Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

INIQUITATIS voce varie versores et scriptores utuntur et abutuntur. Videtur tamen plerunque omne genus peccati significare, et poni pro Hebr. עון Avon, sicut Paulus accipit Romanorum primo : Revelatur in Dei super omnem iniquitatem. et Romanorum quarto : Beati quorum remissae sunt iniquitates. Psalmo 5. Quoniam Deus non volens iniquitatem, tu es. In Hebraeo est רשע Rescha, Impietas. Saepe vertit interpres hac voce המס hamas Hebraeum, quod violentiam significat, ut paulo ante exposui. Psalm. 25. Odio iniquo oderunt me: rectius forte, implacabili, crudeli, violento 1 Par. 12. Si autem venistis ad decipiendum me, pro adversariis meis, absque iniquitate mea in manibus meis, videat Deus patrum nostrorum, et arguat. in Hebraeo, cum non sit violentia: id est, violentus, seditiosus et sanguinarius conatus. Psalm. 31. Corruit in iniquitate mea robur meum in Heb. Avon, pro quovis maiori peccato accipi potest. sensus autem est: Dum luo poenas peccatorum meorum, absumitur robur meum. Psalm. 66. Iniquitatem si vidi in corde meo, non exaudiat Dominus, id est, Si vel male mihi conscius fuissem, et cor meum me damnasset: vel etiam si ex corde aut studio, vel ex proposito vacassem iniquitati. Psal. 49. Quare timerem in diebus malis, cum iniquitas conculcantium me circumdat me? Iniquitas saepe significat poenam iniquitatis, ut in Regulis de synecdoche copiose explicatur. Hinc illae crebrae phrases, Portare aut ferre iniquitatem suam, Levit. 5. 7. 10. 17. Portabitis iniquitates vestras 40 annis, Num. 14. id est, tamdiu puniemini. Num. 18. Portabitis iniquitatem sanctuarii: id est, puniemini si quid ibi peccatum, neglectumque erit. Ezek 14, Et ferent iniquitatem suam. Sicut est iniquitas parentis, sic iniquitas prophetae. prius significat poenam, postea culpam. Sensus est: Quam gravis culpa est seductoris, tam gravis etiam auditoris aut consulentis. Non enim id minus peccante, ut ab auditore, sumitur exaggeratio reatus, sed a magis peccante. ut si diceremus: Perinde pereat qui non prohibet iniuriam, cum potest, ac is qui facit: Perinde emens furtum, ac qui furatur: Wie die Steler, also de heler, Num. 15, Iniquitas eius erit in eo: id est, luet poenas. 2. Samuelis decimoquarto : Super me Domine mi fit iniquitas: id est, cum petam condonari culpam homicidae filio, puniat me Deus pro eius reatu, non te regem condonantem. Sic Iudaei clamabant: Sanguis eius sit super nos et filios nostros. Ierem. 14: Reddet

-- 241 --

457/458 iniquitatem patrum in sinum filiorum post eos: id est, poenas debitas parentibus, rependes filiis eos imitantibus. Sic pro poena omnino puto vocem Iniquitatis accipiendam esse, etiam Isaiae 5. Vae iis qui attrahunt iniquitatem funibus vanitatis, et sicut denso fune currus peccatum: qui dicunt, acceleret, festinet opus eius. Nam illa sua impoenitentia ac contemptu minarum, quin et densione ac insultatione, potenter et velociter attrahebant poenas, ut Deus eas non posset differre ob eorum extremam importunitatem et furorem. Sequens versiculus, Qui dicunt, omnino explicat praecedentem. nam opus eius significat minas, et a Prophetis praedicas poenas. Aliquando tamen phrasis, Portare iniquitatem (de qua supra) significat etiam culpam ac reatum, ut Exod 28. Non ferent iniquitatem, et non morientur. pro, ne sint rei iniquitatis, ne morte puniantur. Levit. 23. Neque portare facient eos iniquitatem delicti: pro, non praebeant causam, ut plebs eorum exemplo peccet, ne sint plebi scandalo. Sic Num. 18, ut non portent iniquitatem ad morien dum: pro, ne peccent, et propter peccatum moriantur. Iniquitatem alicuius invenire. Gen. 44, Deus invenit iniquitatem servorum suorum: id est, recordatus est, aut certe poenis nunc plene et acriter rependit eam. At iniquitatem mittere manum: id est peccare, dedere se malis artibus et actionibus. Psal. 125. Non relinquet Dominus sceptrum impiorum super sortem iustorum, ne mittant aut extendant manum ad iniquitatem: id est, ne impiorum malas artes imitentur, videntes ipsos florere, se vero esurire. Iniquitates multiplicari super alicuius caput: Esdrae 9. pro, obrui aliquem peccatis ac poenis, submergi in eis. Sic Isaiae 1: Populum gravem. id est, gravatum oneratumque peccatis. Iniquitatem ad vel super iniquitatem ponere, id est, plura peccata imputare, ob extremam impoenitentiam. Psal. 69. Iniquitates alicuius subiici aut conculcari. Mich. 7: pro tolli, auferri. Iniquitas est in alicuius manibus: id est, habet, meditatur et conatur iniqua et scelerata consilia ac opera: Psal. 7. Iniquitatis filius: id est, penitus deditus iniquitati, sicut filius pacis. Psal. 89. Filius iniquitatis non addet nocere ei. Iniquitatem operari, et operarii iniquitatis, idem quod filium esse iniquitatis: id est, prorsus addictum esse iniquitati, et citra pudorem aut ruborem externo quoque opere inique agere. Exponamus sane etiam etymologiam vocis Vanitatis, in praecipuis linguis. In Hebraeo plerunque est in talibus locis ac dictis עון , quod venit ab עוק , et significat incurvare, discedere a rectitudine normae iustitiae, aut eam inflectere: ut Avon hebraice, idem quod incurvatio sonet. Sic et Latinum Iniquitas, sonat id quod ab aequitate alienum est, sumpta forte metaphora ab externa inaequalitate aut scabrositate corporum, quae tactum offendunt, et non bene cum aliis corporibus conferruminantur: ut cives iuste erga sese mutuo agentes, inter se mutuo conglutinantur in unam societatem, aedificium aut corpus. Eadem ergo vis est originis aut etymi vocabuli Hebraei, quae et Latini. In Graeco porro, in talibus locis plerunque est ἀνομία , illegalitas: id est, id quod alienum a lege, quod pugnat cum lege. 1. Iohan. 3, locus memorabilis est, ubi dicit Apostolus peccatum esse ἀνομίαν . videtur enim appositissima esse descriptio peccati, quod peccatum sit quod cum lege pugnat, legi non convenit, aut consonat, quicquid eius praescripto aut normae non plane satisfacit, sive sit externa actio, opus aut conatus, sive etiam tantum interna consultatio, cogitatio aut votum seu cupiditas, vel denique minimus ac primus motus cordis. sicut et Christus Matth. 5. omnia illa affirmat de peccatum. Imo etiam illud est peccatum, quod cor aliaeque primariae partes rationalis animae non sint tales, quales eas Deus initio ad imaginem suam condidit: ut cor fit lapideum, adamantinum, incircumcisum, non intelligens, atque adeo hostile erga Deum. Recte ergo ex hac definitione originale peccatum iudicatur, quod sit etiam illa innata, aut essentialis pravitas, aut praeputium animalis hominis. Recte etiam redarguuntur Pontificii, qui reliquum in piis post renascentiam, peccati fomitem tantum, non autem vere peccatum esse contendunt: cum contra magna vi Paulus Rom. 7 id evincat, tum singulis nominibus vocans id peccatum et concupiscentiam, tum etiam tetris descriptionibus aut definitionibus dicens id militare contra legem ac spiritum Dei, impedire omnem obedientiam erga Deum, servire legi peccati, et denique captivos rapere pios sub legem ac iugum peccati. Vox quoque ἀνομος aliquando in novo Testamento vertitur Iniquus. ut, Cum iniquis reputatus est. Luc. 22. Isaiae 53. Aliquando Ethnicum significat, aut quemvis lege Moysis carentem. Sic Paulus dicit, se carentibus lege factum esse sine lege, ἀνομον , seu iniquum: id est, propter eos neglexisse legem ceremonialem, sed interea Deo non fuisse sine lege, imo in eo vel maxime eius mandato obedivisse. Aliquando ἀνομος videtur indicare exlegem, ut 2. ad Thess. 2, ipsummet Antichristum vocat ἀνομον exlegem, qui nempe non tantum peccando pro se violat et negligit legem, sed etiam doctrina ac professione abiicit, imo et plane conculcat legem Dei, dispensans, figens et refigens leges, ac totum Dei verbum invertens. Quare etiam homo peccati, id est, minister et autor peccati vocatur. Ibidem valde significanter regnum Antichristi vocatur mysterium ἀνομίας , id est illegalitatis, quod ea politia aut regimen sit legem Dei penitus conculcatura, et pro arbitrio tractatura: sicut ibidem vocat eum S. sancti adversarium, et elevantem se supra Deum, et eius cultum ac religionem: imo et in templo eius sedentem, seque ostentantem quod sit Deus. Quae omnia aliter fieri nequeunt, quam abrogando veram legem ac doctrinam Dei, et suam novam condendo. Sic nimirum est Antichristus exlex, et eius regnum exlegalitas: id est, vere abrogatio legis divinae, dum pravis interpretationibus, dispensationibus, suaque plenitudine potestatis ex suis novis decretis legem ac doctrinam Christi irritam facit. Quod experientia ipsa monstravit, iacente Sacra scriptura, et florente ac regnante iure Pontificio, eiusque infinitis bullis, aliisque mandatis, figmentis ac inventis.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.