Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

XVII. Dixi supra ex Paulo et Davide, imputari alicui iustitiam, esse idem quod Non imputari ei iniustitiam aut peccatum. Consideremus ergo, aut percurramus potius aliquot locutiones aequivalentes imputationi iustitiae aut peccati. Alias ergo Scriptura pro hac loquutione usurpat, tegere et condonare iniustitiam vel peccatum: quae omnino imputatione quadam aut rationali decreto fiunt. Hanc iniustitiae imputationem aut condonationem vocat Scriptura etiam oblivisci, et non recordari Deum peccatorum aut iniustitiae alicuius. Psal. 89: Non recorderis nobis iniquitatem priorum. Et 1. Reg. 17: Venisti vir Dei, ut reduceres in memoriam Deo peccata mea. Item, Nolle videre peccata aut iniustitiam nostram. Psal. 51.

-- 228 --

431/432 Absconde faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. Hoc idem dicit Scriptura proiicere post tergum, et etiam in profundum maris omnia peccata aut iniustitiam nostram: Mich. 7. Item, elongare eam perinde procul a nobis, ut est oriens ab occidente: Psal. 103. Non observare iniquitates nostras: Psal. 130. Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? Idem est et intrare aut non intrare in iudicium cum aliquo, Psal. 143: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo ullus vivens. Sic Mich. 7. Quis Deus est similis tibi, qui remittis iniquitatem, et dissimulas peccatum? Contrariae porro phrases sunt, Imputari alicui iniustitiam, Venire alicuius iniustitiam in conspectum Dei. Sic, Veniat omne malum eorum in conspectum tuum, et facias eis sicut fecisti mihi propter iniquitates meas. Thren. 1. Facere alicui secundum peccata vel iniustitiam eius, Psal. 103. Consignare aut conservare alicuius peccata, Iob 14. Obsignata est veluti in fasciculo iniquitas mea, et tu adiicis iniquitati meae: Psal. 69. Adiice vel da iniquitatem super iniquitatem eorum, et in iustitiam tuam non perveniant. Psal. 90 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, et abscondita nostra in luce vultus tui. Sic statuere alicui peccatum, Act 7, pro firmissime et vehementissime imputare. Hae ac similes pene innumerae voces ac loquutiones praesertim autem ipsum verbum Iustificare, luculentissime declarant verbum imputare, et loquutionem Alicui imputare iustitiam Christi, aut fidem pro iustitia, seu ad iustitiam: nempe quod sit quaedam rationalis aut decreti adscriptio aut attributio, seu (ut ita dicam) appropriatio iustitiae ac meriti Christi ad credentem peccatorem. ¶ Ut vero tanto magis cerneretur, Scripturae, atque adeo iudicio Dei non esse inusitatum, aliena vel peccata, vel etiam merita, atque adeo tum praemia, tum et poenas aliis imputare, ac in eos transferri possemus innumera eius exempla ac dicta proferre. Sic enim nostra iniustitia Christo imputatur. Sic nos rei sumus ob Adami lapsum, seu ob illud ipsum eius actuale peccatum: sic tum peccata, tum et benefacta maiorum posteris imputantur, ob eaque vel praemiis vel etiam poenis afficiuntur in plures, atque adeo mille generationes. Sic peccata Manasse etiam posteris Iudaeis adeo vehementer imputantur, ut Deus, licet pientissimo rege Iosia suppliciter deprecante, tamen reatum ac poenas populo plane condonare noluerit, sed tantum nonnihil distulerit. Ex tali imputatione peccati maiorum, ortum est illud proverbiale dictum: Patres comederunt vuas acerbas, sed dentes filiorum obstupuerunt. Sic Daniel quoque sentit, reatum ac imputationem peccati suorum maiorum idololatrarum Iudaeorum, eoque se ac reliquum populum clementer liberari suppliciter precatur. Sic culpa reatus ac poenae priorum persequutorum, etiam posteris imputantur. Sic Iudaei volunt culpam caedis IESU a Pilato in se suosque liberos derivari. Sic Iudas dicit ad patrem: Si tibi non reduxero filium, sim tibi perpetuo peccator aut reus: id est, etiam si alieno scelere perierit, tamen ego volo culpam ac poenas sustinere, ut si ego eum scelerate perdidissem. Sic unius Achan peccatum toti populo imputatur, ac ob eum illis Deus irascitur, et vicissim eius supplicium pro toto populo satisfacit. Sic caedes unius principis Israelitici, adducentis scortum Madianiticum. veluti pro satisfactione quadam toti populo imputatur, ita ut ira ac plaga Dei cohibeatur ab eis. Sic dixi hostiis esse imputata sacrificantium peccata, et aliquando etiam clare super caput earum enum erata aut recensita: et vicissim, perinde ac si illis quaedam pecuniae aut res numerarentur et darentur, sic quoque illarum mortis meritum aut satisfactio illis est adscriptum. Hoc modo etiam ipsis locis ac brutis quoque animalibus peccata sceleratorum imputantur, adeo ut et illa loca suo modo puniantur. Sic ob parricidium Cain, et ob peccatum primorum parentum, etiam ipsa terra, aqua et aer maledicuntur. Quinetiam tota rerum natura, adeo illorum imputatione praevaricationis seu reatu gravatur, ut propterea in servitutem Satanae, et abusui ac vanitati subiecta sit. Sic Deus minatur, se terram redditurum sterilem ac salsuginosam, ob peccata populi. Sic Iudaei nunc infelix solum habet. Sic solum Sodomae, ac etiam ipsae arbores ferentes poma plena cinere, ob imputationem peccatorum aut iniustitiae incolarum maledictae sunt. Hanc imputationem iniustitiae, et translationem, aut certe communicationem scelerum, etiam Ethnici experientia ipsa cognoverunt: qui senserunt et dixerunt, aliquorum valde sceleratorum flagitiis etiam ipsam regionem omnesque homines contaminari ac pollui, iraque Dei ac poenis onerari: ut est initio Thucydidis. Quare etiam publico consensu tales tollere, aut longissime propellere ac exterminare sunt soliti. De tali imputativa terrae pollutione, ac scelerum communicatione, vel de crebro Deus disserit in posterioribus libris Mosi, ut firmans Cananaeos et alios gentiles suis nefandis sceleribus idololatriae, libidinum ac caedium, totam terram sanctam contaminasse. Idem etiam postea de Israelitarum ac Iudaeorum idololatriis ac sceleribus, non raro Prophetae et Sacrae historiae dicunt. ¶ Huc non pauca Sacrarum literarum dicta referri possent: ut Psal. 109. In memoriam revocetur iniquitas patrum eius apud Deum, et peccatum matris eius non deleatur, sint coram Domino semper. Sic Isa 43 dicit Deus, consolans Israelitas: Ego dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Seba pro te, eo quod fueris preciosus in oculis meis, et honoratus, et ego dilexi te: quare tradam homines pro te, et populos pro anima tua. ubi Deus affirmat se suo quodam modo peccata, reatum ac poenas ab Israelitis ad gentiles quadam imputatione transtulisse, suamque iram a Iudaeis aversam in illos effudisse, et vicissim satisfactionem suppliciorum gentilium per imputationem transtulisse ad Iudaeos, ut hosce tanto minus porro puniret, veluti placatus illorum poena quos prius castigavit, quique imputationem iniustitiae deprecati non fuerant. Pro tali imputativa translatione reatus ac satisfactionis, saepe pii in veteri Testamento orarunt: ur Psal. 79, et Hier. 10. Effunde furorem tuum in gentes quae non cognoverunt te, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. id est, imputa ipsis nostra peccata, nobis ea condona, et illos punito, eorumque suppliciis ita te exiturato ut nobis porro tanto magis parcas. Qua ratione videmus benignos parentes nonnunquam suo quodam modo imputare liberorum peccata servis, aut magis dilectorum vel aegrotorum minus dilectis liberis illorumque suppliciis se exatiare, ut hisce parcant. Tali imputationis innumera et quotidie ubique obvia exempla occurrunt. Saepe enim honestae virgini, aut etiam inveni, adversa fama parentum quadam imputatione obest. Sic unius alicuius grande dedecus totam familiam deformat, et vicissim etiam ornat praeclara unius virtus: ut Claudiorum celeberrimam familiam unius Apii libido, et Manliorum familiam unius affectatio tyrannidis: contra unus Cicero suam obscuram familiam illustravit. Notae sunt loquutiones, Aliena invidia conflagrare, alienam culpam luere, alieno crimine perire, culpam in alium coniicere aut in se recipere. Sic Ulysses uult sibi opera Aiacis et Achillis imputari. Sic saepe inhonesto sodalitio, unus aliquis totum coetum suo aliquo modo flagitio deformat: ut incestum unius Corinthii, aut unicum Davidis adulterium et caedes. Sic Ammon violata sorore Thamar, totam familiam David deformat. Solius Simeonis et Levi facinora, faciunt foetere totum Iacobum cum omnibus suis. Mosis et Aaronis compellatio Pharaoni dicitur dedisse gladium, ad iugulandum totum Israelem.

-- 229 --

433/434 Sic saepe in honesta Republica parcitur facinoroso filio, ob ingentia patris aut maiorum merita. Contra etiam industrius ac praeclarus vir repellitur â dignitatibus ac honoribus, ob parentum aut alicuius ex maioribus suis scelus ac dedecus. Repellitur aliquando industrius nobilis ab aula regis, et magnis functionibus, ob parentis aut avi perfidiam vel proditionem. Sed nimirum omnium luculentissima, et ad convincendos adversarios veritatis efficacissima exempla sunt, quae ab ipsismet sumuntur. Sic enim olim impii Iudaeorum sacrifici persequentes et anathematizantes Prophetarum doctrinam, de imputatione iustitiae ac benedictionis benedicti seminis, quodque eius plagis sanemur: interim venditabant hominibus imputativam iustitiam suorum sacrificiorum, suarumque precum ac ieiuniorum, ac praesertim Baaliticarum lacerationum et vulnerationum corporis: quasi peccata populi in sese transferre et portare ac expiare et vicissim suam expiatoriam iustitiam populo communicare, aut per imputationem dare possent. Idem furor damnans imputativam Christi iustitiam, et iactans Pharisaeorum iustitiam ac merita populo imputanda, praesertim iis quorum domos totas exedebant ac devorabant, etiam tempore Christi in populo Dei grassatus est. Hunc furorem describit Hieremias, cum dicit, populum deserto fonte vivo fodere sibi puteos, in quibus non est aqua: nempe ibi quaerere iustitiam ac vitam, un de nulla haberi potest: et contra, sponte oblatam, gratuitoque imputandam negligere. Sic et Isaias invitat omnes sitientes ac esurientes ad accipiendam gratis aquam, vinum et lac: id est, imputationem gratuitae iustitiae ac meritorum Christi. Et contra eosdem accusat, quod insumant argentum ac laborem suum in id, unde nihil satians ac reficiens iuvansque eos nancisci queant, nempe unde nec iustitia nec vita haberi potest. Nunc vero, ut et prius dixi, hic furor reiectae imputativae iustitiae meriti ac passionis obedientiaeque Christi, et contra venditatio imputativae iustitiae mortuorum quos Sanctos vocant, et ordinum sacrificorum, monachorum ac monacharum, in immensum excrevit. Hinc est, quod in omnibus templis sacrifici canunt ac petunt, sibi illius vel alterius sancti aut sanctae merita communicari aut imputari, eisque iuvari. Notae enim sunt voces, Ut meritis ac precibus vel intercessionibus S. N. mereamur, etc. Hoc omnino nihil aliud est, aut esse potest, quam imputativa quaedam iustitia: certe non est infusa aut inhaerens, vel qualitatis in peccatoris mentem aut cor translatae aut transfusae. Inde etiam infinitae indulgentiarum ebuccinationes et variae bullae ortae sunt, inde tot diplomata venditorum meritorum Ordinum. Inde in omnibus testamentis decipitur pars aliqua bonorum a moriente, pro emenda sibi imputativa iustitia Missarum, et aliorum bonorum operum, sacrificorum et aliorum rasorum, item peregrinantium erronum, ac etiam ieiunantium vetularum. Inde posteri distribuentes eleemosynas, et similia opera praestantes, illam iustitiam maiorum suorum animabus imputari, aut in eas transcribi somniarunt. Vide autem Christiane Lector, non tam istorum caecorum ominum errores ac furores, quam Satanae ipsius malitiosissima ludibria, quibus Christi imputativam meritorum iustitiam contemptui exposuit, et simul miseros homines contumeliosissime delusit, quod non tantam imputativam iustitiam sacrificiorum ac hypocritorum operum venditavit, sed etiam brutis atque adeo mortuis rebus (ut statuis, mortuorum fictis ossibus, aut laceris panniculis, quin et herbis, aquae, et aliis innumeris nugamentis aut elementis indidit quanquam singularem sanctitatem, quae utentibus quoque imputaretur, ac prodesset etiam ad aeternam salutem. Sic de aqua benedicta canunt isti blasphemi seductores, Aqua benedicta deleat tua delicta, sitque tibi salus ac vita. Sic istis hominibus etiam aqua lustralis potest suam sanctitatem per imputationem peccatoribus communicare, eorumque iniustitiam abolere. Multo vero id magis facit benedicta candela, aut cerea effigies agni, quam vocant Agnus Dei. Ante omnia autem sacrosancta cuculla ac cinis, si in illis vel moriens, vel etiam mortuus peccator collocetur: quae (ut ipsimet scribunt) perinde mundant ac iustificant homines, ut initio in baptismo mundati repurgatique sunt. Vides quam nusquam non isti homines aliquam imputativam iustitiam ac sanctitatem commenti sunt, quae ab illis vel personis vel rebus in miseros homines per imputationem transiret, eosque ab omnibus suis iniustitiis imputative, non realiter aliquam suam qualitatem transfundendo, mundaret, aut iustificaret, Deoque gratos et acceptos aeternaque vita dignos sisteret. Hodierna quoque die saepe accidit, ut adversariorum seductores, inter quos etiam praepotentes episcopi miserum popellum seducentes dicant eos debere perseverare in papatu, se ipsorum culpam, si quae in ea religione esse possit, una cum poena in se recipere. Quod certe alia ratione quam per imputationem iniustitiae aut culpae nequit fieri. Hi et similes omnes furores pertinent ad imputativam iustitiam hominum, quib. impurissima Babylonicae meretricis mancipiorum familia iam non tantum singulas domos viduarum, sed etiam integra regna, ut Siciliae, Neapolis et Angliae, atque adeo Imperii, et denique totum mundum devoravit, et adhuc quod superest devorare conatur: conculcans interim et blasphemans foedissime totam imputativam iustitiam meritorum seu obedientiae ac passionis longe preciosissimae unici illius agni Dei, veri Salvatoris, atque adeo etiam creatoris ac vivi Dei totius mundi, ex cuius plenitudine se mendicare ac precario quaerere omnes vel sanctissimi ac iustissimi, ut libentissime gratissimoque animo, ita etiam verissime confitentur, testantur, et coram toto mundo protestantur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.