praeceptis monstravi, saepe Verba operationem aut rem significantia poni pro agnitione, indicatione, permissione, potentia, aut consuetudine, aliisûe causis lactionis. Eam Regulam vide, et exempla considera. Dicitur et Indurare se, ut Exodi decimotertio : Cum indurasset se Pharao ad dimittendum nos: id est, cum obfirmasset animum, ne nos dimitteret. Iob decimonono : Indurati estis mihi. id est, pertinaciter et importune disputatis mecum. Accipitur aliquando etiam de constantia animi in bono proposito. ut Ruth. 1. Videns quod indurata esset ad proficiscendum secum: id est, ad eundum cum socru Noemi in Iudaeam.

INDURESCERE, pro, fortiorem aut validiorem fieri. Iudicum 4. Et ivit manus Israel eundo, et indurescendo super Iabin, donec exciderunt eum.

INEBRIARE, aut INEBRIARI, primum habet notam significationem: ut Noachus et Lotus inebriati sunt. Secundo, saturationem vel vini, vel cibi indicat. ut Hag. 1. Bibetis, et non inebriabimini. id est, non poteritis restinguere sitim. Psalmo 36. Inebriabuntur pinguedine domus tuae: pro saturabuntur tuis beneficiis. Sic Hieremiae 31. Inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus saturabitur bonitate mea, dicit Dominus. Bis itidem reperitur haec phrasis. Sic et fratres Ioseph cum eo inebriati esse scribuntur Genesis quadragesimotertio . Et in Evangelio dicit architriclinus: Omnis homo dat ab initio bonum vinum, postea quam autem sunt inebriati. id est, cum iam restinxerunt sitim etc. non quod Christus vere ebriis, ebrietatem addere voluerit. Inebriari amore, Prov. 7: pro, explerire amatoria, aut venerea. Tertio, Inebriare est, largius madefacere, autrigare. Sic dicitur Pluvia inebrians. Prov. 11. Sic gladius inebriari, et sagittae, sanguine, dicitur Is. 34, et Deut. 32. pro, penitus madefieri, et quasi exaturari sanguine. Quarto significat per metaphoram, ad stuporem a mentiamque redigi. Hier. 48. Inebriate Moab, quoniam contra Deum magnificavit: id est, acerbis vexationibus eum velut furiosum efficite. Eadem vis est et Nahum tertio , Tu quoque inebriaberis. Denique significatur etiam quaedam spiritualis ebrietas, eaque duplex, bona aut mala. Ebrietas pravi spiritus, est illa spiritualis vertigo aut amentia, qua se ductores ac seducti ita sunt fascinati, ac veluti incantati, ut temere huc atque illuc sententia cogitationeque ruant, nescientes quid dicant aut faciant, seu (ut Paulus inquit) non attendentes neque quid, neque de quo loquantur. De hac est et Isa 26. Sic omnes gentes dicuntur inebriatae esse de vino scortationis Babylonicae meretricis. Apocal. 17. 18. 19. Eph. 5. Nolite inebriari vino, in quo est luxus: sed repleamini Spiritu, loquentes vobis invicem psalmis et hymnis, Haec posterior repletio, illa sancta ebrietas est.

INFAMIAM ipsius terrae protulerunt. Num. 13 et 14, id est, aliqua singularia probra aut incommoda terrae Canaan multitudini narrarunt, et persuaserunt.

INFANS, exponetur plenius in voce PUER, ac PUSILLUS. Nunc tantum locum Isaiae 65 breviter attingemus. Non erit (inquit) ultra infans dierum, et senex qui non expleverit dies suos. Videtur quidem de longaevitate loqui, tanquam quorum infantia morietur: sed forte accipiendum est de profectu, quod omnes ad plenam cognitionem regni Dei pervenient: et quod etiam senes infantes, id est imperiti, deposita inscitia veluti morientur, aut renunciabunt suae infantiae. Contrarium autem est, quod Paulus de quibusdam pronunciat inquiens: Semper discentes, et nunquam ad noticiam veritatis pervenientes. Sed de hoc loco clarius dicetur in voce PUER.

INFATUA quaeso consilium Achitophel, est in Vulgata, 2. Sam. 15. Verten dum potius videtur, siverba spectes: Stultifica sensus. aut est, Fac irritum, impedi.

INFERNUS, aut INFERI, alias significant sepulchrum. ut Genesis 37. Descendam lugens in infernum. Sic Num. 16 de Cora et coniuratis scribitur, quod vivi descenderint in infernum. id est, terra vivos vorare ac sepelire coepit, cum alioqui tantum mortui terrae mandentur. Psalm. 88. Vita mea inferno appropinquavit Psalm. 55. Antevertat eos mors, et descendant vivi in infernum. Potest tum de subitanea morte, tum et de subita abreptione ad aeternum exitium intelligi. Alias significat quasi quendam communem locum mortuorum, alias bonorum, alias malorum sicut et Latinis inferi sunt omnes mortui, sive in suppliciis crucientur, sive in campis Elisiis delicientur: quod et Augustin. notavit Sic videtur accipere Iacob Gene. 37. Descendam lugens in infernum ad filium meum. tametsi hic posset pro ipso sepulchro aut morte accipi, quemadmodum et supra dictum est. Sensus enim huius loci est: Hic dolor aut tristis casus amissi filii erit mihi causa mortis, nec me dedet, interficiet me, non autem ut communiter intelligunt, Non desinam flere, dolere ac lugere toto meae vitae tempore. Sic et Isaiae 38 accipitur infernus, de communi loco aut statu morientium, bonorum et malorum tametsi ibi simul et illa figura addatur, quod infernum aut sepulchrum et mors ponatur pro iis qui sunt in inferno aut sepulchro et morte. inquit enim: Quoniam infernus non confitebitur tibi, neque mors laudabit te, nec expectabunt qui descendunt in foveam veritatem tuam sed vivens ipse confitebitur tibi, sicut ego hodie. Idem Psal. 6. Sic et in Iob subinde describitur infernus, tanquam regnum quoddam mortuorum, in summis terrae profunditatibus. Sic et Apocalypsis decimonono accipi videtur, ubi mors et infernus dicitur reddidisse suos mortuos, scilicet ut resurgant, et ad iudicium veniant. Aliâs quamvis graviorem ac tristiorem calamitate denotat. ut 1. Sam. 2. Dominus deducit ad inferos, et reducit. id est, in tristissimos casus: sicut textus ipse se exponit, Dominus vulnerat et sanat. Idem valet et Psalm. 110. Angustiae inferni invenerunt me. tametsi hic rectius de ipso vero inferno intellexeris. Psalm. 10 et 30 Eruisti animam meam de Inferno inferiori. id est, ex summis et extremis periculis. Sic Proverbiorum 5 et 6, adulterium dicitur producere in Infernum: id est, in extremas calamitates. Inde porro sive gradu facto per metalepsin, sive a sepulchro ducta metaphora, ponitur pro inferno ipso: id est, pro loco poenarum, et regno Satanae. Sic igitur accipitur Hoseae 13. De manu Inferni redimam eos, de morte liberabo eos. Ero pestis tua Mors, ero exitium tuum ô Inferne. Tametsi forte rectius eum locum verteris cum Paulo, Ubi est mors stimulus tuus? etc. Sed de hoc loco alibi. De hoc sane nullum dubium est, quin שאל Scheol sepulchrum infernus, hic pro ipsissimo loco aeterni exitii ponatur. Sic et 1. Cor. 15. Sic et Psal. 16 Scheol Infernus ipsum verum infernum significat, et opponitur ei descriptio vitae ac felicitatis aeternae. Primum enim dicit: Non derelinques animam meam in Inferno. Ibi autem derelinqui aut non derelinquis dicitur, ubi male habet, et non libenter est. Addit mox antithesin. quod monstrabit ei semitam vitae, satietatem gaudiorum in conspectu Dei, et iocunditates dexteram Dei: quae antithesis describens aeternam felicitatem

-- 237 --

449/450 manifeste indicat praecedentia de vero Inferno dici. Petrus Actor. 2. ponit in inferno ὠδίνας mortis, gravissimos cruciatus, et ab eis liberatum esse resurgentem Dominum affirmat. Est vero dignum observatu, quod et sepulchrum et infernus uno nomine Scheol a petendo dicitur, quia semper petunt, et teste Salomone nunquam saturantur. Proverb. 30. Sicut et mors macilenta plerunque pingitur. Posses recte non tantum de sepulchro ac temporario exitu, sed etiam de aeterno accipere illa duo illustria loca Isaiae 5. Propterea dilatavit Infernus animam suam. et capite 14. ubi omnes reges ac principes advenientem Assyrium cum insultatione excipiunt. Portae Inferni paulo aliter accipiuntur Isaiae 38. quam Matthaei 18. Apud Isaiam enim, abire ad portas Inferni, est mori, ad mortuos abire, in eorum regnum ex hac vita migrare. Pius enim rex Ezechias dicit se iam desperavisse de vita. Christus porro per portas Inferni intelligit ipsos summos cacodaemones, omnemque eorum potentiam, sumpta metaphora a rebus humanis, ubi per portas intelliguntur reges et principes, quia reges multum solebant esse in portis, captandi credo ventuli gratia in aestu, quia ibi tanquam in quodam Eurypo ventus aurave magis movetur et sentitur. At inferni infima ardere, longe gravissimas et plane extremas Dei poenas etiam in hac vita significat, Deu. 32. Comparat enim castigationem suam Deus cum igne ex ira sua accenso, qui non tantum superficiem terrae, arbores et animalia sit exusturus, sed etiam in ipsa viscera terrae grassaturus. Inferiora terra aliquando etiam infernum ipsum significant, ut Eph. 4. Quid est quod ascendit, nisi quod etiam descendit prius ad inferiores terrae partes? Ezech. 31 et 32, eadem locutio videtur potius loca mortuorum significare, quam locum cruciatuum. inquit enim: Omnes traditi sunt morti, terrae inferiori. Item, Et deiice eam ad terram inferiorum, cum descendentibus in sepulchrum. Psalm. 139, significat uterum matris: Quando variis membris decoratus fui in inferioribus terrae. Occurrunt alio qui varia Synonyma, quae videntur plerunque verum Infernum significare: nempe haec. Fovea: ut Isaiae 8, Liberare animam meam a fovea. hoc est, ne corpus putrescat, et in sepulchro maneat. Lacus mortis, Isaiae 14. Terra oblivionis, eo quod mortuorum memoria brevi intereat. Sic Psal. 87. Iustitia tua in terra oblivionis: et Iob 10. Puteus interitus, Psalm 54. Puteus sine aqua, Zachariae 9. Dimisi vinctos tuos ex puteo, in quo non est aqua. id est, captivitas absque consolatione. Abyssus etiam pro Inferis poni solet: ut Rom. 10, et Ionae 2. ubi vocat ventrem inferi Pelegus, Abyssum, Gurgites, Vectes terrae, et insuper Cor maris, mystice intelligenda. Umbra mortis, Isaiae 9 cap. nuncupatur: sicut et Psalm. 22. Baratbrum, Iudic. 5. Gehenna, Matth. 5. Vermis conscientiae, Ignis inextinguibilis, rodens conscientiam, Isaiae 34, et ultimo capite. Catenam noctis vocat D. Petrus, et Caliginem tenebrarum. Vocatur et Tenebrae exteriores, in quibus sit fletus et stridor dentium. Caeterum quia ob locum Petri solet disputari de descensu Christi ad inferos, deque eius facta illis praedicatione, adscribam et de illis rebus ac dicto meam sententiam. Divus Petrus 1 cap. 3 dicit, Christum esse mortificatum carne, et vivificatum spiritu, eodemque profectum praedicasse spiritibus in custodia existentibus, qui olim increduli fuerint, cum Dei patientia expectavit (scilicet expectavit tum poenitentiam malorum, tum et arcae absolutionem) tempore Nohae, cum arca fabricaretur. Carnem igitur Christi intelligo vitam hanc mortalem, qua Dominus privatus fuit in passione: spiritum vero, animam quam patri commendat clamans, In manus tuas commendo spiritum meum, ut ipsamet Evangelistarum verba habent. Ea igitur anima aut spiritus ideo vivificata dicitur, quia liberata fuit miseriis huius vitae, et etiam ipsius ultimae passionis contumeliis. Quin et reatu et ingenti mole peccatorum, quae longe tristissima et gravissima onera Christus in ipsam validissimam imputationem divinitus translata in hac mortali vita pro genere humano sustinuit. Hac igitur anima sua Christus descendens ad inferos, concionatus est spiritibus: id est, animabus olim tempore diluvii incredulis, aut inobedientibus. Verum hic ingens difficultas quaestionum oboritur, dum lectores cogitant ac quaerunt, Num ergo et in inferno homines convertantur? aut quis tandem usus concionum Christi in inferno esse potuit, ubi nulla redemptio aut conversio amplius superesse dicitur? Ego sane opinor verbum praedicandi, ἐκύρηξειν , ibi non propriissime accipi: sed esse sensum, quod Christus suo descensu ad inferos, suaque praesentia eorum incredulitatem redarguerit, ostenderitque se Meschiam aut benedictum mulieris semen iam vere mundo a Deo exhibitum esse, secundum vetustissimam promissionem olim Adamo in Paradiso traditam (et illis ipsis incredulis diligenter, licet frustra a Noacho praedicatam) tum ad iustificationem ac liberationem credentium, tum et ad iudicium aut contritionem, seu contusionem serpentis, eiusque seminis, nempe omnium incredulorum: quod ipsi antea nequaquam credere Noacho voluerint, nunc vero gementes ac dolentes reipsa experiantur, et postea in extrema die etiam magis ingenti suo malo experturi sint: ut sic illa Christi praedicatio apud inferos incredulis facta, fuerit non tam verbalis ad institutionem ac poenitentiam, quam realis ad evidentem redargutionem, confusionem et poenam eorum qui antea viventes Noacho talia concionanti et inculcanti credere noluerant, sed potius ut vanissima figmenta damnaverant, detestatique fuerant, aut saltem deriserant: sicut et dives ille, qui verbis Lazari aut piorum doctorum credere noluerat, reipsa in Inferno experiebatur: eamque experimentalem concionem aut institutionem fratribus suis, misso eis illinc legato aut concionatore, communicari cupiebat, et a patre Abrahamo petebat. Sensus ergo (meo quidem iudicio) praedicationis huius est, quasi Christus suo descensu praesentiaque potius realiter quam verbaliter haec sequentia illis incredulis animabus dixerit: En vos infideles et genimina serpentis, probe meministis, quam opportune et importune vobis olim meus ille octavus gratuitae iustitiae praeco Noachus et alii Patriarchae inculcaverint, venturum omnino esse benedictum semen mulieris, secundum promissionem Adamo factam, ut tum credentes iustificet, liberet ac servet a corporali et spirituali diluvio in vitam aeternam: tum etiam, ut serpentem cum suo incredulo semine in aeternum perdat. Verum vobis incredulis illa promissio et innumerae conciones de ea, usque ad extremam vestram nauseam factae, merae fabulae ac nugae fuerunt. At nunc, ô miseri, en me a veraci Deo exhibitum esse, meaque passione Satanae et eius increduli seminis (quale et vos estis) caput contritum, ac mundum victum esse, et vicissim credentes servatos, viva experientia cognoscere cogemini: et denique me iam victorem Satanae, ac eius seminis et membrorum, coram inviti ac gementes cernitis, et in extremo iudicio cernetis. Nec inusitata est ista figura sermonis in Sacris literis, ut verbalis praedicatio aut institutio pro reali quadam rei effectione, operatione ac energia ponatur. Sic sanguis Abelis dicitur clamare: sic Abel, Hebraeo. 11, per fidem adhuc loqui dicitur, dum nimirum nos suo exemplo verae fidei, ac doctrinae salutis et martyrii adhuc quotidie, non quidem verbaliter, sed vere ac realiter, atque efficaciter loquendo docet. Posses et hunc Hebraismum ad illam generalem regulam referre, quod saepe dictum pro facto aut re, et contra ponatur. Alius quidam vir doctus acute et erudite tractans hunc locum, eo sensum eius trahit, quasi diceret Petrus: Divinitatem Christi olim per Noachum illis incredulis praedicasse, qui suo tempore in carcere

-- 238 --

451/452 aut inferno conclusi tenerentur. Verum omnia ferme verba ei propalam reclamare videntur. Nam spiritus vivificatus mortificatae carni oppositus, omnino ipsam sanctam Christi animam proprie significat. Est vero hic diligenter observandum, quod non dicit a carne mortificatum, aut a spiritu vivificatum: sed in illa quidem sui parte mortificatum, in hac vero vivificatum, ut supra exposui. Deinde animam Christi descendisse ad inferos, articulus fidei est: quantumvis eum ille, cum suae farinae sodalibus astuta quadam interpretatione plane tollat. Praeterea vox Profectionis, multo melius animae Christi in passione emissae, et ad inferos profectae, quam Divinitati convenit: praesertim cum nulla talis phrasis de profectione Dei ad praedicandum, ibi in Genesi legatur. Quod si etiam dicendum tale quid esset de Divinitate, rectius diceretur venisse, quam Profectam esse. Motus enim a nobis alio, Profectio: aliunde vero ut ex caelo ad nos, Adventus dicitur, ut incarnationem Christi non profectionem, sed adventum, nempe divinitatis in carnem, vocamus. At in morte recte dicitur emissus spiritus, aut anima Christi hinc ad inferos profecta esse. Dicit ergo profectum, scilicet hinc a nobis ex terris. Sicut et mox ibidem Petrus hoc eodem participio πορευθὴς Profectus, utens dicit, eum hinc in caelum abiisse, et ibi ad dexteram Dei consedisse. Tertio, Scriptura prorsus arcte coniungit passlonem cum illa profectione ac praedicatione, quasi Christus mox a passione profectus sit ad praedicandum spiritibus: non ita longissime distrahit, quasi nunc quidem sit passus, olim autem praedicaverit. Quarto, Scriptura Noachi praedicationem proprie Spiritui S. non secundae personae, clare ibi tribuit, dicens: Non litigabit Spiritus meus, etc. sicut et tota Scriptura tertiae personae doctrinam ac ministerium praedicationis adscribit, quod ea a Christo accipiat, et per os piorum doctorum loquatur, Scripturam inspiret, et mundum arguat aut consoletur. Quinto: si vox Spiritus de Deo hic intelligeretur, a quo Christus sit vivificatus, ut ille vult, necesse esset, illam intelligi de prima persona, quod ea praedicaverit apud inferos, quia patri Scriptura resuscitat ionem Christi solet tribuere. Sexto, est sane prorsus violenta interpretatio, quod mortificatus carne, et vivificatus spiritu, exponit, a spiritu: et mox per Spiritum intelligit virtutem. Scriptura enim ibi quasi duas quasdam partes Christi facit, in quarum quidem priore sit mortificatus, in posteriore vero vivificatus. Denique ne in re evidenti plura congeramus, participium ἀπειθήσασι , qui non obedierant, omnino ostendit, illam inobedientiam longe antecessisse hanc praedicationem. Sic etiam vocula ποτὲ olim, et tota sequens temporis annotatio determinans et circumscribens vocem ἀπειθήσασι , qui aliquando non crediderant, omnino separat tempus incredulitatis illorum, a tempore huius profectionis et praedicationis. Alioqui si istius hominis sensus esset huic loco proprius, coniunxisset certe Petrus hanc temporis annotationem, cum profectione et praedicatione Christi: dixissetque vivificatus spiritu: in quo ποτὲ olim, cum semel expectabat Dei patientia in diebus Noae, cum appararetur arca, profectus praedicavit spiritibus nunc in carcere detentis. At ille tempus inobedientiae non cum profectione aut praedicatione Christi, sed cum incredulitate illa prima et Noachi praedicatione connectit: contra vero, carcerem cum profectione et praedicatione coniungit: quae si voluisset disiungere, et tantum ad suum tempus respexisset, dixisset certe, τοῖς νῦν ἐν φυλακῇ πνεύμασι , spiritibus qui nunc sunt in carcere. At ille simpliciter ait, Profectus praedicavit spiritibus in carcere: id est, qui tunc iam existebant in carcere, cum ad eos profectus est, eisque praedicavit. Adde quod plane nihil hic attineret facere mentionem carceris, aut nominare illos incredulos prisci mundi spiritus, seu animas: cum Noachus non solis animabus, sed totis ac viventibus hominibus praedicaverit. Nihil etiam opus fuisset Petrum indicare, ubi nam iam illi increduli sint, aut detineantur. Hoc enim tum nihil ad rem facit, tum etiam ipso tacente sciretur: nisi voluisset ostendere ipsum Christi spiritum aut animam ad eos in carcerem profectam esse. Dixisset enim simpliciter, quod Christi divinitas olim praedicaverit incredulis hominibus prisci mundi. Hoc enim ad istius scriptoris sensum exprimendum prorsus suffecisset. Remoratur aliquos etiam locus sequentis cap. eiusdem Epistolae, ubi inquit Petrus: la hoc quoque mortuis praedicatum est Evangelion, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem iuxta Deum spiritu. Sed sensus est: Praedicatum esse Evangelion hominibus, qui olim quidem ante adventum Christi vixerunt, tempore autem Petri iam mortui erant. Mortui ergo ratione temporis vitae Petri dicuntur, non ratione eius temporis quo praedicatum est illis Evangelion. Sic etiam in extrema die dicuntur iudicandi vivi et mortui, non quod tunc sint ulli futuri mortui, quando quidem ibi omnes resuscitati coram tribunali Christi comparebunt: sed quod antea mortui fuerint, priusquam ad extremum iudicium resuscitarentur. Sic igitur tum illi qui nunquam fuerunt mortui, sed vivi in extrema die deprehendentur, tum et illi qui fuerant mortui, tunc autem resuscitati et viverunt, iudicabuntur. Praedicatur porro omnibus Evangelion in eum finem, ut licet hoc mortale corpus iudicari, id est, morte temporaria puniri et aboleri de hac vita debeat, tamen coram Deo spiritus noster in sinu Abrahae vivat. Sic et illis veteribus ac iamdudum mortuis, praedicatum est olim a Prophetis Evangelion de Meschia: non quod essent usque ad eius adventum victuri, eumve corporaliter visuri: sed ut spiritus eorum iustificaretur ac regeneraretur, ac tandem et Meschiam viderent, et perpetuo viverent. Haec de praedicatione Christi apud inferos. Caeterum quia etiam de qualitate descensus Christi ad inferos controvertitur, num is ad humiliationem ac exinanitionem pertineat, vel contra gloriosus ac plenus dignitate ac maiestate fuerit: adscribam de illo quoque eam sententiam, quam maxime Sacris literis convenire, aut potius inde sumptam esse iudico. Si quis aliquid clarius et verius hisce attulerit, libenter abiecta hac sententia ei assentiar. Primum locutio Descendere ad inferos duplicem potissimum habet significationem: alteram propriam, alteram metaphoricam. Propria est, revera etiam localiter (ut iudico) venire ad certum locum aeternarum poenarum: qualis huius locutionis significatio est Isaiae 14, Amos 9, Psal. 55 et 139. qui locus inferni Is. 30 describitur. Metaphorica est, in quascumque graviores miserias vel corporis vel animi incidere: ut Anna mater Samuelis inquit, Deducit ad inferos, et reducis. 1. Sam. 2. Deinde, Descendisse Christum ad inferos, est articulus fidei, non tantum quod in Symbolo continetur, sed etiam quod in 16 Psal. Osea 13 item a Petro et Paulo clare asseritur, Act. 2. Ephes 4 1. Pet. 3. Tertio, quando sit factus Christi descensus ad inferos, quaeritur. Verum non dubito post mortem sanctum nam Petrus Act. 2 coniungit animae infernum et periculum corporis corruptionis. Corruptionis autem seu putrefactionis periculum ei imminuit, cum esset in sepulchro. Verum Deus eum non tam diu ibi iacere passus est, donec fieret putrefactio. Sic 1. Pet 3 facit Petrus descensum Christi, postquam corpore quidem fuit mortuus, sed Spiritu aut anima vivens seu vivificatus. Ad haec et symbolum Apostolorum, quod ordine doctrinam, et quasi etiam historiam Christi complectitur, ponit descensum ad inferos post mortem. Quarto quaeritur, qualis fuerit descensus Christi ad inferos: num gloriosus

-- 239 --

453/454 aut ipsi tristis? Sentio sane, non fuisse gloriosum. nam Paulus Eph. 4 gloriosae ascensioni opponit descensionem ad infima terrae: ubi facile animadvertitur, eum gloriam ascensionis cum ignominia aut exinanitione descensionis per antithesin conferre. Item Psalmus cum dicit, Non deseres animam meam in inferno, testatur eum non bene ibi habuisse. Non enim is alicubi deseritur. qui numquam ibi fuit: nec is quoque alicubi deseritur, qui est quidem in eo loco, sed tamen ibi bene habet. Petrus quoque, cum Act. secundo inquit, Deum excitasse Iesum, solvendo ὠδῖνας , id est, gravissimos cruciatus mortis, clare ostendit, Christum usque ad resurrectionem fuisse vinctum acerbissimis doloribus mortis. Observandum autem est, mortem aliquanto graviorem significationem habere apud Hebraeos, seu in Sacris literis, quam apud Latinos. Complectitur enim totum illud stipendium peccati, quod datur reis in praesenti et futura vita ut Gen. 3. Quo cunque die comederis, morte morieris. Ita ut apud Petrum Actorum 2 non dubitem gravissimos dolores mortis significare idem, quod Gehennae cruciatus. Accedit porro et tertia ibidem vox: Non fuit possibile eum κρατεῖσθαι , detineri. Dicit, non fuisse possibile a morte Christum detineri. Indicat igitur Petrus, captum quidem fuisse Christum a morte, vinctum etiam vinculis acerbissimorum dolorum: sed Deum in illis vinculis ipsum non deseruisse, ut alios sub maledicto legis existentes: sed solvendo ipsum ex tam tristibus vinculis excitavisse, et glorificasse. Tum porro et ex corporis ignominia, in qua interim in sepulchro haesit, animadverti potest, animam quoque eius quasi sociam, interea temporis non nimis gloriosam fuisse. Nam utrunque simul humiliatum, et vicissim simul glorificatum est. Fuit autem corpus omnibus naturalibus viribus spoliatum, tanquam scelerati alicuius nebulonis ex patibulo in sepulchrum translatum, a vigilibus custoditum, et denique ad putrefactionem dispositum. Nec obstat, quod Petrus dicit, eum concionatum esse. Potuit enim et simul concionari, et male habere, ut toto vitae tempore et in ipsa cruce, patiendo vicit, et monendo mortem destruxit. Hic idem tristis descensus potest etiam probari eo argumento, quod omnis qui est sub maledicto legis, huius et illius alterius mortis ὠδῖνας aut cruciatus sentit. Item, quod oportuit omnino Christum omnia ea pro nobis perpeti, quae nos pati debuissemus, nisi eius satisfactio pro nobis facta, nobisque applicata fuisset. Praeterea, quod usque ad gloriosam resurrectionem ignominia Christi extensa est. nam ibi primum cum pater dextera sua exaltavit. ¶ Quod autem obiicitur, Christum inferos destruxisse: recte respondetur, Christum nostrum non potentia et gloriosa quadam violentia vincere, ut Reges mundi huius, et Iudaicus Messias: sed moriendo, obediendo et satisfaciendo. Primarius enim summusque hostis noster est ipsa iustitia seu in Dei, quae non viribus violentiave expugnanda, sed satisfactione alicuius placanda erat. Ex hisce facile apparet, quod in articulo, CHRISTUS DESCENDIT AD INFEROS, propria, et non metaphorica significatio ponenda sit. Hinc etiam eius definitio colligi potest. Postremo quaeritur, an et satisfactorius sit ille descensus, seu meritorius? Paulus Philippensibus secundo, et Hebr. quinto, meritum et satisfactione Christi tribuit toti obedientiae et humiliationi eius, enim illi, quod cum esset Deus, tamen ita se coram Patre humiliaverit, ut servi quoque formam suscipere non indignatus, et non soli passioni ipsius. Proinde cum descensus Christi ad inferos sit pars obedientiae, humiliationis, et ignominiae Christi, ut hactenus ostensum est: non video cur ad meritum et satisfactionem eius referendus non sit. Sentiunt alioqui omnes pii doctores hoc tempore, non solam Christi mortem esse satisfactorium sacrificium, sed et totam eius obedientiam, et humiliationem. Obiecta contra hanc explicationem non difficulter dissolui possunt, ut primum cum obiiciunt: Ergo et alii pii descendunt ad inferos, et erit veluti novum purgatorium. Negatur consequentia. Non enim necesse est nos omnia pati, quae Christus est passus: quia ipse fuit sub maledicto legis, nos non sumus, sed aliquatenus tantum ipsi in hac vita conformamur, alius magis, alius minus. Secundo, Christus dixit in cruce Consummatum est. Item Actor. 13 dicit Paulus Cum Iudaei omnia consummassent. Ergo omnia quae inferenda erant Christo, consummata sunt in cruce. Negatur consequentia. Certe enim prophetia de sepulchro impiis simili nondum erat impleta. Sed hoc tantum inde concludi potest: Ergo omnes afflictiones, quae a Iudaeis ei infligi debebant, finitae fuerunt. Dicit enim, Cum consummassent omnia: scilicet quae ab ipsis consummanda erant in vitam Christi. Tertio, Christus commen davit animam suam in manum patris: In manu patris haud dubie non male habuit: Ergo in descensu Christus nihil est passus. Respondetur, Christum semper fuisse in manu patris, et pios omnes iam esse in manu Christi (sicut ipsemet inquit: Nemo eos rapiet de manibus meis) et tamen non omni malo caremus, nec plane sumus a Satanae tyrannide liberi, ante illam integram liberationem et glorificationem. Deinde, ut maxime intelligatur de summa quadam felicitate, In manu patris esse: tamen non necesse est hoc statim post precationem eius accidisse. Etiam ante crucem orat se glorificari, inquiens: Pater glorifica me, etc. et haud dubie exauditur: sed tamen non statim glorificatur, quin potius tunc primum in summam ignominiam cum iniustis disputatus cadit. Sic et hic non est necesse statim post petitionem, eam esse adimpletam: sed hoc impetravit, ut Deus summam curam haberet, et nec animam in inferno desereret, nec corpus in sepulchro corrumpi pateretur, ut in Psalmo promissionem habuit. Quarto opponunt, Hodie mecum eris in paradiso: Ergo Christus non in infernum, sed in paradisum statim post mortem abivit. Fortassis autem non male respondent, qui in dicant, in Scriptura saepe Hodie significare tempus novi Testamenti, Notissimum quoque est, Heri omne proxime praeteritum, Cras et Postridie omne futurum, Hodie omne praesens, per catachresin quandam crebro significare: nihilominus, etiamsi quis vehementer urgeat intelligendum revera de illa eadem die, non efficiet, animam non descendere ad inferos. Potuit enim eadem die et descendisse ad inferos, et ascendisse in paradisum. Potest enim illud Mecum, de divinitate Christi intelligi. nam filium hominis secundum divinitatem semper fuit, est et erit in caelis, Ioan. tertio . Vel, ut aliquanto simplicius dicamus, quanquam Christus semper fuit in caelo, et cum patre operatus est: tamen et toto vitae tempore multum passus est, et saepe dolores inferni sensit. Sic quoque post mortem et in caelo cum latrone fuit: et tamen anima in inferno non gloriosa esse, patique potuit. Vox etiam Hodie, synecdochice omne praesens tempus notat: sicut et Heri praeteritum, et Cras futurum, ut modo dixi. Si valeret istud sophisma, simpliciter omnis descensus ad inferos tolleretur: quia ascendere in paradisum, et descendere in infernum, plane contraria esse videntur. Haec, quod Deus novit, non ullo humano affectu, sed veritatis tantum illustrandae studio, ex Sacris literis collegi: paratus autem sum, Deo me regente, meliora monentibus cedere.

INFIDENTIAM et diffidentiam vertunt vocem ἀπειδίαν , Romanorum II et Ephes. secundo : quae proprie inobedientiam significare videtur, de qua forte suo loco agetur. tametsi ex voce Fidei supra prolixe tractata, abunde exponi aut intelligi queat.

-- 240 --

455/456 INFIRMUS, et infirmitas, plura habet in Sacris literis significata, de quibus ita Chrysostomus super secundae Corinthiorum decimotertio, Homil. vigesimanona disserit: Tria, inquit, significata habet. Nam et corporalem infirmitatem significat, ut de Lazaro Christus dicebat, Infirmitas haec non est ad mortem. Et de Epaphr. Paulus. Dicitur item infirmitas, non esse solidatum in fide simpliciter, neque perfectum esse. Et hoc significans dicebat, Infirmum autem in fide suscipite. Est et aliud tertium significatum Infirmitatis. Quale hoc? Persecutiones, insidiae, etc. Et hoc manifestat Paulus: Sufficit tibi gratia mea. virtus enim mea in infirmitate perficitur. hoc est, in persecutionibus, in periculis, in mortibus. Haec ille. Etidem, primae Corinth. secundo, Homil. sexta, persecutiones in multis locis infirmitatem appellat. quemadmodum illud Gal. quarto : Infirmitatem in carne mea non aspernati sunt. Et rursum: Si gloriari oportet, in infirmitate mea gloriabor. secundae Corinthiorum undecimo , etc. Idem in Epist. ad Hebraeos cap. septimo, Homil. decimatertia, Infirmitatem pro peccato et morte intelligit. Infirmus, pro impio et adversario Dei. Roman. 5. Christus, cum adhuc imbecilli aut infirmi essemus, pro tempore, pro impiis mortuus est. Ita addita voce Impii exponit, quid dicat infirmum. Eadem haec vox significat etiam ignobile, aut nulla eximia virtute praeditum. primae Corinthiorum duodecimo : Infirmiora membra magis sunt necessaria. Tribuit Paulus etiam Christo infirmitatem. 2. Corinthiorum decimotertio , cum dicit, Eum ex infirmitate crucifixum esse: ubi per infirmitatem videtur significare mortalitatem. Cum Paulus de sua infirmitate disserit, non tantum persecutiones intelligit, sed et quasdam spirituales imbecillitates (quae illi in perse quutionibus accidebant) ut sunt tentationum, trepidationum, anxietatum, diffidentiae, saltem de externo successu: ut ipsemet ait, Sententiam mortis acceperamus in nobis ipsis. De talibus aliquibus illi a Deo responsum est, Virtus mea in imbecillitate perficitur: id est, vis ac potentia Christi tunc potissimum in singulis piis cernitur, dum eis peccata remittit, et aliqui eos in sua multiplici infirmitate interna et externa, innata aut domestica, et ab aliis illata seu accidentaria fovet, tuetur ac sustentat, custo diens eos potentia sua ad salutem, et non patiens a quoquam de suis manibus rapi. In doctoribus vero multo magis cernitur, cum ex ore infantium et lactentium virtutem suam perficit Deus. Infirmitas, cui non medela: secundo Paralip. 21 . pro infirmitas incurabilis. Paulus Rom. octavo dicit, etiam legem fuisse infirmam aut imbecillam per carnem: id est non potuisse nos iustificare ac salvare quia corrupta nostra caro ei obedire nequit.

INGREDI, expositum est supra in vocibus Egredi et Exire: sed nihilominus hic aliquot eius obscuriores phrases exponemus. Ingredi igitur ad mulierem, notat rem veneream. Gen. 16. Et ingressus est ad Hagar. et 30, Ingressus est ad eam Iacob. Ingredi partem civitatis, est civem alicuius loci esse. ut Genes. 34, Locutus est cum omnibus ingredientibus portam. Ingredi et egredi, est versari cum aliquibus, item res aliquas aut negocia administrare: ut supra in praedictis vocibus expositum est. Ingredi et egredi coram populo itidem, supra est declaratum. Ingredi sine macula, est sincere ac pie, sineque omni fraude vivere. Ingredi ad mortuum, est interesse funeri: Num sexto. Ingredi ad patres in pace, est mori: Gen. decimoquinto . At Isaiae quinquagesimoseptimo , idem videtur valere simplex locutio, Ingredi in pace. Ingrediatur omne malum eorum coram te, Thren. primo: id est, reducatur in memoriam coram Deo, et puniatur: idem est quod imputari alicui peccatum. Causam alicuius ingredi ad iudicem, Isaiae primo , pro iudicari. Ingredi pactum cum aliquo. Ezek. 16, est inire cum eo pactum. Ingressus populi, pro confertus et impetuosus. Ezek. 33. Et venerunt ad te secundum ingressum populi: id est, Sicut populus solet. Verum de hac voce aliquid mox in verbo Intrare addetur.

IN IDIPSUM, idem valet quod una, simul. Psal. 132. Ecce quâm bonum et quam incundum est, habitare fratres in unum: pro, una. Et Psalmo quarto: In pace dormiam et requiescam in idipsum: id est, una pariter, simul. Verum istud non ex Hebraeo, sed ex Graeco sermone venit. nam Psalterium eorum habet, ἐπὶ τὸ αὐτὸ . Ex Graeco autem ad verbum facta est versio Psalmorum vulgata. Vide Erasmi Annotat. 1. Cor. 7.

INIURIA, saepe pro violentia extrema in Vulgata versione reperitur. ut 2. Samuelis 22. Ab iniuria (pro, ab extrema violentia) liberasti me. Iud. nono. Ut veniret iniuria septuaginta filiorum Gedeonis super Abimelech: id est, poena violentiae ac caedis, qua ab Abimelech oppressi fuerint. Observetur autem simul, quod violentia Hebraeis passive dicitur esse eius, cui illata est, sicut et praeda eius cui est adempta. Latini contra active dicunt, potius eius qui eam intulit. Denique et notetur, quod violentia ponitur pro poena violentiae. Levit. 5. et 20. Portabit unusquisque iniquitatem suam: pro, poenam iniquitatis.

INIQUITATIS voce varie versores et scriptores utuntur et abutuntur. Videtur tamen plerunque omne genus peccati significare, et poni pro Hebr. עון Avon, sicut Paulus accipit Romanorum primo : Revelatur in Dei super omnem iniquitatem. et Romanorum quarto : Beati quorum remissae sunt iniquitates. Psalmo 5. Quoniam Deus non volens iniquitatem, tu es. In Hebraeo est רשע Rescha, Impietas. Saepe vertit interpres hac voce המס hamas Hebraeum, quod violentiam significat, ut paulo ante exposui. Psalm. 25. Odio iniquo oderunt me: rectius forte, implacabili, crudeli, violento 1 Par. 12. Si autem venistis ad decipiendum me, pro adversariis meis, absque iniquitate mea in manibus meis, videat Deus patrum nostrorum, et arguat. in Hebraeo, cum non sit violentia: id est, violentus, seditiosus et sanguinarius conatus. Psalm. 31. Corruit in iniquitate mea robur meum in Heb. Avon, pro quovis maiori peccato accipi potest. sensus autem est: Dum luo poenas peccatorum meorum, absumitur robur meum. Psalm. 66. Iniquitatem si vidi in corde meo, non exaudiat Dominus, id est, Si vel male mihi conscius fuissem, et cor meum me damnasset: vel etiam si ex corde aut studio, vel ex proposito vacassem iniquitati. Psal. 49. Quare timerem in diebus malis, cum iniquitas conculcantium me circumdat me? Iniquitas saepe significat poenam iniquitatis, ut in Regulis de synecdoche copiose explicatur. Hinc illae crebrae phrases, Portare aut ferre iniquitatem suam, Levit. 5. 7. 10. 17. Portabitis iniquitates vestras 40 annis, Num. 14. id est, tamdiu puniemini. Num. 18. Portabitis iniquitatem sanctuarii: id est, puniemini si quid ibi peccatum, neglectumque erit. Ezek 14, Et ferent iniquitatem suam. Sicut est iniquitas parentis, sic iniquitas prophetae. prius significat poenam, postea culpam. Sensus est: Quam gravis culpa est seductoris, tam gravis etiam auditoris aut consulentis. Non enim id minus peccante, ut ab auditore, sumitur exaggeratio reatus, sed a magis peccante. ut si diceremus: Perinde pereat qui non prohibet iniuriam, cum potest, ac is qui facit: Perinde emens furtum, ac qui furatur: Wie die Steler, also de heler, Num. 15, Iniquitas eius erit in eo: id est, luet poenas. 2. Samuelis decimoquarto : Super me Domine mi fit iniquitas: id est, cum petam condonari culpam homicidae filio, puniat me Deus pro eius reatu, non te regem condonantem. Sic Iudaei clamabant: Sanguis eius sit super nos et filios nostros. Ierem. 14: Reddet

-- 241 --

457/458 iniquitatem patrum in sinum filiorum post eos: id est, poenas debitas parentibus, rependes filiis eos imitantibus. Sic pro poena omnino puto vocem Iniquitatis accipiendam esse, etiam Isaiae 5. Vae iis qui attrahunt iniquitatem funibus vanitatis, et sicut denso fune currus peccatum: qui dicunt, acceleret, festinet opus eius. Nam illa sua impoenitentia ac contemptu minarum, quin et densione ac insultatione, potenter et velociter attrahebant poenas, ut Deus eas non posset differre ob eorum extremam importunitatem et furorem. Sequens versiculus, Qui dicunt, omnino explicat praecedentem. nam opus eius significat minas, et a Prophetis praedicas poenas. Aliquando tamen phrasis, Portare iniquitatem (de qua supra) significat etiam culpam ac reatum, ut Exod 28. Non ferent iniquitatem, et non morientur. pro, ne sint rei iniquitatis, ne morte puniantur. Levit. 23. Neque portare facient eos iniquitatem delicti: pro, non praebeant causam, ut plebs eorum exemplo peccet, ne sint plebi scandalo. Sic Num. 18, ut non portent iniquitatem ad morien dum: pro, ne peccent, et propter peccatum moriantur. Iniquitatem alicuius invenire. Gen. 44, Deus invenit iniquitatem servorum suorum: id est, recordatus est, aut certe poenis nunc plene et acriter rependit eam. At iniquitatem mittere manum: id est peccare, dedere se malis artibus et actionibus. Psal. 125. Non relinquet Dominus sceptrum impiorum super sortem iustorum, ne mittant aut extendant manum ad iniquitatem: id est, ne impiorum malas artes imitentur, videntes ipsos florere, se vero esurire. Iniquitates multiplicari super alicuius caput: Esdrae 9. pro, obrui aliquem peccatis ac poenis, submergi in eis. Sic Isaiae 1: Populum gravem. id est, gravatum oneratumque peccatis. Iniquitatem ad vel super iniquitatem ponere, id est, plura peccata imputare, ob extremam impoenitentiam. Psal. 69. Iniquitates alicuius subiici aut conculcari. Mich. 7: pro tolli, auferri. Iniquitas est in alicuius manibus: id est, habet, meditatur et conatur iniqua et scelerata consilia ac opera: Psal. 7. Iniquitatis filius: id est, penitus deditus iniquitati, sicut filius pacis. Psal. 89. Filius iniquitatis non addet nocere ei. Iniquitatem operari, et operarii iniquitatis, idem quod filium esse iniquitatis: id est, prorsus addictum esse iniquitati, et citra pudorem aut ruborem externo quoque opere inique agere. Exponamus sane etiam etymologiam vocis Vanitatis, in praecipuis linguis. In Hebraeo plerunque est in talibus locis ac dictis עון , quod venit ab עוק , et significat incurvare, discedere a rectitudine normae iustitiae, aut eam inflectere: ut Avon hebraice, idem quod incurvatio sonet. Sic et Latinum Iniquitas, sonat id quod ab aequitate alienum est, sumpta forte metaphora ab externa inaequalitate aut scabrositate corporum, quae tactum offendunt, et non bene cum aliis corporibus conferruminantur: ut cives iuste erga sese mutuo agentes, inter se mutuo conglutinantur in unam societatem, aedificium aut corpus. Eadem ergo vis est originis aut etymi vocabuli Hebraei, quae et Latini. In Graeco porro, in talibus locis plerunque est ἀνομία , illegalitas: id est, id quod alienum a lege, quod pugnat cum lege. 1. Iohan. 3, locus memorabilis est, ubi dicit Apostolus peccatum esse ἀνομίαν . videtur enim appositissima esse descriptio peccati, quod peccatum sit quod cum lege pugnat, legi non convenit, aut consonat, quicquid eius praescripto aut normae non plane satisfacit, sive sit externa actio, opus aut conatus, sive etiam tantum interna consultatio, cogitatio aut votum seu cupiditas, vel denique minimus ac primus motus cordis. sicut et Christus Matth. 5. omnia illa affirmat de peccatum. Imo etiam illud est peccatum, quod cor aliaeque primariae partes rationalis animae non sint tales, quales eas Deus initio ad imaginem suam condidit: ut cor fit lapideum, adamantinum, incircumcisum, non intelligens, atque adeo hostile erga Deum. Recte ergo ex hac definitione originale peccatum iudicatur, quod sit etiam illa innata, aut essentialis pravitas, aut praeputium animalis hominis. Recte etiam redarguuntur Pontificii, qui reliquum in piis post renascentiam, peccati fomitem tantum, non autem vere peccatum esse contendunt: cum contra magna vi Paulus Rom. 7 id evincat, tum singulis nominibus vocans id peccatum et concupiscentiam, tum etiam tetris descriptionibus aut definitionibus dicens id militare contra legem ac spiritum Dei, impedire omnem obedientiam erga Deum, servire legi peccati, et denique captivos rapere pios sub legem ac iugum peccati. Vox quoque ἀνομος aliquando in novo Testamento vertitur Iniquus. ut, Cum iniquis reputatus est. Luc. 22. Isaiae 53. Aliquando Ethnicum significat, aut quemvis lege Moysis carentem. Sic Paulus dicit, se carentibus lege factum esse sine lege, ἀνομον , seu iniquum: id est, propter eos neglexisse legem ceremonialem, sed interea Deo non fuisse sine lege, imo in eo vel maxime eius mandato obedivisse. Aliquando ἀνομος videtur indicare exlegem, ut 2. ad Thess. 2, ipsummet Antichristum vocat ἀνομον exlegem, qui nempe non tantum peccando pro se violat et negligit legem, sed etiam doctrina ac professione abiicit, imo et plane conculcat legem Dei, dispensans, figens et refigens leges, ac totum Dei verbum invertens. Quare etiam homo peccati, id est, minister et autor peccati vocatur. Ibidem valde significanter regnum Antichristi vocatur mysterium ἀνομίας , id est illegalitatis, quod ea politia aut regimen sit legem Dei penitus conculcatura, et pro arbitrio tractatura: sicut ibidem vocat eum S. sancti adversarium, et elevantem se supra Deum, et eius cultum ac religionem: imo et in templo eius sedentem, seque ostentantem quod sit Deus. Quae omnia aliter fieri nequeunt, quam abrogando veram legem ac doctrinam Dei, et suam novam condendo. Sic nimirum est Antichristus exlex, et eius regnum exlegalitas: id est, vere abrogatio legis divinae, dum pravis interpretationibus, dispensationibus, suaque plenitudine potestatis ex suis novis decretis legem ac doctrinam Christi irritam facit. Quod experientia ipsa monstravit, iacente Sacra scriptura, et florente ac regnante iure Pontificio, eiusque infinitis bullis, aliisque mandatis, figmentis ac inventis.

INITIUM, plenius exponetur in voce Principium. Unum igitur saltem aut alterum idiotismum hoc loco explicabimus. Psal. 55: Qui sedet aut manet ab initio: Periphrasis Dei est. Dies initii: pro priscis aut antiquis temporibus. Isaiae 51: Suscita te sicut in diebus initii. Initiari aliquo cultu, Latina et nota locutio est. Sic Numer. 25, Israelitae dicuntur esse initiati Baalpegor: id est, eius cultui consecrati.

INIUSTITIA, postea in voce Iustitiae exponetur, tametsi et per sese ea ex suo contrario cognosci possit.

INNOCENS est, ut definit Cicero, non is qui leviter nocet, sed qui prorsus non nocet. Verum in Sacris literis prima ac maxime propria significatione is vocatur, qui iustus est. Psal. 26: Lavabo in innocentia manus meas. et ibidem: Vindica me Domine, quoniam in innocentia ambulavi. Quorum prius illud videtur Paulus expressisse 1. Timoth. 2, per Manus sanctas. Ierem. 2, In alis tuis invenietur sanguis pauperum innocentium: id est, iustorum. Exod. 53, Innocentem et iustum ne occideris: idem ei sunt, innocens et iustus. Secundo, Innocens aliquando dicitur etiam is, qui per ignorantiam peccat, non quod revera innocens sit, sed quod minus peccet quam is qui sciens ac volens scelerate agit. Genes. 20, In vacuitate cordis mei et innocentia manuum mearum feci istud: id est, nescivi esse tuam uxorem. Aliquando significat carentem culpa in una aliqua re. Iosuae 2, Dixerunt exploratores ad Rachab: Si quis tuorum

-- 242 --

459/460 fuerit deprehensus extraaedes, sanguis eius super caput eius, nos erimus innocentes: id est, Carebimus culpa eius caedis. Sic et Abrahamus dicit ad servum, Gen. 24: Si mulier illa noluerit te sequi, eris innocens a iuramento meo. Ionae 1, Ne des super nos sanguinem innocentem: id est, ne imputes nobis caedem insontis hominis, quandoquidem hunc inviti in mare proiicimus. Innocens ego a sanguine Abner: 2. Samuel. 3. Aliquando significat externae rei mundiciem, aut vacuitatem: unde forte omnes hae significationes per metaphoram deducuntur. Proverb. 14: Ubi non sunt boves, ibi praesaepe mundum ac vacuum est. Significat quoque non tantum carentiam culpae, sed et poenae vacuitatem, aut immunitatem. Genes. 24, Tu eris purus a iuramento meo: id est, liber ab execratione, aut poena ei adiuncta. Oseae 8, Non diu ferent impunitatem. Proverb. 29: Manum ad manum, malus non erit innocens. id est, non diu erit impunitus: id est, non evadet poenas, etiamsi multos habuerit defensores. Hierem. 25: Ecce in civitate super quam invocatum est nomen meum, incipiam malum facere, et vos innocendo innocentes eritis: non eritis innocentes. id est, Ego puniam meum proprium populum, et vos impii ac idololatrae speratis vos fore immunes a poenis, ut innocentes? Haudquaquam eritis immunes a poenis. 1. Reg. 2: Et nunc ne sinas eum innocentem. pro, impunitum. Genes. 44: Apud quem invenietur scyphus, erit mihi servus, vos autem eritis innocentes. id est, illaesi abibitis. 2. Sam. 14, Super me sit iniquitas, rex autem sit innocens: id est, ego puniar, non rex. Sic delinquere saepe non tam peccare, quam reum esse, atque adeo puniri significat. Hierem. 2. Omnes devorantes eum delinquent, malum veniet super eos: id est, punientur. Sic Psal. 34. Iustum odio habentes delinquent: sperantes in Dominum non delinquent. id est, non punientur ut rei Exod. 34, in descriptione Dei, inter alias eius proprietates dicitur, Et coram quo innocens non erit innocens. Quem locum alii aliter vertunt, aut etiam pervertunt. Sed nimirum eius verus ac optimus sensus est, quem Vulgata versio expressit, Apud quem per se nemo est innocens. quem sensum et Germanica Lutheri reddidit. Hoc enim vult Moyses ibi indicare, Innocentiando non innocentiabit: id est, Deum neminem hic in terris iudicare esse innocentem, et impunitum abire debere, quantumvis sit alioqui innocens, nempe suo aut etiam aliorum homuncionum iudicio ac opinione: quando quidem ille ipsum cor scrutetur, non tantum externam laruam actionum iustarum. Ipsum igitur conclusisse per legem omnes sub peccatum, omnes ab eo accusari et argui: et eum tantum salvum fore, cuius ipse misertus fuerit: quia nemo, quantumvis coram hoc mundo innocens, coram Deo sit innocens: in conspectu eius neminem ex sua dignitate iustificari posse, quantumvis coram hominibus laudem iustitiae, ut Abraham, consequatur. Declaratur ergo his verbis primarius ille summusque finis legis, qui est, demonstrare omnes, quantumvis in specie externae vitae insontes, esse sontes, meritoque damnandos ac puniendos iudicio Dei. seu exponitur severitas illius summi iudicis, ac exactae iustitiae et legis eius, ad quam omnes respicere, et suam vitam exigere ac componere debebant, secundum illam transigere cum Deo, ut qui ipsummet cor longe mundissimum habere velit, exigat ac flagitet: et contra nostrum crassum securumque iudicium ac securitas taxatur, ut et Christus Matth. 5 hanc materiam prolixe tractat et David deprecatur inquiens: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia in conspectu tuo non iustificabitur omnis vivens. Et. Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? Vacuitas, puritas aut innocentia dentium, Amos 4, ponitur pro fame. Dicit enim Deus, se eis dedisse in poenam puritatem dentium, te remanente circa eos esca sint impuri: per quam puritatem carentia cibi indicatur. Qui enim comedit, is talibus quasi reliquiis passim remanentibus dentes contaminat.

INNOVARI, pro crescere. Iob 29: Gloria mea innovatur apud me. pro, subinde crescit, et augescit, et tanta incrementa accipit, ac si nunc primum prorsus ac ex novo, aut nova mihi donaretur. Sic Psal. 51, Spiritum innova in visceribus meis: pro, subinde magis ac magis auge. Nam Spiritus sanctus non innovatus ratione suae essentiae, sed eius donum subinde magis ac magis augetur a Deo. Sic Psalmo 103, Renovabitur sicut aquilae iuventus tua. id est, vis ac vigor tuus augebitur. Sic 2. Corinth. 4: Is qui intus est homo, subinde innovatur. pro, crescit. Forte eodem modo accipiendum est et illud Ephes. 4: Renovamini spiritu mentis vestrae. Colloss. 3 clare innovari pro crescere ponitur inquit enim Apostolus: Exuite veterem hominem cum suis actionibus, et induite novum, qui renovatur ad agnitionem, secundum agnitionem eius qui condidit ipsum. Novus homo non potest innovari, sicut nec vetus inveterari: sed carnalis homo renovatur, id est homo novum hominem mutatur, Et postea ille novus homo subinde magis ac magis crescit et augetur, donec maturescat in virum perfectum.

INORDINATI dicuntur Paulo, 1. Thessal. 5, qui neglecta sua functione ac opere, veluti deserta sua statione ubi sudare debebant, alios, atque adeo totum coetum turbant, vel gratis victum aliunde petenda, aut alioqui non servando leges vel metas sui muneris ac status. Tales iubet admoneri sui officii Sed 2. Thess. 3 iubet simpliciter vitari inordinate ambulantes: ubi videtur maior quaedam malitia notari. Forte quia prius illos inordinatos frustra moneri curaverat: ideo iam, ut desperatos, vitari praecepit. Ibidem quoque negat se inordinate ambulasse, sed labore suo victum quaesisse: forte respicit ad Dei et legum ordinationem, qui unicuique suum quendam laborem ac sudorem, suumque genus vitae praescripsit, unde victum et amictum aliaque necessaria quaerat.

INQUILINUS, est alienigena, qui alibi natus est, habitans nobiscum, quamcunque vitam agit, sive si civis, et per sese vivat, propriamque familiam habeat, sive se in alicuius familiam dedat. Levit. 22 Omnis autem alienigena non comedat sanctificationem. Inquilinus sacerdotis, et mercenarius non comedat sanctificationem. Inquilinum nominat, quem antea dixerat alienigenam.

INQUIRERE animam alicuius, alias in pessimam partem accipitur: pro, conari perdere. Matth. 2: Mortui sunt, qui quaerebant animam pueri: id est, qui conabantur interficere IESUM in sua in fantia. Rursus in bonam accipitur Psal. 142, Non erat qui quaereret animam meam: scilicet, ut me defenderet, tueretur. Quaeritur enim tum is qui servandus, tum is qui perdendus est. Inquirere Deum alias significat eum invocare, eiusque favorem ac opem implorare. ut, Quaerite Dominum dum inveniri potest. Alias significat consulere Deus, interrogare: ut olim in veteri Testamento variis modis vel per Prophetam, vel per Urim thumim poterant et solebant consulere Deum. 1. Regum 22, Adhaec est vir unus, ut inquiramus Iehovam per eum: id est, per quem consulere possimus Deum. Inquirere ex propheta, significat percontari de responso ac sententia Dei. Verbum est דרש Darasch, credo idem esse quod scrutari Deum Inquirere aliquando significat diligentem perscrutationem causae, ut Iosuae 22: Si per rebellionem fecimus, Deus inquirat. Allusio est ad consuetudinem iudicum, qui primum inquirunt rei veritatem

-- 243 --

461/462 postea demum puniunt, aut alioqui iudicium exequuntur. Sic et in praedicto loco, per Inquirere simul et executionem et poenam complectitur. Quaerens, aut inquirens sanguines, Deus dicitur, propterea quod iniustas caedes punit, et ulciscitur miserorum ac oppressorum iniurias, inquit enim Psal. 9: Quoniam inquirens sanguines ipsorum recordatus est, non est oblitus clamoris pauperum. Verum de hoc verbo, eiusque phrasibus, forte etiam aliquid infra in verbo Quaero dicetur.

INSANIAE nomen, dicit Cicero Thusc. 3, significare mentis aegrotationem et morbum. Insanus הולל Holal, in Sacris literis non tantum dicitur is qui vulgo sic vocatur, ac etiam in ista communi carnalique vita furit (ut cum David in Get coram rege Achis insaniam simulat, impingens capite, et salivam defluere faciens) sed multo magis spiritualiter furentes, aut parum sanam mentem habentes. Psal. 5 inquit: Non stabunt insani in conspectu tuo. et Psal. 73: Zelavi insanos. Psal. 75, Dixi insanis, Ne insaniatis. Et consonat huic locutioni dogma Stoicorum, qui contendunt omnes improbos insanire. Nam quae tandem esse potest maior vesania, quam perdite peccando violare gloriam Dei, laedere proximum, et denique seipsum aeterno exitio perdere? Insanite, νοσεῖν circa quaestiones: 1. ad Timoth. 6: pro, extreme ac stulte illis addictum, illarum nimium cupidum esse.

INSIPIDUM, pro inutili, aut nullius momenti ponitur. ut Ezech. 13, Insipida structura, aut incrustatio: pro, stulte instituta, et nil profutura. Sic et Christus, comparans doctores sali, dicit perinde inutilem esse doctorem mutum, peccataque non arguentem, aut diserte profitentem quae deberet, ac sal insipidum. Iob 1, Nec insulsum quid tribuit Deo: id est, non obiicit ei quod aliquid sine ratione faciat. De quo plenius vide in voce Salis.

INSIPIENS, alias is dicitur qui in hac communi vita parum est gnarus et observans decori. Sic Paulus 2. Corinth. 11, vocat insaniam, illam iudicio mundi, tali viro parum decoram gloriationem, aliquoties repetens hanc vocem. Alias significat imperitiam, praesertim legis divinae. Sic Rom. 2 ait Paulus: Confidis te esse doctorem insipientum. Denique non raro, non tantum imperitiam rerum divinarum, sed et malitiam complectitur. ut Psal. 12: Dixit insipiens in corde suo, non est Deus. et Psal. 91: Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget. Talibus res divinae, et Deus ipse, stulticia sunt: et vicissim illi Deo stulticia sunt, qui stultam facit, stulticiaeque convincit summam astuciam perversorum, quos capit in vafricie sua. Recte ergo Dominus ac servator noster, illum vocat stultum, qui solerter de cura commodisque ventris cogitabat: animam, Deum ac diabolum non considerans. Cui dicit: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua: et ista quae parasti, tui tandem erunt?

INSPIRATIO Dei, pro Spiritu sancto, aut eius dono. ut Iob 32, Inspiratio omnipotentis facit intelligere homines: id est, Inspiratus spiritus, aut eius donum. abstractum pro concreto: tametsi ibi non plane videatur esse abstractum.

INSTRUMENTUM, exponetur in voce Vas, qua utitur Hebraea lingua pro Instrumento.

INSULAE, in Sacris literis plerunque gentiles significant: quia in mari mediterraneo omnes insulas gentiles tenebant. Isaiae 41: Videte insulae. Item, Et viderunt insulae, et timuerunt. Aliquando significat tum ipsos insularum incolas, tum et omnes maris, praesertim Mediterranei, accolas. Isaiae 42, et 51, Legem eius insu-lae expectabunt. Isaiae 66: Et venient, et videbunt gloriam meam: et mittam ex illis qui salvati fuerint, ad insulas longe. Saepe nomen Insulanorum, cum longe positis, aut procul habitantibus, aut etiam maritimis, Scriptura coniungit, ut videantur ei esse pene Synonyma ista duo, et similia vocabula. Aliquando insula ipsam Hierosolymam significat: quia quasi solitaria et ab aliis separata erat. seu etiam pro tota gente Israel: quia perinde circumsessa erat a gentilium populis in circuitu habitantibus, ac a mari insulae circumfunduntur. Isaiae 20. Tunc dicet habitator insulae huius, Ecce sic opprimitur fiducia nostra, ad quam confugimus, ut liberaremur ab Assyrio.

INTEGRUM id dicitur, quod nulla ex parte sui est diminutum, mutilatum, mancum: aut alioqui laesum, debilitatum, ac convulsum. A' rebus porro corporeis ad animi sinceritatem translatum, significat tum ex animo probitati vacantem, tum et alioqui nullo malo vitio usquam contaminatum. Vertere hac voce solent Hebraeum תמם Thamim, aliquando etiam Schalem, et Graecum τέλειον . Sed in ea est nihil admodum difficultatis, aut obscuritatis. Verum cum easdem exprimuntLatina voce perfectus, aut aequivalentibus aliarum linguarum, tum solet noxiam ambiguitatem parere: quare in nomine Perfectus de ea dicetur.

INTELLIGENS, משכיל Maschil et Nabon, in Sacris literis dicitur de eo, qui in communibus rebus sapit, ac prudenter agit. ut Proverb. 14, Scientia intelligenti facilis est. Isaiae 10. In sapientia mea feci, quia intellexi: id est, intelligens fui, dicit rex Assyrius. Alias, et quidem frequentius, intelligens is dicitur, qui in rebus divinis vere ac pie res considerat, ac consideranter agitut Psal. 32. Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus: id est, cognitio Dei, et eius voluntatis. et Psal. 40. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: id est, qui miserorum ac egentium calamitatesexpendit, eisque afficitur. Intellectus, pro solertia, industria. Dan. 8, Per intellectum suum prosperabit dolum in manu sua: id est, per solertiam astutiamque suam. Est et illud discrimen in hac voce observandum, quod alias habitum significat, ut Isaiae 1. Israel non cognovit, populus meus non intellexit: scilicet Deum, et eius voluntatem. Proverb. 3, Ne innitaris intelligentiae tuae: id est, tuae prudentiae. Alias indicat praesentem rei considerationem, vel solis externis oculis factam. ut 1. Reg. 3 dicit mulier, Postquam puerum mortuum attentius intellexi: pro, consideravi. Vel etiam animo. ut Psal. 107. Qui sapiens est, animadvertat haec, et intelligat misericordias Domini: id est, expendat multiplicem Dei beneficentiam. Psal. 101: Intelligam in via integra, sincera: id est, considerabo quae nam sit via sincera ac integra. Dan. 8: Et ego etiam intelligens, et ecce hircus: id est, cum attenderem et considerarem. Sic Psalmo 2: Et nunc reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. pro, attendite et expendite hoc Dei decretum, et ne temere tumultuemini. Sic Matth. 24. Qui legit, intelligat. id est, attendat, et prudenter expendat, ac perspiciat. 2. Timoth. 2 et 5: Intellige quae dico (vel potius considera) Det enim tibi Deus intelligentiam in omnibus. Sic Psal. 49. Homo cum in honore esset, non intellexit. id est, non attendit, non expendit, nec agnovit suam felicitatem. Alias denique prudentem et consideratam actionem declarat: sicut in 1. libro Samuelis aliquoties scribitur, quod David erat משכיל maschil, prudenter ac considerate agens prae omnibus servis ac ducibus Saulis. 1. Reg. 3. Postulasti tibi intelligentiam ad audiendum iudicium: id est, peritiam recte iudicandi et regendi. Sic Deus iubet populum Israeliticum custodire doctrinam sui foederis, Deut. 29. et Iosuae cap. 1: Ut omnia quae agunt, prudenter et feliciter efficiant. Possis tamen exponere etiam de ipsa sola intelligentia, nam ex verbo Dei de omnibus rebus agendis aut omittendis feliciter iudicamus, accedente etiam Dei

-- 244 --

463/464 regimine ac inspiratione: sicut in eandem sententiam hortatur David Salomonem, ut custodiat verba libri legis Mosaicae, ut inde omnia agenda intelligat. Sic Deus de filio ac Meschia suo inquit Isaiae cap. 52. Ecce servus meus prudenter aget, elevabitur, extolletur et sublimabitur valde. ubi illud Prudenter aget, posset etiam exponi, feliciter ac prospere, et cum magno successu aget, sicut et in multis aliis locis. et vicina sunt ista: nam ex prudenti actione existit ac sequitur successus. Intelligere facere, pro docere, instruere. Dan. 9. Sic et Psal. 119, Viam praeceptorum tuorum fac me intelligere: pro, doce me. Paulus dicit, Cor nostrum esse ἀσύνετον , non intelligens. Rom. 1. Et obtenebratum est non intelligens aut insipiens cor eorum: id est, corde res divinas non intelligente, ratiocinando tandem in extremas tenebras ac furores inciderunt, praeterquam quod initio omni sano intellectu caruerunt. Intelligere, aliquando per verbum audire significatur. ut Gen. 42: Et illi nesciebant quod Ioseph audiret: id est, intelligeret. Sic ad Rabsacen dicunt legati, Loquere nobiscum Syriace, quoniam audimus pro, intelligimus. Sic et illud quod prius citavi, Salomonem orasse ac postulasse intelligentiam ad audiendum. Sed de hoc idiotismo dictum est supra in Audio Genes 48, Intelligere fecit manus suas: vel etiam, sciens ac volens dexteram manum iuniori, et sinistram seniori imposuit decussatim directis brachiis. Cor ad intelligendum: id est, cor intelligens. Deut. 29: Non dedit vobis Deus cor ad intelligendum, nec oculos ad videndum. Intelligens visionum dicitur Zacharias; 2 Paralip. 26, pro peritus visionum. Intelligens, pro docto, 1. Paral 15: Principatum tenebat in prophetia, eo quod intelligens esset: id est, doctissimus, peritissimus. Dan. 12 Intelligentes autem populi intelligere facient multos. pro, doctores erudient. Sic Isaiae tertio , intelligens incantationis. 2. Paralip. 34 Omnibus intelligens instrumentis canticis: id est, peritus Musices instrumentalis. Intelligens audiendo Nehem. 8, Attulit legem coram congregatione virorum, mulierum et omnium intelligentium audiendo: id est, qui per aetatem audita intelligere poterant. Consiliarius cum intellectu: id est, intelligens, prudens. 1. Paralip. 26. Facere aliquid cum intelligentia: pro, admirabili et ineffabili ingenio, arte ac sapientia. Iob 34. Verba eius non sunt cum intellectu. id est, imprudenter loquitur. Intelligentiae pro doctis documentis. Proverb. 8. Os meum loquitur sapientiam, et cor meum meditabitur intelligentias: id est, sapientes sententias, et erudita documenta prudentiae. Sic Proverb. 13, Intelligentia bona dat gratiam. id est, prudens ac salutare praeceptum. Intelligentiarum vir, aut populus: pro, intelligens; seu instructus prudentibus praeceptis. Isaiae 27, Non est populus intelligentiarum, Proverb 11. Vir intelligentiarum tacet: pro, intelligens. Sic et vir intellectus. Esdr. 8, pro intelligente. Via intelligentiarum: pro prudenter excogitata doctrina aut modo agendi, seu etiam ratione adipiscendi intelligentiam. Isaiae 40, Quis viam intelligentiarum ostendit illi? Cognoscens intelligentiam: id est sciens tempora, homines, res, occasiones, et alias rerum circumstantias. 1. Paralip. 12 Cognoscentes intelligentiam in temporibus, ad sciendum quid: pro, periti agendi et dicendi. Apponere intellectum: pro, advertere animum, Nehem. 8: Apposuerunt intellectum, et intellexerunt Scripturam. Mulier bona intellectu: 1. Samuelis 25. pro, mulier prudens, intelligens.

INTENDO verbum valde usitatum, praesertim in Psalterio, expositum est in Attendo.

INTER praepositio, aliquando etiam habet quandam proprietatem in hac lingua. ut Genes. 23, Terra est 400 siclorum inter me et te: id est, ratione nostrae coniunctionis eam tanti aestimo, alteri pluris venderem. Sic ferme Germani dicunt rem quampiam tantum valere etiamsi frater fratri eam vendat. Inter aliquando videtur idem valere, ac indiscriminatim. ut Levit. 27 Aestimabit illud sacerdos inter bonum et inter malum pro, sive bonum sive malum sit, quale sit, non habitatione vel praestantiae, vel etiam vilitatis.

INTERFECTUS, et Interfectio, per se quidem nihil admodum habet idiotismi: et quod habet, exponetur in verbo Occido: sed tamen ratione constructionis aliquid difficultatis parit ut Iosuae 13, Beor divinatorem occiderunt, una cum aliis interfectis suis. refer ad Beor, non ad interficientes: id est, cum aliis caesis de populo, aut coniunctis divinatoris: qui ideo interfecti eius sunt, quod de eius familiaribus aut adiunctis sunt. Sic dicitur populus interfectionis alicuius: pro, quem aliquis interfecit, aut interficere statuit. Isaiae 34 Gladius meus super populum interfectionis meae, ad iudicium: id est, quem populum, aut quos homines interficere statui, ut iudicium exerceam in eos: seu, ut puniam aut castigem eos.

INTERIORA, קרב Kereb, et similia, alias significant ipsas interiores potentias: ut Psalm. 103, Benedic anima mea Domino, et omnia interiora mea nominis sanctitatis eius. pro, omnes vires, intellectus, voluntas, cor et affectus mei. Psalm. 51: Veritatem dilexisti interioribus renibus, aut intimis: id est, sinceram ipsius cordis contritionem et conversionem, vel etiam veritatem mundo occultam et absconditam. Proverb. 26. Verba susurronis quasi simplicia, at ipsa penetrant usque ad intima ventris. id est, movent ac feriunt ipsum cor. Alias significat harum potentiarum internos motus: ut cogitationes, vota, cupiditates, et similia. Psal. 64: Intimum cuiusque et cor profundum perficiunt: id est, sua intima et astutissima consilia. Psal. 94: In multitudine cogitationum mearum in intimo meo. id est, cum multa in corde meo voluto. Psal. 49: Interiora eorum domus ipsorum. pro, intimae eorum cogitationes, vota, curae, ac spes, sunt tantum de carnalibus rebus, vel si possent hic perpetuo commode vivere. aut, saltem confidunt suos posteros perpetuo florituros, et celebres futuros.

INTERPRETARI varium est et multiplex. Alibi enim significat, ex una lingua in aliam vertere: ut 1. Corinth. 12: Alii genera linguarum, alii interpretationes linguarum. et 14: Qui loquitur lingua, oret, ut interpretetur. Alias, obscuram Scripturam aut prophetiam explicare aut explanare. ut 2. Pet. 1. Prophetia non est propriae interpretationis, non potest carnali intellectu sine divino lumine exponi. Alias, etiam somnia aut visiones exponere. ut Dan. 5: Audio de te, quod possis interpretationes interpretari: pro, obscuras visionum exponere. Genes. 40. Viderunt ambo somnium nocte una, iuxta interpretationem suam. pro, quorum somniorum unum quodque habuit proprium sensum ad interpretationem, seu expositionem. Alias denique alioqui aliquid clare dicere, aut docere. ut Iob 33. 5. fuerit angelus apud eum, interpretans unum ex mille pro, qui exponat illi millesimam partem beneficiorum Dei. Porro, in Ecclesia de interpretatione Scripturalis est, penes quem ea potestas sit. Vera autem responsio est, unum quemque pium, praesertim intelligentem, aut talibus donis instructum, habere ius interpretandi Scripturam: sed facta locorum Scripturae collatione, et consideratione totius contextus ac subiectae materiae, in timore ac invocatione Dei, utque omnis interpretatio sit fidei analoga. Verum enimvero illud ante omnia sciendum est, in Ecclesia nullo modo est admittendam illam iuridicam aut praetoriam interpretationem, qualem nunc sibi Pontifex et eius Concilia usurpant, ut ipsi pro authoritate sua, aut etiam plenitudine

-- 245 --

465/466 potestatis, certum aliquem sensum locis Scripturae pro suo libitu tribuant, a quo deinceps nemo quantumvis meliora cernens, possit ausitque discedere. Scripturi enim semper debet immota illa Regula, Ne cuiusquam hominis, aut etiam angeli sententia in religione ac Scripturae sensu aliter valeat, aut recipiatur, nisi ex perspicuo verbo Dei vere ac evidenter comprobata.

INTERROGARE, aliquando est consulere aliquem. Deut. 4, Interroga dies antiquos: pro, consule diaria et annales veteres. Isaiae 30: Os meum non interrogastis: id est, non consuluistis. Genes. 24, Interrogemus os eius: pro, audiamus, quid Rebecca de hac re sentiat, aut respondeat. Genes. 25, Abiit Rebecca ad interrogandum: id est, consulendum Dominum, de collisione foetus. Numer. 27. Et interrogabit Eleazarum de iudicio Urim coram Domino: id est, consulet. aliquando simplex quaerere aut percontari est. Exod. 18, Interrogaverunt vir proximum suum de pace: id est, qui valerent, aut quomodo sese res eius haberent. Corinth. 10, Nihil interrogantes propter conscientiam: id est, nihil amplius curantes aut quaerentes vestra. Interrogare aliquando propemodum more Germanico est idem quod curare. ut Iohan. 6: Et nemo verum interrogat me, Quo vadis? id est, parum solliciti estis de meo abitu. Nam quorum cura vehementius efficimur, de iis crebro ac studiose quaerere solemus. Sic ferme illud 1. Corinth. 10, Nihil interrogantes propter conscientiam: tam etsi etiam ibi veram percontaionem notat. Iohan. 16, Apostoli dicunt: Ecce nunc videmus quod scias omnia, et non habes opus ut quis te interroget. videtur hoc absurde dici. nam periti, non imperiti interrogandi sunt. Sed hic interrogare idem est, quod cordis sui dubia patefacere, ut solent discendi cupidi: quae cum Christus pro sua divinitate nosset, nihil attinebat ei proponi. Dicunt igitur Apostoli, nihil esse opus ut ipsi, propositis Christo quaestionibus, consulant eum: illum enim praevenire eos, et ultro eorum cordis dubitationes eis indicare, easque dissolvere. Sicut ibidem praecedit: Sciens quod volebant eum interrogare. et alias, cum eos respondendo, aut eorum dubia dissolvendo praevenit. Baptismus est interrogatio bonae conscientiae: 1. Pet. 3, de quo loco vide supra in voce Baptismus.

INTRODUCERE, et Educere, sunt ducis officia, et significant totam Imperatoriam functionem. 2. Sam. 5. Etiam cum Saul esset super nos rex, tu introducebas et educebas Israelem. id est, nihil ominus tu solus optime exercitui imperitabas. Dictum est de hac phrasi supra in Educo.

INTROITUS, et Exitus, significat omnes hominis actiones, et totam vitam. Psal. 121. Dominus custodiat introitum tuum, et exitum tuum. id est, omnes tuas actiones, consilia et molimina. Sed de hac quoque phrasi supra in voce Exitus, item in verbo Ingredi, disserui. Pauca tamen quaedam hic adiiciam. Intrare ad feminam, plerunque rem habere cum ea significat. ut Genes. 6: intrarunt filii Dei ad filias hominum. Intrare in Ecclesiam Domini, de functionis publicae administratione plerique exponunt. Deuteron. 23: Non intrabit in congregationem Domini eunuchus, item manzer. Ammonites et Moabites etiam in generatione Domini decima, non admittetur ad regimen aut magistratum. Isaiae 52 dicitur, quod non intrabit in illam spiritualem Hierusalem incircumcisus et immundus: ubi diversum a superiore sensum haec phrasis habere videtur: nempe, hominum omnes cives huius Ecclesiae mundaturum sanctificaturum esse. Intrare in ovile per ostium, aut abunde, Iohan. 10: non tam istam externam ordinariam vocationem indicat, quam illam internam, qua filius Dei dat certos ministros Ecclesiae suae ad eius aedificationem: praesertim autem complectitur veram agnitionem ipsius Meschiae, eiusque vocis, aut sanae doctrinae apportationem: per quam qui intrat, ille demum est verus et salutaris pastor gregis Domini. Petrus accusatur Act. 11, quod ingressus sit ad Ethnicos, et cum eis comederit: ubi haec locutio summam familiaritatem, ac intimam conversationem significat. Intrare et exire, significare omnes actiones, totamque conversationem, supra indicavi. Sic Act. 1 dicit Petrus, deligendum esse in locum Iudae aliquem discipulum, tanquam testem rerum a Christo gestarum, qui toto eo tempore praedicationis ipsius cum eis vixerit, quo Christus intravit et exivit ad eos: id est, cum eis vixit, et functionem suam in terris administravit: quod et mox faciunt, electo Matthia. Introitus Pauli dicitur non fuisse inanis, 1. ad Thessal. 2: ubi introitus non tantum illum primum aditum, sed et praedicationem verbi, et totam conversationem apud eos actam significat: sicut ipsemet se exponit, dicens: Se in multis afflictionibus, persecutionibus ac periculis, nihil ominus constanter ac liberrime docuisse, et adversariis veritatis repugnasse. Verum, ut paulo ante indicavi, de hoc et similibus verbis supra quoque prolixius actum et dictum est, quae cum hisce coniunge.

INTUERI, significat non tantum diligenter contemplari ac considerare aliquid, sed etiam aliquos sequentes accuratam contemplationem animi motus. Psal. 119: Tunc non pudefiam, cum intuitus fuero omnia mandata tua. ubi Intueri, est custodire et observare mandata Dei, quin et sese verbo eius consolari. inde enim et fides, et Dei protectio nobis oritur. Sic Matth. 6: Intuemini aut respicite volatilia: id est, diligenter considerate, eorumque exemplo moveamini ad fidendum Deo.

INVENIRE verbum valde multos ac diversos Hebraismos efficit, qui huic voci in sermone Latino usitati non sunt. Significat enim alias Acquirere. ut Genes. 26: Et invenit eo anno 100 hordei scilicet mensuras, in messe pro una seminata. Isaiae 19: Quasi mea virtute invenerim: pro, effecerim, consecutus sim. Qui invenit mulierem, invenit bonum. Proverb. 18: id est, consequitur. Rom. 4: Quid igitur dicemus invenisse Abrahamum patrem nostrum secundum carnem? id est, consecutum esse suis bonis operibus ac honesta vita. Proverb. 17: Perversus corde non inveniet bonum. id est, non consequetur. Proverb. 8: Ego Sapientia habito in astutia, et scientiam cogitationum inveni. Ibidem: Qui invenit me, invenit vitam. Ibidem, Recta sum invenientibus scientiam: id est, sectantibus. Alias Sufficere. Et dederunt eis uxores, quas in vita conservavêre ante ex Iabes Gilead. Sed non invenerunt eis. Iudic. 21. pro, non suffecerunt superstitibus Beniamitis. Num oves et boves mactabuntur, ut inveniatur eis: aut congregabuntur omnes pisces maris, ut inveniatur eis? id est, ut sufficiant eis illorum carnes? Laedere. Deut. 19. Si cui excidens ferrum securis invenerit proximum, et morietur: id est, laeserit, percusserit. Deuteron. 31, Inuenient te omnia haec mala: pro, affligent. Genes. 44. Ne videam afflictionem, quae inveniet patrem meum. Existere: ut Philip. 2, Figura repertus ut homo: id est, vere talis existens. Sic Germanice, Er findet sich ohne geld, oder ubel zu pass: pro, talis nunc existit. 1. Samuel. 13, Recensuit Saul populum, qui inventus est cum eo: id est, qui cum ipso erat. Dan. 11 Et convertet faciem suam ad fortalicia terrae suae, et praecipitatus cadet, et non invenietur. pro, non amplius existet, aut supererit, sed interibit. Lucae 9 Inventus est IESUS solus: id est, fuit, remansit solus, disparentibus Mose et Helia. Sic vicissim LXX, et Epistola ad Hebraeos verterunt illud Genes. 5 de Henoch, Et non ipse scilicet amplius extitit:

-- 246 --

467/468 per verbum, Et non est amplius inventus. Quare ista duo verba Inveniri et Existere, aliquando aequivalent. Invenire, pro perficere. ut Psal. 36. Quoniam blanditur ei in oculis eius: scilicet peccator, sibimet ad inveniendum iniquitatem suam ad odium. id est, donec patret iniquitatem, qua sibi odium et iram Dei accersat, vel etiam quo laedat alium. Invenire alicuius manum, aliquid significat posse adipisci aut nancisci, tantum habere opum aut virtutum, ut id consequi queas. Numer. 11, Si non invenerit manus Dei quod afferat. 1. Sam. 10, Fac quod invenerit manus tua: pro, quod poteris. Eccl. 9, Omne quod invenerit manus tua ad faciendum, fac. pro, quod poteris, et cuius sese tibi bona commoditas offert. Sic manus Domini dicitur invenire inimicos suos, Psalm. 21. pro, praevalere contra eos. Infra plura exempla recitabuntur. Invenire gratiam, significat plerunque gratis adipisci alicuius favorem. ut Luc. 1, angelus salutans virginem, quod prius dixerat Gratia plena, seu potius Gratis dilecta aut accepta: idem mox perterrefactae virgini exponit, dicens: Invenisti gratiam apud Deum. Sic et Genes. 6, caeteris pereuntibus, et sententia Dei damnatis, unus Noachus dicitur reperisse gratiam apud Deum: id est, gratis per fidem Deo acceptus et reconciliatus esse, ut et Hebr. 11. exponitur. Sic Exod. 33, Moyses dicitur invenisse gratiam coram Deo. Sic et mater Samuelis 1. Sam. 1, Inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Genesis porro 39 dicitur Iosephus invenisse gratiam in oculis Domini sui: quod non potest de gratuito favore aut acceptatione intelligi, cum Iosephi sedulitas, fides et probitas domini sui favore dignissima fuerit. Nec vero etiam Latinis Invenire, aut Graecis εὑρεῖν , tantum de re quaesita dicitur. unde εὕρημα fortuitum et insperatum lucrum significat. Quare Invenire gratiam recte plerunque de gratuita adeptione favoris exposueris. Inventum, aliquando id dicitur quod adest, aut praesens est. Gen. 19. Surge et tolle uxorem tuam, et duas filias inventas: pro, quae tecum sunt, quae nunc coram adsunt. Invenire in alicuius manu, est aliquando idem quod deprehendere furtum, aut aliqua alia facinora in aliquo, apud aliquem, aut etiam in alicuius vita. Exod. 22. Si inveniendo inventum fuerit furtum in manu eius vivum, sive bos, sive ovis sit, duplum reddet. Sic ibidem praecedenti capite. Qui furatus fuerit aliquem, vendideritque illum, et inventum fuerit in manu eius, etc. Aliquando solum verbum Invenire idem valet. ut Psal. 17, Explorasti me, et non invenisti: subintellige iniquitatem. pro, non deprehendisti in me aliquod scelus, aut malam fraudem. Simili significatione dicit Achabus ad Heliam, Invenisti me: id est deprehendisti me in ipso scelere occisi et innocentis Nabot, et rapinae vineae. Mala dicuntur aliquem invenire: pro affligere, ut paulo ante monui. Exod. 18. Narravit socero laborem, qui invenisset eos in via. pro, varias molestias et difficultates. Eâdem ratione et peccata aliquem invenire scribuntur, quia sunt dolorum et laborum, id est, omnium poenarum aut malorum poenae causae. Num 32. Et cognoscite malum vestrum, quod inveniet vos: pro, expendite magnitudinem peccati, propter quod tam graviter punimini. Iudicum 6. Ut quid invenit nos totum hoc? id est, cur oppressit nos hic tam tristis status? Psalmo 116. Angustiae inferni invenerunt me: id est, potiti sunt me caeperunt, aut apprehenderunt me, veluti hostis persequens. Mox ibidem phrasis haec invertitur, Angustiam et dolorem inveniebam: id est, consequebar. Dicitur ergo aliquis et invenire malum, et inveniri a malo. Sic et Deus dicitur alicuius iniquitatem invenire, cum ob eam illum punit. Genes. 44, Deus invenit iniquitatem servorum suorum: id est, Deus nos iuste punit. Invenire facere aliquem in manu alterius, est tradere eum eius potestati. Zach. 11. Simile quid est illud Psalmo 21. Inveniet manus tua omnes inimicos suos, dextera tua inveniet odio habentes te: pro, in suam potestatem eos rediget, ut illos castigare et perdere queat. Isaiae 10, Quemadmodum invenit manus mea regna idoli: id est, potita est regnis. Ibidem haec phrasis quasi exponitur, dum ad metaphoram refertur: Et inveniet manus mea veluti nidum substantiam populorum. quo indicatur, esse phrasin per metaphoram huc a venatione ac indagine ferarum translatam. Invenire propitiationem, Iob 33. pro, suscipere, admittere reconciliationem. Psalmo 32, Orabit ad te omnis pius tempore inveniendi. id est, tempore accepto, aut gratiae, quo inveniri potes. Isaiae 55, phrasis haec clarius ponitur ac explicatur. Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est. Dixi supra, verbum Invenire aliquando significare acquirere. Sic videtur accipi Matthaei 16, cum dicit Christus: Quicunque perdiderit animam suam mea causa, inveniet eam. id est, acquiret, conservabit, nempe ad aeternam salutem ac felicitatem, quantumvis hic eam perdidisse videatur. Sic et Latinum verbum Invenio, aut Reperio, ferme more Hebraeorum, pro acquirere et parare sibi accipitur, teste Donato in Eunucho. quomodo et in Heautontimorum eno inquit: Abii militatum, ibi rem et gloriam armis belli reperi. id est, adeptus sum. Graecum εὑρίσκειν , quod hoc loco est, significat Graecis aliquando, suo labore aliquem sibi aliquid parare aut consequi: ut testatur Ulpianus in oratione Demosth. contra Timocratem.

INVESTIGARE, idem ferme quod scrutari, diligenter perquirere, item explorare: Ecclesiast. 2, Investigavi in corde meo. Aliquando Interrogare. 1. Sam. 20, Si investigavero patrem meum: id est, cognovero sententiam patris mei. Excogitari. Iob 32. Auscultavi usque ad intelligentias vestras, dum investigaretis sermones pro, dum excogitaretis quae locuturi essetis. Cordis investigationes: pro, ubi cor ipsum diligenter aliquid investigat, ac scrutatur. Iudicum 5, In divisionibus Ruben magnae sunt investigationes cordis: pro, vehementer miror quod Rubenitae non affuerint praelio, tametsi ibi possit etiam esse sensus, investigatores cordis, aut sapientes. Investigatio Dei: Iob 11. Num investigationem Dei invenies? videtur significare secreta Dei consilia, quasi diceret: Nunquid pervestigando assequeris omnia consilia Dei.

INVETERARE, est consenescere, aut debilitari ut ea quae iam amisso primo nativoque vigore languida et semicorrupta sunt. ut Psal. 32. Dum tacui, inveterarunt ossa mea: id est, debilia et omni bono succo carentia facta sunt corrodente me nimirum conscientia, et dolore inquieti ac contriti cordis, dum per confessionem peccati et petitionem condonationis ad Dei misericordiam non confugio. Sic Psal. 6, Inveteravi inter hostes aut tribulatores meos. pro, debilis factus sunt, ut senes ac decrepiti propter tribulantes hostes.

INVISERE, accipitur in bonam et malam partem pro alicuius amico auxilio, aut etiam hostili offensione: plerunque etiam pro castigatione. Exponetur autem infra in verbo VISITARE.

INUNDARE, sumpta metaphora a torrentibus crebro horrendas et inevitabiles poenas significat ut Psal. 90. Facies inundare eos ut somnus sunt. id est subito eos rapis in exitium tuum gravissimo flagello, ut evanescant sicut somnus, aut flos subito arescens. Posses tamen vertere etiam, Facis eos transire ut nimbum aut procellam. Aliquandiu enim impii videntur acri potentes ac terrifici, ut instar nimbi procellae, aut exundantis fluminis omnia perdituri videantur: sed mox disparent, restituente Deo piis pacem et tranquillitatem.

-- 247 --

469/470 De exercitus quoque hostilis copia, impetu, ac damnis, aliquando hac metaphora Scriptura loquitur. ut Dan. 11. Venietque veniendo, et inundabit et transibit. Et mox ibidem veluti seipsum explicans: Et post aliquot annos veniet veniendo cum exercitu magno et substantia multa, ingredieturque terras, et inundabit, et transibit. id est, transeundo per Aegyptum, vastabit ac perdet omnia: sicut solent magna flumina, cum perruptis aggeribus exundant, et omnia circumquaque obruunt. Isaiae 28 impii minas Prophetarum ista terribili metaphora propositas, deridentes dicebant, Fecimus foedus cum morte et inferno. Flagellum exundans cum transierit, non veniet ad nos. Invertit igitur Propheta, et dicit, grandinem et exundationem omnia perdituram, ut scopae, eorumque inanem fiduciam eversuram. Psal. 42, Omnes inundationes tuae et fluctus tui supra me transierunt: id est, tuae gravissimae castigationes me potissimum afflixerunt. Isaiae 25. Spiritus robustorum, ut inundatio parietis. id est, similis exundanti flumini, et parietes ac aedificia obruentis et evertentis. Nahum 1. Veruntamen inundatione transeunte consummationem faciet: pro, cum exercitus maximus pervadet totam regionem Psal. 32, haec metaphora iram Dei et etiam spirituales poenas videtur significare, cum dicit, exundationem aquarum non perventuram esse usque ad eos qui habent remissionem peccatorum, Utique in exundatione aquarum multarum ad eum non pertingent. et mox addit rationem, Quia tu es ei latibulum. Isaiae 8, haec metaphora plene posita est, integraque similitudine clarius suum sensum exhibet. inquit enim ibi Deus: Quandoquidem abhorrer populus iste ab aquis Siloe sensim defluentibus, ipso autem Rezin ac filio Romeliae gaudet: idcirco, ecce Dominus adducet super eum aquas fluvii fortes ac ingentes, videlicet regem Assyriorum, cum omni potentia sua, qui superato undique alueo suo, et egressus ultra omnes ripas suas, redundabit in Iudam, refluens et transiens, usque dum collum pertingat: futurumque est ut extensione alarum suarum impleat latitudinem terrae tuae, o Immanuel. Usitatae autem sunt istae metaphorae, et aliae figurae alludentes ad pluvias, torrentes, flumina, grandines et nives, ideo Sacris literis, et aliis meridionalib. scriptoribus, utetiam Homero ac Virg. quia ista et alia meteora in illis calidioribus regionibus sunt multo vehementiora, quam in hisce temperatioribus: sunt etiam regiones non ita planae ut in Germania, eoque torrentes et aliae aquae multo maiori impetu ac damno hominum ruunt.

INVOCO verbum, apud Hebraeos Kara קרא , illam potissimum ambiguitatem habet, quod alias implorare Dei opem significet, alias concionari aut praedicare Deum et eius doctrinam, alias denique simpliciter nominare aliquem. Ex hisce porro tribus significatis varii Hebraismi exoriuntur, de quibus ordine dicendum est. Primum ergo significat implorare opem Dei, aut orare: ut Psal. 50. Invoca me in die tribulationis et eripiam te, ut glorifices me. Ioel 2. et Roman. 10. Quicunque invocaverit nomen Domini (i. ipsum Dominum) saluus erit. Quodiam vero seria invocatio Dei tum primarium quid, et quasi cor totius pietatis est: tum etiam quiddam maxime conspicuum, aut notum: ideo fieri non raro solet, ut pro tota pietate aut cultu Dei ponatur. Et si patrem invocatis, citra personarum respectum iudicantem iuxta cuiusque opus, videte ut in timore conversantes, incolatus vestri tempus transigatis: 1 Petri 1. Sic de instauratione totius veri cultus aut religionis dicitur Genes. 4. quod nato Aenosch sit coeptum invocari in nomine Domini non quod ante nulla vera religio publice floruerit, sed quod tunc multo gloriosior fulgere coeperit, quam antea obscurata religione Abelis morte. Psal. 14. An non intelligent operarii vanitatis, qui comedunt populum meum sicut panem, et nomen Domini non invocant: pro, non colunt: Chaldaeus vertit, Non praedicant. Genes. 12. Et aedificavit ibi altare, et invocavit nomen Domini. totum cultum complectitur: id est, praedicationem, sacrificationem, et orationem. Sic et sequenti capite. Sic quoque Psal. 80, Et nomen tuum invocabimus. Secundo significat praedicare, concionari de vero Deo, eiusque vera religione. Sic Psal. 116 dicit se credidisse, ideoque locutum esse: et alioquoties repetit, se in nomine Domini invocasse: id est, praedicasse, eoque persecutionem pati: quare opem Dei implorat, Psal. 18, Laudans invocabo Deum: pro, praedicabo, celebrabo. Tertio, simplicem denominationem notat. ut Genes. 48, Vocetur nomen meum super pueros istos: id est, cognominentur de meo nomine, dicantur filii Iacob. Solent enim Hebraei, sicut et Graeci, cognomen alicuius exprimere, tantum adiecto patris nomine. ut Xenophon filius Grylli, Aristoteles filius Nicomachi, Cambyses filius Cyri. Adoptabat. n. ibi Iacob. sibi duos filios Iosephi. Summa ergo vel inscitia, vel potius malitia est, quod Papistae inde sanctorum invocationem probare volunt, quasi Iacob. tam scelerate ambitiosus fuerit, ut voluerit ac docuerit, se invocari post mortem ab illis duob. pueris. Sic Isaiae 4, dicunt septem mulieres ad virum unum, Panem nostrum comedemus, et vestimento nostro induemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos. i. de te cognominemur, dicamur tuae uxores, ut Abigail uxor Nabal aut David, etc. Est vero omnino nonnulla interpretis culpa, qui vertit invocare: cum simpliciter vocari nominari, cognominari aut appellari, vertere debuisset. Hac phrasi aliquando et nomen Dei super aliquem vocari diciturut Isaiae 7, Civitas quae vocatur de nomine meo: pro, veri Israelitici Dei civitas vocantur. Sic Dan. 9 inquit: Vide Deus desolationes nostras, et civitatem super quam vocatum aut invocatum est nomen tuum. Et mox, Vocatum est nomen tuum super civitatem et populum tuum: id est, Haec civitas et populus dictus est tuus populus et tua civitas, et tu dictus habitusque es eius Deus: in tuam ergo maximam ignominiam cedit, quod perinde nunc oppressi ac conculcati iacemus, ac si tu Deus noster tuos liberare nequeas. Actor. 15 citatur ex Amos 9, Et omnes gentes super quas vocatum nomen meum. i. quae dicuntur meus populus, quae numerantur inter meos cultores: sicut si nunc diceremus, quae Christianae vocantur aut censentur: nisi quis malit exponere, a quib. ego invocor, aut imploror. Sic et illud Iac. 2 accipiendum est: An non divites blasphemant bonum nomen, quod est vocatum aut invocatum super vos? An non blasphemant illi nomen Christi et Christianorum, unde vos cognominamini, dum vocamini Christiani, aut populus Christi? 1 Reg. 8: Et cognoscant, quod nomen tuum est vocatum aut invocatum super domum hanc. tametsi commodius ibi exposueris, quod domus haec tibi per tui invocationem sit dedicata et consecrata. Sic 1 Par. 3. Super arcam dicitur eme invocatum nomen Domini. Hier. 17. Fuit mihi verbum tuum in gaudium, quia nomen tuum vocatum aut invocatum est super me. i. quia dictus sum tuus propheta. Sed cum superiorib. exemplis, ubi pro cognominatione ponitur, convenit in primis illud Isa. 44. Hic dicet Iehovae, ego sum, et ille invocabit in nomine Iacob: pro, hic se profitebitur cultorem Domini: ille vero clamabit, Et ego sum Iacobita aut Israelita, Ego quoque pertineo ad populum Israel, seu sum filius Abrahae per fidem, quantumvis de stirpe aut carnali eius semine genitus minime sim. Sed quoniam hoc verbum Invocare multum coniungitur cum voce nominis, in eo quoque vocabulo aliquid de ista phrasi dicam.

IOBEL, a cornu dicitur tempus anni 50 quo cornibus singularis quaedam Musica edebatur. Eo vero anno, ordi natione Dei, non tantum servi Israelitae a suis dominis liberi dimittebantur, quod etiam 7 quoque anno fiebat: sed et omnia debita

-- 248 --

471/472 relaxabantur, atque adeo etiam venditi agri, vineta, domus, aliaque stabilia, ad suos priores possessores redibant. Quod eo divina benignitas ac providentia ordinaverat, ne prorsus familiae Israeliticae interirent: praesertim autem, ut ea familia ac tribus consisteret, unde Meschias expectabatur: utque et aliae tribus ac familiae consistentes, illi collatione quandam quasi lucem afferrent, eaque inter caeteras emineret: et quo aliae illi quasi testimonium coram orbe terrarum praeberent, quod Deus pollicitus sit ex illa proprie Meschiam proditurum esse. Illa profecto ipsa tam vetusta notaque origo, propagatio et conservatio gentis, ac singularum eius partium aut membrorum, clarum et speciosum testimonium de origine Meschiae, deque eius totius religionis vetustate, coram toto mundo testificata est. Haec igitur causa fuit Deo primaria, instituti Iubilei anni. Quare nascente Meschia, evertitur politia et caeremoniarius cultus, totaque gens inde dissipatur, veluti inutilis quidam nidus, exclusis et avolantib. iam pullis. Quin et discrimina familiarum ac tribuum abolitis genealogiarum libris, conturbataque gente confunduntur ac obscurantur. Quo simul Deus ostendit, nullum amplius Meschiam, qui prophetiis conveniat, expectandum esse. Hodie sane si veniret aliquis sese pro Meschia venditans, non tantum aliis testimoniis careret: sed etiam non posset certo probare, se esse ex familia David, quae prorsus ignoratur.

IOSEPH, aliquando pro toto populo Dei ponitur, sive ob celebritatem ipsius patriarchae, sive ob amplitudinem duarum tribuum ex Iosepho venientium, nempe Ephraim et Manasse: praesertim autem Ephraim, cui Iacobus in adoptione prae Manasse seniore primogenituram largioremque benedictionem tradiderat. Amos 6. Sicut David putaverunt se habere instrumenta Musica, bibentes de phialis vinum, et optimo unguento delibuti nihil dolebant super contritionem Ioseph. pro, suis privatis commodis et voluptatibus vacabant, nihil prorsus curantes publica populi Dei damna et calamitates. Posset tamen aliquis dicere, ibi Ioseph significare fratrem, aut quemvis proximum: et esse quandam allusionem aut similitudinem ad Patriarchas, qui olim non curaverunt dolorem, lachrymas et preces sui fratris Ioseph, cum eum primum interficere voluerunt, postea vendiderunt. Psalmo 80, Qui ducis sicut oves Ioseph: necesse est accipi pro toto populo. Sic Psal. 81, Et testimonium in Ioseph posuit illud. Ob hanc eandem causam et Rachel, mater Ioseph, videtur significare totum populum Dei. Matthaei 3, Amos 5, Ioseph videtur significare proprie decem tribus, aut regnum Israeliticum, cui concionatus est Amos.

IPSE, ponitur nonnunquam pro verbo EST: quia id verbum includitur in pronominibus, praesertim demonstrativis. Item in Adverbiis affirmativis et negativis. Genes. 40. Tres dies ipsi: scilicet, sunt. 1 Sam. 12. Et filii mei, ecce ego vobiscum: scilicet, sunt. Sic et in sequentibus exemplis tum verbum Est deest, tum etiam alioqui idiotismum quendam huius linguae sonat, ac explicatione quadam indiget, ut a quovis intelligi queat. Ipsa est Zoar: pro, quae postea dicta est Zoar, Genesis 14. Ipsa est vallis regis, Genes. 14. pro, quae postea dicta est vallis etc. Ipsa est Bethlehem, Genes. 48. pro, quae alio nomine dicitur Bethlehem. Ponitur ergo Ipse pronomen, pro, quae est. Generationes Esau, ipse est Edom: Gen. 36. pro, cognomento Edom, vel, qui alio nomine dicitur Edom. Non ipse: Ambulavit inquam Henoch cum Deo, et non ipse: Gen. 5. pro, non comparuit usquam amplius. Recte hic etiam fit mentio loci Gen. 3. ubi Deus pollicetur se humano generi largiturum semen, quod conterat caput serpentis, restituatque hominem in iustitiam et vitam. Nam Papistae in sua Vulgata editione legentes Ipsa, ad divam Virginem hanc victoriam, summa cum impietate, atque adeo idololatria rapiunt. Contra autem textus Hebraeus, Chaldaeus, Graecus, et Philo, de ipso semine haec dicta esse testantur. Fuerunt etiam in Ecclesia olim forte ante annos 460, receptissimae cantiones, quorum aliquae adhuc in Ecclesiasticis libris reperiuntur, quae hoc dictum de semine legerunt et cecinerunt. Verba unius inter alias haec sunt: Pangamus creatoris atque redemptoris gloriam: Qui bene creatos, sed seductos astutia callidi serpentis, sua refecit gratia: praedicens futurum ut germen sancta proferret femina: quod hostis antiqui nociva exuperaret capita, etc. Sed quid cito vetera scripta, cum haec ipsa cantio in modernis et impressis missalib. Saltzburgensibus, feria II Paschae exter? Idem omnes Prophetiae, et rei ipsius veritas evincit. Denique et Paulus Rom. 16 de filio Dei exponit dicens illum contriturum Satanam sub pedibus nostris. Sic et epist. Hebr. de Christo exponit inquiens: Ut per mortem aboleret eum qui mortis haberet imperium. item 1 Iohan. 3. Ad hoc apparuit filius Dei, ut dissoluat opera diaboli. Sic et Irenaeus libro 5, et Clemens in Paraenetico ad gentes legit. et Epiphanius contra Ophitas. Taceo illud, quod ipsemet Deus sequentibus promissionibus in Gen. idem confirmet, ac declaret de ipso semine benedicto, et non benedicturo, non de muliere.

IRA, varia habet significata in Sacris literis, quae percurram. Primum enim dicitur de humano affectu, quo cor inflammato a bile sanguine excitatur ad repellendum et vindicandum offendentem. Multa huius significationis exempla passim in Sacris literis reperiuntur. ut Prover. 15. Vir fatuus statim indicat iram suam: at qui dissimulat iniuriam, callidus est. et Prover. 19, Responsio mollis frangit iram. Accipiturautem rarius in bonam partem: quin etiam inter opera carnis Gal, 5 numeratur, quia et perturbat mentem, ut non valde respiciat in Deum, et plerunque modum ac regulam aequitatis transgreditur. Aliquando etiam poenam aut loesionem ex tali affectu progredientem significat. ut Rom. 13, Magistratus est vindex ad iram. i. poenam. Et, Obedite magistratui non tantum propter iram, sed et propter conscientiam. i. non tantum propter poenam a magistratu imminentem, sed et ppter mandatum Dei. Rom. 3, Num est iniustus Deus, qui inferat iram? i. poenam. Ira pro suo effectu ponitur. Crebro usurpatur in malam partem, de pravo ac temerario iracundiae contra proximum affectu. ut, Ira viri iustitiam Dei non operatur, Iacobi 1. i. irati faciunt facta Deo non placentia ac grata. Sol non occidat super iram vestram, Ephes 4 Et Psal. 4. Irascimini, nolite peccare. cum enim non sit possibile, ne homo prorsus ad iram commoveatur, iubet Deus pios tum cohibere iri suam, ne in caedem, vulnera, maledicta, aut alias laesiones erumpant: tum etiam non diu eam detinere, sed ante solis occasum ex et de corde suo delere, et cum proximo in gratiam redire. Nam indulgendo irae, datur locus diabolo, ut iratum magis ac magis inflammet contra proximum, precationem impediat, et tandem ad laesionem eius impellat: Ephes. 4. Quare et Christus cum Matth. 5 cum homicidio coniungit. Est tamen aliqua etiam iusta ac Deo probata ira, quae praesertim ex officio progreditur, ut cum parentes, praeceptores, aut gubernatores suis subditis propter peccata irascuntur sicut et Moyses Aaroni et populo Israelitico iratus fuit Exod. 33, adeo ut tabulas Decalogi frangeret. Quare non sine causa Christus pravam et damnatam iram a iusta distinguit, inquiens Matth. 5. Si quis irascitur fratri suo temere. Ab homine porro hoc nomen, sicut et aliorum affectuum, ad Deum per metaphoram aut anthropopathiam transfertur: et significat alias ipsam Dei iustitiam legalem, ut Rom. 9, Quid si Deus volens ostendere iram fui

-- 249 --

473/474 id est, iustitiam contra malos? Alias, quasi quendam eius motum aut indignationem contra peccata et peccatores. ut Iohann. 3, Ira Dei manet super eum. id est, pergit habere Deum iratum. Sic Psal. 6. precatur David: Domine ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias. i. ne iratus ac commotus me castiges: seu ne me ita crudeliter affligas, ut solent nimium irati: sed in ira misericordiae tuae recordare. Sic filii irae in Sacris literis passim et crebro dicuntur, quibus Deus est insensus, aut inimicus: Ephes. 2. et vasa irae, Rom. 9. Contra, filii gratiae. Aliquando quasi quandam sententiam irati Dei videtur notare: ut Rom. 1, Revelatur ira Dei de caelo, etc. Item Rom. 3, Num ergo iniustus est Deus, qui infert iram. i. qui nos accusat, et contra nos sententiam aeternae mortis profert. Sic Rom. 5. Multo magis reconciliati servabimur ab ira. Psal. 2. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Sic et Rom. 12 credo accipi posse: Non vosmetipsos ulciscentes dilecti, sed date locum irae: ut. s. Dei iudicio adversarios et persecutores nostros relinquamus. Haec Dei ira est ignis consumens peccatores per malam conscientiam, et poenas temporarias ac aeternas. Denique aliquando significat poenam, sive temporariam sive aeternam, â tali ira profectam. ut Rom. 2. Coacervas tibi iram in die irae. i. poenas tibi accumulas in id tempus, cum te Deus pro tuis peccatis puniet. Baptista dicit ad Pharisaeos, Quis vobis monstravit fugere a ventura ira? pro, quomodo imminentes poenas evadere queatis? 1 Thes. 1, Eripuit nos a ventura ira. Ephes. 5, et Col. 3. Ob hoc venit ira Dei in filios inobedientiae, aut incredulitatis Luc. 21, Erit necessitas magna in terra et ira in populo isto. 1. ingentes rerum omnium difficultates et divinitus inflictae calamitates. Irae crebro coniungitur vox Furor, vel ordine posito alio postalind, tanquam propemodum synonyma posita. ut Psal. 2: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Et Psalm. 6. Domine, ne in ira tua arguas me, nec in furore tuo corripias me. Significat nihilominus aliquid longe plus furor, quam ira. nam haec etiam de moderata commotione dici potest: Furor autem non nisi de extrema commotione. Sicut et 2 Psalmus atrocius verbum perturbandi, aut proturbandi tribuit, quam irae. Sic et Poeta inquit,

— Ira brevis furor est.

Contravero Ephes. 4 θυμὸς videtur nominari illa prima commotio, aut (ut Cicero vertit) excandescentia: ira vero, iam plenus affectus. Nam ibi quasi gradus quosdam commotionis constituere Apostolus videtur, primum quidem amaritudinem aut dolorem animi, quo offensus cruciatur: deinde incandescentiam: tertio plenum affectum irae, qui tandem erumpit in clamores et maledicta, atque adeo verbera. Alias ita connectitur nomen irae Furori, quasi ira sit quaedam proprietas aut natura furoris, sicut ille ait, ira brevis furor est. ut 1 Sam. 28, Nec fecisti iram furoris tui in Amalec: id est, Dei valde irati sententiam aut mandatum contra Amalec non es executus. ubi ira furoris, pro gravissima poena aut vastatione Dei ponitur. Iosuae 7, Aversus est Deus ab ira furoris sui. i. placatus est post punitum Achan. Sic Moyses dicitur egressus a Pharaone cum ira furoris: pro, vehementissime commotus. Addere adhuc ad tram furoris Domini, Nahum 3. pro, vehementissime commotum, etiam magis inflammare novis peccatis. Dicitur et furor alicuius irasci, Num. 22. Exodi 32. 2 Sam. 12. Dominus irae, pro irato, aut etiam iracundo, ponitur. Proverb. 22. Nefas amicus cum Domino irae, aut habente iram. Eadem locutio et Deo tribuitur, Nahum 1. Dominus irae Iehova ulciscitur se de hostibus suis. Iram hominis confiteri Deo, dicitur Psal. 76. i. stulta et impia hominum contra Deum; veram pietatem ac pios commotio, tandem divinitus repressa et punita, cedit in gloriam Dei: ut Pharaonis. Irarum brevis et longus: pro iracundo et clementi dicitur. ut Proverb. 14, Brevis irarum facit stulticiam, id est, iracundus, aut qui cito irascitur, facile patrat aliquid valde reprehensibile. Longus irarum, pro tardo ad iram, valde crebro reperitur. ut Numer. 14, Nahum 1: et quidem non raro hoc praestans epitheton aut singularis virtus Deo tribuitur. Ioel 2, Longus irarum et multae misericordiae Iehova. Eadem proprietas et Exodi 34, in descriptione Dei ponitur, pro tardus ad iram. Prover. 14. Longus irarum aut clemens est multus intelligentia. i valde intelligens, prudens. Prover. 25, In longitudine irarum flectitur princeps: pro, longanimitate ac patientia. Sequitur. n. declaratio: Et lingua mollis confringet ossa. Magnus ira, Prover. 19. pro eo qui vehementer irasci solet. et Prover. 22. Vir irarum, in eodem sensu: Cum viro irarum ne iveris. Ascendere ira dicitur Ezech. 38. pro, crescere, aut effervescere. Avertere iram, pro tollere, Psal. 78 Multiplicavit ut averteret iram suam. i. multum lenivit Deus iram suam. Iram facere cadere in aliquem, Hiere 3. Revertere rebellis Israel: non faciam cadere iram meam in vos . i. non prorsus opprimam aut delebo vos meis flagellis. Sic Iob 6, Iram in pugillum faceretis cadere. Idem valet Dare iram suam in aliquem, Levit. 26. Iram effundere dicitur Deus, cum vehementer commotus punit aliquos gravissime. Nahum 1. Ira eius effusa est sicut ignis. s. omnia consumens. Sic et Egredi ira sicut ignis dicitur, Hierem. 4. veluti si incendium alicunde exortum, pergeret in alios grassari. Ferre iram alicuius, Mich. 7. Iram Domini port'abo, quia peccavi ei. pro, patienter eius flagella tolerabo. Irasci ira magna, Zachar. 1. pro, valde. Iram esse alicui. pro eum irasci: 1 Paral. 13. Iram multiplicare, Iob 10. Renovas plagas tuas contra me, multiplicas iram tuam mecum. i. castigationes auges. Retinere iram. Micheae 7. et Desinere ab ira, Psal. 37, perspicuae locutiones sunt. sicut et Succendi iram, aut Dei iram esse super aliquem: quod tum de commotione, tum et de poena accipi solet. Iram non reverti, Hierem. 30. Non revertetur ira furoris Domini, donec fecerit. i. non conquiescet aut sedabitur, donec perficiat constitutam poenam. Esse iram in oculis, pro indignari. Genes. 31, Ne sit ira in oculis tuis. Gen 45. Ne sit ira in oculis vestris, quod vendideritis me. pro, ne aegre feratis, ne cruciemini dolore ulterius de hoc vestro tristi facinore. Iram alicuius super aliquem incumbere: item, Iram alicuius super aliquem transire: Psal. 88, Super me transierunt irae tuae, terrores tui succiderunt aut debilitarunt me. pro sensu irae Dei, terrorib. incussis, et poena accipi debet. Seu irae, pro iratis factis: sicut mox misericordiae, pro benigne factis dicuntur. In ira misericordiae recorderis, Habac. 3 significat, mitigare iram ac poenas. Contra, in ira concludere misericordias, Psalmo septuagesimo septimo , est finire misericordias, ac desinere benefacere ob nimiam iram. Amarus in ira, Ezech. 3. Et abii amarus in ira spiritus mei: id est, iratus et valde tristi animo. Facere aliquid in ira fortitudinis, Danielis octavo, Et cucurrit ad eum in ira fortitudinis suae: id est, magno impetu. Sic Habacuc tertio . In ira incessisti super terram, in furore triturasti super gentes: pro, valde iratus. Isaiae sexagesimo . In ira mea percussi te, et in beneplacito misertus sum tui. Sic 1 Samuelis vigesimo . Surrexit in ira furoris sui: pro, vehementissime iratus. In ira alicuius esse aliquem. Hieremiae trigesimo secundo. Quoniam in furore meo et ira mea fuit mihi haec civitas, a die qua aedificaverunt eam: pro, semper ei fui valde iratus ac infensus. Irasci fecerunt sanctum Israel, Isaiae primo . pro, irritaverunt. Discrimen inter Iram et Iracundiam, aut iratum, et iracundum, annotare nihil admodum opus est, cum id sit alioqui omnibus notum, nec haec lingua aliquid proprium in eo genere habeat prae Latina. In plerisque vero linguis vocabula irae alludunt, aut sumpta sunt ab igne, calore, incendio, flamma: sive quia sit quandam

-- 250 --

475/476 similitudo, dum subito excitatur veluti flamma quaedam: dumque instar ignis ruit, et nulli parcit: sive quia, ut Physici definiunt, ira sit inflammatio sanguinis, facta circa cor, ex cholera effusa.

IRRIGARE, notum verbum et significatio est. Deut. 11 negat Deus talem esse terram Canaan, ut Aegypti, quam irrigare queas ad pedem tuum. id est, in qua possis aquam irriguam ex Nilo deducere quocunque velis, ob planiciem, aut lenem declivitatem. Sequitur autem aquae rivus praeeuntem ac ducentem canalem: ideo dicitur irrigare ad pedem, quia aqua praeeunti pedi imminet. At terram Canaan dicit caelitus irrigari, eoque a Deo implorandam esse opem. Irriguae pecudes, propinguibus, Ezech. 45. De irriguo Israel in sacrificium: id est, de pinguibus aut succulentis. Transfertur aliquando hoc verbum ad potationem largiorem.

IRRUERE dicitur aliquis in hostes suos, quae significatio nota et perspicua est. Sic Salomon praecipit 1 Reg. 2. Irrue in eum, et sepeli eum: pro, interfice eum. Dicitur et spiritus Domini irruere in aliquem, cum subito veniens excitat eum ad aliqua. Iud. 14 . Et irruit in eum spiritus Domini: pro, subito adveniens spiritus Domini, fecit eum robustissimum. 1 Sam. 10. Et irruet in te spiritus Domini, et mutabit te.

ISRAEL nomen Iacobo esse impositum ab angelo, cum quo luctatus est, fide ac precibus eum expugnando, cum hac etymologiae explicatione, quia cum Deo princeps fuerit, ex Genes. 32 notum est. Porro hoc nomen postea omnibus posteris Iacobi tributum est, adeo ut tota illa gens Israel vocaretur. Caeterum post Salomonem, lacerato regno in duas partes, coepit proprie tantum pars decem tribuum regnum Israel vocari, maiore portione gentis nomen universale occupante reliquis duabus nomen Iuda obtinentibus. Nonnum quam tamen etiam post id tempus Israel regnum Iuda significat, ut praesertim 2 Paral. 21 et 28 plerique exponunt: Filii Iosaphat regis Israelis: id est, Iudae. Sic et Mich. 1, Domus Aechzib erunt in mendacium regno Israel: id est, Iudae. Inde factum est, ut sicut Iudaeus aliquo modo non tam ex ea gente progenitum, quam eius religionis hominem significat, sicut Paulus de interno et externo Iudaeo disserit: sic et Israelita aliquando simpliciter verum Dei cultorem significet. sicut Christus Iohannis 1, de Nathanaele inquit: Ecce verus Israelita, in quo dolus non est quod idem est ac si diceret, Ecce vere pius, aut Christianus. Saepe sane in prophetiis, Israel et Iudas novi Testamenti populum significant et denotant. Caeterum, ut de illis duobus regnis adhuc aliquid dicamus, sciendum est, quod regnum Israel et Iuda hoc inter se differunt, quod omnis populus prius appellabatur Israel: et postea regnante Davide super Iudam, et Roboam filio Salomonis super duabus tribus Iudam et Beniamin, ii qui erant in Samaria, hoc est, decem tribus vocabantur Israel: et qui regnabant de genere David, appellabantur Iuda. Item Israel saepe ponitur pro Iuda, quod saepiuscule occurrit: 2 Paralip. 29. Et Israelis similiter reges, non raro pro regibus Iuda accipiuntur: Micheae 1, in fine. Item, Israel videns Deum, vel visor et contemplator Dei vel directus Dei dicitur: hoc est, qui recto itinere a solo Deo ducitur. Aliquando populum Israeliticum carnalem, aliquando vero electos Dei, ut saepius in Prophetis: sicut Oseae 14. Nonnunquam etiam Christum ipsum figura quadam designat, Isa. 49, Ose. 11. de quo et supra in vocabulo EPHRAIM.

IUBILARE, alias laetiorem cantum significat, alias etiam alium clamorem gaudentium. Crebro admodum dicitur populus iubilare Domino, ubi non semper cantationem significat, sed et praedicationem ac invocationem veri Dei, Ioel 2, Iubilate in monte sancto eius. et Psalm. 118, Vox iubilationis et salutis in tabernaculis iustorum. i. celebrationis Dei, aut gratiarum actionis de donato beneficio liberationis. Sic Psal. 89, Beatus populus qui scit iubilationem. i. veram Dei celebrationem, invocationem et doctrinam. Sic et subditi cum gaudio suum regem excipientes, ad eum iubilare dicuntur. Ad me Philistea iubila: Psal. 60. Dicuntur etiam hostes victores iubilare super victis, ut Hiere. 51. Et iubilabunt super Babel caeli et terra: id est, angeli et homines gaudebunt, et tripudiabunt de ruina persecutricis Babyloniae. De Iubilaeo supra in Iobel dictum est.

IUCUNDARI, et IUCUNDITATES, aliquando significat summa ac suavissima bona, seu fruitionem illorum. Psal. 16, Iucunditates sunt in dextera tua in aeternum: id est, suavissimis deliciis satias perpetuo ac inaeternum tuos.

IUDAS, a confitendo ac celebrando beneficia Dei dictus, saepe significat totum populum Israeliticum propterea quod eius tribus celeberrima fuit, diu imperitavit, et promissiones tum de imperio, tum et de Meschia ex se orituro accepit. Habuit autem haec vox hunc usum etiam ante divisionem regni Israelitici. Nec raro Israeli, ut synonymon, coniungitur: ut 1 Reg. 4, et in Psal. 111 . In exitu Israel de Aegypto, etc. Facta est Iuda sanctificatio eius, et Israel potestas eius. Post distractionem autem, ut supra dixi, significavit illud Hierosolymitanum, et minus regnum duarum tribuum. Saepe alioqui vox haec ponitur pro verae fidei religioni sve hominibus, tum in Veteri, tum et in Novo testamento: sicutnunc nobis vox Christianus accipitur. Contra etiam, posteaquam reiecerunt, atque adeo crucifixerunt suum Meschiam, pro impiis, ut sunt, habentur: eoque haec vox quosvis impios denotat.

IUDICARE, valde varia significata habet, multiplicesque Hebraismos parit. Primum enim significat intelligere: ut 1 Cor. 2, Spiritualis omnia iudicat. i. potest iudicare, intelligit. In hac significatione crebro iudicium, ipsam dinoscendi aut discernendi facultate denotat. 1 Reg. 3. Da servo tuo cor audiens, ut iudice populum tuum, ut discernat inter bonum et malum: id est, ut recte omnia intelligere et discernere queat. Discernere res dubias, aut controversias: ut 1 Cor. 14. Vous aut duo loquantur, reliqui iudicent. Sic Psal. 26. Iudica me Domine, quoniam ego in sinceritate mea ambulavi, etc, Et mox idem ter repetit inquiens: Proba maDomine, et tenta me: examina renes meos, et cormeum. Aliquando etiam significat Carpere, arrodere. aut etiam alioqui sine omni officio ac necessitate aliena facta ac dicta malitiose in deteriorem partem interpretari ac vituperare, ut plurimum omnes in omni genere vitae solemus factitare. Est vero illud iudicare aliena dicta aut facta, non ut emendes ea, proximum aut teipsum, tibive caveas, aut alios moneas: sed ut infames, denigratoque proximo, tibi vel probitatis opinionem, vel pravi animi oblectationem concilies, explorare et censere. Oritur autem ex prava quadam curiositate: et habet fere comites invidentiam, et animi foedam perversitatem, ex alienis peccatis et ignominiae voluptatem percipientis. De tali malitioso iudicio dicit Dominus Matth. 7. Nolite iudicare, et non iudicabimini: id est, non puniemini a Deo, propterea quod alienam festucam adeo odiose exaggeratis, non cercentes in vestris oculis trabem: aut non permittet Deus, ut vicissim alius vestra ita livide pervertat, laceret, carpat, etc. De istis temerariis ac malitiosis iudiciis accusat Paulus Corinthios, 1 Cor. 4, qui Paulo pseudoapostolos, ut longe praestantiores viros, anteponebant. Iubet ergo eos non temere ac properanter iudicare: sed expectare iudicium Domini, qui illustraturus sit occulta tenebrarum. Vicina huic est illa significatio Rom. 14, Abstinens, vescentem non iudicet. i. condemnet, ut pari

-- 251 --

477/478 pium ac legis observantem. ¶ Iudicium pro modo aut ratione interdum ponitur. Ecclesiast. 8, Et tempus et iudicium novit cor sapientis. i. tum occasionem aut oportunitatem agendi, tum etiam formam actionis. Iud. 13 , Quod nam erit iudicium pueri, et opus eius. i. qua ratione ac modo erit educandus ac instituendus? Sic et pro moderatione ac mensura, seu adhibita moderatione quadam usurpatur Hieremiae 10. Corripe Domine, verum in iudicio, non in furore tuo. Sic Hierm. 30. Castigabo te in iudicio, nec ex scindendo succidam te. i. moderate leviterque te castigabo. Sic Ezech. 34, Pascere in iudicio: pro, adhibita quadam ratione ac moderatione. Isaiae 28. Erudit. n. illum ad iudicium, Deus suus docet illum. i. iustituit eum, ut quadam moderatione omnia agat. Iudicium pro forma, specie, vestitu: 2 Reg. 1. Quale iudicium viri est, qui ascendit. i. qua specie, facie ac vestitu erat ille vir? Iudicia alicuius rei etiam ea dicuntur, quae quoquo modo ad rem pertinent. 1 Reg. 6. Completa fuit domus cum omnibus reb. suis, et cum omnibus iudiciis suis. Porro in ordinariis ac publicarum personarum iudiciis itidem suas varietates ac difficultates vox haec habet, sicut et cum de divino iudicio agitur. Primum. n. nomen Iudicium saepe ipsam litem aut causam iudicandam indicat. Sic Isaiae 1, et saepe alias, dicitur iudicium viduae non venire ad iudices. i. non promoveri, non admitti, sed de die in diem differri in gratiam opprimentium eas. Num. 27, Et appropinquare fecit Moyses iudicium earum. i. consuluit Deum de earum lite. Hier. 25, Iudicium est Iehovae cum gentibus. i. Dominus habet litem cum gentibus, aut contra eas. Vicinum huic est, quod iudicium pro culpa aut reatu ponitur, Hier. 49. Ecce quorum non erat iudicium ut biberent calicem, bibendo bibent. i. quorum culpa id non meruerat. Secundo, Iudicare significat non raro accusare. ut Rom. 2, Praeputium servans legem iudicabit circumcisos. i. exemplo suae obedientiae eos accusabit coram Deo. tametsi Matth. 12 exponatur per condemnabunt: sed condemnabunt, nimirum ut accusatores, et exemplo suo contra eos testificando. Tertio, iudicare significat praeesse, regere. Sic saepe in libro Iudicum legimus, aliquem iudicem tot annis iudicasse populum: pro, gubernasse. Sic posses interpretari illud Psal. 110, Christus iudicabit in nationibus. i. potenter regnabit in toto mundo. Psal. 105. Iudicabit orbenterrarum in aequitate, et populos in veritate sua. Zach. 3. Si in viis meis ambulaveris, tu iudicabis domum meam. Quarto, significat litigare: sicut Deus Gen. 6 pronunciat, Spiritum suum non perpetuo iudicaturum, id est, litigaturum cum hominibus. Sic dicit Ioel 3, se velle contendere iudicio, aut litigare in valle Iosaphat, cum omnibus gentibus. Unicus venit ad peregrinandum, et iudicabit iudicando. i. et audet nobiscum litigare ac contendere, vel etiam nos obiurgare. Significat iudicium etiam ipsum ius. ut, Hoc erit iudicium regis: 1 Sam. 8. Quinto, significat discernere aut diiudicare lites. Sic dies iudicii particularis aut extremi dicitur, in qua Dominus cognoscet causas et vitam hominum, iudicabitque vivos et mortuos: Matth. 25. 2 Cor. 5. Sic dicit Dominus Iudaeis. Iohan. 7: Nolite iudicare secundum visum, sed iustum iudicium iudicate. id est, nolite iudicare ex prosopolepsia, vel etiam ex solis et incertis externis notis. Sexto, significat pronunciare de lite. i. tum absolvere, tum condemnare: praesertim vero condemnationem creberrime notat. Sic Moyses dicitur iudicasse populum, Etod. 18. pro, ius dixisse, de eorum causis pronunciasse. Et ibidem a socero monetur, ut constituat iudices, qui iudicent populum. Sic Psal. 1. Non consurgent impii in iudicio. i. non dominabuntur, ut aliqui exponunt: vel potius, Deo eos iudicante peribunt. Septimo, significat executionem, quoniam ea vel maxime ad iudicem pertinet et primum quidem in bonam partem. Sic dicunt nuncii Evangelizantes Davidi victoriam de Absalone, Dominus te iudicavit de hostib. tuis: 2. Sam. 18. Et Psal. 35. 43. Iudica me Domine, et age causam meam contra gentem non sanctam, ab homine iniquo et doloso eripe me. Gen. 30. Iudicavit me Deus, et exaudivit vocem causamque meam. Isai. 59. Expectavimus iudicium, et non est: salutem, et elongavit se a nobis. i. liberationem. Ibidem, Propterea elongavit se iudicium a nobis: in eodem sensu. Vicina huic significatio est, cum vindicare valet. ut Deuter. 32, Dominus iudicabit populum suum. i. vindicabit, puniendo impios liberabit. Iacob idem videtur velle, Gen. 48. Dan iudicabit populum suum, sicut aliqua alia trib. Israel. tametsi etiam de gubernatione ac regimine accipere possis. Iudica iudicium meum. i. vindica, aut etiam exequitor. Psal. 119. In hunc serisum Deus crebro dicitur esse iudex viduarum et pupillorum, i. eorum vindex et assertor, aut liberator contra oppressores. Psal. 71, Iudicabit pauperes populi. i. liberabit. Aliquando tamen ista locutio, Dominus tudicabit populum suum, idem valet quod gubernabit. ut Psal. 96. Quoniam venit iudicare terram: iudicabit orbem in iustitia, et populum in veritate sua. In malam partem de executione, reos ac iniustos puniente, crebro accipitur, cum vel hominibus vel Deo tribuitur: Rom. 13. Qui magistratui resistit, iudicium sibi accipiet. i. punietur. Huc referri posset illud Actor. 13, Iudicatis vos indignos vita. i. declaratis, aut facto ipso pronunciatis, sicut iudex verbis declarat. Propinquum huic est, quod aliquando pro ulcisci ponitur. Gen. 15: Veruntamen gentem cui servient, ego iudicabo .i. ulciscar, puniam. 1 Sam. 3. Iudicabo ego domum illam usque in seculum. i. subinde puniam, affligam. Ezech. 22. Iudicabisne civitatem effundentem sanguinem? Ponitur etiam iudicium pro instrumento poenae. Ezech. 14. Quanto magis, si quatuor iudicia mea mala misero, gladium, famen, bestiam malam, et pestilentiam? Hinc toties iudicium pro poena positum reperitur. 2 Pet. 2. Quorum iudicium iam olim non cessat. Et, Novit Dominus iustos e tentatione eripere, iniustos autem in die iudicii puniendos servare. i. in diem castigationis. Isai. 34, Retributionis annus ad iudicium. i. ad castigationem. Vicinumque huic est, quod iudicia ponuntur nonnun quam pro memorabilibus exemplis poenarum, quib. Deus tyrannos et persecutores afflixit. ut Psal. 48, Exultabunt filiae tuae propter iudicia tua. et Psal. 119, Recordatus sum iudiciorum tuorum a seculo Dfie. i. ultionum et horribilium poenarum impiis inflictarum. Hier. 48, Hucusque iudicium Moab. .i. gravissima Dei ultio, Moabitis infligenda, descripta est ponitur quoque crebro Iudicium per synecdochen, pro causa damnationis aut poenae. ut Ioan. 3. Hoc autem est iudicium, quod venit lux in mundum, et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem. de quo prolixius in synecdoche et metonymia dixi. Ita nonnulli et verbum Iudicandi ibidem praecedens exponunt. Non. n. misit Deus filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut servetur mundus per eum. pro, non ideo venit Christus, ut materiam aut causam efficientem iudicii seu danationis afferret mundo seu eum peccatis oneraret, sed ut salutis causam operaretur. Verum videtur propemodum commodior illa usitata expositio, quod in primo adventu venerit non ut iudex ac damnator sontium, sed ut liberator eorundem. Significat tamen et absolutionem aliquando, ac veluti collaudationem. Nam iudex sicut sontem damnat, ita insontem absoluit, eique testimonium innocentiae dat. Sic videtur ferme accipi, quod Paulus Rom. 14 dicit: Alius quidem iudicat diem prae die. i. aliam diem alii, ut sanctiorem, praefert: veluti hanc a prophanitate absolvens, illam vero prophanitatis damnans. Alius porro, inquit, iudicat omnem diem. i. perinde vel prophanam vel sanctam iudicat unam diem ut aliam. Ita et illa Pauli sententia, ex natura iudiciorum et officio iudicis optime ac clarissime exponi post. Perinde. n. de duab aut plurib. reb. censere solemus, ac iudex inter duos, reum et actorem, iudicat: nobiscum deliberantes, aut dispicientes, utram alteri praeferamus. Nonnunquam significat et Deligere,

-- 252 --

479/480 vel potius Statuere: quod est cognatum cum Ferre sententiam. ut 1 Cor. 2: Non enim iudicavi scire aliquid inter vos, nisi Christum Iesum, et eum crucifixum. id est, non statui me aliquid scire, nullam aliam noticiam magnifeci. Sic et 7 eiusdem epistolae, iudicare pro decernere aut statuere accipitur: Si quis hoc iudicavit in corde suo, ut servet suam virginem, bene facit. id est, certo statuit, aut hoc sibi delegit. Iudicare alicui, pro, secundum eum pronunciare, aut certe benigne aut mature eius causam expedire, ne cogatur diu lites sectando, tempus et sumptus perdere. Isaiae 12. Intendere facis aurem, ut iudices pauperi et pupillo: id est, opituleris in iudicio miseris ac oppressis, eos a calumniatoribus et oppressoribus liberando. Psal. 146, Qui facit iudicium iniuria affectis. Idem ferme valet pauperis et egeni causam iudicare, Hierem. 22. Sic Thren. 3: Iudicasti Domine iudicium animae meae, redemisti vitam meam. 1 Sam. 25: Benedictus Dominus, qui iudicavit causam probri mei de manu Nabod. Hierem. 51: Dixit Dominus, Ecce ego iudico causam tuam, et ulciscar ultionem tuam. Hier. 50: Redemptor eorum fortis, iudicando iudicabit iudicium eorum. Sic et accipitur, Facere alicuius iudicium: Psal. 9. Laetabor, quoniam fecisti iudicium meum, et causam meam. Iudicaturus dicitur Christus inter gentes, et coarguturus populos multos: quod a iudice politico sumptum, primum quidem significare videtur, diiudicatis causis componere dissidia gentium, atque ita pacem inter eas constituere: sed ibi proprie per metaphoram dicitur, quod Meschias eis spiritualem pacem cum Deo et corde ac conscientia passione sua parabit. Ad iudices applicare: id est, ad iudices aut magistratus vocare, vocare in ius. 1 Sam. 24, Sit Iehova in iudicem inter me et te: id est, iudex. Iudicium nonnunquam significat omnes cogitationes, consultationes, consilia ac conatus alicuius. Hinc Dei quoque iudicia dicuntur abyssus multa, Psal. 36. Quam vocem et totam locutionem videtur admodum apte Paulus Rom. 11 exponere, cum inquit: O' profunditatem divitiarum sapientiae et cognitionis Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et impervestigabiles viae eius. Quis enim cognovit mentem Domini, et quis illi fuit a consiliis? Idem ergo hic Paulus dicit esse iudicia Dei, quod vias ac consilia. Sic et Hierem. 5, iudicia ac viae ut synonyma connectuntur: Non noverunt viam Domini, iudicia Dei sui. Iudicium pro ritu, caeremonia ac circumstantia. Sic praecipitur Num. 9, Ut faciam Pascha iuxta iudicia sua: pro, observatis omnibus eius ritibus. Iudicia Dei saepissime in Sacris literis, pro ipsa eius lege ac verbo ponuntur, ac admodum crebro cum statutis coniunguntur, praesertim Psal. 119. Dubium autem est, cur sic vocentur: num quia illis Deus indicet, quid iudicet aut pronunciet, agendum aut omittendum, veluti si essent latae ac pronunciatae quaedam sententiae iudicis iudicantis: aut quia in eis tantum recta ac iusta contineantur, et praescribantur: vel potius, quia sint quasi quaedam decreta, quibnos iustificet, saltem quoad disciplinam aut externam umbratilemque istam purificationem: quod confirmat Graeca vox δικάιωμα et δικαιώματα , quae in talibus locis ponitur, et non κρίσις . Iudicia Dei et gentium nonnunquam opponuntur, ubi nimirum significantur contrariae religiones. Ezech. 11. Quoniam in statutis meis non ambulastis, et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium fecistis. 2. Reg. 17. Non norunt iudicium Dei terrae: id est, eius ritus ac religionem. Ezech. 20. Iudicia patrum ne custodiatis: id est, corruptam eorum religionem. Iudicia pro promissionibus: Psal. 119 Domine secundum iudicium tuum vivifica me. id est, sicut promisisti te fore propitium, condonaturum peccata, et renovaturum me. Videntur etiam significare crebro potissimum leges caeremoniales ac purificatorias, aut certe inde primum ducta esse. Sed undecunque aut quacunque demum ratione etymologiae ac significationis primum formetur ac derivetur: certum tamen est hanc vocem saepe poni pro tota lege. Lucae 1 cap. dicuntur Zacharias et Elizabeta fuisse iusti, et ambulasse in omnibus praeceptis et iustificationibus Dei: ubi vox IUSTIFICATIONES videtur poni pro Mispat iudiciis, et significare sanctos ritus. Sed de nomine Iustificationis postea agetur in voce IUSTITIA Iudicia iustitiae, saepe videntur ipsa praecepta Dei vocari, vel quia iusta sunt, vel quia a iustitia Dei praescribuntur. Psal. 119. Cum didicero iudicia iustitiae tuae, Ibidem: Ad confitendum super iudiciis iustitiae tuae: id est, quae tua iustitia, aut tu iuste Deus praescribis, mandas, ordinis Iudicium, pro recepto more. Psal. 81. Clangite in neomeniis tuba, quia statutum Israeli est, iudicium Deo Iacob id est, solennis consuetudo. ¶ Sed quid obfuerit, hic paulo meliori ordine recensere significationes huius nominis Iudicii, etiamsi supra multas iam attigerimus, et nonnullas etiam abunde explicuerimus? Primo igitur ponitur pro officio, ordinatione, functione, administratione, consulatu, et ministerio publico. Deut. 1. , Quoniam iudicium Dei est. Psal. 1, Non permanebunt improbi in iudicio. Psal. 7. Evigila ad iudicium, quod mihi commendasti. Psal. 71, Deus iudicium tuum regi da Isaiae 28. Et spiritum iudicii sedentis super tribunali vel sedentis in administratione et gubernatione. Exod. 28, Et facietis pectorale iudicii. Num. 27. Et coram Eleazar sacerdote stabit, et is consulet ei in iudicio hominis. Proverb. 16. Regula et statera iudicium sunt Domini. Secundo, iudicium est iusta, ordinaria et legitima causarum cognitio et diiudicatio, quae iure fit in tali administratione, seu talis functionis actu. Proverb. 12, Cogitationes iustorum iudicium. Et iterum cap. 21. Quoniam noluerunt facere iudicium. Tertio, pro causa accipitur iudiciali. Et iudicium egenorum non [?: i- ] caverunt: Hier. 5. Sic 1 Reg. 8. Faciesque iudicium eorum id est, ipsorum causam ages. Psal. 140. Ego cognosci quoniam faciet Iehova iudicium inopis, et vindictam pauperis. Iob. 23: Proponat aequitatem contra me, [?: ] ad victoriam perveniet iudicium meum. ubi tamen rectius de ipso iure aut iustitia causae intellexeris. Quae to, pro potestate seu iure, quod quis habet in re aliqua Deut. 18. Porro hoc est ius sacerdotum, quod illis debetur â populo. et cap. 21, Ius primogeniturae. 1 Sam 1 Nec cognoverunt ius sacerdotum erga populum. 1 Sam 1 Et annunciavit eis ius regis. Hierem. 32, Quoniam penes te est ius redemptionis. Quinto, accipitur pro interrogatione seu quaestione, de rebus quae in iudicio in controversiam venire solent. ut 2 Regum 25. Et sicuti sunt cum eo iudicium. id est, interrogaverunt ei causam facti. Proverb. 28. Mali non intelligunt iudicium: sed qui quaerunt Iehovam, intelligunt omnia. Qui iudicium vocet, explicat Paulus 1 Cor. 2. Spiritualis homo omnia diiudicat, etc. Et pluraliter [?: mispati- ] iudicia, significat primo iura, secundum quae regitur et vivitur. Exod. 21. Haec sunt iudicia, quae propones [?: ] id est, iura, leges, ut secundum eas iudices et magistratus causas discernant, discutiant et pronuncient. Exod. 24. Narravit populo omnia iudicia: id est, iura. Levi. 18. Iudicia mea facietis: id est, opera quae ego iure et regibus a vobis requiro, aut vobis praescribo. Numer. 5 Et iudicabit Synagoga inter percussiorem et vindicem sanguinis super iudiciis huiusmodi: id est, super casibus, quos ordine istic commemoravit. Sexto, accipitur pro interrogatoriis dubiis, seu quaestionibus et disputationibus de rebus et casibus, de quibus nihilo certi constat, quales in iudiciis et causis tractandis incidere et exerceri solent. Ierem. 12. Etsi iustior fis Iehova, quam ut tecum contendam, tamen iudicia [?: ]

-- 253 --

481/482 proponam: id est, interrogatoria iudicia seu quaestiones. Et iterum cap. 39 et 52, Et proposuit ei quaestiones, etc. Septimo, dicitur de arduis quaestionibus, difficilibus, et miraculosis cum dictis tum factis et gestis Dei. De priore, Psalm. 36. Iudicia tua abyssus multa. ubi de verbo Dei dicitur, aut potius de omnibus in perscrutabilibus consiliis ac cogitationibus Dei, ut et prius exposui. Et Psalm. 119. Labiis meis recensui omnia iudicia oris tui: id est, mysteria, vel etiam decreta, mandata. Psalm. 147. Non fecit taliter ulli genti, nec iudicia ipsi cognoverunt. De factis et operibus Dei mirificis. Psalm. 105. In omni terra iudicia eius: id est, mirabilia facta et gesta. Psalm. 119. Recordare iudiciorum tuorum antiquorum. Ezech. 5. Et faciam in medio tui coram oculis gentium, qualia ante nunquam feci, etc. Octavo, pro culpa, crimine, Graecis αἰτία . Hierem. 29, Ecce quibus non erat iudicium. id est, qui erant extra culpam. Hierem. 26, Iudicium mortis est viro huic: id est, crimen capitale, aut reatus. In tali significatione usi sunt Evangelistae. ut Luc. 23. Nullam causam invenio in eo: id est, nullum crimen capitale. Et Cap. 24. Principes nostri tradiderunt eum in iudicium mortis: id est, in reatum et poenam suppliciumque mortis. Nono, pro poena, supplicio. 1. Regum 20. Hoc sit iudicium tuum, quod ipse tulisti. Hierem. 48, Hucusque iudicium Moab. Et iterum cap. 5, Quoniam iudicium eius pertingit usque ad caelos. Sic Luc. 24, Principes nostri tradiderunt eum in iudicium mortis. Sic Paulus Rom. 3. Quorum iudicium iustum est: id est, poena. Et cap. 13: Qui resistunt, iudicium sibi acquirent: id est, poenam. Decimo, pro exemplari, seu specimine: hocque ideo, quod iura et leges quodammodo sint exemplaria, quae vita nos et factis exprimere oporteat. Exod. 26. Et erigas tabernaculum iuxta iudicium, quod tibi monstratum est in monte: id est, iuxta eam formam, aut ideam. Undecimo, pro mensura, norma, regula, modo, qualitate, statu, conditione. Iudicum 13. Quod erit iudicium pueri, et opus eius? 2. Reg. 1, Quis habitus fuit eius viri? Quaerit rex de statura, aetate et forma, seu habitu vestimentorum: quemadmodum ex servorum moxresponsione sumere licet. Isaiae 49, Conditio seu status meus a Iehova, et opus meum a Iehova. Proverb. 29. Rex in iudicio stabiliet terram, sed ius exactionum subuertet eam: id est, cum id solum exigit, quod iure illi debetur. Et pluraliter Iudicia: 2. Reg. 6, Iuxta omnes dispositiones suas. Duo decimo, pro causa, seu casu qui in iudicio incidit, et de qua partes adversae disceptant. Num. 27, Portavit Moyses iudicium illarum ante Iehova. Deuteronom. 19, Et ei non iudicium mortis: id est, causa mortis. Hiere. 26. Iudicium mortis est viro huic. 1. Reg. 3. Et postulasti discretionem in audiendo iudicio: id est, causam propositam a populo. Decimotertio, pro sententia qua quis damnatur. Sic Paulus usus est 2. Corinth. 1, Quin ipsi in nobisipsis iudicium mortis acceperamus: veluti ipsis periculis, propriaeque mentis assensu et praesagiis nihil aliud denunciantib. quam mortem indubitatam. Decimoquarto, usurpatur pro more et consuetudine, quae iure naturali et gentium profluxit longa consuetudine. 1. Sam. 27. Hic erat mos illi omnibus diebus, quibus habitabat in regione Philistaeorum. Sic Ioseph dicit pincernae: Propinabis regi poculum secundum iudicium prius. Transfertur evam ad ritus divinos, seu potius ad religionem antiquitus a Deo institutam. 2. Reg. 17 Gentes illae quas transtulisti, et collocasti eas in civitates Samariae, non noverunt iudicium Dei terrae illius. Et paulo post, Iuxta iudicium gentium coluerunt Deum. 1. Paral. 15. Non fecit Iehova irruptionem inter nos, eo quod requisierimus eum rite secundum verbum et legem eius. In qua significatione construitur semper cum praepositione Caph, iuxta, secundum. Genes. 34. Et porriges calicem secundum pristinum iudicium, cum esses pocillator eius. Exod. 21. Iuxta iudicium filiarum agat cum ea. Iudic. 18. Secundum iudicium Zidoniorum. Psalm. 119. Convertere ad me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium te: id est, morem. 2. Reg. 11. Vidit regem stantem ad tribunal, iuxta morem. Sic etiam pluraliter. 2. Reg. 17. Decimoquinto, quandoque transsumitur pro Evangelio, quod scilicet Evangelium suo quodam modo simpliciter arguat et damnet omnem mundi iustitiam, et solius Christi iustitiam commendet et offerat. ut Isa. 42, Iudicium gentibus offeret. ¶ Hactenus de significationibus vocis Iudicii separatim consideratae diximus: nunc de coniunctis eiusdem phrasibus, ubi ea aliis adiuncta, aliquid obscuritatis parere videtur, quaedam adiiciemus. Dare iudicium pauperum, Iob 36, videtur significare tum victum ac amictum, tum et alia omnis generis necessaria ac externa commoda. inquit enim, Deus non vivificat impium, iudicium autem pauperum dat: id est, succurrit ei, quacunque demum difficultate laboret, subministrata necessaria ope. Sic Salomon. 1. Reg. 8, dedicans templum orat, ut Deus velit facere iudicium servi sui, et populi sui per singulos dies, seu diem, in die sua: id est, perpetuo succurrere, ut sese singulis diebus suae difficultates aut necessitates in hac vita obiecerint. Videtur sane in talibus locis idem valere quod dimensum, aut mensura. sed synecdochicôs extenditur ad omnis generis opem: ut perinde prorsus hic oret Salomon, ac cum nos petimus dari nobis panem quotidianum. Ambulare in iudicio, est iuste ac pie vivere. Iob 34, Ut ambulet homo ad Deum in iudicio. Et Psalm. 25, Ambulare faciet humiles in iudicio, et docebit humiles viam suam. Idem bis dicit. Idem est etiam, Facere iudicium. Iudicium nonnunquam cum lege, ut aequivalens coniungitur. ut Num. 15. Lex una et iudicium unum erit vobis et peregrino: id est, unum et par ius, ratio, aut conditio erit utrorumque. Auferre iudicium alicuius, est privare aliquem suo iure Iob 27 et 34. Sic et declinare facere pauperes a iudicio, Isaiae 10. et Proverb. 18. Iudicare iudicium alicuius ad sanitatem, est, recte iudicare de eius morbo, curatione, et tota valetudine. Hierem. 30, Non est qui iudicet iudicium tuum ad sanitatem, medicinae curatio non est tibi: id est, nemo medicorum recte de tuo morbo ac remediis iudicat, ut te sanare possit. Locus admodum memorabilis est, quod doctores sunt veluti quidam medici politiarum, utpote qui monstrent, quomodo summos morbos, peccata, iram Dei ac poenas vel antevertere, vel etiam sanare ac tollere queamus. Veritas solet iudicio adiici, quae phrasis aliquando idem valet quod verum iudicium. Zach. 8. Veritatem ac iudicium pacis iudicate in portis vestris: id est, sincerum, non corruptum aut prosopolepticum, non etiam sophistica contaminatum, unde novae lites ac dissidia exoriantur: ut in palliativis religionis iudiciis, et aliis transactionib, accidere solet. Ponam iudicium ad lineam, et iustitiam ad trutinam: Isaiae 28. pro, efficiam ut eo tempore vere ac sincere iudicetur. Quaerere iudicium, est diligenter inquirere ius causae, et praesertim in religione, scrutari controversiarum veritatem. Isaiae 1. Sic Mich. 3. Capita Iacob nonne vestrum erat scire iudicium? pro, scire quid in unaquaque causa, praesertim religionis, verum ac iustum, aut contra est. Viam ac iudicium alicuius esse absconditum ab aliquo: pro, ignorari ac negligi ab eo. Sic enim queritur populus Dei Isaiae 40, suas miserias negligi a Deo, non liberari aut curari se ab eo. Viae alicuius iudicium, Daniel. 4 id est iustae. inquit enim, Dei opus perfectum est, et viae eius iudicium: id est, recte iudicatae, non temerariae, non violentae ac iniustae. Iudicium mortis esse alicui, est, eum admisisse facinus capitale, reum

-- 254 --

483/484 esse capitis aut mortis. Deut. 21. Hier. 28. Iudicium sanguinis. Ezech. 7, Terra plena est iudicio sanguinum: id est, criminibus capitalib. vel potius homicidiis, seu reatu capitali. Statera et bilances iudicii: id est, iustae. Prov. 16, Statera et bilances iudicii sunt Iehovae: id est, Dominus iuste iudicat, iusta iudicia, mensuras, et omnia iusta praecipit ac probat. Sic et semitae iudicii, pro iustis semitis ponuntur Proverb. 2. Isaiae 40. Iudicium et iustitiam Deus alicui dare dicitur Psal. 72. Iudicia tua regi da, et iustitiam tuam filio regis: pro, doce regem nostrum, eumque tuo spiritu rege, ut ubique prudenter ac iuste agat, Iudicia Dei saepe horrendas poenas notant, ut supra indicavi, atque quasi grandia facta ac miracula Dei. Exodi 7, Educam populum meum in iudiciis magnis: id est, patratis grandibus miraculis, et afflictis horribiliter Aegyptiis. Num. 33. Et in diis eorum fecerat iudicia. Exodi 6. Iudiciis magnis redimam vos. Sic et Hierem. 51, Iudicium Babylonis dicitur pertigisse usque in caelum: id est, eius poena castigatio eius: forte tamen rectius id de reatu ac culpa exposueris. Iudicium arripere, est ipsam functionem iudicis exercere, diiudicare. Deut. 32. Si acuero aciem gladii mei, et arripuerit iudicium manus mea: id est, si coepero iudicare, ac severe exequi puniendo. Fortitudo regis iudicium diligit, Psalm. 99. id est, terribilis est, et potens, sed tamen qui nihil praeter ius ac fas tyrannice agat. Egredi iudicium: id est, ferri, et ad executionem deduci iudicium. Habac. 1, Non egredietur in seculum iudicium: pro, nunquam ne puniet impios Deus? Alluditur ad morem hominum, quod rex alicubi in aliquo conclavi sui palatii sedens, fert sententias, et postea mandat id publice proferri aut indicari, et executionem fieri. Sic ex illo recondito conclavi egreditur sententia ac exequutio Dei. Ibidem mox sequitur, Egredietur iudicium perversum. Iudicare in iustitia. Levit 19, In iustitia iudicabis proximum tuum: pro, iuste. Sic et iudicare iustitiam. Proverb. 31, Iudica iustitiam. Sic et iudicare secundum iustitiam, et integritatem eius, Psal. 7. Facere in aliquo iudicia: id est, poenas infligere. Numer. 33. In diis eorum fecerat iudicia. Psalm. 149, Ad faciendum in eos iudicium scriptum: id est, ad delendas gentes, sicut Deus in Scriptura mandavit. Ezech. 11. Daboque vos in manus alienorum, et faciam in nobis iudicia. Et mox: In terminis Israel ego iudicabo vos. Ezech. 23. Daboque ignem in Soam, et faciam iudicia in Non: id est puniam gravissime. Loqui cum aliquo iudicia, est eum sui sceleris convincere ac punire. Hier. 14. 2. Reg. 25. Hierem. 39. Sic Hier. 1, Loquar iudicia mea cum eis propter omnem malitiam eorum. Idem valet, Venire ad iudicium, aut intrare in iudicium cum aliquo. Isaiae 3. Dominus in iudicium veniet cum senibus. Et in Psal. Ne intres in iudicium cum servo tuo. Aliquando tamen solum exponere suum ius aut innocentiam, valet. Hierem. 12. Iustus es Domine, si contendam tecum, veruntamen loquar iudicia tecum. Removere iudicia, Zoph. 3 . pro condonare crimina ac poenas. Iudicium venit super terram eampestrem: id est, poenae. Hierem 48. id est, Deus puniet habitantes in plano. Deus iudicii, est Deus castigans. Malach. 2. Ubi est Deus iudicii? id est, iudicans ac puniens. Iudicium cum charitate coniungitur Lucae 11: ubi Deus eis obiicit, quod caeremoniales et externas observatiunculas solicite observent, deciment rutam et mentham, iudicium autem et charitatem Dei ac proximi negligant: id est, primam et secundam tabulam, religionem et dilectionem proximi negligant. Iudicium accipit pro lege Dei, aut vera religione. Ista duo summa ab eis violari, ibi et alibi saepe eis Christus obiicit: sicut mox sequitur, quod clavem scientiae abstulerint, et quod importabilia onera traditionum humeris auditorum coacervent. Reperitur in multis Scripturae locis nomen Iudicii coniunctum iustitiae ita, ut vel in eodem casu posita tanquam diversae res conectantur: ut, Facere iudicium ac iustitiam: vel etiam alterum in [?: geniti- ] casu ponatur, ut Iudicium iustitiae, aut contra Iustitia iudex aliquando etiam Iustitiam in iudicio, aut contra et aliis modis. Accipitur autem primo civiliter. Ut enim iudicii alteram iudicii partem significat, qua rei et nocentes damnantur ac puniuntur: ita iustitia est absolvere innocentes, eosque iuris beneficio defendere ac tueri a malorum iniuria: quod quidem aliud est nihil, quam iuris beneficium impartiri, et benefacere iusto. 2. Sam. 8, Et faciebat David iudicium et iustitiam omni populo [?: s- ] Prov. 2, Tunc intelliges iustitiam et iudicium. Porro utrunque iudicis officium esse executum Salomone, testatur Historia illa mulierum de vivo puero invice contendentium: iustitiam, quando puerum tradit matri cuius erat: iudicium in eo, quod damnavit alteram quae falso instam et innocentem accusavit. Tametsi in talibus locis, ubi de officio Magistratus phrasis haec legitur, recte? Facere iudicium, ipsam priorem eius muneris partem, nempe diiudicationem acceperis: Facere iustitiam vero, ipsam executionem rei iudicatae, ut ubique in ipso opere iustitia vigeat ac floreat. Accipiunt ac exponunt non [?: ra-- ] quoque interpretes ita hanc phrasin, praesertim in privatorum vita, ut prius significet quasi quandam [?: discre-onem ] et moderationem adhibere, seu communi iudicio recte uti. Cuius generis unum est illud, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: posterius vero, [?: se- ] facere iustitiam, sit suum cuique tribuere. Sic posterius notaret, debitam iustitiam in rebus ac personis adhibere prius vero gratuitam beneficentiam ac humanitatis aliis praestare. Sic iudicium fecit Iosias, occidendo [?: f-sos ] prophetas: et iustitiam, servando veros prophetis Ita iubet nos Spiritus sanctus, ut iustificemus iusta, et damnemus iniusta: quae si fecerimus, iudicium et iustciam fecisse dicimur: quae duo potissimum in [?: exter-- ] et civili rerum publicarum administratione a nobis requirit et exigit Deus. Caeterum si Ecclesiastice et spirtualiter, seu (ut ita dicam) Theologice ista duo intellexeris, tum Iudicium est legis praedicatio, qua timere Deum, vitare malum, observare man data Dei iubemur, iusta hoc Psal. 31, Declina a malo. Iustitia autem est Evangelium, seu Evangelii praedicatio, quae docet, fidere De misericordiae in Christo promissae, iuxta alterum huius dicti membrum, Et fac bonum: quemadmodum [?: haec- ] Scripturae locis luculenter intelligere poteris, quibus ista duo coniuncta leguntur. ut Isaiae 56. Custodite [?: ] dicium, et facite iustitiam. Psal. 89. Iustitia et [?: iudici- ] basis throni eius: hoc est, regnum Dei consistit in timore et fide. Psal. 105. Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iustitiam. Aliquando ista duo nomina idem [?: p-ne ] valere ac significare videntur. ut Hierem. 22. [?: Vae- ] dificanti domum in non iustitia, et coenacula sua in [?: ] iudicio: id est, per iniuriam, sine omni aequitate. [?: C- ] Deus dicitur Facere iudicium et iustitiam, plerumque (ut aliqui putant) illud prius malorum castigationes posterius vero bonorum defensionem denotat. ut Psal. 99 Iudicium et iustitiam tu fecisti Iacob. Iudicis [?: ] ciae, denotant iusta iudicia, Psal. 119, Ad confitendum [?: -bi ] super iudicia iustitiae tuae. id est, super iusta [?: iudi- ] tua. Sic ibidem: Cum didicero iudicia iustitiae tuae [?: ] metsi ibi potius videatur dicere, Cum didicero [?: iudi- ] id est, mandata ac iudicia tua praescripta. Ad [?: i- ] reverti iudicium, Psal. 94 de eo dicitur, cum vel Deus [?: ] detur nolle iudicare iustitiam, seu iustam piorum [?: ] sam: imo cum eam etiam quasi premere videtur, vel [?: ] mines scientes aut inscii inique iudicant: sed tandem in tempore redit iudicium Dei et hominum, ad iustitium seu iustam causam, eamque comprobant et glorificant. Quod rectum iudicium tandem omnes recti [?: ] pe sequuntur.

-- 255 --

485/486 IUGE sacrificium describitur Numer. 28, quod Antichristus aboliturus praedicitur Danielis 9. 11 et 12. Significat autem praedicationem verbi Dei, quod solum facit, ut illud vere iuge perpetuum aut ordinarium sacrificium, nempe passio Christi, valeat ac vigeat. Hoc abolet Antichristus tum mendacio corrumpendo veram doctrinam: tum homicidio, dum iugulat pios doctores, et sinceram tractationem verbi prohibet. Vide infra MINHA.

IUGUM, notae significationis vox, proprie significat instrumentum, quo boves alligantur ad trahendum aratrum aut currum. In quo quatuor potissimum considerantur. Primum certa ratio, institutio aut assuefactio agendi aut laborandi. Secundo, gravitas oneris: quia iumenta sic aratro aut currui applicata, ponderosa onera per varias viarum difficultates trahere coguntur. Tertio, saevitia gubernatoris, qui stimulis aut flagris in misera iumenta sic applicata saevit. Denique coniunctio ac conformatio, qua talia iumenta sese sibi mutuo adiungere, exaequare et applicare conantur, ut tanto rectius et facilius coniunctis viribus et operis onus alligatum pertrahant. Ab hisce igitur quatuor iugi proprietatibus, quadruplices etiam metaphorae tametsi sibi invicem saepe valde vicinae, sumuntur, et ad alias res politicas et spirituales transferuntur. Primum igitur pro doctrina ac institutione ponitur haec vox Hierem. 5, dicente Propheta: Utique tenues sunt isti, stulte egerunt, quia non norunt viam Domini, et iudicium Dei sui: verum illi pariter confregerunt iugum et vinculum. Ratio vero huius metaphorae est, quia doctrina alligat homines, ut certa quadam ratione sentiant, vivant et agant. Sic et eiusdem 2 accipi videtur: A' seculo confregisti iugum, rupisti vincula. In hoc sensu accipi posset, quod Dominus IESUS suum Evangelion vocat iugum, Matthaei 11 inquiens: Tollite iugum meum super vos, etc. Iugum enim meum leve est, et onus suave. Quod non (ut quidam male intelligunt) de praecepto charitatis, quod est omnium difficillimum, utpote totam legem in sese continens, dicit: sed potius, quia Evangelica doctrina primum summam felicitatem ingentiaque bona affert: deinde quia liberat a iugo Satanae, inferni et peccati: praeterea, quia ubique opitulatur ac succurrit in omnibus difficultatibus: ac denique, quia in observanda hac ipsa religione donat Spiritum sanctum, renovat vires, adiuvat, divinitus ac potenter liberat a tentatione: et condonat benigne si quid alicubi non praestatur, aut satis obeditur. Leve igitur ac suave iugum est, quod mera beneficentia constat, et tantum flagitat ut os aperiamus, nobisque id bonis caelestib. repleri ac saturari patiamur. Hinc est quod Hebraei Belial deducunt ex etymologia, quasi dicas sine iugo: id est, sine omni doctrina ac lege, ἀνιμος , qui nullam doctrinam legem aut disciplinam curet. Secundo, ob secundam proprietatem iugum significat grave ac molestum onus, tum in spiritualibus, tum et corporalibus. Sic Apostoli Actor. 15 legem vocant iugum importabile. Sic et Paulus Galatas iubet stare in libertate, ad quam eos Christus vocavit, et non pati se iterum iugo legis subiici. In politicis autem queruntur Israelitae, se nimis gravi iugo ac onere a Salomone oneratos fuisse, petuntque id a filio nonnihil relevari, 1. Reg. 12. Aliquando iugo additur onus. Isaiae 9, Iugum oneris eius tu contrivisti: id est, tu liberasti eum ab ista gravi et molesta servitute. Utraque voxidem significat in hoc loco. Sic Isaiae 58. Si abstuleris e medio tui iugum: pro, quicquid [?: -o ] fratri aut proximo onerosum ac molestum [?: impo- ] , ut sunt foenora, debita, et similia. Tertio, significat non raro haec vox duram tyrannidem. ut Hier. 28. Sic confringam iugum regis Babylonis de collo tuo. Item iugum ferreum, ibidem tyrannidem eius nominat. Semper ergo iugum ferreum duram tyrannidem denotat. Sic Levit. 26 dicit Deus, se iugum Pharaonis, quo oppresserat populum, abstulisse. Sic et Ierem. 30 reperitur. Quarto, iugum etiam quandam conformationem cum aliis ex quarta proprietate ipsius indicat, quia iumenta uno iugo iuncta compelluntur sese sibi invicem conformare: et aliquanto facilius id trahunt, si id faciant, expeditiusque onus promovent, sicut et Graeca ac Latina proverbia testantur: ut, μὴ ζυγομαχεῖν . Item: Nec iactare iugum vita didicêre magistra. Talis huius vocis usus est 1. Cor. 6, Nolite trahere iugum cum impiis: id est, nolite eis conformari in vitae turpitudine, aut idololatria, vel in conviviis idololatricis associari. Posset alioqui significare, etiam mutuam operam praestare in rebus illicitis, quia boves sese invicem iuvant in trahendo aratro. Denique Lucae 14 quispiam excusans se, cur ad convivium Domini invitatus non veniat, ait se iuga boum quinque emisse, quae tunc eum inspicere oporteat, ubi iugum significat, ipsum par boum. Super vaccas ascendere iugum, dicitur Numer. 19 et 1. Sam 6, cum assuefiunt ad trahendum aratrum. Iubentur autem ibi deligi tales, super quas non ascendit: id est, nondum assuefactas tali oneri. Iugo saepe additur Onus, quo quasi explicatur illa metaphora. Isaiae 14. Recedetque ab illis iugum eius, et onus ipsius ab humero eorum recedet: pro, populus meus non amplius solvet tributa regi Assyrio. Inducere collum in iugum alicuius, est se illi subiicere Ierem. 17. Gens autem quae induxerit collum suum in iugum regis Babel, et servierit ei, etc. Tali genti promittit liberationem. Talia vero onera ac servitutes, quin et tyrannidem cum Deus minabatur populo suo, iubebat Prophetam iugum aut cathenam in collo gestare, ut magis moverentur ac perterrefierent homines illo novo, ac non tantum in aures, sed et in oculos ipsos incurrente spectaculo. ut Ierem. 28 prolixius videre licet. A voce Iugum venit coniunx σύζυγος , quia in unum quasi iugum et ad ferendas coniunctis viribus unius domus molestias vinciuntur, et veluti colligantur.

IUNCUS, palustris herba est. Isaiae 58 dicitur Deum id non requirere, ut ieiunando sese ita macerent homines, ut caput incurvatum aut inclinatum prae debilitate gerant: sicut iuncus solet ob nimiam proceritatem et debilitatem calami, aut ut sic hypocritice humilitatem simulent. Isa. 19 videtur accipi pro infima fece hominum, cum inquit: Nec erit Aegypto opus ullum quod faciat caput aut cauda, ramus aut iuncus. ramus, significat potentiores: iuncus, infirmiores.

IURARE, praeter suam propriam significationem, quae est, Deum in testem vocare alicuius dicti aut sententiae, saepe significat aliquid alicui sancte promittere. ut, Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedek. id est, Deus sancte aut iuramento pollicitus est filio suo aeternum sacerdotium Gen. 50. Deus terram iuravit ipsi Abraham: id est, cum iuramento. promisit. Ierem. 11. Ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris: id est, sacro sanctam promissionem, et promissa illis olim bona nunc praestem vobis reipsa. Iurare alicui veritatem, est sancte promittere verissimam promissionem, vel potius veram ac solidam beneficentiam. Psalm. 132. Iuravit Deus Davidi veritatem, non avertetur ab ea. Significat aliquando etiam vovere. Levit. 5. Si iuraverit anima proferendo labiis, se malefacturam aut benefacturam. tametsi possis ibi quamvis promissionem intelligere. Iurare per Deum, est colere Deum: quia per eum solent fieri iuramenta, quem in summo honore habent, praesertim cum poenas peieranti imprecantur. Psalmo 63, Et gloriabitur omnis qui iurat per Deum. Isaiae 19, Iurantes per Iehovam exercituum: praedicit Deus futurum ut etiam Aegypti verum Deum colant. Iurare in malum, Psalmo

-- 256 --

487/488 decimoquinto : Qui iurat in marum, et non mutat. id est, qui iurat aliquid sibi damnosum, et nihilominus servat fidem, sicut paulo ante ex Levit. 5 audivimus. Aliqui malunt vertere, Qui iurat socio aut proximo: quia ea sententia est magis perspicua. Verum Hebraea vox magis malum sonat, Iuramentum esse inter aliquos: pro, foedus, aut pactionem iuramento confirmatam. Gen. 26. Sit nunc iuramentum inter nos. Exod. 22, Iuramentum Iehovae erit inter utrumque. Innoxium esse a iuramento. Iosuae 2. Innoxii erimus a iuramento. id est, liberi ab obligatione facta iuramento, et multo magis a poena quam nobis iuramento imprecati sumus, si promissa non servaremus. Execrationem interdum significare videtur, ut Isaiae sexagesimoquinto : Relinquetis nomen vestrum in iuramentum. id est, ut omnes iurantes dicant, Ita mihi non accidat tale malum, ut illi Iudaeo accidit, etc. Est idem ac, In exemplum irae ac poenae Dei proponi: sicut talium execrationum ab exemplo sumptarum habet Ovidius in Ibin longam seriem. Veteres aliquando soliti sunt iurare eo ritu, ut inferior seu obstringens se, manum foemori superioris subiiceret: sicut servus Abraham. Cuius ritus plures causae divinantur: vel, quia ex foemore illorum Patriarcharum erat proditurum benedictum semen: vel, quia ibi fuit Dei foedus, nempe circumcisio: vel denique, quod ea subiectione manus, et alterius ei insidentis expressione, significata est subiectio et obligatio, aut obstrictio operae, vitae, aut rerum obligantis se erga eum, cui se iuramento obstrinxit. Iuramentum esse finem omnis controversiae inter homines, dicit Epistola ad Hebraeos, cap. sexto: quia tandem deficientibus probationibus, alterutrius ligantis partis iuramento stare totam rem necesse est. Iurare severiter prohibetur Matthaei quinto : et Iac. 5. quod, de levitate iurandi et privato arbitrio susceptis iuramentis dictum interpretes accipiunt. Nam Paulus saepe suis Epistolis in causa religionis iuramenta interponit. In iurando Hebraei crebre posteriorem partem, qua iurans sibi male imprecatur, si fallat, vel plane omittunt: vel certe generaliter tantum delineant, dicentes. Sic faciat, sic addat mihi Dominus: quo videlicet vel malum omen vitent, vel potius iram Dei, si adeo prompte et audacter mala imprecantes sibi, leviter de eius poena ac ira sentire videantur. Iurantium gestus fuit, levare manus in caelum: quasi monstrando eum quem in testem voces, aut per quemiures sicut et hodie apud Germanos, iurantes duos digitos sublevant. Hinc fit, ut aliquando Levare, pro iurare ponatur. Isaiae tertio . At ille in ea die levabit, dicens: Nolo esse curator. quod solent vertere, iurabit.

IUSTITIA. Agnoscunt omnes sani, iustitiam esse omnium maximum communissimumque bonum, teste Platone Polit. 5. adeoque perfectam virtutem, ut nec hesperus nec lucifer ita fulgeant, admirabilesque sint, ut praeclare vetus proverbium teste Aristotele Ethicor. 5 asserit. Caeterum vox Iustitia varie accipitur. Nam apud Philosophos alias totum chorum virtutum significat, iuxta versum Εν δὲ δικαιουσύνῃ συλλήβαλην πᾶσ' αῤετ' ἐστί : seu potius, ut Aristoteles dicit, Iustitia est omnium virtutum rectus usus, χρῆσις : aut obedientia erga omnes leges, quam Philosophi universalem iustitiam vocant. Alias proprie eam virtutem notat, quae in contractib. et commerciis debitam aequalitatem servat: quam Symonides, teste Platone Polit. 1, definivit esse, τὸ τὰ ὠφειλομένα ἑκάστῳ ἀποδιδόναι . Ad quae verba etiam Paulus alludere videtur, iuquiens Romanorum decimotertio , ἀπόδοτι οὖν πᾶσι τὰς ὀφειλὰς , Reddite quod cuique debetis: et Iurisprudentes addito Symonideae definitioni genere, definierunt esse constantem et perpetuam voluntatem unicuique suum reddentem. Hanc solent nominare Particularem iustitiam. Vulgo alioqui in omni vitae statu, obedientia inferioris erga sui superioris leges aut praecepta, ei iustitia quaedam est. Unde illud [?: n- ] tus Socratis, Platonis, Xenophontis et Aristotelis, [?: ] καιον τὸ νόμιμον , Iustum esse id quod est legibus praescriptum: cum satius esset id dictum inverti, ac dici, Quod legibus continetur est iustum, aut leges esse iustas, [?: se- ] eas tantum ad iustitias dirigi: quam iustum pro arbitrio legum aut legislatorum inflecti, aut circumscribe. In Theologia porro, Iustitia alias Dei severam ac essentialem iustitiam significat: Romanorum primo , tertio . Alias legis perfectam obedientiam, Matthaei quinto . Alias Christi meritum aut obedientiam, Romanorum quinto . Alias item istam externam iustitiae disciplini, Phil. 3. Alias etiam iustitiam novae obedientiae piorum, Roman. 6. Alias singula recte facta ac opera. Iacob 1. Ita viri iustitiam Dei non operatur. Alias denique et praemia iustitiae tributa, veluti quandam declarationem [?: a- ] testificationem iustitiae significat: quae significationes omnes plenius infra explicabuntur et confirmabuntur. De etymologia huius vocis nihil attinet curiosius scrutari aut dicere, cum sit incerta. Nam alii vocem Latinam iustitiae a IUXTA deducunt, quod [?: -ta ] regulam incedat: cum potius a vocula IUS ( [?: qu- ] porro venit a iubendo) derivari videatur. Quae [?: eni- ] leges et magistratus iubent, ea sunt ius: cui qui pater, iustus est, et iustitiam habere iudicio sui magistratus et coetus putatur. Sic vocem Graecam δίκαιον, ἀπὸ διχὰ Aristoteles deducit, quod in duas suo modo aequales portiones rem scindat, neutri parti aut personae plus minusve iusto aut rata portione tribuens. quae tamen Graecorum vox non incommode ab Hebraeo Zadik iustus (abiecta per aphaeresin prima syllaba) deduci posset. Verum hic in genere praemissis, aliquanto nunc accuratius huius vocis significata recensebo, eaque pluribus exemplis confirmabo. ¶ Primum igitur, iustitia est obedientia erga legem Dei: quae et universalis iustitia, omnes in se virtutes continens, aut omnium virtutum usum, ut Aristoteles 5. Ethic. habet, est. Haec vel perfecta est, vel imperfecta. ut Matth. 5 Christus perfectam iustitii etiam cordis requirit, pro mutila ac externa Pharisaeorum, inquiens: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. Quod ut porro declaret, qualem abundanti iustitiae flagitet, prolixius de ea disserit. Habebantenia Pharisaei externam, item caeremoniariam disciplinam, sic satis tolerabilem: ei volebat Christus adiici etiam internam, nempe plenissimam ac perfectissimam cordis [?: obedien- ] sicut ibi Dominus propositis et expositis aliquot Decalogi praeceptis, rem totam declarat ao illustrat. Sic [?: ] Rom. 5, Christi obedientia erga Deum ac legem eius, vocatur iustitia. Sic et Rom. 10 describitur iustitis [?: ] gis, quod sit plene ea omnia facere quae lex praecipat Sic et Rom. 2 dicuntur legis factores, id est, qui ei perfecte obediunt, iusti esse. Hoc sensu etiam dicitur Deuteron. 6, Eritque iustitia nobis, cum fecerimus omne praeceptum hoc coram Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis. Sic et de ipso Deo crebro Scriptura pronunciat: Iustus es tu Domine, et rectum est iudicium tui, Etsi autem ista obedientia legis plerunque, imo semper in hac corrupta natura, imperfecta est: vocatur [?: tam- ] iustitia, quae etiam universalis est: ut ad [?: Philippe- ] tertio capite Paulus dicit, se secundum legis iustitiam [?: -isse ] irreprehensibilem. Herodes quoque dicitur [?: tim- ] se Iohannem, quia sciverit esse iustum. Sic et Zacharias ac Elisabetha Lucae 1, dicuntur fuisse iusti, incedentes in omnibus mandatis ac iustificationibus Dei irreprehensibiliter. Psal. 15. Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam. Iac. 1. Ira viri iustitiam Dei non operatur obedientiam a Deo per legem postulatam non praestat, ni

-- 257 --

489/490 efficit, sed potius contra. Isaiae 58, Iustitia tua ibit ante: id est, patefaciet tibi aditum et transitum per omnes difficultates, conciliat tibi Deum et homines. Posset hoc dictum etiam de testimonio aut praemio iustitiae accipi. Praeter istam porro universalem iustitiam, est quoque particularis iustitia, quae cuique suum tribuere dicitur, et in contractibus ac omnino in omni officiorum communicatione consistit: sed itidem mutila est. Sic posset accipi, quod Ioseph dicitur fuisse iustus, qui noluerit traducere aut infamare suam sponsam. Est etiam iustitia adhuc particularior, in una aliqua re causave consistens, quae dici posset causae iustitia. Sic Iacob Genes. 30, Cras respondebit mihi iustitia mea: id est, meus fidelis famulatus tibi Labano praestitus, impetrabit mihi a Deo testimonium huius rectae functionis, et simul praemium. Celebratur hic iustitia tantum illius unius negocii, nempe famulaturae Iacobi erga Labanum. Sic et David Psal. 7, et alias, orans ut periculis ac difficultatibus sibi a Saule creatis liberetur, hanc unam suam iustitiam aut innocentiam praedicat, quod recte se erga eum gesserit, nec ambierit regnum eius, ac petit se iudicari aut liberari secundum iustitiam suam, et secundum integritatem suam. De eadem inquit Psalmo decimooctavo : Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum. De hac iustitia causae dicunt probati Theologi, quod bene eam Deo proponere possimus, ut motus nostra innocentia et adversariorum extrema iniustitia, dirimat controversiam, nos liberando, illos contra perdendo: sed iustitiam personae, qua coram Deo iusti, ac aeterna vita digni esse haberique queamus, neminem habere aliam praeter Christi satisfactionem per fidem imputatam. Est denique alia adhuc particularior iustitia, quae unici alicuius facti innocentia aut rectitudo dici posset. Sic Samson aliquoties dicit, Iustior ego sum hac vice Philistaeis. Sic omnes iustitiae nostrae dicuntur esse ut pannus menstruatae: id est, omnia nostra iuste facta, aut bona opera. Sic dicitur Ieremiae 22. Vae qui aedificat domum in non iustitia, et coenacula sua in non iudicio: id est per iniurias et fraudes. Sic quoque Saul dicit primo Samuelis 24 , Iustiores me. Tu enim retribuisti mihi bonum, ego retribui tibi malum. Quod vel de tota controversia inter Davidem et Saulem, vel etiam de illa una persecutione, et Davidis abstinentia a caede Saulis interpretari posses.

Secundo: Non raro Iustitia beneficentiam aut benignitatem denotat: in qua significatione est et apud Terentium in Heauton. ubi Sostrata petit a marito sibi condonari crimen, inquiens: Mi Chreme, peccavi fateor, vincor: Nunc hoc te obsecro, quanto est tuus animus natu grandior et gravior, sit ignoscentior, ut meae stulticiae in iustitia tua sit aliquid praesidii. Psalm. 50 dicitur. Indicent caeli iustitiam eius. quod aliqui per benignitatem exponunt. Sed potest de iudiciali iustitia accipi, sicut mox dicit: Quoniam Deus iudicans ipse est. Isaiae 54 legitur, Haec est haereditas aut funiculus servorum Domini, et iustitia eorum a me, dicit Dominus: id est, favor, gratia simul et beneficentia. Ibidem opponitur iustitia violentiae aut laesioni. Sic et Psalmo trigesimosexto orat David, Communica benignitatem tuam scientibus te, et iustitiam tuam rectis corde. ubi idem ei sunt benignitas aut beneficentia, quod iustitia. Sic Psalmo 3. In iustitia tua libera me. et rursum Psalmo 5. Deduc me in iustitia tua, propter inimicos meos. Vicinum est, quod haec vox nonnun quam ipsa beneficia et tali benignitate profecta notat. 1. Sam. 12. Ut disceptem vobiscum coram Domino, de omnibus iustitiis Iehovae, [?: q-s ] fecit vobiscum. Sic Psal. 48 dicit, dexteram Dei plenum esse iustitia: id est, beneficam aut valde prompte [?: be- ] facere. et in praecedenti dixerat, se expectare eius bonitatem. Sic Is. 59. Propterea elongavit se a nobis iudicium, et non apprehendit nos iustitia: id est, benigna Dei liberatio, ab oppressorib nostris nos vindicans.

Tertio Iustitia aliquando notat solum istam aequitatem in externa vita, in quo significato abstractum Iustitia, nonnunquam concretum, ipsos scilicet iustos denotat. 2 Pet. 3. In novis caelis iustitia habitat: id est, iusti. Item, res factaque iusta. Psalm. 11, Iustitias deligit Deus. Sic supra exposuimus illud Isaiae, Omnes iustitiae nostrae ut pannus menstruatae: id est, iuste facta omnia bona nostra opera sunt contaminata. 1. Ioan. 2. Iustus est qui facit iustitiam: id est, iusta facta. sic forte accipiendum est dictum Christi, Oportet nos implere omnem iustitiam. id est, perficere omnia opera divinitus mihi â patre praescripta.

Quarto: Iustitia dicitur etiam praemium piae ac iustae vitae, quo quasi testimonio iustitia nostra ornatur. Sic posses accipere illud Iacobi Gen. 30. Cras respondebit mihi iustitia mea: id est, testimonium ac praemium Dei, quo meum fidele famulitium tibi praestitum exornabit.

Quinto: locutionem Iustitia Dei, negabat Osiander usquam in Sacris literis reperiri pro illa legali iustitia, qua bonis bene, et malis male facit: sed tantum pro benignitate, beneficentia aut misericordia Dei. Cum enim de legali iustitia Dei agitur, poni aiebat ipse vocem Irae, aut furoris. Sed reperiuntur plurima exempla, ubi in eo sensu vox Iustitiae usurpatur. ut Romanorum tertio : Quod si iustitia nostra Dei iustitiam commendat, quid dicemus? num iniustus est Deus? ¶ Porro quia supra vere dictum est, iustitiam esse obedientiam erga leges, et variae sunt leges: inde etiam fit, ut secundum diversas leges diversae sint iustitiae. Sic puto accipiendum illud Christi dictum, Sic nos oportet implere omnem iustitiam: id est, non tantum moralem, sed et ceremonialem iustitiam, accipiendo circumcisionem et baptismum (tanquam si essem immundus, lotioneque indigeam: cum immundus non sim, nisi aliena, mihique imputata immundicia) offerendo sacrificia, totamque legem Moysis implendo, dando censum magistratui, et alia omnia faciendo actolerando, quae Deus mihi iniunxit: quo sic factus sub lege, alios a lege liberem. Vicinum ferme est, quod supra hoc idem dictum exposui de singulis iuste factis: magis tamen haec posterior expositio arridet. Hactenus de significationibus Iustitiae, per sese consideratae, dictum esto. Nunc de iis locutionibus agamus, ubi haec vox aliis adiuncta, aliquid hebraismi aut obscuritatis parit. ¶ Iustitiae nostrae Deus aliquando dicitur, ut Psal. 4: Exaudi me Deus iustitiae meae. quia et iustificat nos imputativa iustitia, et praecipit, praescribit, ac efficit quoque in nobis suo sancto Spiritu iustitiam novae obedientiae: et denique eandem in nobis una cum omnibus iustis causis, actionibus et conatibus asserit et tuetur contra omnes qui eam oderunt, ac in nobis persequuntur. Iustitiae habitaculum, vel potius pascuum aut copia, dicitur Deus: quia ipse non tantum amat, probat, praecipit ac promovet iustitiam, sed etiam quia est iustificator noster. ubi habemus veluti uberrimam copiam aut pascuum iustitiae, unde ipsammet iustitiam consequemur. Dicit ergo Ieremiae 50. cap. Peccaverunt Iehovae, habitaculo iustitiae, et expectationi patrum suorum. id est, qui eos iustificavit, et a quo omnia bona expectarunt et acceperunt. Allusio autem est ad pastionem ovium, quib. nihil magis necessarium est quam commodum pascuum. Portae Iustitiae. Psalmo 118, vocatur ipsa vera religio, quae nos perducit ad veram iustitiam, seu (ut mox sequitur) ad illum angularem lapidem, ab aedificantibus reiectum, nempe Christum mediatorem. Sacrificia iustitiae, Psalmo 4. Sacrificate sacrificia iustitiae. significat offerre animum vere conversum, et veram eius obedientiam, ad discrimen sacrificiorum pecudum. Nam

-- 258 --

491/492 illa demum cordis sacrificia sunt iustitiae, aut iusta sacrificia: utpote quae ex obedientia constant, quae proprie est iustitia. Iustitia dicitur ante Deum ambulare, Psal. 85. id est, omnia repleri ab ipso iustitia primae et secundae Tabulae religionis ac vitae, dum et religionem instaurat, et peccatores iustificat et mores hominum corrigit, et denique iustos gubernatores politiis largitur. Eadem dicitur et coram homine incedere, Isaiae 58, sed multum diversa significatione: nempe, quod innocentia, aut etiam pietas aut probitas alicuius, ante eum omnes difficultates amoliatur, eumque Deo et hominibus gratum acceptumque faciat. Annunciare iustitiam, aliquando idem est quod loqui iusta, sive religionis, sive communis iuris ac vitae hominum. Proverb. 12. Qui loquitur veritatem, et annunciat iustitiam: id est, lo quitur vera ac iusta. Praesertim autem de Doctoribus verae doctrinae et iustitiae Christi intelligatur, quia illi funguntur legatione nomine Dei, celebrantes simul et annunciantes, ac veluti offerentes iustitiam gratiae Christi. Aliquando significat praedicare ac celebrare Dei vel legalem iustitiam. vel etiam beneficentiam, atque adeo ipsa quoque beneficia Denique aliquando notat praedicationem gratuitae iustitiae Christi, de qua infra dicetur. Iustitiam auferre alicui, pro calumniis ac iniuria eum opprimere. Isaiae 5. Qui iustitiam iustorum auferunt ab eis: id est, vel obscurant eorum innocentiam, vel certe privant eos suo debito iure, quantumvis perspicue agnito. Clamare pro iustitia, Isaiae 59. id est, disserere aut disputare, atque adeô certare, contendere ac depugnare pro iustitia primae aut secundae Tabulae, religionis aut vitae. Sic Ecclesiast. 4. Certa usque ad mortem pro iustitia. Et Christus dicit, pios praesertim doctores persecutionem pati pro iustitia: ubi intelligatur illa summa iustitia, nempe imputatio iustitiae aut meriti ac obedientiae Christi, pro cuius assertione et propagatione pii doctores extremas difficultates subire coguntur. Iustitia sua confirmavit eum, et brachium eius servavit eum: Isaiae 59. omnino significat ipsum Christi meritum, de quo postea dicetur. Semitae iustitiae, pro iustis dogmatibus, legibus, vita et actionibus: Psalm. 23. Deducit me per semitas iustitiae. id est, iustas, ac ipsi probatas. tametsi aliquando et hanc interpretationem accipiat, pro semitis a iustitia Dei humano generi praescriptis. Educere aut proferre dicitur Deus iustitiam nostram, cum causas nostras iustas et nosipsos ab oppressorib. liberat, ac victores facit: cumque sic nobis testimonium innocentiae ac iustitiae coram orbe terrarum tribuit. Sic insultat Ieremias Babyloni cap. 51, quod Deus Iudaeorum iustitiam ac innocentiam sit contra Babylonica tyrannidem coram toto mundo asserturus. Facere iustitiam et iudicium, supra expositum est in voce Iudicii. Sacerdotes induere iustitiam, Psal. 132, est id quod alibi Christus dicit: Beati qui sitiunt et esuriunt iustitiam, et propter eam patiuntur: cum videlicet pii, praesertim sinceri doctores, zelo Domini inflammati tuentur, et ardentissime promovent iustitiam religionis ac morum, totiusque vitae praesertim autem illam gratuitam, seu imputativam Christi, quae aliarum omnium fons ac origo est. Hoc etiam est clamare et certare pro iustitia, de qua locutione paulo ante dixi. Talis bellator iustitia indutus, et pro iustitia pugnans ac clamans, pingitur et praedicitur futurus Christus, cum in terras venerit: Isaiae 59. Quod eius divinum opus latissime patet. Ingredi ad iustitiam, est ea potiri. Psalmo 69: Pone vel da iniquitatem eorum, nec unquam perveniant ad iustitiam: id est, nunquam eos iustifices aut absoluas, nunquam eis fias propitius. Iustitiam et pacem sese mutuo osculari, Psal. octuagesimoquinto, est, eas coniungi arctissime, ita ut et iustitia sit causa pacis, et pax iustitiae: quod recte tum de politica, tum et de spirituali renovati cordis iustitia ac pace exponere possis. Utrobique enim ista duo arctissime coniuncta sunt. Nam et iustitia est pacifica, et vera pax est iustifica. Praecipere iustitiam, Psalmo 119, Praecepisti iustitiam testimoniorum tuorum, et veritatem valde. id est, severissime praecepisti, ut iustitiam ac veritatem in tuo verbo praescriptam sedulo colamus. Ponere iustitiam ad [?: trut- ] , et iudicium ad lineam, supra in voce Iudicii exposui. significat autem, veram et incorruptam iustitiam ac iudicium, secundum veram normam verbi Dei exercere: non ea quae secundum falsam regulam directa, nomine quidem iustitia vocatur, re autem ipsa summa est iniustitia. [?: Sic- ] narrant Fridericum Electorem Saxoniae, aliquando [?: ] paupere quadam vidua compellatum, ut sibi esset [?: adi- ] mento zu dem Rechten recht, ad verum ius ac iustitiam, admirabundum risisse, et quaesivisse, Num etiam aliquod iniustum ius, Unrecht Recht, existat? Recordari iustitiae Dei, aut etiam praedicare eam, Psalmo septuage simoprimo, de eius immensa benignitate ac beneficentia accipendum est, ideo coniungit ei Salutem Dei. Posses [?: tam- ] eum locum etiam de imputativa iustitia exponere. Reddere alicui iustitiam suam, est reddere praemia digna iustcia, aut etiam poenas in iustitia dignas. Primo Samuelis vigesimo sexto : Dominus reddat viro iustitiam suam, et fidem suam. id est praemia illius iustitiae ac fidei, aut contra iniustitiae convenientia. Iudicium reverti ad iustitiam, Psalmo nonagesimo quarto: pro, pronunciare secundum iustitiam. Inquit enim ibi Psaltes: Nam ad iustitiam revertatur iudicium, et post eam omnes recti corde. quasi diceret, ut et paulo ante exposui eum lecum: Ali quandiu homines suo iudicio aberrarunt iustitia, visaque est ea prorsus obscurari et opprimi: [?: s- ] tandem deprehensa veritate suo iudicio probabunt iustitiam, omnesque boni ac sinceri ei adhaerebunt. Seminate vobis in iustitia, Hoseae decimo : pro pie et sancte vivendo et agendo, quaerite (seminare enim, fructus quaerere est) commoda huius et futurae vitae: ne quaeratis per iniustitiam opes, voluptates aut alia ulla bona. Deuteronomii decimosexto ingeminatur, Iustitiam iustitiam se queris: pro, tantum iustitiam, aut etiam id quod maxime verissimeque iustum est. Iustitia pro merito aut iure. Nehemiae secundo, Non est vobis iustitia in Hierusalem: id est, non benefecistis ei, no estis de ea benemeriti, nullo iure potestis aliquid [?: viciss- ] praemii aut beneficii ab ea, aut Deo eius postulare. iustitia, pro iusta causa. secundo Samuelis decimonono Sed quid mihi ultra est iustitiae, ut clamem ad regem. id est, iustae causae, aut querelae. Iustitiae, pro iuste factis: Omnes iustitiae nostrae sicut pannus menstruus id est, omnia iuste facta, omnia nostra bona opera. Esse aliquid alicui iustitiam. Deuteronomii vigesimoquinto: Tibique erit iustitia coram Domino, pro, [?: prob- ] Dominus illam restitutionem pignoris, ut opus iustis vel, erit tibi veluti meritum quoddam apud Deum, [?: ] ille tibi vicissim benefaciat. Deus dicit Isaiae quadregesimotertio, se suscitasse Cyrum in iustitia: id est, ut iustitiam exerceat puniendo Babylonios, et liberando [?: ] um populum. Sed Proverbiorum octavo, In [?: ] sunt omnia eloquia oris mei, idem valet quod iusta. [?: ] deo mox addit: Non est in eis pravum, aut perversus Iterum alia vis huius phrasis est Psalmo decimoseptimo, Ego in iustitia videbo faciem tuam. pro, per iustitiam ac innocentiam meam percipiam tuum favora providentiam, ac defensionem. Sic et Psalmo 119. [?: ] iustitia tua vivifica me. id est, per tuam benignam [?: ] neficamque bonitatem. Iustitia quoque aliquando [?: ] ralem aut originalem illam iustitiam ac integritatem denotat. ut cum Paulus Ephes. quarto dicit, [?: homine- ] esse conditum in iustitia et sanctitate vera, quae [?: iusti- ] originalis idem ferme est quod imago Dei: quam adversarii sophistae, accidentarium quoddam [?: ornament- ]

-- 259 --

493/494 et non de essentia hominis esse somniant. Sed contrarium probavi ex Sacris literis, et piorum doctorum scriptis, in quodam libello, Vinariensi Disputationi adiuncto. ¶ Enumeravi hactenus pleraque significata vocis Iustitiae: ex quibus et contrariae vocis, nempe Iniustitiae, vis ac veriae rationes intelligi possunt, sicut et phrases eius aliis verbis ac vocib. coniunctae: ut plane superfluum sit, eadem de Iniustitia seorsim inculcare. Restat adhuc una, et ea quidem primaria, maximeque controversa vocis huius significatio: nempe, quid sit Iustitia, qua coram Deo iustificamur, aut quid Paulus in talibus locis vocet Iustitiam. Hoc enim vel maxime ad intelligendum sermonem Sacrarum literarum, et praesertim Pauli, facit, eoque nequaquam a nostro instituto alineum est. Dixi quidem hac de re prolixe in scriptis contra Osiandrum, in libello de Fide et alio de iustitia. Verum nunc aliquan to magis Grammatice de eodem disseramus, ut et Phrases huc pertinentes illustrentur, et dogma ipsum gratuitae iustitiae sit aliquanto ex ipso Scripturae sermone notius.

Quod igitur Iustitiae vox saepe imputativam iustitiam significet, prorsus extra controversiam esse debet: et testatur abunde Moyses Genesis decimoquinto , et epistola ad Romanos cap. quarto : Credidit Abraham Deo, et imputatum est ei ad iustitiam, absque operibus. Item dicimus, quod Abrahae fuerit imputata fides ad iustitiam. Item, Signaculum accepit iustitiae. Et, Resurrexit propter iustitiam nostram, etc. De hac imputativa iustitia saepe vaticinantur Prophetae et Psalmi, quod annunciabitur gentibus, etc. Unde coniungunt crebro hanc vocem cum salute. Psal. 98. Notam fecit salutem suam, in oculis gentium revelavit iustitiam. Sed iam ad propositum scopum. Primum igitur constat, iustitiam nostram venire a Christo. Notissimum enim est, Hieremiam testari clarissime Cap. vigesimotertio et trigesimotertio , ipsummet Meschiam, qui etiam sit futurus verus ac vivens Deus, fore iustitiam nostram: eoque nominandum esse (ut ibi Propheta loquitur) Iehova iustitia nostra. Ad haec constat, Paulum quoque 1. Corinth. 1. asserere, ipsum Christum factum esse nobis sapientiam, iustitiam, sanctificationem et redemptionem a Deo. Quare fatetur etiam concilium Tridentinum, solum Christum nobis sua iustitia acquisivisse, aut meruisse iustificationem. Secundo, hic quaestio vel maxime controversa, ea potissimum est, quânam ratione Christi iustitia fiat nobis, aut nostra iustitia? Num, quia illa ipsa substantialis ac divina eius iustitia fiat nostra quoque iustitia formaliter ut Osiander voluit: vel potius ratione effectus, id est, obedientiae ac passion is suae. Verum in hoc quoque consentiunt Pontificii nobiscum, quod Christus ratione effectus, id est, obedientiae ac passionis suae, sit noster iustificator ac servator, seu quatenus exaltatus in crucem nos trahat ad se, et quatenus est granum cadens in terram, et computrescens ferat fructum multum. Quam sententiam etiam Isaias multum inculcat Cap. quinquagesimotertio: quod videlicet Meschias eatenus sit servator noster, quatenus animam suam pro nobis exponat, et vulnere ac livore suo nos sanet. Postquam autem constat, Christum ratione mortis ac passionis suae esse 494a nostrum iustificatorem et servatorem: disputatur ulterius, an ipsamet passio et obedientia sit iustitia nostra formaliter ac per sese, aut potius suo effectu: seu eatenus, quatenus ea nobis aliud quidpiam comparet, quod sit iustitia nostra formaliter, sicut Osiander docuit, et Papistae etiamnum contendunt. Ille enim volebat, passionem Christi dici iustitiam nostram, quia sit veluti precium quoddam nobis comparans, aut quasi emens substantialem Dei iustitiam, eaque nos renovans ac instaurans. Pontificii vero contendunt, nobis passione Christi acquiri et comparari gratiam aut charitatem, seu infusam quandam renovationem ac communicationem omnium virtutum, qua formaliter iusti censeamur ac simus: cui etiam suos fructus aut bona opera, ad explendam hanc iustitiam, adiungunt. Conveniunt ergo Papistae cum Osiandro in eo contra nos, quod passio ac obedientia Christi sit nostra iustitia, non ratione suae formae aut essentiae, sed effectus sui: quodque ille effectus sit quaedam infusa caelitus nobis renovatio aut instauratio. Sed in eo vicissim differunt, quod Osiander vult illam infusam iustitiam esse consubstantialem Deo: Papistae vero, esse creatum quid. Observa igitur diligenter Christiane Lector, scopum controversiae inter nos et ipsos. Monstrata ergo quaestione ac dubio nodo, reliquum est ut eum Paulus suo ancipiti gladio secet, nosque doceat quid ipse vocet iustitiam Christi, qua iustificemur formaliter, aut ut ipsa re praesenti: num ipsammet obedientiam aut passionem Christi, aut quidpiam diversum inde nobis proveniens. Pertinet enim et hoc ad intelligendam phrasin Paulinam vel maxime. Is ergo in sua praecipua Epistola, primarioque eius loco, nempe capite tertio, ubi maxime de vera Christi iustitia, qua iustificamur, agit, diligenter exponens omnes nostrae iustitiae ac iustificationis causas, ostendit nostram iustitiae formaliter esse ipsam redemptionem sanguine Christi factam, et nobis per fidem applicatam, imputatam ac adscriptam. Sic et Romanorum quinto docet, conferens, tum quid sit iniustitia hominis, nempe inobedientia: tum quid quoque sit Christi iustitia, qua iustificemur, nempe obedientiam, atque adeo sanguinem suum. Illud sane valde memorabile, et ad inquisitionem veritatis prorsus necessarium est, quod cum Paulus tam prolixe et accurate agat Romanorum tertio, quarto et quinto , de iustitia Christi, qua iustificemur: tamen eam non collocat ulla ex parte in aliqua nostri renovatione, aut infusa charitate, aliis `ue virtutibus nobis divinitus donatis. Aliam ergo prorsus a Paulina doctrina afferunt, qui iustitiam iustificantem in novitate virtutum collocant. Verum quia cum Osiandro acriter fuit disputatum, et contra Papistas etiam magis disputari necesse est, quidnam proprie sit iustitia nostra: et valde ad praesentem scopum facit, ut probemus, iustitiam Christi, qua nos coram Deo formaliter iustificemur, esse proprie eius obedientiam, nobis perfidem imputatam: ideo locum Paulinum Rom 5 (ubi iustitiam et obedientiam Christi cum iniustitia ac inobedientia veteris Adami confert) veluti per parallelas lineas deductum, quo magis illustretur, oppositis sibi invicem rebus ac vocibus diversorum membrorum per antithesin proponemus.
Sicut per unius peccatum damnatio venit super omnes:
Sic per unius iustitiam iustificatio venit super omnes:
Nam sicut per unius inobedientiam peccatores sunt facti multi:
Sic per unius obedientiam iusti fiunt multi.
493b Ex qua collatione clare cernimus, quod iustitia qua coram Deo iustificamur, aut ut iusti consistimus, et ad vitam aeternam deputamur, sit ipsamet Christi obedientia ac passio nobis divinitus imputata, aut donata: non nostra aliqua novitas, instauratio, aut infusa seu inhaerens iustitia, ut adversarii volunt ac contendunt. Osiander, ut probaret iustitiam esse quiddam inhaerens, 494b infusumque, ac in corde nostro dominans et agens, usus est inter caetera hoc Pauli loco Romanorum 6, Praebete membra vestra serva iustitiae, ad sanctificationem: quasi, iustitia, qua coram Deo iustificemur, sit quaedam vis ac causa in corde nostro existens, et per membra nostra tanquam quaedam instrumenta agens ac operans, quodque ibi sanctificatio tantum externa iuste

-- 260 --

495/496 495a facta significet. Verum quod ea probatio non valeat, manifestum fit ex illo ipso loco, si modo singula eius membra diligenter velut in parallelis lineis inter sese conferantur. Sunt enim ibi duo diversa inter se collata Primum prohibitio, ne sic vivant, sicut antea: Deinde, mandatum de nova vita recte instituenda. Habet 496a igitur is locus duo contraria, nempe veterem et novam vitam: et sicut tota summa sententiae, ita et singulae uoces aptae sunt, quae per antithesin sibi invicem opponantur seque invicem illustrent. Quare sic in parallelas lineas distribuantur, ut diversarum sententiarum res ac verba sibi invicem correspondeant.
Non praebeatis iniustitiae membra vestra instrumenta ad peccandum.
Sed praebete DEO membra vestra instrumenta ad iustitiam.

Sic ibidem paulo post earundem rerum similis collatio sequitur: Sicut praebuistis membra vestra serva iniquitati ad iniquitatem, ita sistite eadem serva iustitiae ad sanctimoniam. Hinc cernitur, iustitiam hic significare oppositum eius quod in prohibitione dixerat. Ad peccandum nempe externa bona opera aut recte facta, non autem internam quandam causam potenter operantem. Nihil ergo hic locus patrocinatur iustitiae inhaerenti aut infusae, sive Osiandri, sive Papistarum. Magnam quoque huic toti doctrinae lucem ac certitudinem affert, quod passim Scriptura nostra peccata aut iniustitiam comparat ingenti debito 10000 talentorum: Christi vero meritum aut passionem, persolutioni: ac denique post applicatam passionem assimilat iustitiam nostram condonationi debiti: quia ille in hoc ipsum factus sit maledictum legis, ut nos ab eius maledictione liberaret. Quia ipse nostra peccata, ut verus Dei agnus, in suo corpore, nempe patiendo portaverit ac abstulerit, nostra castigatio totumque chirographum sit in eum reiectum, ac ipse nos suo sanguine abluerit, mundaverit, et super nivem dealbaverit. Duo videntur diversissima esse loca de Christi iustitia, qua iustificemur: alter Ioan. 16. Spiritus sanctus arguet mundum de iustitia, quia vado ad patrem. alter Galat. 2. Si ex operibus legis iustitia est, Christus est frustra mortuus. quorum summus consensus a paucis hactenus animadversus est. Omnino enim potenter evincunt, iustitiam iustificantem a Spiritu S. in utroque loco collocari in solo transitu filii ad patrem, seu in eius perfectissima obedientia, qua exinanitus et humiliatus, factus est patri obediens usque ad mortem crucis: per quam victa iniustitia aut peccato, inferno ac ira Dei, tandem gloriose ad patrem per resurrectionem et glorificationem ascendit. Quicunque igitur in operib. ac virtutib. nostris vel natura comparatis, vel etiam divinitus infusis, iustitiam, qua coram Deo iustificemur, collocat: is hanc laudem obedientiae ac passioni Christi adimens, dicit eum frustra mortuum esse. Quod Spiritus S. non admittens, laudemque hanc transitui aut passioni Christi vendicans, arguit pravas mundi opiniones de iustitia virtutum, qualitatum ac operum. Summa quoque illa pulcherrimaque harmonia duarum specie diversissimarum rerum (nempe passionis Christi, et nostrorum peccatorum remissionis) perspicue indicat et demonstrat, quidnam sit vera proximaque iustitia coram Deo: nempe illa ipsa passio, aut persolutio Christi, seu impletio legis pro nobis nostrisve debitis facta: quae quatenus nobis applicatur, nostrorum debitorum ac chirographi abolitio est. Non enim illa duo adeo diversa sunt, ut cuipiam negligentius consideranti videri queant: sed unumquid nempe Christi persolutio, aut abolitio nostri debiti. Eo ipso enim quod alius pro me soluit, suamque solutionem mihi adscribit meum chirographum aut debitum delet. Hinc est, quod Paulus exponens et confirmans veram iustitiae formam, Rom. 3, redemptionem passione Christi factam, seu iustitiam Christi nobis exhibitam, cum abolitione debitorum nostrorum tanquam unum quid arctissime coniungit, et quasi in unum cumulum commiscet ac confundit: sicut et ad Colossenses, cum chirographum nostrum dicit esse cruci affixum, proposita ante oculos hypotyposi. Quare et sicut cap. 3 et 5. Romanorum, potissimum Christi obedientiam, passionem ac sanguinem pro nostra iustitia inculcat: ita vicissim Roman. 4 praecipue urget, ipsam remissionem peccatorum esse nostram iustitiam. Epistola ad Hebraeos, et Paulus Act. 13, apte et perspicue docent, quomodo nos sanguis et passio Christi mundet aut iustificet: nempe, perinde ac illa vetera sacrificia sola expiatione, non etiam virtutum infusione mundare et purificare homines videbantur. Ostendit ergo Scriptura, quod sicut illae typicae victimae non infusione novitatum, sed translatione reatus ac poenarum, et placatione Dei videbantur iustificare: ita et huius victimae aut agni Dei sanguis nos vere (non typice, ut ille) lavet, ac super nivem dealbet, translata in se nostra iniustitia aut peccato, ira ac poenis Dei, et placato nobis caelesti patre, vicissimque suo merito in nos transcripto. Talem iustificationem, aut iustitiae ac iniustitiae, vitae ac poenae commutationem inter nos ac Christum factam, etiam Paulus 1. Cor. 5 docet, inquiens: Eum qui non novit peccatum, fecit pro nobis peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei in eo. Quem locum in libello de Iustitia plenius exposui. Mirandum vero est, quenquam audere collocare iustitiam imputativam, aut fidei, aut Evangelii, in ullis virtutibus aut renovatione: cum Paulus eam describens, non tantum omne meritum nostrum inde separet, sed etiam simpliciter omnia opera, opera legis, et nos plane totos: clare docens, non operanti et impio imputari iustitiam. Quinetiam non raro istam iustitiam prorsus extra se in solo Christo et spe collocet. Hic expendatur simul et ipsum verbum imputare, quod rationalem aut cogitationis tantum, seu decreto factam communicationem, iustitiae notat: non autem aliam realem infusionem, instaurationem, aut communicationem iustitiae. sed de verbo Imputare, [?: ] pra prolixius dictum est. Caeterum quod iustitia, [?: q- ] in iudicio Dei iusti sumus, non sit infusa aut [?: inhae- ] quaedam, sed imputativa, etiam ex eo pater, quod Psalmus 43, et Paulus Rom. 3 dicit, Non iustificabitur in [?: ] spectu tuo ullus homo. Ubi cum agatur de modo [?: ] iustificationis, manifestum est, ex eo quod est [?: addi- ] In conspectu tuo, aut coram te, agi de quadam iustitia et iustificatione quae cognitione iudicis, et non rei ipsi aut virtutum existentia consistat. Nam illud coram et [?: ] spectu, manifeste iudiciariam cognitionem denotat. [?: S- ] de hac re etiam postea aliquid addetur. Verum [?: q- ] Paulus et tota Scriptura iustitiam nostram coram [?: ] proprie ipsam persolutionem Christi, aut [?: chirograph- ] debitique nostri abolitionem, et non ullam novitatem virtutum nobis infusam esse doceat, plenius in scriptis meis contra Osiandrum, et proprio ea de re [?: scripte- ] libello de Iustitia edito, ostendi. Huc adde verbum [?: ] putare alibi expositum. Nunc igitur ad alias [?: huius- ] cis phrases nondum expositas transeamus. ¶ [?: D- ] tari multum solet, cur ista gratuita, Christi fidei, [?: ] Evangelii iustitia, Dei iustitia vocetur. Lutherus [?: ei- ] li phrasin semper vertit, iustitiam coram Deo [?: va- ] Augustinus in pluribus locis docet, eam ideo [?: ] iustitiam Dei, quia a Deo nobis donetur: quam [?: ] iustitiae donationem valde inculcat Paulus [?: Roma- ] Posses et illam tertiam rationem adiicere, eam [?: id- ] vocari, quia sit a Christo praestita, qui non est [?: pur- ] [?: ] mo, sed simul etiam verus ac vivus Deus. Possunt [?: p- ] ro etiam aliquae non infirmae probationes harum [?: ] plicationum istius phrasis ex Sacris literis afferri, [?: ]

-- 261 --

497/498 sertim autem eius quam Lutherus p. m. sequutus est, quarum nonnullas recensebo. Cum Iacobus dicit, Ira viri iustitiam Dei non operatur: loquitur quidem de nostra obedientia, aut operum iustitia: sed tamen non potest commodius exponi, quam iustitiam a Deo requisitam, aut Deo probatam ac placentem. Placet vero etiam operum aut novae obedientiae iustitia Deo, suo quodam modo et gradu, non temere, ita ut per eam proprie coram Deo iustificemur aut saluemur. Quare cum nullo modo negari queat, ibi istam locutionem id valere: cur non liceret eam eodem modo etiam in Paulinis Epistolis exponere, praesertim cum id multo magis iustitiae imputativae conveniat, ut coram Deo valere dicatur, quam illi inchoatae aut novae obedientiae? Non sine causa Paulus Rom. 4. duas Abrahami iustitias ita distinguit, ut alteri quidem virtutum, aut operariae, id epitheti tribuat, quod tantum coram hominibus valeat, ac ab hominibus tantum laudetur, probetur, ac pro vera iustitia habeatur: alteri vero, seu fidei aut Evangelicae adscribat, quod coram Deo valeat. Recte ergo exponitur locutio illa Iustitia Dei iustitia coram Deo valens aut accepta. Cui adiice et illud. quod illa fi dei aut imputativa iustitia plane nihil coram hominibus valeat, quia nec prosit aliis hominibus, sicut operaria: nec cernatur aut etiam intelligatur ab illis, sicut illa. Quare etiam plerunque pientissimi habentur crasso hominum iudicio pro iniustissimis et contra ut merito ista epitheta aut proprietates sic inter istas duas iustitias dividantur. Sic iustitia peccatricis nihil valebat coram Simone Pharisaeo Luc 7 et iustitia publicani in templo orantis, nihil coram illo Pharisaeo. Lucae 18. At utraque plurimum valet coram Deo, teste Christo. Hinc ergo liquet, iustitiam coram Deo valentem non consistere in adhaerentibus virtutibus, nec ab hominibus cerni posse, utpote non realiter in homine existens, sed ex mera Dei imputatione pendens: at infusa virtutum iustitia multipliciter videri, sentiri et animadverti non tantum a piis, sed saepe etiam ab impiis hominibus potest. Agnus Dei dicitur Christus, quia ille solus vere placat patrem, ei'ue probatur. Alii. n. erant magis agni sacerdotum et Levitarum, qui coram eis aut ipsorum iudicio vide bantur tollere peccata, et expiare accedentes ac sacrificantes. Quare qua ratione Christus erat agnus Dei, quôd videlicet solius illius sacrificium coram Deo valebat: ea ratione et iustitia eius, Dei iustitia est, ac dicitur. Iustitia peccatricis (ut modo dici) non a Simone Pharisaeo cernebatur, aut probabatur, sed a solo Deo: sicut et iustitia publicani in templo orantis, aut latronis in cruce pendentis. Quare merito illa erat iustitia Dei: haec vero hominum esse dicitur. Cum hac iustitia saepe coniungitur salus Dei. i. qua ipse vere homines in summo discrimine, nempe in severo iudicio, ab [?: -ius ] ira, lege ac damnatione servet. Pari ergo ratione et iustitia Dei dicitur, quia coram ipsomet Deo probetur, valeat ac opituletur. Oens iustitiae nostrae sunt immundae, [?: si-t ] pannus menstruatae: et evanidae. sicut flos agri. Sola [?: i- ] Christi coram Deo valet, firmaque et perfecta est. Rom. [?: ] ubi de ista ipsa Christi iustitia agitur, dicuntur omnes pecasse, ac carere GLORIA Dei: ubi Gloria est contrarium peccato aut iniustitiae, ac revera ipsissimam veram iustitiam [?: -notat ] . Non potest vero aliter intelligi aut exponi illa [?: -cutio ] Gloria Dei, qua gloria Deo probata aut coram Deo [?: -lens ] , seu ea gloria quae vere ac iudicio Dei gloria est, et verito sic vocatur: de qua, ut firma ac solida coram ipso Deo gloriari queas. Nam quid criminis esset creaturae, si substantiali Dei gloria careret? Verum gloriam hominum, aut humana, seu qua homines gloriam iudicant, multi abundant, ut Paulus de Abraamo ibidem confitetur. Confirmat porro hanc nostram eius loquutionis interpretationem [?: ip-et ] Apost. quia sicutprius dixerat omnes peccasse, ac [?: -stitui ] gloria Dei: ita eodem Capite aliquanto post dicit, sublatam esse omnem gloriationem iustitiae ac meriti coram Deo, dum omnis gloria iustitiae soli Mediatori pro Evangelion adscribitur: ut ostendat ipsemet, se amissam ab homine gloriam Dei intelligere de gloria coram Deo valente, seu de solida iustitia, de qua coram Deo tuto glor iariqueas. Inde igitur porro evincitur, Iustitiam quoque Dei eodem modo esse exponendam de iustitia coram Deo valente, eive probata, seu quam ille statuit vere ac solam esse iustitiam, damnatis omnibus aliis iustitiis ut immundis, mancis ac imperfectis. Nam (ut dixi) ibi gloria Dei omnino veram iustitiam notat. Caeterum altera etiam illa etymologiae ratio, quod ideo iustitia Dei dicatur, quia singulari sapientia ac bonitate Dei nobis contingat, sua habere possunt testimonia ac rationes ex Sacris literis: ut quod Paulus Phil. 3 eam vocat iustitiam ex Deo, seu a Deo: item quod Is. 59 Deus agens de Meschia dicitur circumspexisse num sit qui se opponat irae eius: verum cum nemo esset, servasse eum sibi suum brachium, suamque iustitiam, qua quod volebat peregerit, et quasi labentem ruentemque gloriam ac regnum suum mundique salutem suffulserit, ac in integrum restituerit. Atque hgc nunc dicta sunto de iustitia Dei, seu imputativa. Quod vero haec vox nonnun quam etiam infusam iustitiam, aut renovationem illam internam, quae veteri homini opponitur, significet, hisce exemplis ostendi possunt. 1. Pet. 4. Si iustus vix salvabitur, impius ubi manebit? 1. Ioh. 3 Animam iustam iniquis factis excruciabant. Rom. 6. Ne accommodetis membra vestra arma iniustitiae, peccato: sed accommodetis vos ipsos Deo, veluti ex mortuis viventes et membra vestra serva iustitiae ad sanctificationem. et 2. Cor. 9. Deus augeat proventus iustitiae vestrae, ut in omnibus socupletemini. et Iac. 1, Fructus autem iustitiae in pace seminatur, facientib. pacem. Rom. 6. An nescitis, quod cui accommodatis vos ipsos servos ad obediendum, eius servi estis, cui obeditis? sive peccati ad mortem, sive obedientiae ad iustitiam. Multa nihilominus horum de ipsa obedientia, seu de opere iustitiae exponi queunt. ¶ Crebro solent plures iustitiae conferri in Sacris literis: quare illas breviter complectemur. Celebrantur igitur in Sacris iustitiae multiplices, et varie sibi invicem opponuntur: una Mosaica, alia Christiana: una externa, alia interna: una carnis, alia spiritus: una humana, politica vel civilis, alia divina, caelestis et spiritualis: alia Pharisaica alia vera: quaedam vetus, alia nova: una immunda, alia munda: alia hypocritica et vana, alia vera: una temporalis, altera constans: alia operum, alia fidei: una legis, alia Evangelii: una meritorum, alia gratiae, quarum illa praecipit, haec nihil praecipit et tamen omnia implet, quia Christum habet, qui est legis impletio: quique spiritum suum donat, per quem remissionem peccatorum consequimur, per quem ad quoduis bonum faciendum hilares et spontanei efficimur, qui facit ne imputetur peccatum ob meritum Christi. Nam perpetuo luctatur cum carne et sanguine. Hae duae iustitiae ex diametro pugnantes, ad invicem colluctantur donec caro et sanguis manet. nam prudentia carnis iustitiam spiritus non capit, nec suam argui patitur. Contra, prudentia spiritus iustitiam carnis laudari non fert, sed unam fidei et gratiae iustitiam praedicat, sicque fit ut perpetuo bello collidantur hi duo parvuli Iacob et Esau in utero Rebeccae. loquor autem de iudicio ac conspectu Dei, quo iustitia gratiae carnalem iustitiam non admittit. Iustitias carnis, Hebr. 9. exteriorem iustitiam vocat Paulus. Sed cum satis dictum sit de voce Iustitiae, reliquum est, ut et de verbo IUSTIFICARE disseramus. Quoniam enim nostra coram Deo acceptio et approbatio in Sacris literis hoc verbo inculcatur, oportet id diligenter explicari et confirmari, quo ex vera verbi huius significatione etiam ipsa Iustificatio, quam salutis nostrae caput est, itelligi, certoque teneriqueat. Etsi igitur varie a Doctis verbi huius significatio subdividatur, tamen revera in genere significat aliquem Habere aut pronunciare iustum, tribuere ei testimonium iustitiae,

-- 262 --

499/500 absolvere eum, atque ita etiam liberare a contraria accusatione, culpa aut omni malo, sive is sit revera iustus, sive non: ut postea exempla ostendent. Disputant vero nonnulli, esse verbum forense, quod sicut ibi iudex reum criminis iniustitiaeve accusatum absoluit, et ab accusatione culpaque suo iudicio liberat: sic et Deus peccatorem fide ad tribunal gratiae cum Christo suo advocato ac mediatore confugientem, propter meritum ac intercessionem ipsius liberat, proque iusto ac sancto pronunciat, habet, et ad aeternam vitam deputat: quam eorum sententiam nequaquam improbo. Et quoniam in hac sententia nunc versor, addam et illud breviter: quod illud exemplum Rom. 6, quod maxime a praedicta significatione verbi Iustificare, cum pro absolvere ponitur; alienum esse aliquibus videtur, vel maxime forensi mori conveniat. Inquit enim ibi Paulus: Qui mortuus est, iustificatus est a peccato. pro, liberatus est, ne in hac vita ab originali malitia porro subinde ex aliis peccatis in alia protrudatur, modo in caedes, modo in libidines, blasphemias, rapacitatem, latrocinia, seditiones, et similia prava facinora. Sicut enim in foro accusator sibi quoddam quasi ius in reum sumit, eumque vel ad solutionem debiti, vel ad alias aliquas obligationes, vel etiam ad mortem ipsam, quantum in eo est, obtorto collo trahit: et iudex contra absolvens reum, non tantum eum pronunciat iustum, sed etiam eum ab omni iure ac molestatione accusatoris reipsa in posterum represso accusatore liberat: sic et homines a peccato in ipsa morte liberantur, ne amplius infestentur ab ea. Sic Itali dicunt, homo morto non faguera. Sic Anacreon dixerat, Mortuus non concupiscit. Ideo et Paulus hanc inhaerentis peccati importunitatem et tyrannidem, veluti si esset eius ven ditum mancipium, sentiens, et difficulter tolerans, ac valde prolixe de ea questus, tandem cupit ab ea liberari aut iustificari, exclamans, O' me infelicem, quis me liberabit a corpore mortis huius? id est, huius tam horrendae plagae aut tyrannidis: sicut solent Hebraei quamvis duriorem calamitatem aut malum vocare MORTEM. Prorsus in eundem sensum dicit Petrus, 1 Cap. 4. Qui passus est in carne, is est liberatus a peccato, ut reliquum tempus vivat Deo, non cupiditatibus. Eadem plane res utrobique agitur, et Phrases sunt valde similes. Confer ea duo loca, Roma. 6. et 1 Pet. 4. Est ibi πέπαυται , quod quidem plerique vertunt neutraliter, per Desiit peccare: sed certum est, activum παύω plurimum active accipi, et significare etiam libero: ut apud Xenophontem, ἐπανε τῶν ἐπιθυμιῶν τοὺς συνόντας . id est, liberabat suos auditores cupiditatibus. Quare passivum πέπαυται , significat. liberatus est. quamvis igitur probem istam eorum deductionem, aut forensem originem huius significationis verbi Iustifico: tamen quoniam multa verba sunt, quae cum hoc in isto Hebraismo conveniunt, quorum collatio mirificam lucem huic verbo afferre potest: et simul aliquid grammaticum, et sermoni huic magis proprium esse opinor: ideo istam eorum naturam aut idiotismum, regula universali simul et exemplis pluribus declarabo ac confirmabo, de qua tamen in libello de Fide prolixius dictum est. et rectius forte in Regulis universalibus agetur. Sunt ergo apud Hebraeos verba quaedam, quae in prima coniugatione significant qualitate aliqua vel motu praeditum esse: in tertia vero significant, eam qualitatem vel motum alterius iudicio verbis et asseveratione alteri tribui. ut צדק zadak in prima coniugatione significat iustum esse: הצדיק vero in tertia significat iustitiam alteri tribuere, iustum reputare, absolvere. Sic רשע rascha impius fuit, הרשיע hirschia condemnavit. Horum verborum testimonia non adscribo, quod sint satis nota et crebra. Item כזב cazab mentiri, הכזיב mendacii arguere: ut Iob 24. Sic et Isaiae 29 legitur, מחטיאי , qui peccare faciunt hominem in verbo, et arguentem in porta illa queabunt: id est, qui tribuunt eius verbis peccatum, seu calumniantes eius verba. Et אשם Aschi deliquit האשים . Psal. 5. pronunciavit transgressorem, condemnavit, punivit. Hunc eundem Hebraismum et Paulus Rom. 5 expressit hisce verbis: Quem admodum per inobedientiam unius hominis האשמנו peccatores sumus constituti multi, sic per obedientiam unius iusti constituentur יצדקו multi. Et Rom. 8. Peccatum condemnavit de peccato האשים . id est, non solum condemnavit, sed etiam (per metalepsin, vel synecdochem) peccatum condemnatum punivit, interfecit, abolevit Nec ita tamen multum differunt haec verba ab aliis verbis huius tertiae coniugationis. Nam sicut alia verba plerunque eam qualitatem vel motum quo in prima coniugatione quempiam praeditum esse significarunt, in hac coniugatione in alium reipsa transfundere dicuntur: ut יסב bonus fuit, היסיב bonum fecit aliquid, ut Ieremiae 7, Bonas facite vias vestras: ישר iaschar, rectus fuit, חרשו direxit, גדל gadal magnus fuit, הגדיל magnum fecit, קום surrexit הקים excitavit, חכם chachim sapiens fuit. החכים sapientem fecit, שכב schacab iacuit, השכיב fecit iacere, חיה החיה chaiah חלה החלי chalach גבר הגביר gabar: sic haec verba illam qualitatem qua aliquem praeditum esse, in prima coniugatione significarunt, in alterum transferunt non re, sed testimonia suo ac verbis: ut צדק iustus fuit, הצדיק iustum fecit, non reipsa, se iudicio, verbis et assertione sua iustum censuit, pronunciavit, absoluit, sicut in foro reus absoluitur. In hoc igitur conveniunt pleraque Hebraea verba, quod id quod in prima coniugatione inesse significabant, [?: i- ] tertia in alterum vel reipsa vel verbis transferri denotent. Est autem similitudo quaedam eius quod est Eristere aliquid, et videri existere, ut in Universalibus regulis ostendetur. Quare et aliae linguae habent locutiones huiusmodi: ut Latini dicunt Tribuere virtutem, qua phrasi non intelligunt virtutem alicui reipsa dare, sed iudicio ac asseveratione alteri virtutem addicere. Sic Germani quoque dicunt Fromm machen, zum luget, zum dieb machen. Quam ergo ineptus esset qui haec realiter exponere verbi sono machen vellet: tam produnt Papistae suam inscitiam, qui conten dunt, Iustificare esse reipsa [?: in- ] sisque virtutib. iustum facere. Verum ad rem revertamur. Significat igitur verbum הצדיק hizdik iustificare, ut [?: ] prius diximus, in genere aliquem habere pro iusto, absolvere, ornare testimonio, laudeque iustitiae, sive is [?: re- ] ra iustus sit, sive non Nec potest fieri ut verbum hoc [?: ] modo non violenter torqueantur dicta, usquam in Scriptura idem valere invenias, quod ex iniusto [?: aliqu- ] reipsa reddere et facere iustum: quem sensum si [?: lo- ] Scripturae tribuere velis, in quibus hoc verbum usurpatur, partim erit impossibilis, partim absurdus, et vero alienus. Sed percurram Scripturae loca quam possum diligenter et fideliter. Gen. 44, cum scyphus Iosephus in sacco Beniamin esset inventus, nec haberent fratres eius quo innocentiam illius comprobarent ac tueretur, dicebat ad Iosephum Iudas: Quid loquemur [?: Do-no ] meo? quid dicemus, ומח נצטדק , et quo iustificamur? Deus invenit iniquitatem servorum suorum. Qui verbis nihil dicit aliud, quam, Non est quo nos [?: inn- ] tes esse declaremus, quo a reatu furti absoluamur: [?: ] enim manifestatum iudicio Dei, qui simus, negare non possumus, etc. Exo. 23, Innocentem inquit et iustum ne acccidas כילא אצדיק רשע , chilo az dic rascha: id est, [?: Qu- ] non iustificabo impium. hoc est, non absolvam a culpa impium, non erit mihi innocens. Deut. 25. Cum fuerit lis (inquit) inter viros, et accesserint illi ad iudicium et ad [?: ] ces, הצדיקד את הצדיק והדשיעו את הרשע hazadiku eth zadik,ve hirschiu, eth harascha. i. iustificate [?: iust- ] et improbate (ut sic dicam) improbum et impium [?: ]

-- 263 --

501/502 nihil aliud vult quam, Absoluite iustum, et condemnate impium, 2. Sam 15 dicebat Absalon: Quis ponet me iudicem in terra, et ad me veniat omnis vir, cui fit causa et iudicium? והצדקתיו , id est iustificem eum: hoc est, ut absolvam eum, et pronunciem eum esse iustum, seu liberem illum a reatu et molestatione accusatoris. In primo Reg. cap. 8. Sic inter caetera orat ad Dominum Salomon, Cum peccaverit vir in proximum suum, et exegerit ab eo iuramentum, ut faciat iurare eum, et venerit iuramentum ante altare tuum in domo hac, tu exaudias in caelo, et facias, et iudices servos tuos. להרשיע רשע לתת דרכו בדאשו ,ולהצדיק צדיק לתת לו בצדקתו id est, ut condemnes impium, dando viam eius in caput eius: et iustifices iustum, dando illi secundum iustitiam eius: hoc est, ut merita ultione declares impium esse sontem et iustum liberando, eum manifestes esse iustum et innocentem. Iob 27. Sic dicit הלילהליא צדיק אתבם . id est: Absit a me, ut vos iustificem: hoc est, iustos pronunciem. pro iustis habeam. Psalm. quinquagesimoprimo: Tibi soli, tibi peccavi, et malum coram te feci, inquit David, למען הצדק בדבון . id est, propterea iustificaberis in verbis tuis, hoc est iustus agnosceris et declaraberis. Psal. 82, עני ודם הצדיקו , id est, afflictum et pauperem iustificate: loquitur iudicibus, hortaturque eos ut iusto iudicio absoluant et liberent pauperes et oppressos, Psalm. 143 Ne intres, inquit, in iudicium cum servo tuo, כי לא־צדיק למניך כל חי : id est, quia non iustificabitur coram te omnis vivens: hoc est, nemo habebitur coram te iustus, et innocens, sed damnabiles erunt omnes, si iudicio iusto de illis pronunciare volueris. Prov. 17 dicit Salomon, מצדיק רשע ומושיע צדיק : id est, Qui iustificat impium, et condemnat iustum, abominatio coram Deo sunt ambo. Nemo abominabilis esset coram Deo, si ex impio faceret iustum: nec contra, qui talis esset, facile ex iusto faceret impium, aut vicissim. Verum qui impium pronunciat esse iustum, et iustum condemnat quasi sit iniustus, is demum merito est abominabilis. Is. 5, de reprobis et iniquis iudicib. sic legitur, מצדיסי רשע צקב שחך id est, Qui iustificant impium pro munere. Et Cap. 43. Deut testes suos (inquit Dominus) ויצקדו : id est, Et iustificentur. Et ibidem, ספר אתה למען הצדק : id est, Narratu, ut iustificeris: hoc est, si se putant esse iniustos, adferant testes, quib. comprobentur esse iusti. Item, Si quid habes quod pro te faciet, expone, quo iustum te esse comprobes, et iustus esse pronuncieris. Et cap. 45 dicit, ביהוה יצדקו כי . id est, in Domino iustificabuntur, et gloriabuntur omne semen Israel: hoc est, id illis pro iustitia reputabitur, quod Domini sunt, illique fide adhaerent et hoc se nomine felices reputabunt. Hoc est quod dicit: Et gloriabuntur sicut impii, et condemnantur, et confunduntur: ita fideles in Domino et iustificantur, et de gratia illi gloriantur. Et cap. 50, קריב מצדיקי . id est, prope est qui iustificat me, quis contendet mecum: hoc est, non de est mihi iustus iudex, qui causam meam tueatur. et pro me pronunciet, ut frustra sint accusatores mei sudaturi. Sic Roma. octavo : Dominus est qui iustificat. quis est qui condemnet? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et cap 53. sic de Christo legimus כרעוי יצדיק צדיק עבדי לרבם : id est, In scientia aut noticia sui iustificabit iustus servus meus multos: scientiam aut noticiam Christi vocat, qua cognoscitur a nobis fide, de qua Petrus: Et nos cognovimus, quod tu sis Christus, filius Dei. Per hanc iustificat nos Christus. Quomodo autem? Quia inquit: Iniquitates nostras ipse portavit. quibus verbis rationem [?: -ificationis ] huius exprimit. Ezek. 16. Et Samaria, inquit, secundum dimidium peccatorum tuorum non peccavit, et multiplicasti abominationes tuas prae illis: והצדקי את [?: אח--- ] id est, iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis, quas fecisti: hoc est, quoniam [?: a-rocio-a ] admisisti, declarasti sorores tuas, ad te collatas, pro iustis esse habendas. loquitur de iustificatione quae fit comparatione deteriorum. Restat unus locus Danielis 12, ubi sic legimus: Hi qui ad intelligentiam instituunt, splendescent sicut splendor firmamenti: et qui מצדיקי , id est iustificant. multos, sicut stellae in seculum, et in perpetuum. ubi verbum Iustificandi, positum est neque pro facere iustum, neque pro absolvere ab omni culpa, quod utrumque solius est Dei: sed pro instituere ad iustificationem, quod faciunt in Ecclesia ministri verbi, dum monstrant agnum Dei peccata tollentem aut iustificantem, ac in eius merito ac nomine homines absoluunt a suis peccatis. ¶ Haec de locis veteris Testamenti: ex quibus abunde patet, non esse uspiam verbum Iustificandi eo sensu positum, quem illi tribuunt papistae et alii homines Sacrae linguae ignari, quibus iustificare nihil est aliud quam ex iniusto et impio facere iustum: sed ubique usurpari pro absolvere a culpa, pronunciareque vel declarare iustum. Iam quamvis abunde sufficiens sit veteris Testamenti praeiudicium ad hunc sensum comprobandum, transeamus tamen ad novi quoque Testamenti Scripturas, et illas quoque inspiciamus. Matth. 11 dicit Servator, Et iustificata est sapientia a filiis suis. Lucas addit, Omnibus, id est, sed nihilominus approbata receptaque est sapientia aut religio, doctrinaque vera ab omnibus germanis filiis suis, quantum vis ei impii reclament, eamque condemnent. Aliqui exponunt, probe sibi cavit aut prospexit Christus ac vera religio contra impios. Matth. 12. Ex verbis tuis (inquit Dominus) iustificaberis, vel ex verbis tuis condemnaberis: hoc est, Ex verbis tuis vel iustus declaraberis, vel iniustitiae condemnaberis. Verba non reddunt, sed declarant iniustum vel iustum. Luc. 7. Et omnis populus, inquit, audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptisati baptismo Iohannis. Num publicani ipsi iniusti, hominem aliquem, nedum Deum, ex iniusto iustum facere' possunt? Verum celebrare eum de iustitia queunt tantum. Iustificaverunt igitur Deum, hoc est, agnoverunt et approbarunt iustitiam Dei, cum a Iohanne baptizarentur, quem Pharisaei baptismum illius respuentes contemnebant. Et capite 10: Ille, inquit, volens iustificare seipsum. et Cap. 16, Vos estis (inquit) vosmetipsos iustificantes coram hominibus. Seipsum iustificare coram hominibus hypocritarum est, et nihil aliud quam iustitiam simulare. Et cap. 18. Et publicanus proculstans, nec volebat oculos ad caelum attollere, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam, magis quam ille. Vocat hunc iustificatum, id est, impetrata clementia Dei a peccatis absolutum per fidem, qua peccatorum suorum remissionem ob Christum impetravit: quemadmodum et Lyranus exponit. Act. 13, audimus dicentem Paulum: Notum igitur sit vobis, viri fratres, quod per hunc nobis remissio peccatorum annunciatur, et omnium eorum a quibus non potuistis per legem Moysis iustificari, per hunc omnis qui credit iustificatur. Et hic satis patet, iustificari idem esse quod a peccatis absolui quod fit per remissionem peccatorum quae sub nomine Christi praedicatur. Cum enim dixisset, Quod per hunc vobis annunciatur remissio peccatorum: et subiungendum esset, Et ab omnibus quorum vobis remissio per legem Moysi contingere non potuit: sensum hunc sic expressit, Et ab omnibus, a quibus non potuistis per legem Moysis iustificari, per hunc omnis qui credit iustificatur. Iustificari igitur a peccatis, est a peccatis per gratiam remissionis absolui, et ab illorum reatu liberari. Cum igitur idem sit iustificatio quod remissio peccatorum, necessario non realem immutationem qualitatum, sed rationalem tantum absolutionem significat. Fingat sane quicunque volet vel audacissime

-- 264 --

503/504 ac violentissime alium sensum illorum verborum Pauli, non poterit certe illud iustificari in lege Mosis a peccatis, aliter intelligere et exponere, quam pro absolui a peccatis. pravis enim factis non novae qualitates, sed abolitio aut condonatio remedium est. Sic et epistola ad Hebraeos dicit, legem non potuisse sanctificare a peccatis, seu auferre ea, nec impetrare plenam remissionem peccatorum. Roman. 2. Non enim qui audiunt legem, iusti sunt apud Deum: sed qui legem factis exprimunt, iustificabuntur. hoc est pro iustis habebuntur. Hic videmus idem esse Paulo praestantes legem iustificari, quod iustum esse coram Deo, aut apud Deum. Erasmus vertit, Iusti habebuntur. Rom. 3, Ut iustificeris, inquit, in sermonibus tuis. De hoc supra, ex Psalm. 51. Ibidem: Ex operibus legis, inquit, non iustificabitur omnis caro in conspectu eius: id est, non habebitur iusta. Et, Iustificantur gratis per illius gratiam, inquit: hoc est, gratis a peccatis absoluuntur, Iustus enim non iustificatur gratis, et per gratiam, sed iustitiae suae merito. Quare necesse est ut intelligatur de iustificatione, qua peccator per gratiam a peccatis gratis absoluitur. Concordant his et sequentia: Arbitramur igitur fide iustificari hominem, inquit, absque operibus legis. Et, Quandoquidem unus Deus, qui iustificabit circumcisionem ex fide, etc. ubi nihil aliud dicit, quam per fidem contingere absolutionem a peccatis, quae per legem contingere non potest. Eodem sensu constanter utitur hoc verbo et in sequentibus, ut capite 4, Credenti in eum qui iustificat impium. et capite 5: Iustificati igitur ex fide, pacem habemus erga Deum. Et, Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine eius. In sanguine Christi iustificari, quid aliud est, quam merito sanguinis Christi a peccatis absolui? Et Roman. 6. Qui mortuus est, iustificatus est a peccato: hoc est, liberatus et absolutus est a peccati imperio, ne huic amplius ad serviendum sit obstrictus. Roman 8. Quos vocavit, eos (inquit) et iustificavit. Simpliciter quidem utitur hic iustificandi verbo: verum probabilius est ut intelligamus eo sensu, quo usus est illo in tota praecedenti disputatione, quam diverso. Et eodem cap. Deus est qui iustificat, quis est qui condemnet? Ipsa iustificationis et condemnationis antithesis satis evincit, Deus est qui iustificat, idem esse quod. Deus est qui a peccatis absolvit, et iustos pronunciat. Et 1. Corinth. 4. Nullius mihi conscius sum, sed per hoc non sum iustificatus, hoc est, non ideo iustus habeor a Deo, quod nullius mihi sum conscius. Iustitia mea non constat propria innocentia, sed gratia Dei per Christum. Et cap. 6. Atque haec fuistis quidem, verum abluti estis, verum iustificati estis, verum sanctificati estis per nomen Domini IESU, et per spiritum Dei nostri. Haec omnia referenda sunt ad remissionem peccatorum, quam per nomen Domini IESU et operationem Spiritus sancti credentes fuerant consecuti. Ob hanc gratiam dicit eos a praeteritis peccatis ablutos sanctificatos, et iustificatos, quo caveant, ne denuo ad illa recurrant, et acceptam gratiam inanem reddant. Quare nihil aliud dicit, quam, Ecce iam absoluti estis a pristinis peccatis, cavete in posterum ne tale quid admittatis amplius. Et ad Gal. 2. Scientes, inquit, quod non iustificatur homo ex operibus legis. Et cap. 3, Ut ex fide iustificemur. Item, Quoniam ex lege nemo iustificatur coram Deo. Et cap. 5. Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini: nihil aliud contendit quam hoc ipsum quod ad Romanos copiosiore disputatione asseruit. Quare eodem oportet sensu accipiamus hic quoque iustificandi verbum, quo illic. Et 1. Timoth. 3 de Christo dicit, Deus manifestatus est in carne, iustificatus est in spiritu: hoc est, iustus declaratus et comprobatus est testimonio Spiritus. Et ille, inquit, testimonium perhibebit de me. Et ad Tit. 3, Secundum suam misericordiam `nos salvos fecit, per IESUM CHRISTUM servatorem nostrum, ut iustificati illius gratia haeredes efficeremur, iuxta spem vitae aeternae. Nec hic aliter iustificatos nos intelligit, quam quo sensu ea de re in Romanis et Galatis disseruit, a peccatis videlicet absolutos, et in gloriam filiorum Dei acceptos. Et Iacob 2. Abraham, inquit, pater noster non` ne ex factis iustificatus est, cum obtulisset filium suum super altare? Non dicit, Abrahamum per id operis iustum esse reipsa factum, cum fuerit antea iustus: sed iustum declaratum, aut comprobatum solum.

¶ Hactenus utriusque Testamenti locos, in quibus verbum iustificandi usurpatur, recensuimus, et quasi in Tabella quadam visendos proposuimus: quo videat Lector, quam non abs re supra dixerim, non facile inveniri in Scripturis aliquem locum, in quo iustificare idem sit quod ex iniusto reipsa, aut mutatis qualitatibus iustum facere ac reddere: nisi quis eam locutionem eo sensu accipiat, quo Germanice dicimus, Erbe ihn mussen fromm machen: de eo qui quod male de quopia locutus est, in iudicio recantare, ac testificari faterique cogitur, quod per iniuriam male de illo sit locutus, nesciat quicquam de eo tetri sceleris. Germanis ergo [?: ] re bonum aut probum, est, eum iustum ac bonum testari et confiteri. Convenit ergo aptissime haec locutio cum Hebraismo Iustificare et Impiificare. Quare recte statuimus, in Iustificationis nostrae negocio non esse alium recipiendum verbi istius sensum, quam eum qui totius esse Scripturae deprehenditur, et quo Apostolus in hac ipsa causa tam multis locis est usus: ut scilicet idem [?: si- ] iustificari hominem coram Deo, quod, a peccatis per gratuitam remissionem absolui, ac pro iusto haberi. Ad probandam quoque (ut et hoc adnectamus) hanc rationalem aut imputativam verbi iustificandi significatione testimonium Davidis facit, Psalm. 143 Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. ubi manifestissime de iudiciaria iustificatione seu absolutione agitur, non de reali virtutum infusione, aut qualitatum mutatione. Expendatur tantum illud intrare in iudicium, et in conspectu Dei iustificari. Conspectus enim Dei, et coram Dei noticiam cognitionemve significat. Sic Roman. 3, Ex operibus legis nulla caro iustificabitur in conspectu Dei. id est, iudicio ac cognitione ipsius. Sic ibidem. Ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris. ubi itidem propalam rationalis aut iudiciaria, cognitionisve iustificatio proponitur. Sic et Galat. 3. dicitur, Per legem nemo iustificabitur apud Deum. [?: ] quid aliud illud apud Deum valet, quam in iudicio et cognitione Dei? Quare manifestissimum est, Scripturi cum de iustificatione agit aut loquitur, intelligere rationalem aut imputativam quandam iustificationem. Porro in hac significatione verbum Iustificare et Iustificari, synonyma habent satis plana et elegantia: ut [?: su- ] , Imputare iustitiam, Roman. 4. Quemadmodum et [?: D- ] explicat beatificationem hominis, cui Deus [?: imp- ] iustitiam. Ibidem: Ut esset pater omnium [?: credent- ] per praeputium, ut imputaretur et illis iustitia. Sed [?: ] ius iustitia nobis imputetur, nempe Christi, declarat alia dicta Rom. 8 et 10, et Philipp. 3: Non habens [?: me- ] quae ex lege est, sed Christi iustitiam: scilicet per imputationem, gratis in me transcriptam, sicut mea iniustitia aut peccatum in eum imputatione sola translatum fuit. Imputare, credere, seu fidere ad iustitiam, Rom. 4, Galatis 3, Iacobi 2: Credidit Abraham Deo, et imputatur est illi ad iustitiam. Ibidem: Porro ei qui non opera-tur, sed credit in eum qui iustificat impium, imputatur fides sua ad iustitiam. Non autem sentiendum est, idem ob suam propriam dignitatem imputari ad iustitiam, sed eo quod fides apprehendat iustitiam

-- 265 --

505/506 Christi, ut ibidem declaratur: Non scriptum est autem propter illum tantum imputatum fuisse illi: sed etiam propter nos, quibus imputabitur, credentibus in eum qui excitavit IESUM Dominum nostrum a mortuis, qui traditus fuit propter peccata nostra, et excitatus propter iustitiam nostram. Rom. 9. Gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem eam quae ex fide est. Et Rom. 10. Christus est impletio, seu impletor legis, ad iustitiam omni credenti: hoc est, impletio legis a Christo praestita, imputatur credentibus ad iustitiam. Non imputare [?: -catum ] . Rom. 4. Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum 2 Cor. 5. Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non imputans eis peccata sua. Constituere aliquem iustum propter obedientiam Christi. Roman. 5. Quemadmodum per inobedientiam unius hominis peccatores constituti fuimus multi: ita per obedientiam unius iusti constituentur multi: hoc est, obedientia a Christo legi praestita per fidem, imputatur peccatori, atque ita pronunciatur iustus aliena iustitia. Donare, seu accipere donatam a Christo iustitiam. Rom. 5. Multo magis hi qui exuberantiam gratiae et doni iustitiae accipiunt per vitam regnabunt, autore uno IESU Christo. Facere seu fieri iustitiam Dei per Christum. 2. Cor. 5. Eum qui non novit peccatum, fecit peccatum, ut nos fieremus iustitia Dei per illum: id est, illi Deus imputavit nostram iustitiam aut peccatum, ut nobis vicissim eius iustitiam largiatur per imputationem. Remittere, seu ondonare peccata. Actor. 2. Baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum. Actor. 5. Ad dandam poenitentiam Israeli, remissionemque peccato rum Actor. 8. Roga Deum si forte tibi remittatur cogi ratio cordis tui. Actor. 10. Quod remissionem peccatorum accepturus sit per nomen eius, quisquis in illum crediderit. Actor. 13. Per hunc vobis remissio peccatorum annunciatur. Actor. 26. Ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctificatos, fide in me. 1 Iohan. 1. Fidelis est, et iustus, ut remittat nobis peccata nostra. 1 Iohan. 2. Remittuntur vobis peccata propternomen eius. Rom. 3. Propter remissionem peccatorum. Rom. 4. Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum obtecta sunt peccata. Ephes. 1. Habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum. Col. 2. Condonans nobis omnia delicta. Iacobi 5. Si in peccatis sit, remittentur ei. Hebr. 9. Sine sanguinis effusione non fit remissio peccatorum. Delere peccata. Actor. 3. Ut deleantur peccata vestra. Abluere peccata. Actor. 22. Exurge baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine Domini. Emundare a peccato. 1 Iohan. 1. Sanguis IESU Christi emundat nos ab omni peccato. Item: Iustus est, etc. emundet nos ab omni iniquitate. Benedi [?: ] . Actor. 3. Misit eum benedicentem vobis. Galat. 3. Itaque qui ex fide sunt, benedicuntur cum fideli Abraham. [?: ] Actor. 2. Dominus addebat, qui salui fierent (. i. converterentur et iustificarentur) quotidie congregationi. Actor. 4. Nec est aliud nomen, etc. in quo oporteat nos salvos fieri, Actor. 15. Pseudoapostoli aiunt: Nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis esse salui i. iustificari. Ibidem Petrus inquit: Sed [?: ] gratiam Domini Iesu Christi credimus nos salvos [?: -turos ] , quemadmodum et illi. Actor. 16. Crede in Dominum Iesum, et saluus eris et tu et domus tua. 1 Cor. 15. Notum vobis facio Evangelium, etc. per quod etiam [?: -amini ] . i. per quod vobis annunciatur remissio pec [?: catum ] , et donatur iustitia Christi, et vita aeterna. Roman. 10. Si confessus fueris ore tuo Dominum Iesum, et [?: -deris ] in corde tuo, quod Deus illum excitavit a [?: ] , saluus eris. hoc est, habebis imputatam iustitiam, ob quam donabitur tibi vita aeterna. Itidem ex [?: -oele ] [?: ---at ] dictum, Quisquis invocaverit nomen Domini, saluus erit. Tit. 3, salvos nos fecit per regenerationis lavacrum. Eph. 2. Gratia salvati estis. Iacob. 1. Recipite insitum sermonem, qui potest salvas facere [?: n-mas ] vestras. Hebr. 7. Unde et salvos facere [?: a--lenum ] potest eos qui per ipsum adeunt Deum. Eleganter autem verbum Salvare ad iustificationem transtertur. Significat enim alias liberare captivum ab hostibus, et pristinae libertati restituere: aut alio qui iam [?: -am ] pereuntem ex certo manifestoque exitio eripere, quod [?: e-a ] fit in iustificatione. Liberamur enim a iure ac potestate peccati et mortis, donaturque nobis iustitia Christi, ob quam datur Spiritus sanctus et vita aeterna. Consequi salutem: 2 Tim. 2. Omnia suffero propter electus, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria aeterna. Consequi misericordiam. 1 Tim. 1, et 1 Petr. 2. Habere vitam aeternam. 1 Iohan. 5. Qui habet filium, habet vitam. Qui vero non habet filium Deivitam non habet. Item: Ut sciatis, quod vitam [?: habetis ] aeternam. 1 Iohannis 3. Translati sumus de morte ad vitam. Synecdochicos enim, effectus pro toto actu iustificationis ponuntur. Sanctificare etiam interdum iustificare significat. Ephes. 5. Semetipsum tradidit pro ea, ut sanctificaret eam: scilicet Ecclesiam 1 Corin. 6 Haec eratis quidem, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis per nomen Domini Iesu, et per spiritum Dei nostri. Videntur enim hic abluere et sanctificare iustificare, synonyma esse. Hebr. 10, Per quam voluntatem sanctificati sumus per oblationem corporis Iesu Christi semel peractam. Idem eadem significatione verbo Consummare utitur: Unica oblatione consummavit in perpetuum eos qui sanctificantur. vide verbum IMPUTO. ¶ Exposito verbo iustificare, nunc et de nominibus ab eo derivatis et vicinis dicamus, quae sunt potissimum tria, δικάιωμα, δικάιωσις, et δικαιοσύνη : tametsi de hoc ultimo supra satis dixerim. Haec igitur nomina Interpretes vocabulo IUSTIFICATIONIS reddunt: sed nonnihil differentiae videtur inter haec vocabula esse. Nam τὸ δικάιωμα interdum videtur significare ipsam normam seu regulam iustitiae divinae, quam in lege praescripsit, Rom. 1, ὅι τινες τὸ δικάιωμα τοῦ θεοῦ ἐπιγνόντες : qui cum Dei iustitiam seu regulam iustitiae divinae sciunt, quod qui talia faciunt, digni sint morte, non tantum ea faciant, sed, etiam assentiantur facientibus. Idem cap. 2, ἔργον τοῦ νόμου γραπτὸν ἐν ταῖς καρδίαις , Opus legis scriptum in cordibus. Et ibidem, τὸ κρῖματοῦ θεοῦ appellat. Eodem modo accipitur Roman. 2, ἐὰν οὖν ἡ ἀκροβυστία τὰ δικαιώματα τοῦ νόμου φυλάσσῃ , Si igitur praeputium servat ea quae in lege iuxta normam iustitiae sunt praescripta et mandata. Secundo, nomen δικάιωσις significat ipsum recte factum, obedientiam aut exemplum: ut ex sequentib. locis patet. Roman. 5, ἄρα ὡς δι' ἑνὸς παραπτώματος εἰς παντας ἀνθρώπους, εἰς κατάκριμα, οὕτω καὶ δι' ἑνὸς δικαιώματος εἰς παντας ἀνθρώπους εἰς δικάιωσιν ζωῆς . Hoc loco Adam et Christus opponuntur: et ostenditur alterum quidem, scilicet Adam, attulisse omnibus hominibus condemnationem et mortem suo peccato, quod δικάιωμα regulam divinae iustitiae est transgressus: alterum vero. s. Christum, attulisse omnibus hominibus iustificationem vitae, hoc est, absolutionem a condemnatione, et imputationem iustitiae, ob quam donatur vita, per suum δικάιωμα : hoc est, quod regulam divinae iustitiae, in lege nobis praescriptam, ipse pro nobis observavit, mortem sustinendo, et integram obedientiam praestando. Rom. 8. Quod legi erat impossibile, ea parte qua imbecillis erat per carnem, hoc Deus proprio filio misso, sub specie carnis peccato obnoxiae praestitit, ac de peccato condemnavit peccatum per carnem, ut τὸ δικάιωμα τοῦ νόμου , iustificatio legis impleretur in nobis. Hoc loco Paulus docet, τὸ δικάιωμα τοῦ νόμου , seu regulam iustitiae legalis, postulasse ab hominibus integram obedientiam et satisfactionem

-- 266 --

507/508 pro peccato, nempe mortem: sed cum nullus hominum eam praestare posset, ideo Deum misisse filium suum, natum ex muliere, factum legi obnoxium, ut impleret τὸ δικάιωμα τοῦ νόμου pro nobis: hoc est, praestaret legi integram obedientiam ad comparandam vitam, et sustineret mortem ad expiandum peccata generis humani, atque ita nos liberaret a lege hoc est, a iure mortis et peccati: et donaret nobis ius filiorum Dei. Hinc Apocal. 19 τὰ δικαιώματα τῶν ἁγίων , iustificationes sanctorum, de iustitia sanctis imputata et donata dicitur, At Hebr. 9, Praecepta a Deo populo Iudaico tradita, δικαιώματα appellantur. Δικαιοσύνη vero, etsi interdum idem quod δικάιωματοῦ νόμου significat: tamen praecipue illam iustitiam notat, quae τῷ δικαιώματι seu normae legis ad amussim congruit. Complectitur igitur δικαιοσύνη qualitates et actiones, seu integram obedientiam, qualem et quantam lex postulat. δικάιωσις , quod Rom. 5 extat, absolutionem seu actum iustificandi significat, qui fit per imputationem iustitiae Christi, seu remissionem peccatorum. nam κατακριμα et δικάιωσις ibi opponuntur sibi invicem. Pro huiusmodi actu iustificandi saepissime δικαιοσύνη ponitur. ut 1 Corinth. 1, Christus factus est nobis iustitia. 2 Corinth. 3 opponuntur sibi invicem ministerium condemnationis, et ministerium iustitiae, hoc est, iustificationis. Roman. 10. Christus est impletio legis ad iustitiam omni credenti: hoc est, ad iustificationem. Rom. 4. Traditus est propter peccata nostra, resurrexit propter iustitiam seu iustificationem nostri.

IUVENES, apud Hebraeos vocantur בחורים Bachurim: quasi dicas, electi strenui, fortes, quod ea aetas vel maxime robore corporis audaciaque animi vigeat et floreat. Sic contra Graeci νεανίαν iuvenem ponunt, pro forti, strenuo, animoso, ac laborioso. Porro vox IUVENTUS addita alii substantivo per constructionem genitivi possessoris, plerunque significat ea quae nobis in iuventute acciderunt: ut, Uxor adolescentiae, aut iuventutis. Malach. 2. Ne despicias uxorem iuventutis tuae: id est, uxorem quam iuvenis duxisti. Sic Filii iuventutis, Psalmo 127. pro, quos in iuventute nactus es, Peccata iuventutis, aut adolescentiae: id est quae in iuventute patraveris. Nomen Iuventus, Latinis plerunque aetas est quae adolescentiam excessit, quaeque iam pubertatis annos ingreditur. Sed in Sacris literis etiam de multo immaturiore aetate accipitur. Sic Matthaei 19 clare adolescentiae ipsi praeponitur. Nam iuvenis νεανίσκος , aut adolescens ille, ut multi vertunt, quaerens de via ad salutem respondet, Se omnia ea Decalogi praecepta quae ei Christus proponebat, inde a iuventute servasse. Quibus verbis videtur imam puericiam necessario indicare. Sic credo et illud Genesis 8, pro prima pueritia accipiendum esse, cum Moyses dicit, Cor hominis esse pravum inde ab adolescentia, ut aliqui vertunt: alii, a iuventute, ut Septuaginta habent. Vox alioqui Hebraea est נערה , neura, ab agilitate aut motu deducta, quod quamprimum pueri paululum firmarunt talos, mox mire cupidi sunt motus. Sicut et Aristoteles de omnibus animalibus pronunciat, dicens: Iuventus non potest quiescere. Caeterum nulli Christiano dubium est, ibi perpetuam ac penitus ex utero matris innatam malitiam describi: sicut prius cap. 6 dixerat simpliciter, Figmentum cogitationum cordis esse malum omni tempore, et Psal. 51 queritur David, se esse natum, et conceptum etiam in peccatis, aut peccatorem.

IUVENCULAM volunt significari Iudaei vocem עלמה , Alma, Isaiae 7. cum dicitur: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emanuel. Dicam vero, Christo iuvante, de ea voce et loco postea, in nomine VIRGO. Negari sane non potest, crebro hanc vocem pro virgine usurpari: ut cum Rebecca ante desponsationem vocatur Alma, item Maria soror Moysis puella sex annorum. Verum etymologia huius vocis est ad inquisitionem verae eius significationis cumprimis necessaria ac utilis: venit enim ab occultatione. Solebant autem olim Graeci ac Iudaei, et adhuc solent Itali, ut et Venetiis fit, occultare summo studio suas virgines, putantes aliquid de earum castitate ac pudore decerpi, si ab aliis conspiciantur: sic he Phocylides praecipit iuventutem utriusque sexus occultari. A tali ergo sollicita virginitatis custodia ac occultatione, vocantur ab Hebraeis virgines Alma. Verum, ut dixi, de hac voce suo loco plenius disseretur.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.