Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

IMPUTARE verbum, et (ut alii vertunt) Reputare, Hebraice חשב , et Graece λογίζεσθαι , proprie cogitare aut ratiocinari, aut cogitando aliquid statuere, ut Psal. 144. Quid est filius hominis, quod reputas vel computas eum? .i. cogitas de eo, vel etiam quod eum quasi in tuum rationalem librum inscribis, seu veluti in album tuorum refers, quasi minime neglecturus illum. Quoniam autem sunt multiplices hominum cogitationes, inter quas et ratiocinationes, aut rationum subductiones non postremae, quib. illi plurimum occupantur: accidit ut hoc verbum crebro, et quasi proprie, ferme solis ratiocinationibus tribuatur. Quia vero sunt variae etiam rationum aut supputationum partes seu modi (ut est primum alicuius nomini imputare merces re ipsa ab aliquo datas aut acceptas, seu labores ac merita qualiacunque alterius in te, aut vicissim tua in eum: Secundo est modus aut pars ratiocinationum, imputare eidem illarum valorem, aut precium pro illis debitum, tanquam vel debitori vel creditori. Tertia ratiocinatio est, imputare, transcribere aut adscribere alicui res non vere in aliquem quem translatas, eive datas, sed ex communi tantum pactione, consensu, aut decreto, recipiente alio in se alterius vel debitum, et ceu onus, vel creditum, et ceu meritum, aut etiam imputatione alias res mercesve acceptas loco debitarum rerum, et similia plane innumera, quae varii contractus et quotidiana vita, hominum ac temporum natura aut necessitas secum affert) ex tali inquam rationum multiplici diversitate fit, ut et verbum ipsum rationale Imputari nunc huic, nunc illi supputationum modo aut parti tribuatur, et porro inde veluti per metaphoram aut similitudinem quandam rerum, actionumve ad alias ac alias res significandas traducatur, atque ita plane varie accipiatur. Primum. n. alias significat aliquid reale, et veluti coram existens tractare, expendere, aut computare, ut aliquid in rationes vel dati vel accepti, debiti aut crediti, tanquam rem alicuius momenti, et nequaquam negligendam, alicui nomini, aut quasi mercatori, seu mercenario, militi, aut alii cuipiam cum quo tibi res est, referri, ut cum patrifamilias aurum mercator adscribit: ita. n. dedit aut accepit. laboravit aut meruit. Num. 14: Annus pro die imputabitur. i. habebitur, adscribetur illis. Levit. 11 et 13. Inter immunda reputabitur. i. annumerabitur, adscribetur. Num. 18: Et oblatio illa vestra reputabitur vobis, ut oblatio vestra, et repletio de torculari. i. perinde vobis o Levitae adscribetur, perinde grata et accepta ei erit oblatio vestra, facta sacerdotibus ac Deo, de decimis vobis ab Israelitis datis, ut si esset de vestra propria area aut torculari: seu perinde plane, ac si vosmet eam vestro labore ac sudore in vestris agris ac vinetis parassetis. Deut. 21: Ne des sanguinem innocentem in medio populi tui. i. ne imputes. Iudic. 4: Victoria non imputabitur tibi. i non tibi Barac adscribetur, non pro tua habebitur, aut in memoriam hominum, ac quasi libros rationum referetur, sed pro victoria mea aut feminae. Secundo, alias Imputare significat, alicui rei, operi aut facto, itidem reipsa existenti, suum debitum precium, aut praemium, bonum aut malum prout ipsius rei valor aut natura est, adiudicare, adscribere, aut attribuere. Sic solet mercator aut curator rerum adscribere: Item huic aut illi tantum debetur praemii aut poenae pro tali re, opere, labore vel facto: vel contra, Hic aut ille tantum debet precii pro hac aut illa re accepta, etc. Sic Rom. 4 inquit Paulus: Operanti merces imputatur non ex gratia, sed ex debito 1. bene operanti, aut bonis operib. merces seu praemium adiudicatur constituitur, vel in rationes refertur, sive iam olim datum sit, sive nunc detur, sive in posterum aliquando dandum reservetur, non ut gratis datum vel donatum, sed ut merces iuste bono operi aut merito operariove debitum. Levit. 7: Non placebit offerens illud, neque imputabitur. i. non placebit Deo, non merebitur offerenti favorem apud Deum, non adscribetur eius sacrificio aliquid meriti, aut praemii, sed tanquam nullum ac irritum oblivioni tradetur: seu non respiciet Deus ad offerentem, ut de Caino scribitur. Sic et locutio illa valde crebra, frequens, et celebris Sacrarum literarum, Peccatum Imputari, aut non imputari, utrumque praecedens significatum in se continet: nempe et observari, ac quasi adscribi alicui ipsum suum peccatum seu prave factum: et insuper peccato suam certam compensationem, nempe malam mercedem aut poenam addici, ordinari aut non ordinari, et veluti in libro rationum adscribi. Contrariam omnino vim habet, alicui suum peccatum non imputari; quod plane idem est, ac culpam et poenam condonari. 2 Timoth. 4: Omnes me dereliquerunt: Non imputet illis Dominus. i. obliviscatur Dominus huius eorum malefacti, condonetque illis misericorditer, et non puniat eos propterea. Idem valet, tegi alicuius peccata, Psal. 32, Rom. 4: Non respicere Deum ad alicuius peccata, non observare alicuius iniquitates: Psal. 130. Non intrare in iudicium cum servo suo: Psal. 143. Tertio, alias significat quiddam non reale, aut non existens, pro reali habere: aut rem non datam ut datam, rem non acceptam ut acceptam, aut solutionem non factam ut factam, crimen non patratum ut patratum, alicui imputare. Ad Philem . Si quid iniuste egit aut debet, mihi imputa. i. si quid Onesimus fugitivus servus furatus est, id ita ad scribe, et in rationes refer, ac si ego ipse essem furatus, aut alioqui accepissem, cum non sim furatus. persolvam. n. tibi prorsus, perinde ac si egomet deberem. Verum omnino necesse est, verbum Imputare, praesertim in hac sua tertia significatione (ubi non solum computatio aut imputatio fit sola ratione, sed etiam ipsa res sola ratione transferri solet) diligentissime exponere: quandoquidem Scriptura dicit, nobis fidem imputari ad iustitiam. et pii scriptores secundum Scripturas dicunt, etiam Christi iustitiam nobis imputari, ut sit nostra. De qua re ac locutione, quoniam subobscura est, pluribus modis dicam, si forte alii alia ratio plus lucis afferre, ac hoc dubium explicare possit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.