Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

IUVENES, apud Hebraeos vocantur בחורים Bachurim: quasi dicas, electi strenui, fortes, quod ea aetas vel maxime robore corporis audaciaque animi vigeat et floreat. Sic contra Graeci νεανίαν iuvenem ponunt, pro forti, strenuo, animoso, ac laborioso. Porro vox IUVENTUS addita alii substantivo per constructionem genitivi possessoris, plerunque significat ea quae nobis in iuventute acciderunt: ut, Uxor adolescentiae, aut iuventutis. Malach. 2. Ne despicias uxorem iuventutis tuae: id est, uxorem quam iuvenis duxisti. Sic Filii iuventutis, Psalmo 127. pro, quos in iuventute nactus es, Peccata iuventutis, aut adolescentiae: id est quae in iuventute patraveris. Nomen Iuventus, Latinis plerunque aetas est quae adolescentiam excessit, quaeque iam pubertatis annos ingreditur. Sed in Sacris literis etiam de multo immaturiore aetate accipitur. Sic Matthaei 19 clare adolescentiae ipsi praeponitur. Nam iuvenis νεανίσκος , aut adolescens ille, ut multi vertunt, quaerens de via ad salutem respondet, Se omnia ea Decalogi praecepta quae ei Christus proponebat, inde a iuventute servasse. Quibus verbis videtur imam puericiam necessario indicare. Sic credo et illud Genesis 8, pro prima pueritia accipiendum esse, cum Moyses dicit, Cor hominis esse pravum inde ab adolescentia, ut aliqui vertunt: alii, a iuventute, ut Septuaginta habent. Vox alioqui Hebraea est נערה , neura, ab agilitate aut motu deducta, quod quamprimum pueri paululum firmarunt talos, mox mire cupidi sunt motus. Sicut et Aristoteles de omnibus animalibus pronunciat, dicens: Iuventus non potest quiescere. Caeterum nulli Christiano dubium est, ibi perpetuam ac penitus ex utero matris innatam malitiam describi: sicut prius cap. 6 dixerat simpliciter, Figmentum cogitationum cordis esse malum omni tempore, et Psal. 51 queritur David, se esse natum, et conceptum etiam in peccatis, aut peccatorem.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.