Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
INTERIORA, קרב Kereb, et similia, alias significant ipsas interiores potentias: ut Psalm. 103, Benedic anima mea Domino, et omnia interiora mea nominis sanctitatis eius. pro, omnes vires, intellectus, voluntas, cor et affectus mei. Psalm. 51: Veritatem dilexisti interioribus renibus, aut intimis: id est, sinceram ipsius cordis contritionem et conversionem, vel etiam veritatem mundo occultam et absconditam. Proverb. 26. Verba susurronis quasi simplicia, at ipsa penetrant usque ad intima ventris. id est, movent ac feriunt ipsum cor. Alias significat harum potentiarum internos motus: ut cogitationes, vota, cupiditates, et similia. Psal. 64: Intimum cuiusque et cor profundum perficiunt: id est, sua intima et astutissima consilia. Psal. 94: In multitudine cogitationum mearum in intimo meo. id est, cum multa in corde meo voluto. Psal. 49: Interiora eorum domus ipsorum. pro, intimae eorum cogitationes, vota, curae, ac spes, sunt tantum de carnalibus rebus, vel si possent hic perpetuo commode vivere. aut, saltem confidunt suos posteros perpetuo florituros, et celebres futuros.

|