Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

¶ Hactenus de idiotismis ab huius vocis propria significatione exortis: nunc de eius figuratis locutionibus, quae itidem plurimae sunt. Primum valde crebro significat pondera, in ponderando contra rem ponderatam in statera adhiberi solita. qui tropus inde oritur, quod plerunque talia pondera, praesertim in maioribus bilancibus lapidea sunt. unde fit, ut posita materia pro materiato, aut materia pro forma, omnia talia pondera, etiansi sint aerea aut plumbea, lapides vocentur. Levit. 19, lapides iustitiae sint: id est, iusti, seu iusta pondera. Deuter 25. Ne sit in sacculo tuo lapis et lapis: id est, ne utaris diversis ponderibus imposturae gratia, ut maiori pondere emas, aut etiam aes accipias, minori autem vendas, aut aes depromas, seu monetam exponas. Addit vero expositionem ibidem, dum dicit, Maior et minor lapis. Sic et Prov. 20 dicitur lapis et lapis, mensura et mensura, abominatio Domini. Mich. 6. Nunquid mundus ero cum bilance impietatis, et sacculo lapidum dolosorum? id est, ponderum dolosorum. Solebant vero in sacculis talia pondera in rebus ac bilancibus minoribus circumgestare. Quin et plumbum perpendiculorum vocant lapidem, ut Zach. 4. Cum videbunt lapidem stanneum in manu Zerobabel: id est, potestatem aut praefecturam, et inchoationem aedificationis: metonymia est, signum pro re signata, regula aut perpendiculum pro authoritate ac iure aedificandi et regendi. Ratione huius primae significationis saepe idola vocantur ligna pro lapides, quia statuae ex ligno aut lapide fiunt. Isaiae 37. Opera manuum hominis lignum et lapis. Hier. 2. Dicentes ligno, Pater meus es tu: et lapidi, Tu me genuisti. Ezech. 20 Ut colamus ligna et lapides. id est idola lignea et lapidea. Ponitur igitur hic quoque materia pro materiato aut forma, per synecdochen aut metalepsin. Sic Hier. 3. Moechata es cum lapide et ligno: id est, coluisti idola lapidea et lignea. Secundo, hinc sumpta est illa locutio Isaiae 34. Extendet Deus super terram lineam desolationis, et lapides vacuitatis: id est, pondera, perpendicula, funiculos, regulas, ac normas, in eum finem, non ut aedificet, instauret aut perficiat: sicut alias solent architecti ideo aliquid initio metiri, ut inde quidpiam fabricent. At Deus metietur, ponderabit et expendet terram, ut eam certa ratione puniat, alia loca magis, alia minus devastando, evacuando et spoliando per hostes. In perpendiculis et normis adhibetur plumbum: id vocavit hic lapidem. Significat autem per metaphoram consilia et cogitationes ac decreta Dei, de punienda ac desolanda terra. Tertio, quia lapis angularis non solum conspicuus est, sed etiam maximi usus, quia ibi duo parietes colligantur, solentque optimi et maximi lapides ibi collocari: ideo lapis angularis per metaphoram significat hominem primariam, honestissimam, ac maxime salutarem actionem, functionemve praestantem. Sic Christus dicitur factus esse in caput anguli, ut mox dicetur. Sic dicit Hieremias futurum, ut Babylon adeo prorsus opprimatur ut non sumatur inde lapis angularis aut fundamenti: id est, ut non amplius mittantur praefecti ac gubernatores in diversas gentes ex civibus Babylonis: sicut et Historiae testantur, cives Babylonis ferme prorsus in servitutem fuisse a Medis et Persis redactos.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.