Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

INTELLIGENS, משכיל Maschil et Nabon, in Sacris literis dicitur de eo, qui in communibus rebus sapit, ac prudenter agit. ut Proverb. 14, Scientia intelligenti facilis est. Isaiae 10. In sapientia mea feci, quia intellexi: id est, intelligens fui, dicit rex Assyrius. Alias, et quidem frequentius, intelligens is dicitur, qui in rebus divinis vere ac pie res considerat, ac consideranter agitut Psal. 32. Nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus: id est, cognitio Dei, et eius voluntatis. et Psal. 40. Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: id est, qui miserorum ac egentium calamitatesexpendit, eisque afficitur. Intellectus, pro solertia, industria. Dan. 8, Per intellectum suum prosperabit dolum in manu sua: id est, per solertiam astutiamque suam. Est et illud discrimen in hac voce observandum, quod alias habitum significat, ut Isaiae 1. Israel non cognovit, populus meus non intellexit: scilicet Deum, et eius voluntatem. Proverb. 3, Ne innitaris intelligentiae tuae: id est, tuae prudentiae. Alias indicat praesentem rei considerationem, vel solis externis oculis factam. ut 1. Reg. 3 dicit mulier, Postquam puerum mortuum attentius intellexi: pro, consideravi. Vel etiam animo. ut Psal. 107. Qui sapiens est, animadvertat haec, et intelligat misericordias Domini: id est, expendat multiplicem Dei beneficentiam. Psal. 101: Intelligam in via integra, sincera: id est, considerabo quae nam sit via sincera ac integra. Dan. 8: Et ego etiam intelligens, et ecce hircus: id est, cum attenderem et considerarem. Sic Psalmo 2: Et nunc reges intelligite, erudimini qui iudicatis terram. pro, attendite et expendite hoc Dei decretum, et ne temere tumultuemini. Sic Matth. 24. Qui legit, intelligat. id est, attendat, et prudenter expendat, ac perspiciat. 2. Timoth. 2 et 5: Intellige quae dico (vel potius considera) Det enim tibi Deus intelligentiam in omnibus. Sic Psal. 49. Homo cum in honore esset, non intellexit. id est, non attendit, non expendit, nec agnovit suam felicitatem. Alias denique prudentem et consideratam actionem declarat: sicut in 1. libro Samuelis aliquoties scribitur, quod David erat משכיל maschil, prudenter ac considerate agens prae omnibus servis ac ducibus Saulis. 1. Reg. 3. Postulasti tibi intelligentiam ad audiendum iudicium: id est, peritiam recte iudicandi et regendi. Sic Deus iubet populum Israeliticum custodire doctrinam sui foederis, Deut. 29. et Iosuae cap. 1: Ut omnia quae agunt, prudenter et feliciter efficiant. Possis tamen exponere etiam de ipsa sola intelligentia, nam ex verbo Dei de omnibus rebus agendis aut omittendis feliciter iudicamus, accedente etiam Dei

-- 244 --

463/464 regimine ac inspiratione: sicut in eandem sententiam hortatur David Salomonem, ut custodiat verba libri legis Mosaicae, ut inde omnia agenda intelligat. Sic Deus de filio ac Meschia suo inquit Isaiae cap. 52. Ecce servus meus prudenter aget, elevabitur, extolletur et sublimabitur valde. ubi illud Prudenter aget, posset etiam exponi, feliciter ac prospere, et cum magno successu aget, sicut et in multis aliis locis. et vicina sunt ista: nam ex prudenti actione existit ac sequitur successus. Intelligere facere, pro docere, instruere. Dan. 9. Sic et Psal. 119, Viam praeceptorum tuorum fac me intelligere: pro, doce me. Paulus dicit, Cor nostrum esse ἀσύνετον , non intelligens. Rom. 1. Et obtenebratum est non intelligens aut insipiens cor eorum: id est, corde res divinas non intelligente, ratiocinando tandem in extremas tenebras ac furores inciderunt, praeterquam quod initio omni sano intellectu caruerunt. Intelligere, aliquando per verbum audire significatur. ut Gen. 42: Et illi nesciebant quod Ioseph audiret: id est, intelligeret. Sic ad Rabsacen dicunt legati, Loquere nobiscum Syriace, quoniam audimus pro, intelligimus. Sic et illud quod prius citavi, Salomonem orasse ac postulasse intelligentiam ad audiendum. Sed de hoc idiotismo dictum est supra in Audio Genes 48, Intelligere fecit manus suas: vel etiam, sciens ac volens dexteram manum iuniori, et sinistram seniori imposuit decussatim directis brachiis. Cor ad intelligendum: id est, cor intelligens. Deut. 29: Non dedit vobis Deus cor ad intelligendum, nec oculos ad videndum. Intelligens visionum dicitur Zacharias; 2 Paralip. 26, pro peritus visionum. Intelligens, pro docto, 1. Paral 15: Principatum tenebat in prophetia, eo quod intelligens esset: id est, doctissimus, peritissimus. Dan. 12 Intelligentes autem populi intelligere facient multos. pro, doctores erudient. Sic Isaiae tertio , intelligens incantationis. 2. Paralip. 34 Omnibus intelligens instrumentis canticis: id est, peritus Musices instrumentalis. Intelligens audiendo Nehem. 8, Attulit legem coram congregatione virorum, mulierum et omnium intelligentium audiendo: id est, qui per aetatem audita intelligere poterant. Consiliarius cum intellectu: id est, intelligens, prudens. 1. Paralip. 26. Facere aliquid cum intelligentia: pro, admirabili et ineffabili ingenio, arte ac sapientia. Iob 34. Verba eius non sunt cum intellectu. id est, imprudenter loquitur. Intelligentiae pro doctis documentis. Proverb. 8. Os meum loquitur sapientiam, et cor meum meditabitur intelligentias: id est, sapientes sententias, et erudita documenta prudentiae. Sic Proverb. 13, Intelligentia bona dat gratiam. id est, prudens ac salutare praeceptum. Intelligentiarum vir, aut populus: pro, intelligens; seu instructus prudentibus praeceptis. Isaiae 27, Non est populus intelligentiarum, Proverb 11. Vir intelligentiarum tacet: pro, intelligens. Sic et vir intellectus. Esdr. 8, pro intelligente. Via intelligentiarum: pro prudenter excogitata doctrina aut modo agendi, seu etiam ratione adipiscendi intelligentiam. Isaiae 40, Quis viam intelligentiarum ostendit illi? Cognoscens intelligentiam: id est sciens tempora, homines, res, occasiones, et alias rerum circumstantias. 1. Paralip. 12 Cognoscentes intelligentiam in temporibus, ad sciendum quid: pro, periti agendi et dicendi. Apponere intellectum: pro, advertere animum, Nehem. 8: Apposuerunt intellectum, et intellexerunt Scripturam. Mulier bona intellectu: 1. Samuelis 25. pro, mulier prudens, intelligens.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.