Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

LAUDARE. Tres istae voces, Honos, Gloria, et Laus, non raro confunduntur, tum in prophanis, tum in [?: Sacri- ] aut etiam tanquam unum quiddam significantes coniunguntur. Sed tamen haec videntur esse eorum praecipua discrimina, quod Gloria sit celebris de aliquo fama in bonam partem, eum praedicans. Vel ut alii dicunt, est approbatio virtutis ac recte factorum alicuius, eius propriae conscientiae, et aliorum recte iudicantium. Honos autem, est externum indicium aut reverentia quadam, quo indicamus nos aliquem magnifacere. [?: L- ] denique, est sermo magnitudinem virtutis alicuius praestantissimi viri illustrans, ut eam definit Aristoteles Rhet. 1. Idem Ethic. 1, laudem dicit esse virtutum: et laudari res hominesve, quia sint aliqua bona qualitas praediti, et ad aliquod bonum utileque opus recte dispositi aut idonei: sed honorem esse rerum per sese valde praestantium, non ratione alterius finis, ut rerum divinarum ac summi boni, quorum preciositas in semetipsi est, non in scopo sive opere aut effectu. Quod [?: discri- ] cum communi sermone non usque quaque [?: conven- ] Nam etiam virtutem et ea praeditos honorare dicimus. Facit igitur ibi Aristoteles quiddam maius honorea laude. Dicere autem forte queas, gloriam adhuc quiddam maius ac excellentius honore videri. Definitenim Quintilianus, quod sit consentiens laus bonorum sicut et Cicero, qui addit, et incorrupta vox recte incantium. Est igitur gloria, quasi multa multorum ac recte iudicantium laus alicuius. Solent etiam hoc [?: no- ] ne extollere vocis Gloriae significationem, quod sit [?: ] qualium cunque aut mediocrium recte factorum laus, [?: ] multorum ac magnorum in rempub. meritorum: ut Cicero in Phil. habet, aut de excellente virtute. Quare gloriae vim haec demum gloriosa descriptio, quae est in [?: ] tione pro M. Marcello, exponit: Gloria est illustris [?: ] pervulgata multorum et magnorum, vel in suos [?: ci- ] vel in patriam, vel in totum genus hominum fama [?: ] torum. Quapropter huic tam splendidae rei ac [?: no- ] recte addit Cicero, quod sit solida ac expressa [?: quae- ] res, non adumbrata. Contra autem, inanem gloriam idem Cicero in Tusculanis, hisce verbis delineat: quod sit imitatrix verae gloriae, et sit temeraria et [?: incon- ] rata, ac plerunque peccatorum vitiorumque laudatrix, [?: ] ma popularis, simulatione honestatis formam eius [?: p- ] chritudinemque corrumpens. Recte ergo dicere [?: po- ] quod sicut Laus est verbalis quaedam testificatio ac illustratio virtutis, aut etiam alterius rei, ut cuiuspia praestantis viri: ita Honos sit realis, aut rebus ipsis facta [?: ] testatio et glorificatio talis praestantiae: Gloriae [?: ver- ] , [?: ] multae ac eximiae laudationes, et (ut ita dicam) [?: ] rationes, condecorationes ac ornamenta eidem [?: ]

-- 277 --

529/530 excellenti virtute praedito, optimeque merito adhibitae. Quartum quoque hisce tribus addi solet, Claritas tum in prophanis, tum et in Sacris literis: quam Seneca ita a gloria distinguit, quod gloria quidem multorum iudiciis ac laudibus constet, sed claritas bonorum. Haec quidem de hisce tribus aut quatuor vocibus ac rebus maxima ex parte ex prophanorum scriptorum usu annotavimus. Sed tam en in Sacris eodem ferme modo in genere ac plerunque usurpantur. Quare iam ad ipsa idiomata Sacrarum literarum in verbo ac nomine Laudare et Laus accedamus.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.