Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

¶ Haec nunc breviter de distinctione Legis et Evangelii dixisse sufficiat. Percurremus nunc porro varias Scripturae locutiones, in quibus nomen Legis reperitur: quarum cognitio ad Bibliorum, praesertim Pauli intellectum, extreme est necessaria. Lex et prophetae usque ad Iohannem, inquit Christus Lucae decimosexto : quod dictum valde multa in se complectitur. Nam primum, sicut Prophetae prophetarunt de venturo Christo: ita et lex caeremonialis eundem suis typis, figuris, umbris ac picturis pinxit. Veniente autem luce ipsa, seu re significata, praenunciata, et prophetata, desierunt lex ac prophetae praestita iam sua promissione, futura promittere ac praenunciare. Ideo Christus ibidem hoc dictum exponens ait, Ab eo tempore regnum caelorum annunciari: sicut ipsemet iubet suos Apostolos ubique annunciare, iam regnum caelorum appropinquare, atque adeo advenisse: id est, ipsum regnum Meschiam cum suis spiritualibus bonis, in quibus (teste Paulo Romanorum decimoquarto ) regnum Dei consistit, exhibitum esse. Sic et Matthaei decimo , idem dictum exponit ipsemet Dominus di [?: ] : Omnes prophetae et lex usque ad Iohannem prophetarunt. id est, venturum Meschiam praenunciarunt. Quod lex prophetaverit, et quomodo per suos typos ac picturas prophetaverit, modo dictum est. Secundo, lex est usque ad Iohannem: quia tum caeremoniae, tum moralis lex est paedagogus ad Christum, ad quem cum tunc temporis populum Iudaicum deduxerit, suo officio defuncta est. Sic et nobis quotidie dici potest, Lex usque ad Iohannem durare. i. donec nobis verus Evangelista agnum Dei peccata tollentem coram monstrat, nosque ad eum adducit. Tertio, lex usque ad Iohannem: quia tunc et caeremonialis ac iudicialis lex est penitus abrogata, et moralis per Christum impleta, suoque modo abrogata est, nobisque quotidie (ueniente gratia aut Christo ad nos, seu nobis ad eum) abrogatur, ita ut in nos suum solitum imperium et quasi tyrannidem exercere non amplius possit: sicut Paulus hanc liberationem tum a Morali, tum et a Ceremoniali lege ac servitute elementorum mundi similitudine veri filii, sed in sua infantia serviliter sub tutorib. usque ad praefinitum tempus existentis, Gal. 4. et alibi similitudine mortis mariti declarat. Ob hanc metam finemque legis, tum ipse Baptista, tum et Christus cum suis, se separarunt a templo, et tum novum cultum, tum et alibi seorsim a Levitico ordinarunt, subinde Leviticas ceremonias neglexerunt, violarunt, ac etiam reprehenderunt. Hoc quoque illa laceratio veli templi testata est, et vox Christi in cruce, Consummatum est: item, quod idem erga Apostolos post resurrectionem testatur, tali sua morte impletam esse Legem, Prophetas et Psalmos. Denique Apostoli Act. decimoquinto proprio decreto hanc abrogationem legis coram tota Ecclesia testati sunt, Mosemque quasi sepeliverunt: donec tandem funditus everso templo, reipsa totus ille cultus Leviticus abolitus, est, manetque abolitus iam 1500 annos Lex et prophetae pendere e Christo dicuntur ex duobus praeceptis charitatis, Dei et proximi: Matthaei vigesimo secundo : et eiusdem septimo, summa legis ac prophetarum dicitur esse illa regula, Omnia quaecunque cupitis vobis fieri ab hominibus, facite illis. Intelligitur autem utrunque dictum cum hac restrictione, quatenus scilicet de moralibus documentis aut praeceptis loquuntur, eatenus est illa eorum summa. Non auditores Legis, sed factores fore iustos, dicit Paulus Romanorum secundo : id est, qui non tantum audiunt ac docent legem, eiusque caeremonias utcunque observant: sed qui etiam reipsa ac factis, plenissimaque obedientia legi Dei satisfaciunt. Ibidem dicens Paulus eos qui sine lege peccarunt, sine lege etiam perituros esse: intelligit de iis qui legem Moysis non habuerunt, sed gentiles fuerunt, eos propria conscientia et aliae leges condemnabunt. Contra Iudaeos Moyses coram patre caelesti accusabit in extrema die, ut et ipsemet Dominus testatur. ¶ Sine lege esse, multipliciter intelligitur. Nam primum Romanorum secundo , sine lege dicuntur gentiles esse, quia carebant lege Moysis. Secundo, sine lege esse, est, non agnoscere veram vim legis, sicut Paulus Romanorum septimo dicit: Ego aliquando vivebam sine lege. id est, non proprie agnoscebam verum sensum legis, et quomodo ei subiectus essem. Contrâ autem mox utitur phrasi Venire legem: pro, intelligere eam. Tertio, et ii sine lege esse dicuntur suo modo, qui iam liberati sunt a lege per Christum, et non sub lege, sed sub gratia agunt: qui ita demum sine lege sunt, quod nec ceremoniales ac iudiciales leges eos ulla ex parte amplius obligent, nec ipsa quoque moralis lex eos damnare potest, liberante eos Christo ab eius debito perpetua remissione peccatorum, gratisque eis vitam donante. Quarto, lex est etiam corrupto homini, eamque agnoscenti, imbecilla ad salutem, non sui natura, sed ob carnis corruptae malitiam, quae ei vere obedire aut satisfacere ne quit. Ita lex est eidem homini extra gratiam existenti imbecilla ad salutem. Romanorum

-- 284 --

543/544 septimo, octavo : Gal. 3. Et contra, eidem efficax est ad mortem ac exitium aeternum. Sic idem homo est tum sine lege, scilicet quae ei iustitiam ac vitam dare posset: tum sub lege, ipsum scilicet accusante, iudicante, ac damnante. Quinto, Iustus est sine lege, seu Lex ei posita non est, 1 Timoth. 1: quia sponte quae legis sunt facit, et est sibimetipsi Lex: Roman. 2. Ideo etiam Lex iusto posita non est. primae Timoth. 1. Sexto, Paulus de se scribit 1 Corinth. 9, se exlegibus, aut lege carentibus, exlegem factum esse: id est, accommodasse se ad mores gentilium, ut eos Christo lucrifaceret: sicut paulo ante dixerat, se Iudaeis factum esse Iudaeum. Erat igitur foris ac externa specie sine lege, et quasi negligens legem: cum interim eo ipso facto vel maxime Deo, eiusque voluntati ac legi obedire et satisfacere conaretur. Actorum 21. accusatur Paulus, quod concionetur contra populum, legem ac locum illum. Ubi per legem tota Iudaica religio indicatur: locus vero significat templum, urbem, et terram sanctam. Opus legis esse in alicuius corde scriptum, Romanorum 2 habetur: id est, non tantum noticia ociosa aut speculativa, de qua Iudaei tumebant: sed etiam ipsa facultas ac studium obediendi legi Dei, atque adeo et ipsa obedientia. Dicuntur autem haec ibi conditionaliter non quod reipsa usquam in rerum natura, aut in ullo homine revera extent aut habeantur, nisi quatenus renatis divinitus (ut ita dicam) inchoative inscribuntur. Sed de hoc loco paulo post plenius agetur. Acquiescere in lege, tribuit sibi Paulus secundum renatum hominem, Romanorum septimo : docere volens, pios ex animo assentiri et approbare legis divinae vere intellecta praecepta, cupereque eis plene ac perfecte obtemperare: sed quod impediantur ab inhaerente malitia, ne praestent ea quae cupiunt ac probant. Porro Capite secundo tribuit etiam hypocritis Iudaeis quod acquiescant in lege. Loquitur autem de illa externa hypocriticaque acquiescentia, aut potius superbia ac iactantia legis non vere intellectae, qua tumebant ac gloriabantur se solos habere veram religionem, et omnes alios homines prae se veluti bruta quaedam superbe contemnebant: et praeterea legem non intelligentes putabant se illa sola professione Iudaismi, et qualicunque tractatione ac externa observatione legis, caeremoniis ac disciplina, iustos esse. Ideo istud eorum acquiescere mox hisce verbis depingit: Qui de lege gloriaris, per legis transgressionem Deum dedecoras. Opera legis, quibus Paulus adimit laudem iustitiae coram Deo, sunt non tantum caeremonialia (ut olim Origenes ac Hieronymus, et postea Sophistae ac Papistae, multique etiam hodierno die talia dicta Pauli corrumpere conantur, et sunt conati) non sunt etiam tantum moralia naturalibus viribus facta, sicut alii hanc sententiam corrumpere satagunt. Nam Paulus ibidem mox totam legem excludit ex iustitia, ut quae tantum indicet, accuset, et condemnet peccata, non autem tollat. Sicut et Romanorum octavo ait non esse datam legem quae iustificare ac salvare queat. Et Propheta inquit, datam esse legem non bonam: id est, non vere salvantem. Praeterea Paulus pro hac phrasi opera legis saepe simpliciter opera dicit: sicque omnem iustitiam operum ex salute, ut stercora et damna quaedam excludit. Dicit quoque iustitiam ac salutem donum esse. ad haec utitur particula Gratis: dicit item, impium, et non operantem iustificari: et iustificationem esse gratuitam iustitiae imputationem, esse remissionem peccatorum. Auget quoque vehementius hanc separationem iustitiae gratuitae ab omnibus bonis operibus, dum Romanorum decimo dicit, istas duas iustitias, imputativam et operariam adeo esse diversas, ut altera quidem plenissimam obedientiam flagitet, altera vero tantum credentibus contingat. quin etiam adeo eas inter se pugnare affirmat, ut qui legis aut operae iustitiam quaerant, iustitiam Dei aut fidei reiiciant et in sequenti docet, quod operum et gratiae iustitia [?: ] invicem destruant: sicut et ad Galatas contendit, quod qui perper legem quaerant iustitiam, prorsus omni beneficio Christi priventur. Hinc liquido apparet, [?: Pa--- ] hac phrasi, Opera legis non iustificant, omnia simpliciter opera, quae legibus aut mandatis Dei praecipiuntur, quoquo modo et quibuscunque demum viribus praestentur, excludere. Consonat cum hac sententia Paulietiam Isaias, qui clamat, Omnem pietatem hominis esse ut florem agri, quin et omnem iustitiam eius eum pannum menstruatae. De hac loquutione dicetur aliquid etiam infra in voce Operum. Per legem dicitur [?: ] tantum cognitio peccati. Vulgus Iudaeorum, et etiam [?: ho- ] erna die operariorum, ita male verum sensum acusos legis intelligebant, ut crederent legem esse remedium contra peccata, et causam iustitiae ac vitae, efficereque ut tum vitemus futura, tum expiemus praeterita percata. At Spiritus sanctus per selectum Christi [?: org- ] non ostendit prorsus contrarium huic, esse nunc in hac corrupta natura verum usum ac finem legis, ut mox clarius dicam. Sine lege iustitiam Dei patefieri, et tamen habere eam testimonia a lege ac prophetis, dicitur [?: Ro- ] tertio. Sententia est, quod cum Lex non proprie ad eum finem data aut instaurata sit, ut iustificet, aut [?: ] salutaremque iustitiam afferat ac offerat, sed potius [?: ] accuset ac condemnet: ideo iam per aliam doctrinam, nempe per Evangelium ac novum testamentum, veram salutaremque iustitiam mundo patefieri et offeri. Ne tamen quis offendatur et dicat, plane novare, veteribus inauditam, atque ideo falsam iustitiam a Paulo praedicari: ideo dicit hanc ipsam iustitiam nihilominus sua perspicua testimonia habere ex lege et Prophetis: sicut et Christus affirmat, Mosem de se testatum esse. Gloriationem esse exclusam non per legem operem, sed per legem fidei, dicit Apostolus Romanorum tertio : ubi credo vocem legis generaliter pro doctrina acceptam esse: ut supra docuimus, Thora Hebraeis sonare. Eam igitur adhibitis propriis distinguit, ut leges vere sic dictam, adiuncto proprio operum notet: Evangelion vero, legê aut doctrinam fidei nominet. Quod vero dicit, non per legem excludi gloriationem, sed per Evangelion, recte intelligendum est. Utraque enim doctrina excludit, sed diversa ratione: Lex quidem, dum obturat omne os, omnes concludit sub peccatum et iram: et dum cognitionem peccati, extremeque nostrae foeditatis nobis in faciem obtrudit. Evangelion autem, dum gravitam, precariam, aut (ut indicam) eleemosynariam tantum iustitiam nobis offert, exclusa prorsus meritoria. De hac igitur posterior exclusione gloriationis hic proprie Paulus pronunciat. Alioqui illam aliam exclusion em gloriationis cum [?: ] bi, tum in hoc ipso Capite satis urget. ut cum dicit [?: ] tum mundum fieri rerum Deo, per legem esse cognitionem peccati, et omnes destitui gloria Dei, ne [?: ] cet de iustitia obedientiae impletionisve legis [?: ] mortalis gloriari queat. Legem non deleri, aut [?: ] fieri per fidem, sed stabiliri, Paulus docet Romanis tertio . Fit autem illa sane aliquo modo et irrita, et [?: ] bilis, per fidem. Primum enim stabilitur per fides dum ea ita veluti paedagogus peccatorem ad [?: Casstum ] adducit, sicque Christum veluti finem suum consequitur. Secundo stabilitur, dum illi impletionem obedientiamque extreme flagitanti, ac quasi [?: esu-- ] meritum aut satisfactio Christi pro unoquoque in dente applicatur: qua ratione illi sic unusquisque [?: ] dens debitum poenae ac obedientiae quasi persolvae. Tertio stabilitur dum iustitia ab ea exacta, a peccto-re imputative praestatur. Quarto stabilitur, dum per

-- 285 --

545/546 fidem vires in homine instaurantur, quibus legi novam obedientiam praestare incipit. Denique stabilitur per fidem lex, dum regnum Dei instauratur, Deus glorificatur, et homines ad pietatem ac iustitiam retrahuntur. Contra vero per fidem lex fit irrita, dum fides transfert auditorem in aliam perfectiorem doctrinam, ab eius umbris ac egenis elementis: dumque a Mose ad Christum eum traducit: dum ipsi paedagogia aut curatio, seu tutela pueri seu pii adimitur: dum leges caeremoniales ac iudiciales penitus abrogantur: dum etiam moralis non potest amplius talem hominem, etiamsi peccet, damnare, liberante eum semper alio a maledicto legis per remissionem peccatorum: dum item mortificato vetere homine, lex non potest eius pravas cupiditates excitare et irritare. Denique abrogatur autirrita fit per fidem lex ista externa, dum homo renovatus iam sibimet lex est, habetque legem in corde suo inscriptam: et non propter coactionem legis, sed ultroneum ac spontaneum studium boni suamet sponte recta agit, et ultro contendit ad omnis rectitudinis scopum, sine hoc infesto calcari aut exactore, seu ergodiocte. Exlege esse dicuntur qui legem sectantur, audiunt, praestare se posse confidunt, perque eam iustificari ac salvari conantur. Talis periphrasis est etiam, Qui ex circumcisione, qui ex praeputio, qui ex fide, qui ex lege, pro fidelibus, praeputiatis, circumcisis, legalibus, etc. Lex iram operatur, inquit Paulus Rom. 4: quod verum est multipliciter. Nam cum accuset peccatum, iramque ac poenas Dei nobis denunciet, vere iram, id est, damnationem ac poenas peccatorum efficit. Eadem etiam miseri hominis iram ac fremitum vicissim contra Deum excitat, dum eum sine fine ac modo urget, tum mandando ei talia, quae ab eius natura sunt alienissima: tum quoque vituperando non tantum eius opera consilia ac conatus, sed etiam ipsum totum ut distortissimum, utque hostem Dei, omnisque honesti, atque adeo et ex patre diabolo natum, et denique dum eum damnat aeternisque suppliciis addicit. Unde quasi diabolica quaedam commotio aut furor in homine contra Deum excitatur. Ita lex et Dei iram erga homines, et hominum erga Deum, non tantum declarat ac illustrat, sed etiam vere auget et accumulat. Ubilex non est, ibi nec peccatum: inquit idem gentium doctor, Romanorum quarto . Item quinto: Peccatum non imputatur, nisi existente lege. et, Peccatum esse mortuum, ubi non est lex: Romanorum septimo . Notum sane et certum est, omne peccatum ideo esse peccatum, quia violat aliquam legem, aut rectitudinis normam, seu quia aliquando Lex id vetat ac condemnat. Ubi vero nulla talis norma est, ibi violatio aut transgressio eius nulla fieri aut existere potest, eoque nec peccatum contra eam est. In positivis legibus id manifestum, ac quasi palpabile est. Ubi enim nulla lex prohibet armorum gestationem, ibi nullum crimen est ea gestare. Sic et ubi non est lex vetans esum [?: carni-m ] , sicut in religione Dei nulla est, ibi esus earum [?: lici-us ] est. Si Deus non prohibuisset pomi esum, non fuisset peccatum id edere. Sic etiam de ipso Decalogo ac lege naturae aut morali idem verisime dici potest, quod sicut, si ea prorsus in rerum natura non existeret, videlicet non solum in libris, sermone ac memoria hominum, sed nec in iustitia aut voluntate Dei, contraria facta minime certe essent peccata. Ita ubi eadem plane ignoratur, non tamen data opera (sicut Deus dicit, tam multa millia esse in Ninive, eorum qui nequeant discernere inter dextram et sinistram:) ibi minus grave est peccatum, contra eam aliquid egisse: ideoque servus [?: ] ignorantiam peccans, minus vapulabit. Huc pertinet disputatio, quatenus ignorantia excu set peccatum. Ergo contra ubi est lex, et quidem nota, tanto maius et intolerabilius est regnum peccati. Verum Paulus in hisce tribus dictis loquitur potissimum de agnitione peccati, de eius vexatione conscientiae, et irritatione pravarum cupiditatum, quae absente aut ignorata lege non accidunt. sic ipsemet sine lege vixit. De quo eius sensu postea dicetur in voce Peccati plenius. Vique ad legem fuit peccatum, Rom. 5. i. inde a primo lapsu Adae usque ad instaurationem legis per Mosem factam. Asserit hic Apostolus, non tantum peccatum sed etiam eius poenam, nempe mortem ac damnationem, fuisse semper inde ab Adamo, etiam ante legem Mosaicam quae ingentia mala cum revera sine lege Dei existere nequeant, indeque omnem suam vim hauriat (legem enim causam esse, ut peccatum imputetur, magnifiat et puniatur: ut severissimum edictum monarcharum, prohibens Christianismum et Luteranismum) causa est cur id pro grandi crimine habeatur et puniatur: alioqui si tale edictum aut lex non extaret, non imputaretur id peccatum, nec quisquam propterea damnaretur et puniretur. Quare necesse est tunc quoque fuisse aliquam legem, quam peccantes violarint, et a qua sint accusati, damnatique, ac morte puniti, cuius legis ista Mosaica sit tantum quaedam renovatio aut instauratio. Quare legem semper damnasse et punivisse peccatores, eamque eius genuinam vim esse, atque adeo non tollere peccatum, ut sit quasi prae cipua causa peccati, ut peccatum inde omnem suam vim habeat et hauriat, et sine ac peccatum esse aut nomino existere nequeat. Frustra ergo inde iustitia et vita quaeritur, unde iniustitia et mors perpetuo scaturiit, et torum mundum perpetuo vastavit ac perdidit. Legem subintrasse, ait Paulus Rom. 5, ut peccatum abundaret: docens nimirum, ideo legem instauratam esse per Mosen, ut magnitudo peccati ac malitiae humanae tanto magis illustraretur, et omnibus innotesceret. Peccatum vobis non diminabitur: non enim estis sub lege, sed sub gratia. Rom. 8. Potest videri hic Paulus de imputativa liberatione a damnatione legis loqui, et quasi quodam praemio futurae victoriae, iustitiae ac salutis nos ad alacre certamen contra innatam corruptionis malitiam, aut originale peccatum invitare: sed loquitur de altera illa aut consequenti liberatione ac gratia, qua homo instauratus iam incipit Deo obedire, et legi Dei condelectari, ita ut Satan et regnans cordis malitia per segem non amplius tanto magis nos ad peccandum incitare, et pravas cupiditates irritare queat: sed, gratia Dei cor nostrum fovente, et Spiritu insuper sancto imbecillitates nostras adiuvante, incipiamus condelectari legi Dei: incipiamus etiam non tantum velle, sed et perficere, operante in nobis utrumque Deo, omnis boni fonte et authore. Rom. 7. varie omnino utitur voce Legis Apostolus. Primum enim videtur simpliciter ac in genere accipere legem pro omni lege, etiam prophana ac politica, cum dicit legem dominari tantum viventib. mortuos enim huius vitae leges missos faciunt, tanquam extra suum dominium egressos. Deinde cum dicit, mulierem vivente viro lege devinctam esse, sed eo mortuo esse liberam ab eius lege: videtur significare ius aut obligationem mariti, qua soluitur mulier mortuo marito. Tertio, cum dicit, nos mortuos esse legi: intelligit ipsam moralem legem, quam veluti paedagogum tum accusantem, tum ad hunc a se ablegantem deseruimus transeundo ad Christum: et cuius iustitiam ac vitam non amplius quaerimus aut curamus, dum nos per solum Christum iustos ac salvos esse et fore credimus. Sic igitur morimur legi et vivimus uni Christo, cui nos in posterum addiximus. Nec tantum voto aut voluntaria migratione a Mose ad Christum dicit nos legi mortuos esse: sed etiam rei ipsius natura commutata, nempe extincto nostro vetere Adamo, aut carne, inque lex erat efficax, non tantum ad accusationem et damnationem; sed etiam ad

-- 286 --

547/548 excitandas in nobis pravas cupiditates et operationes, quas vetus Adam veluti maritus quidam noster cum Satana opera aut instrumento legis, tamquam quodam medio aut causa cooperante in nobis movebant et efficiebant. Verum extincto, aut certe mortificato nostro hoc veteri Adamo, ceu marito, lex non est amplius ad tales effectus in nobis potens ac efficax. Quoniam autem admodum absurdum videtur esse istud paradoxon, quod lex operetur in nobis cupiditates et passiones peccatorum: ideo et Paulus id illic exponit, et nos aliquid de ea re hic adiungemus: tametsi paulo ante in dicto, Lex iram operatur, aliquid de hac re dixerimus. Primum igitur, lex facit abundare peccatum, ipsa clara noticia seu declaratione magnitudinis peccati, eiusque perpetua accusatione. Secundo, facit abundare peccatum, quia semper gravius existimatur is peccare, qui scit voluntatem heri sui, et non facit, quam is qui ignorat. Affert autem lex noticiam recti et pravi. Tertio, auget lex peccatum, accusando cum naturam ipsam hominis, tum et omnia opera, conatus ac cogitationes ipsius. Veritas autem odium parit, ut ille verisime inquit. Nemo enim non aegerrime fert, se suaque omnia adeo extreme vituperari: ut sane lex hominem etiam tanquam filium diaboli insectatur et vituperat. Quarto, lex auget peccatum reipsa, dum Deum tanquam austerissimum, ac severissimum iudicem homini proponit, ac docet eum perpetuo extremum exitium illi intentare, nobisque irasci, et acerbissimum hostem esse, ac in nostrum damnum interitumque vigilare. Talem enim adversarium, eiusque mandata necessario homo, ut suum carnificem, odit ac detestatur. Sic igitur tum desperatio in homine per legem excitatur, tum etiam extremus fremitus ac veluti furor quidam contra Deum, ut suum longe immanissimum carnificem. Quinto, verissimum est etiam in communi vita, quod omnes nitamur in vetitum, cupiamusque negata, ut inquit Poeta: quodque quamprimum aliquid nobis prohibeatur, mox idipsum tanto maiori desiderio ardeam 9: sicut Salomon dicit, Panem furtivum. i. iniuste partum, dulcem esse. Et Ovidius: Gaudet furtis Venus. Innumera experimenta hanc nostram perversitatem quotidie patefaciunt et coarguunt. Verum haec ipsa pestis aut malitia inhaerentis peccati, multo est efficacior in religione, ubi satan quoque corruptam naturam contra Deum ac eius legem excitat ac extimulat. ut videmus in exemplo Iudaeorum: quamprimum eis aliquid Deus mandat, mox abhorrent ab eo et contraque primum eis aliquid prohibet, mox id toto corde desiderant. Iusserat simul, et tot promissionibus invitaverat Deus Israelitas, ut intrarent in terram Canaan. at illi sudinde nolunt ingredi in eam, vituperant eam, laudant suam conditionem in Aegypto, et cupiunt eo regredi, totiesque desperant et murmurant contra Deum. Paulo post, ubi Deus prohibet, ne intrent in eam intra annos 40, mox cohiberi non possunt â Moyse vetante et protestante quin irruant in eam: ubi etiam conciduntur. Concluserat eos Deus antea in servitute Aegyptiaca, ubi toto pectore anhelabant ad terram Canaan. Mox vero ubi eos inde per ingentia miracula educit, et vetat ne eo unquam amplius redeant, subinde in eandem regredi conantur. Alligaverat eos Deus ad certum cultum praescriptarum caeremoniarum, et certum etiam locum sacrificandi. At illi ubivis alibi sacrificare malunt. Nos contra, ubique et omni tempore iussi sumus adorare patrem in spiritu et veritate, quod perinde bonum piumque sit in quocunque loco ac tempore Deum colere ac invocare. At nos contra furenter volumus Deum, eiusque cultum, ad certum locum alligare: ut ad Hierosolymam, Romam, Compostellam, certa aliqua templa, celebria idola aut statuas, certaque tempora, vestes, et similia. Ante Christum circumcisio erat abominatio gentibus, cum divinitus mandabatur: nunc contra, postquam est abolita omnes circumcidi volunt. Quare tota fere Asia et Africa circumciditur. Talia innumera exempla deprehendere in vita possis, ubi nitamur ardentissime in [?: ve---- ] et cupiamus negata, tantum impellente nos sensu carnis nostrae, hostiliter bellum contra Deum gerente, eiusque domino ac patre diabolo. ¶ Hisce adde quae supra-dicta sunt de dicto, Ubi non est lex, ibi nec peccatum: et, Sine lege peccatum non imputatur: et, Lex iram operatur. Quib. simile est, quod hic addit Apostolus, Sine lege peccatum est mortuum. Mortuum. n. est, quoadnoticiam, et istam talem inflammationem, excitationem, et veluti irritationem. Ex hisce intelligi aliquo modo potest, quomodo et cur lex dicatur augere peccatum, et excitare in membris nostris pravas cupiditates, quam tamen plusquam satanicam malitiam homo sibi de semet nullo modo persuadere patitur. Verum haec omnia legem non per sese, suave natura, sed per accidens, vitio scilicet nostrae corruptissimae naturae, operari, docet ibidem Paulus. Legem. n. affirmat sua natura iustam, [?: ] ctam, bonam, ad vitam datam, et spiritualem esse. i. quae requirat internam ac spiritualem obedientiam: sed nos contra carnales esse, qui ei obedire nequeamus. Per accidens ergo lex ista ingentia mala patrat. Inter varia porro significata Legis in hoc capite 7, illud ultimum est, quod sub finem bis ponit legem pro ipsa corrupta natura, aut originali peccato. ut cum dicit, Video [?: al-- ] legem in membris meis: et, Captinor, aut captivus decor sub legem peccati. et denique ait, Mente servio legi Dei, et carne servio legi peccati. Porro 8 Capite [?: eius-- ] Epistolae, vox legis itidem quasdam difficultates et obscuritates parit: ut cum ait, Lex spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis: ubi Lex spiritus tum ipsum Evangelion, tum et Spiritum sanctum, quatenus nos absoluit ac renovat, significat. Evangelion. n. dum nobis perpetuam remissionem peccatorum annunciat, et reipsa offert ac praestat, efficit, ne ulla condemnatio nos premat aut opprimat: Spiritus S. autem nos renovans, et promptos ad obediendum Deo efficiens, tum fidem perpetuam remissionem peccatorum flagitantem nobis suppeditat: tum efficit ne volenter, multoque etiam minus malitiose peccemus. Qua ratione damnationem irae, aut severae Dei iustitiae effugimus. Lex peccat hic significat ipsum ius ac potestatem peccati, quo tum inhaerens peccatum aut malitia, tum et totum regnum peccati in hominem [?: e--- ] gratiam existentem, saevit ac dominatur. Haec vero ipsa potestas maxima ex parte venit ex lege Dei, unde peccatum suam vim haurit, eoque forte probabiliori ratione lex peccati nominatur. Rom. 9 dicitur Israel [?: ] legem iustitiae, et ad legem iustitiae non pervenisse. i. ad leges iustificantem. Verum videtur esse Hebraismus: pro, iustitiam legis sectari aut consequi. Solent. n. Hebraei, ut in Constructione nominum dixi, sic pro arbitrio epitheta cum subiectis, et accidentia cum substantia convertere, ut pro iustitia legali iam dicant iustitia legis, iam vicissim lex iniustitiae. Rom. 10. dicitur finis legis esse Christus: quod dupliciter fere intelligi potest. Primum, quia lex est paedagogus ad Christum: et tandem ultimo suo fine ac usu id [?: ] ut peccatorem desperantem de iustitia ac salute operis legis, ad Christum unicum servatorem perducat. [?: Secundis ] Christus est finis legis: quia id quod ea exigit ac flagitat, nempe sui impletionem perfectissimam, aut [?: obedtiae ] iustitiam, persolutionemque poenarum pro peccato, et Dei placationem, solus praestat: solus ipse illa decem milia lentorum, quae lex ab homine exigit, pro eo persolvit [?: ] lus ille nos a maledicto legis liberat. Denique Christus est finis legis, quia nos condit aut instaurat ad bona opera, seu ad legis obedientiam, et in nobis eam excitare ac praestare incipit. Sic Rom. 8 dicitur ideo Christus [?: ] sus, ut iustificatio legis in nobis impleretur. [?: Huc- ]

-- 287 --

549/550 ranturea quae supra diximus, quomodo per fidem lex stabiliatur. Sub lege esse, 1 Cor. 9, significat Paulo, observare ceremonias legis. Dicit. n. se iis qui erant sub lege factum esse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucraretur. Rom. 6 sub lege esse, est sub esse maledicto legis. Contrarium est Sub gratia esse. Sic et Gal. 4 Christus dicitur factus sub lege. ut nos a maledicto legis liberaret. Denique sub lege esse, est, a lege regi ac gubernari, ut puerum, ut carnalem, ut non spiritui ultro obedientem. Vide supra de abrogatione legis, aut liberatione a lege. Legis opera dicuntur, quaecunque lex precipit: praesertim autem Decalogus. Aliquido tamen, licet raro, videntur tantum ea dici opera legis, quae illa nobis extorquet, non quae gratia per nos efficit. Cum autem Paulus ex iustificatione opera legis excludit, dicens, Ex operib. legis non iustificabitur omnis caro, etc. tum simpliciter omnia nostra bona opera excludit, sive a renatis, sive a non renatis, sive ex gratia, sive ex natura facta, ut ex innumeris aliis aequivalentib. phrasib. apparet: qua de re supra plenius monui in vocabulo Gratiae, et etiam in hac ipsa voce paulo ante. Gal. 2 inquit Paulus, Ego per legem legi mortuus sum, ut Christo vivam. i. lex me ad desperationem de sua iustitia ac salute, ac ad quaerendum alium servatorem, volentem nolentem adegit. Quo modo alio qui etiam per Christum legi moriamur, supra plenius dixi. Gal. 3 dicitur, Lex non est ex fide: quod non est ita intelligendum, sicut cum Paulus Rom. 14 inquit: Quicquid non est ex fide, peccatum est. Hoc. n. modo etiam lex est ex fide. scimus. n. eam a Deo esse, Deum eius obedientiam flagitare, et placere Deo ut legi obediant homines. Sed sensus est: legem non polliceri iustitiam soli fidei, aut credenti, verum integre obedienti. Sicut ipsemet Paulus sese declarat, addens legem dicere: Qui fecerit ea, vivet in eis. i. quod integram obedientiam a salvandis requirat et flagitet. 1 Corin. 15, Peccati autem vis est Lex. i. ideo et ea demum ratione gravat, accusat et punit, Deoque exosum reddit hominem peccatum, quia est a lege prohibitum. Nisi. n. a lege prohibitum esset, tantopere Deo non displiceret, nec adeo hominem gravaret ac perderet. Convenit hoc dictum cum illis suprâ explicatis: Ubi non est lex, ibi nec peccatum. item: Ubi non est lex, ibi peccatum non imputatur. Sicut vero ibi ait Apostolus omnem efficaciam peccati venire ex lege: ita porro adiungit, mortis vim, potentiamque contra homines non aliunde esse, quam ex peccato. Sicut. n. lex causa est, cur omne contrarium factum sit peccatum. i. res Deum offendens, et hominem coram eo faciens reum: ita porro illud pravum factu est causa, cur Deus irascatur et puniat: ut lex sit causa efficiens peccati, peccatum autem sit causa poenae seu mortis. Omne. n. factum ideo malum bonumve habetur, quia est superioris lege aut mandato prohibitum aut praeceptum: et quicunque punitur, aut etiam praemio afficitur, ideo poena praemiove dignus censetur, quia aliquid vel prohibitum vel mandatum perpetravit. Galat. 2 Quod si ex lege sit iustitia, Christus frustra mortuus est. Si. n. nostris operib. legi praestitis iustificari et salvari possemus nihil certe Christo indigeremus. Sed Christus ob hoc ipsum nobis datus est, ut quoniam lex nos salvare ne qui [?: -uit ] , ipse nos iustos ac salvos faceret. Idem prorsus dicit illud dictum, Spiritus arguet mundum de iustitia, quia vado ad patrem. Gal. 5 dicitur, quod qui circumciditur. obligetur totam legem praestare. quod verum est: quia circumcisio erat foedus, obligans hominem ad toti legem. Tanto autem erat ea obligatio vehementior, et minus apud Deum dispensabilis, quod iam post agnitum Christum, veluti desperantes de eius plena salvatione, ad [?: ---en ] recurrebant, a libertate in servitutem, a solido [?: do- ] ad paedagogum: idque cum ingenti scandalo, ac veluti damnatione quadam Christianismi. Eodem cap. dicit-r: Si spiritu ducimini, non estis sub lege. quia videlicet primum Spiritus sancti donum indicat, nos iam esse sub alio servatore, quam sub Mose: quia indicat nos esse liberatos a maledicto legis, quia iam sponte spiritu impellente ea agimus quae recta sunt: non perpetuo instante, exigente, et extorquente paedagogo, aut etiam tyranno Moyse. Legem dari aut inscribi in cor, Hebr. 10, et Ierem. 31, est, ita spiritu Dei renovari, illuminari, et inflammari cor, ut et iudicare de reb. divinis rectius homines queant, et cupidius illis obtemperare conentur. Non autem est sensus, quod pii plenam noticiam omnium sententiarum legis ac doctrinae Dei per illam spiritualem institutionem aut legis inscriptionem habeant, sicut fanatici quidam ex illis dictis contra Scripturam perperam ratiocinantur. Iacob. cap. 1 vocat legem perfectam libertatis, mandata Dei coniuncta cum animi regeneratione: ubi iam sunt non tantum mortuae ac fugaces noticiae, ut eae quae ex speculo concipiuntur, sicut ipsemet ibi loquitur, quales sunt eae quas sola lex in animali homine gignit: sed vivae, efficaces, permanentes, et in opere ipso vigentes. Talis vero lex dicitur esse libertatis, quia non amplius serviliter aut tyrannice urget hominem ad praestanda opera: sed ultro ac ex libertate spiritus, sponte ei obedit homo renatus. Capite 2 vocat Iacob. legem regiam illud praeceptum, Dilige proximum tuum sicut teipsum: quia sicut rex totum populum sub se habet, sic haec universalissima regula plurima specialia mandata. Christus negat se venisse legem solvere, sed implere, Matth. 5. Putabant illi eum simpliciter ac prorsus legem abrogaturum, lata nova quadam, sua multo commodiore: sicut ferme etiam Papistae hoc tempore sentiunt. Evangelion. n. dicunt esse novam et perfectiorem lege Mosaica. Sed Christus revera non venerat ut simpliciter tolleret, aut antiquaret etiam moralem legem: verum ut eam impleret, praestando quae caeremonialis in suis picturis pinxerat, praestando integram obedientiam et poenas, quas lex exigebat ab homine: et denique renovando et condendo hominem, ut ei obedire inciperet. Caeterum non immerito lex solui dicitur, cum abrogatur. est. n. quasi quoddam vinculum, ligans et obligans homines ad praestanda ea quae lex iubet. Quare ad naturam legis alluditur, cum solui dicitur. Ex operibus legis esse Paulus Gal. 3 dicit eos, qui per legem iustificari et salvari conantur. Eos vero dicit esse sub execratione, quia scriptum sit, Maledictus qui non permanserit in omnibus quae sunt scripta in libro legis. Neminem vero in omnibus permanere, aut omnia vere perfecteque praestare quae lex praecipit. Ex Zion exibit Lex, et verbum Domini de Hierusalem (inquit Isaias cap. 2. et Hoseas 4 ) idem per utramque vocem significantes. Sensus autem est, quod inde propagatio verae doctrinae ac religionis sit incoeptura, dispersis per totum mundum Apostolis, quin et ipsemet Meschias cum sua passione et bonis sit inde venturus. Allusio autem est ad communem morem regnorum, ubi ingens decus est primariae civitatis ac regiae sedis, quod omnes inde mandata, leges et iura petere cogantur. Tali gloria condecorant Prophetae Ierosolymam, eamque veluti matrem omnium Ecclesiarum et magis ram fidei faciunt: quod re ipsa accidisse, Acta Apostolorum abunde narrant. Hoc decus Romana Babylon sibi falsissime usurpare conatur, clamans in suis decretis: Omnes Ecclesias in tota Europa non aliunde quam Roma, et per Romanos doctores propagatas esse. Quod cum omnes historiae, tum et ipsamet acta falsissimum esse liquido convincunt. Lex Dei in alicuius corde tunc esse dicitur, cum is non tantum ore et externa hypocrisi, sed et vero animi affectu legem Dei sequitur. Sic dicitur Psalm. 37. Lex Dei in corde eius, ideo non nutabunt pedes eius: id est, ideo nec ipse declinabit ad falsam doctrinam aut pravam vitam, motus felicitate impiorum: nec Deus iratus eum, ut iniustum, perire patietur. Debilitari aut infirmari legem, Habacuc 1, est, negligi, cum

-- 288 --

551/552 homines putant Deum nec malos punire, nec bonis benefacere. Legem tuam gratificare mihi, Psal. 119. id est, fac clementer ut eam sedulo observem. Lex pietatis aut clementiae in lingua eius, Proverb. 31. pro, pia ac salutaria meditatur, docet, loquitur, et agit. Sic quoque dicitur Lex veritatis. ut, Lex veritatis fuit in ore Levi, Malach. 2. id est, lex aut doctrina vera. Lex una, id est, eadem, erit diversis personis, aut rebus: Num. 15. Lex una et iudicium unum erit vobis et peregrino. Sic et paulo ante dixerat: Statutum unum erit vobis, et peregrino: Sicut vos, sic et peregrinus erit coram Domino. Et mox ibidem: Lex una erit vobis, ei qui fecerit per errorem. pro, eaedem caeremoniae aut ritus sacrificii in expiando. Ista est Lex hostiae pro delicto, Levit. 7. pro, hic est ritus oblationis illius. Ista ex lex domus, super vertice montis erit. Ezech. 43. pro, ista erit ratio aut forma templi. Dari legem in omnibus provinciis, Esther 8. Ut daretur lex in omnibus provinciis: id est, decretum promulgaretur. Legem egredi a rege, Dan. 2. id est, ferri ab eo sententiam, decerni, mandari, tradi mandatum ministris, ut exeuntes passim publicent: de hoc loco et supra in Exeo et Egredior dixi. Facere cras secundum legem hodiernam: Esther 9 pro, ut hodie actum factumve est. Et ita ingrediar ad regem, quod non est secundum legem: Esther. 4. pro, quod est praeter morem aut consuetudinem. Legitimum, et statutum aut ordinatum quippiam certa ratione, idem est: ut Exod. 28, et Levit. 6. Legitimum hoc est: id est, sic consecrabuntur, sic vestientur perpetuo sacerdotes. Legem naturae communiter vocant noticias de moribus, divinitus menti hominis in prima creatione inscriptas, quarum adhuc aliqua vestigia aut umbrae. praesertim secundae Tabulae praecepta attingentes, et Deum non considerantes, etiam post ruinam aut corruptionem hominis superstites utcunque sunt. Eas nunc quidam nimium exaggerant, ut magnitudinem corruptionis morbique hominis obscurent, et liberum arbitrium cum Papistis amplificent: unde porro totius Evangelii ac Christi medici obscuratio consequitur. Praesertim autem dicta quaedam Rom. 1 et, 2 male intellecta, nimium importune urgent. Quo igitur et illas Pauli phrases explicem, et hunc errorem nonnihil ope beneficioque Dei retundam, de hac ipsa materia et duob. illis capitibus Pauli ad Rom. nonnihil disseram. De primo et secundo capite ad Romanos, quatenus libero arbitrio patrocinari videntur. Quidam negligentius, aut etiam parum sincere Paulum legentes. putant, se magnum subsidium pro asserendo lib. arb. ex Rom. 1 et 2 habere: quare et de eis capitib. aliquid dicendum est. Hic vero velim iterum atque iterum admonitos sinceriores doctores, ut magnitudinem ac significantiam verborum utriusque eius capitis diligenter secum expendant: quae si simpliciter ac assertive accipiantur, nullo modo possunt intelligi de quadam tenui, fugaci ac inconstante facultate virium, intellectus ac voluntatis, per quas rimas illi adversarii labi se posse putant aut conantur: ut si obtineatur, haec duo capita simpliciter et recta asserere humanas vires, omnino sit postea necessarium ex tanta verborum amplitudine et emphasi concedere prorsus Pelagianam libertatem virium humanarum. Quem horrendum errorem ut vitemus, adhibeamus interpretationem horum locorum fidei analogam. Quae quidem etiam nativa ac genuina huius loci esse deprehendetur, et non vel violenta, vel aliunde importata, sed ex ipsis verbis ac sermone, doctrinaque Pauli sua sponte nata, et inde accepta, ut mox cupidis veritatis liquido patebit. In primo cap. teste Augustino, Hieronymo, Ambrosio, Chrysostomo, Primasio, Theophilo, et aliis Patribus, agitur non de noticiis naturae inscriptis aut innatis, sed de scientia Dei, et noticiis ex operib. eius per ratiocinationem perceptis: ut mox ex sequentib. verbis, quae illas duas voces in primaria propositione existentes, Veritas et Iustitia, explicant, manifeste patet. Sicut. n. Paulus in ea propositione, Detinent Veritatem in Iniustitia, primum [?: po-- ] vocem Veritas, postea Iniustitia: sic mox ordine prius explicat, quid intelligat per vocem Veritas, nempe veri Dei scientiam aut fidem, hisce verbis: Scibile, aut quod [?: s--ri ] potest Dei, notum est eis. Deus. n. eis manifestavit. ni invisibilia Dei ex operib. creationis considerata intelliguntur. etc. Postea exponit secundam vocem Iniustitiam, inquiens: Non ut Deum glorificaverunt, etc. Ex qua ipsius Pauli explicatione clarissime apparet, agi hic ab [?: eo-- ] de innatis noticiis aut primis principiis, sed de noticiis ab effectu ratiocinando repertis. inquit. n. clare, invisibilia Dei ex operib. creationis considerata intelliguntur. Credatur ergo Paulo semet exponenti, de qua noticia agat. Expendatur et conferatur modo textus diligenter, et non unica tantum sententiola male torqueatur. [?: E- ] . n. hic talis quaedam Hebraea expositio, quae primum breviter aliquid proponit, postea id plenius exponit de qua in meo Tractatu de Hebraismis prolixius dixi, de simile exemplum mox in 2 cap. occurret. Verum adscribit ipsa Pauli verba, simulque notas distributionis textus adiiciam. Accusat Deus homines a Veritatem b in Iusstitia detinentes, a Propterea quod cognoscibile Dei manifestum est in ipsis. Deus. n. eis manifestum fecit. [?: N-- ] quae sunt eius invisibilia, dum per res conditas ex creatione considerantur, perspiciuntur, nempe eius aeterna [?: po-- ] tia ac divinitas: ad hoc ut sint inexcusabiles. b Propterea quod cum Deum cognoverint, non ut Deum glorificaverunt, neque gratias ei egerunt. sed vani facti sunt in ratiocinationibus etc. Et commutaverunt gloria incorruptibilis Dei, etc. Confirmat id etiam ipsa vox Veritas hoc loco â Paulo posita, quae non proprie significat cognitionem Dei in nobis existentem, multo minus nobis (in quibus mendacium regnat) innatam, in qua sane [?: signification- ] nusquam in Sacris literis reperietur: sed illam sententiam aut scientiam quae de Deo haberi debet, quam communiter vocamus fidem, aut veras sententias, ac doctrinam de Deo, quas utcunque Ethnici ab effectib. et experientia ratiocinando delibaverunt. Sic saepe in Sacris literis, [?: imo-- ] nunc in Ecclesia, veritas pro vera fide ac scientia Dei, seu etiam pro vero cultu ac religione ponitur: et contra, [?: ] dacium pro falsa fide, scientia, aut doctrina Dei. Sic et ipsemet Paulus mox utitur hisce vocibus, inquiens: Commutaverunt veritatem in mendacium. i. veram fidem ac religionem (cuius alique particulam utcumque ratiocinando ex operib. ac providentia Dei, aliqui Ethnici degustaverit) in falsas opiniones et errores de Deo. Idem ei etiam est, [?: ] ibidem dicit: Ethnicos commutasse gloriam Dei immortalis in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. [?: Et- ] Ethnici non perceperant totam noticiam, scientiam, aut [?: ] Dei: tamen initia eius ratiocinando aliquatenus [?: ] effectibus tum etiam ex Patrum ac Sacrarum literarum [?: se- ] tiis per orbem terrarum sparsis ac per manum traditis [?: ] gerant, nempe esse Deum, esse unum Deum, esse omnipotentem, sapientem, iustum, causam boni, etc. Quia ergo [?: E- ] nici haec prima fundamenta scientiae aut fidei de Deo [?: ] cunque perceperant, et etiam plus percipere potuissent, [?: ] animo scrutari, quaerere, et interrogare dignati [?: fuis-- ] ideo dicit Paulus, eos detinere et corrumpere veritatem. i. veras sententias, scientiam, aut fidem de Deo [?: ] iniustitiam et errores. Non sane apparet, quomodo innata principia de Deo, veritas Dei vocari possint: [?: ] omnis homo, quo ad Deum ac res religionis attinet, et mendax, et vanitas vanitatum. Grandis profecto vox [?: ] Veritas Dei: expendatur iterum atque iterum. Nullo [?: ] modo ea perditissimo homini et Satanae mancipio omnibus furorib. et errorib, repleto et infecto, convenire potest, Caret ille gloria Dei, non ergo in se habet [?: in- ]

-- 289 --

553/554 veritatem. Torqueant se Synergistae quo quo modo demum velint: nusquam sane in Scriptura carnalib. viribus hominis lux aut veritas tribuitur, sed contra tenebrae et mendacium. Quod si essent aliqua principia de uno Deo, et eius providentia menti hominum inscripta, valde opportunum fuisset Paulo, ea hic clare proponere, illustrare et amplificare, ad exaggerandam gentilium ingratitudinem, ac impietatem, eosque redarguendos et pudefaciendos: quod cum tam ἐμφυτον innatam haberent Dei noticia nihilominus eum non curarent, aut [?: co-erent ] : sed ille ignarus principlorum, id non facit. Totus vero hic Pauli locus de noticia Dei, est magis intelligem [?: -us ] de potentia quam de actu, seu magis de ipsa rei sciendae perspicuitate, aut obvia evidentia, quam de hominis perspicacitate, aut etiam vere percepta noticia. sicut docti distinguere solent, alia esse per se, suave natura, alia nobis nota. Nam multa sunt sua natura perspi [?: -ua ] , ad quae nos (quod etiam Philosophi olim confessi sunt) sicut vespertiliones ad claram lucem caecutiamus. Et sic sane Paulus ipse exponit Ethnicorum noticiam Dei. Act. 14 et 17. affirmans Deum quidem ita de se manifeste testari, dando pluvias, vices temporum ac fructus, et variis ac quotidianis beneficiis cor nostrum re [?: -lendo ] , ita etiam nos totos in eo vivere, esse ac moveri: ita denique eum nobis prope esse, ut illum ferme manibus palpare possimus: sed nihilominus ipsum et illis eruditissimis Atheniensib. et toti humano generi [?: ma-ere ] ignotum Deum, totumque mundum usque ad illud tempus errasse idola sectando. Sic igitur omnino (si quis locum diligenter expendat) et hic Paulus loquitur. dicit enim, Deum quidem semet nobis revelasse, et posse [?: -um ] ex operibus suis, ut praestantem quendam artificem perspiciac cognosci: verum nihilominus cor nostrum per se manere non intelligens, ac etiam quotidie magis magisque obtenebrari, nosque per nostras ratiocinationes tandem in extremam vanitatem prolabi, nisi [?: -de ] et spiritu divinitus illustremur. Hebr. II. Per fidem (quae est opus et donum Dei singulare) intelligimus secula perfecta esse verbo Dei, inquit. non per rationem sunt prima principia, dicit sciri creationem: ex qua porro etiam scitur, quod sit aliquis creator. Quare quantopere hic ipse locus sit adversus liberum arbitrium, cernitur ex illis verbis, quod Paulus dicit, cor hominum esse ἀσυνετον , id est, non intelligens, eosque per suas proprias ratiocinationes, per quas conantur veritatem scrutari, etiam magis vanos fieri ac obtenebrari: cum quidem [?: ] Deus ubique in suis operib. obvium, et quasi palpabilem praebeat. Non igitur hic nostri ingenii intelligentia [?: sunt ] acumen, sive quod ad prima principia attinet, sive quod ad ratiocinationem aut experientiam, sed Dei [?: e-dens ] ac prompta praesentia et beneficentia, quae [?: pe- ] palpabilis est, praedicatur, et nobis quasi ante oculis per opera ac effectus suos depingitur: nosque [?: accu-ur ] , quod tam obvium Deum negligamus. Observetur autem etiam hic triplex Dei noticia, quae hominibus contingat. Prima est rationis aut philosophica, [?: -ae ] vi ratiocinationis utcumque summam illam causam ex [?: -ectib ] , colligit aut divinat, vel potius somniat, quae [?: ] obscura, instabilis, prorsus ociosa, dubitans et [?: flu-s ] an sit unus vel plures, an sit providentia aut non, an [?: -o ] mundus sit creatus aut non. plerunque enim in con [?: -iū ] etiam sine ratiocinatione prolabitur homo: mul [?: ] vero magis evanescit ratiocinando, et [?: cogitationi- ] suis vacando. Satis commode hanc philosophicam [?: ] cognitionem comparaveris cum hominis [?: intuitio- ] : quem si forte fortuna subito oculis respicimus [?: -on ] ferentes tantum splendorem. nos summa [?: fe-ne ] ab eo ad terrena avertimus: sic sane et philosophi aliquando ratiocinando subito in aliquem quasi [?: ra- ] divini splendoris inciderunt, aut etiam impegerunt: sed mox inde oculos, aciemque mentis suae ad res terrenas, imo et ad dubitationem, errores, ac stultas opiniones, idololatriamque averterunt. Secunda est literae, aut pharisaica, seu hypocritica, quae ex doctrina de Deo et miraculis sine spiritu habetur: quae quidem est aliquanto clarior ac plenior priore, sed et ipsa admodum iustabilis, maleque fixa, radicata, aut fundata in nobis, et denique admodum ociosa et sterilis, tantum in speculatione consistens, excepta ista ieiuna ac arida carnis iustitia aut disciplina, quae aliquando ab aliquib. eiusmodi hypocritis praestatur. Postrema est, quae ex verbo et Spiritu sancto habetur, quae est et clarior aut plenior et firmior, ac etiam fructuosior, aut magis practica. De hac postrema, viva ac efficaci noticia, est in Libero arbitrio disputatio. et de hac dicit Christus Iohan. 16. Non noverunt patrem, neque me. Nemo novit patrem, nisi filius, et cui volet filius revelare: Matth. 11. Ut igitur maxime evinceretur, hic in Paulo agi de aliqua noticia Dei: tamen hoc non sequitur, de hac spirituali agi, de qua Ecclesia in conversione et libero arbitrio disputat. Hactenus de loco primi cap. ad Rom. De secundo capite ad Romanos. Quod ad secundum caput attinet, ubi dicit de gentium inscripta lege, primum etiansi omnino simpliciter ac assertive ille textus intelligatur, nego tamen ibi agi de noticiis natura notis, nec certe contrarium monstrari potest. Nam si quis phrasin, Opus cordi inscriptum, urgere velit, ac dicere, Esse aliquid cordi aut menti inscriptum, significat innatum, ac ex utero matris allatum. Sed Paulus dicit, Legem esse Ethnicis inscriptam: igitur dicit esse innata et prima principia. Respondeo negans maiorem. Nam Paulus ad Corinthios etiam suum Evangelium dicit cordi eorum inscriptum esse. non tamen intelligit, eis esse innatum. Sic et Proverb. 3. Ediscere ac observare praecepta moralia, Scriptura dicit esse inscribere cordi. Item Ieremias dicit, de inscriptione legis Dei in cor hominum, cap. 31. nec tamen loquitur de innata lege. Quare phrasis, Legem inscriptam, non idem valet, quod innatam. Potest igitur intelligi de noticiis, experientia, ratiocinando, aut ex patrum veterum, aut etiam Sacrarum literarum sententiis conceptis, quae noticiae consimiliter etiam inscriptae animo dici possent. Utitur autem Paulus hac locutione discriminis causa, et ad elevandam gloriationem Iudaeorum. quasi dicat. Vos Iudaei gloriamini de lege in Tabulis et Libris scripta: at multo satius esset, vos eam in animo scriptam habere, et circumferre Opponitur ergo loquutio, inscriptum esse cordi Inscriptioni membranae: non autem ut nativum quid accersitae vel accidentariae. Deinde ut maxime loquatur de noticiis homini innatis, tamen non mox sequitur, quod agat de primis ac summis, seu de prima Tabula legis. Nam secundam (multo autem magis artium principia) aliquo modo notam esse natura, aut certe facile nosci, intelligique crassa quadam intelligentia posse concedimus sicut et Lutherus hoc dictum accommodat ad illud: Quod tibi non vis fieri, etc. Inde sane omnes Ethnicorum virtutes, leges autiura, honestae praeceptiones, ac morales sententiae aliqua semina vel potius qualiacunque adminicula habuisse existimantur: tametsi quoque tum exempla, tum praeceptiones veterum, tum et ipsa experientia aut usus qua illarum sententiarum utilitas ac necessitas perspecta est, accesserit, et eam doctrinam extruxerit. sicut et Aristoteles dicit, Ethicam doctrinam esse Ex et De communi vita. Constat etiam, Platonem, qui est pater Graecae philosophiae, plurima ab Aegyptiis ac ex Sacrarum literarum dogmatibus accepisse. Augustinus videns sequuturam impiam sententiam, si haec verba simpliciter intelligantur, in libro de Spiritu et litera, cap. 27. aliter conatur praeternavigare hosce scopulos. Dicit intelligendum

-- 290 --

555/556 esse hoc dictum Pauli de natura instaurata, aut gentilibus conversis. Verum illa est verissima responsio, non dici illa a Paulo simpliciter et assertive, sed conditionaliter. confert enim ibi Paulus iustitiam caeremoniariam seu externam, cum iustitia verae obedientiae seu cordis, Auditorem legis cum Factore, circumcisionem externam cum circumcisione cordis etiam praeputiati hominis, seu incircumcisi Ethnici: et asserit illam verae obedientiae aut cordis aut factoris legis moralis iustitiam seu circumcisionem, iustificare coram Deo: non illam caeremoniariam auditorum iustitiam, seu externam circumcisionem. Hunc esse scopum in de a verbis, Non enim Auditores, sed Factores legis iustificabuntur, usque ad finem huius capitis, manifestum est Ibi enim est propositio huius loci, ut mox dicetur. Ut autem id luculentius efficere possit, producit in theatrum duos diversissimos homines aut populos, Iudaeum legis auditorem, et Ethnicum factorem legis: illum quidem ornatum pompa externae sanctitatis, corde autem inobedientem, seu sepulchrum dealbatum: hunc vero cordis obedientia aut circumcisione praeditum, sine ulla externa specie caeremoniariae pietatis. Ait ergo: Quod si forte aliqui Ethnici tales existerent, quales ibi depinguntur, nempe qui essent non tantum Auditores, sed etiam Factores, praesertim moralis legis, haberent legem Dei cordi suo inscriptam, quique natura ac sponte facerent ea quae Deus per scriptam legem praecipit et a Iudaeis exigit, licet frustra. Illi essent multo praestantiores futuri Iudaeis. Superbiebant enim Iudaei de suo semine Abrahae, de lege et circumcisione, ac earum rerum possessione et professione se iustos esse somniabant ac contendebant. Ut igitur Apostolus (eos hoc capite ex professo accusans) illis hanc inanem persuasionem et gloriolam detraheret, adeo ait in illis externis rebus non esse sitam veram iustitiam ac sanctitatem, sed in perfecta cordis obedientia, seu in morum vitaeque honestate, aut innocentia: ut si quis Ethnicus carens lege et circumcisione, honeste pieque moralem legem praestando viveret, ille sine illis externis rebus aut adminiculis iustus ac saluus esse posset, plurimumque Iudaeis circumcisis, et legem non praestantibus antecelleret. Tales fictae collationes ac reprehensiones non sunt inusitatae etiam in communi sermone ac more: ut si pater nobilis ac potens filio de nobilitate ac opibus superbienti, et virtutem eruditionemque negligenti proponat alicuius sui infimi rustici filium considerandum, eique eximias laudes verae virtutis tribuat, et dicat eum longe pluris maioremque fore ipso suo filio, hisce forte verbis: Ecce tu superbis de istis incertis et externis bonis opum, generis, et similium, coque vera bona ac virtutes contemnis: at scito, adeo in istis veram virtutem, praestantiam ac gloriam sitam non esse, ut cum hic nostri subulci filius studuerit, plurimumque in omni rerum cognitione ac usu profecerit, fiet Consiliarius aut Cancellarius Principis aut Regis, tibique pavonis instar inaniter de istis fortunae bonis tumenti dominabitur. In qua collatione, more solito nobilis ille ad filium perinde simpliciter de virtute filii rustici loquetur, ac si nullum dubium superesset eum talem fore. Quod autem Paulus ibi conditionaliter, et non simpliciter ac assertive loquatur de Ethnicorum praestantia, ex ipso textu probo. Primum enim scopus Pauli est in illis duobus capitibus (ut ex sequenti, seu tertio, ubi est conclusio, apparet) probare, omnes homines, tum Iudaeos tum Ethnicos, ex aequo iniustos, ac peccato tum actuali tum originali perditos esse, nihil excellere alios prae aliis, omnesque perinde corruptos ac depravatos esse. Quare non revera, sed conditionaliter tantum Ethnicos Iudaeis praefert. Quid enim minus conveniret Paulo accusanti simul Iudaeos. et Ethnicos, atque adeo omnes mortales, quam Ethnicis tantam excellentiam pietatis ac iustitiae tribuere, quantam verba quaedam eius loci male intellecta sonare videntur? Secundo, in proxime praecedentibus eodem plane modo sub specie assertionis conditionaliter est locutus, ut cum dixit Deum in extremo iudicio unicuique secundum opera sua daturum esse: illis quidem qui per patientiam boni operis quaerunt gloriam ac immortalitatem, daturum esse vitam aeternam. Item fore, ut honor, gloria et pax contingat omni operanti bonum, Iudaeo simul et Graeco. Ubi enim usquam aliquis mortalium [?: ] lis est aut fuit, cui haec tanta bona, nempe ipsa vita aeterna, per sua opera innocentiamue contingere possit? Sed solet crebro sic lex sub umbra assertionis conditionaliter loqui, tanquam si essent aliqui, qui vere legem praestarent, quibusque praemia legis contingerent: ei tantum ponat conditionem, quod si usquam [?: aliquis- ] lis observator legis existeret, illi contingerent tanta praemia, ut qui fecerit ea, vivet in eis. Dabit unicuique secundum opera sua. Quae natura legalium locution, aut velamen Mosis, diligenter observandum est. Sic etiam Christus Matth. 5. praedicat legem, et comparatione perfectissimae operum iustitiae, quae in nullo homine est, umbratilem, caeremoniariam, hypocriticamque Iudaeorum iustitiam damnat, inquiens ad suos auditores: Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, et non quod illi aliquam maiorem perfectioremue iustitiam suis operibus praestare possent, quam pharisaei, per quam salvarentur. Et tamen loquitur, quasi re vera queat praestare illam [?: abund-- ] orem iustitiam, ac per eam salvari. Sed talis solet ese concio legis, quae conditionaliter loquitur sub [?: umb-- ] simplicis assertionis: sicut etiam cum Dominus [?: legi---- ] rito de iustitia ac via salutis quaerenti responder: lege quid scriptum est? Hoc fac, et vives. non id [?: vol--- ] , aut quen quam esse vel fuisse, qui sic sit servatus, aut ipsum id effecturum: sed conditionem tantum impossibilem iustitiae sub simplici assertione proponit, [?: ut- ] sudans in eo stadio agnoscat suam impotentiam, et [?: ] bi quaerat quod ipse praestare nullo modo possit. Tertio, ipsa rei veritas idem flagitat. ubi enim tandem gentium fuerunt ulli Ethnici, qui honestius, magisque per quam pharisaei, aut alii honesti Iudaei vixerint? Nequam sane possunt reperiri aut indicari: imo omnes honestissimi Ethnici fuerunt idololatrae simul et [?: ] ri, qui scortationem atque adeo Sodomiam non haberunt pro peccato. Cur ergo Paulus verissimus [?: doc--- ] falsa assereret, simpliciter ac sine omni conditione accens, esse aliquos Ethnicos alicubi, qui Iudaeis [?: -o-- ] stius vixerint, et natura faciant quae legis sunt, [?: hab--que ] opus legis cordi inscriptum, ac denique [?: sibi--- ] psis sint lex? Quarto respiciatur propositio, [?: unde--tus ] ille locus dependet. eius enim verba haec sunt: [?: ] auditores, sed factores legis iustificabuntur apud [?: D- ] in quibus non certe vult Paulus, quod sint reipsa [?: u- ] ulli factores legis, qui per legem iustificabuntur, [?: ] Iudaei erant nihil aliud quam auditores: sed loquitur conditionaliter, quod si qui usquam essent veri factores [?: ] gis, illi demum exclusis istis ociosis auditoribus iudicarentur. Proinde quem habet sensum propositio ac caput Disputationis, eum et reliquum totum [?: corp-- ] [?: ] locum habere necessario existimandum est: [?: nemp--- ] conditionaliter de factore legis Ethnico, non qui [?: ] in rerum natura sit, sed si quis esset. Quinto, [?: ] ὅταν , cum, aut quando, omnino conditionalis est hic [?: ] fecerint aut quando fecerint: est idem, ac si [?: dice----- ] Si Ethnici fecerint: ut postea etiam clarius patebit [?: ] et illud recte observari ad veritatis inquisitionem qu quod istae particulae, Si et Cum, saepe pro se [?: invi- ]

-- 291 --

557/558 nuntur, sicut Iohan 13 et 14, ἐὰν pro ὅταν ponitur, Si abiero ad patrem: pro, Cum abiero. Et 1. Iohannis 1. Scimus autem, quod si patefiet, similes ipsi erimus: id est, cum patefiet. Sic vicissim, Cum pro Si ponitur, Luc. 17. Cum feceritis omnia, ὅταν : dicite, Servi inutiles sumus. Quis facit omnia? Nemo. Ponitur igitur hic ὅταν pro ἐὰν Cum pro Si: Si omnia faceretis, adhuc deberetis agnoscere vos servos inutiles esse, nihilque esse meritos, sed tantum debitum praestitisse: quanto magis nunc, cum parum praestetis? In veteri quidem Testamento innumeris pene vicibus Cum pro אם SI ponitur, ut Exod. 22. Cum vir furabitur bovem: pro, Si quis furabitur. Aliquoties in eo cap. talis catachresis voculae Cum est Sic et Levit. 5. Deut. 4. habetur: Invenietis Dominum, cum ex toto corde quaesieritis eum: pro; si vere ac ex animo quaesieritis. Maxima omnino est inter istas duas coniunctiones aliquando vicinitas, ut Lucae 14. Cum. invitaris ad nuptias, noli sedere summo loco. Ibidem, Cum facis convivium, noli invitare divites et amicos, sed pauperes: pro, Si facis convivium. Sic et in Latino sermone cum et quando non raro pro Si ponitur, ut. Cumque mones aliquem, nec se velit ipse moneri: pro, Si mones. Eadem ambiguitas est in Germanico [?: V--nn ] , ut alias tempus, alias conditionem significet: ut non possit dici violenta interpretatio, quod Cum pro Si accipio. Sexto, quis tandem est qui natura legem faciat aut fecerit, ut ibi mox sequitur: cum nemo eam etiam a doctrina Dei edoctus, vel tenuiter facere possit, quin et ipsi renati vix utcunque eius obedientiam inchoent? Quod si qui sunt, qui revera natura, aut naturalibus viribus legem Dei praestent, tum non tantum noticias, sed et totum ac plenum liberum arbitrium eis concedi prorsus necesse est: idque plane secundum Pelagianorum sententiam, et secundum illam Papisticam, quod veteres sint servati per legem naturae. Septimo, dicit Paulus, non aliquas qualescunque noticiolas esse illis honestis Ethnicis inscriptas: sed ipsum opus legis, quod efficacem noticiam una cum ipso opere ac voluntatis bonitate clare complectitur: opus legis nequaquam solam speculativam et ociosam noticiam significat. Quin addit etiam, eos esse sibiip sis legem. Quis vero est tanta luce praeditus, ut sibimet lex esse queat? Vix id vere renatis tribuere audemus, nec quidem omnino audemus. Quare necesse est, ista tam significantia dicta Pauli conditionaliter, non assertive intelligi. Octavo ait, quod tales factores legis excusabit conscientia in extremo iudicio. Quis vero talis est, aut unquam fuit a lapsu Adami, quem sua conscientia in extremo iudicio. excusare possit? Conditionaliter ergo tantum ista, et non simpliciter ac assertive dicuntur a Paulo. Nono, iam ferme ad conclusionem tendens dicit, Circumcisio quidem prodest, SI legem facias. Quod SI legis transgressor es, tua circumcisio versa est in praeputium. Unde itidem manifestum est, tum hic conferri caeremoniariam iustitiam cum reali, seu circumcisionem cordis cum externa aut legali: et affirmari, quod vera obedientia aut circumcisio cordis, non autem observatio caeremoniarum aut circumcisio praeputii sit iustitia: tum conditionaliter agi de factore legis, si (SI inquit) quis talis usquam esset: non assertive, quod revera talis aliquis usquam sit. Denique et illud hinc constat, agi hic de vero factore, ac vera impletione legis, non de illa qualicumque Ethnicorum disciplina, aut naturali honestate. De qua aliqui somniant hic Paulum agere, cum eam multo me [?: l--s ] Iudaei praestiterint, quam impurissimi idololatrae ethnici. Decimo, fingamus sane, quod alicubi fuerint. aliqui pauci excellentis Ethnici, divina quadam natura praediti, qui legem inscriptam habuerint, sibi ipsis lex fuerint, et natura quae legis sunt fecerint: num propterea ea quae de illis paucis et eximiis dicuntur, toti naturae humanae, eiusque noticiis conveniunt? Non valet ista ratiocinatio, ne in philosophia quidem, a selectis ac divinis quibusdam ingeniis (paucorum qui sane vitiisque iocisque Altius humanis exeruere caput) ad omnes homines communis sortis ac naturae. Et verum sane est, Deum quosdam singulares Heroas ac instauratores orbis mirificis donis ornasse, non tamen carentia originalis peccati. Undecimo, expendatur conclusio totius huius collationis hypocritae, Iudaei, et iusti Ethnici. Ea enim manifeste indicat, totam illam collationem esse factam per conditionem. Solet enim conclusio summam totius rei aut sensus breviter colligere. Nam primum dicit in conclusione: Si igitur praeputium custodiverit iustificationes legis. non simpliciter affirmat, sed conditionem tantum ponit: SI, si inquit. et addit manifeste particulam illativam, ut appareat eum illam conclusionem ex praecedentibus inferre. Conferatur igitur propositio et conclusio, quorum solet idem plane sensus esse: atque adeo componantur etiam ipsae particulae et locutiones earum partium. Propositio est, ὅταν τὰ ἐθνη ποιῇ . Conclusio ait, ἐαν οὖν ἡ ἀκροβυσία ϕυλάσσῃ : id est, Cum gentes fecerint, et si praeputium custodiverint. Videmus initium et finem, propositionem et conclusionem totius huius loci, tum sensu, tum et forma loquendi, ac pene etiam omnibus verbis sibi mutuo correspondere. Quae collatio maximi ponderis apud Lectorem attentum esse deberet. Nam conclusio summam totius praecedentis tractationis summarie colligit, ut dixi. Deinde dicit, Praeputium legem servans aut perficiens, iudicaturum in extrema die Iudaeos. Ubi (iterum hic quaero) tales Ethnici, legem Dei praestantes, usquam in orbe terrarum unquam fuerunt? Sic et sequentia de circumcisione cordis, et occulto aut interno Iudaeo, aut vere pio agenti, manifeste testantur, non agi ibi de naturali, innata, aut primorum principiorum pietate, quae a multis, revera praestetur, aut praestari queat: sed de conditionali pio, si quis talis cor habens circumcisum, vere esset usquam, is demum Deo placeret, etiam sine ista caeremoniaria iustitia externae speciei, cum alioqui nemo habeat cor circumcisum. Quin et initium 3 capitis, Quid igitur praecellit Iudaeus, etc. manifeste ostendit ac evincit praecessisse collationem Ethnici et Iudaei, seu verae pietatis cordis et caeremoniariae seu externae iustitiae: Omnes ergo partes ac sententiae huius loci conveniunt cum nostro intellectu aut explicatione eius dicti. Duodecimo, an non plane ridiculus esset Paulus, praeferens Ethnicum Iudaeo, si vere et assertive de primis principiis aut noticiis Dei ageret, tantamque lucem ac promptitudinem in obediendo Ethnicis tribueret? Quo enim iure aut occasione ea principia Ethnicis tribueret, quae Iudaeis adimeret? Quasi vero Ethnici fuerint divino quodam semine sati, aut (ut ille inquit) gallinae albae filii: Iudaei vero infelicibus ovis prognati, et etiam ipsis primis noticiis omnium mêtibus inscriptis, veluti imperfecti quidam partus, carentes, manci ac mutili. Postremo, fuerunt sane quidam et olim et hoc tempore qui intellexerunt haec assertive a Paulo dici: indeque illum deterrimum, et plane Ethnicum errorem extruxerunt, aliquos esse sine Christo servatos, tantum per legem naturae, ut praesertim Aristidem, Socratem, Aristotelem, Platonem, Ciceronem, Scipionem, Senecam, etc. Proinde, ne nos quoque in idem barathrum erroris ruamus, aut aliis tuendi occasionem praebeamus: sciamus et doceamus, haec Paulum non assertive, sed conditionaliter dicere, ut totus textus diligenter examinatus evincit. Quare recte et graviter dicit Augustinus, Si usquam ulli Ethnici fuerint legem Dei praestantes, aut qui eam adhuc natura praestare possint, se libere dicturum, Christum frustra esse mortuum: quod Paulus de lege scripta,

-- 292 --

559/560 antea ad Galatas dixerit. Rectissime ergo dicere et nos possumus, Si noticia Dei, eiusque legis, vere inscripta est natura cordib hominum, ipsique sibimet sunt lex, et natura quae legis sunt faciunt: quid pollicetur Deus Hieremiae 31, quod ipse eam per Spiritum sanctum cordi nostro inscribere velit? Si natura facimus aut praestamus legem, quid necesse est eam a Christo pro nobis praestari? Quid etiam nos ad eam praestandam per Spiritum sanctum renovamur? Observetur vis et emphasis verborum Pauli: loquuntur enim de quadam tali ac tanta noticia, cuius parem vix renati habent, imo et non habent: non de aliqua tenui, umbratili, incerta, enanida, utpote qui veram iustitiam operum pingat, ut illam umbratilem Iudaeorum confundat et refutet. Alio qui illam evanidam noticiam Dei multo melius Iudaei habuerunt. Omnia ergo clare evincunt, quod cum Iudaeo hypocrita de lege, circumcisione, et aliis caeremoniis, tanquam si per ea vere esset iustus, superbiente et gloriante, conferatur Ethnicus homo, istis omnibus externis iustitiis, aut iustitiae adiumentis carens, sed natura iustus: qualis nullus unquam fuit, aut erit: sed tantum conferendi aut redarguendi Iudaei gratia fingitur et proponitur talis persona, posito casu, quod si tales usquam gentium aliqui Ethnici fuissent, illi profecto prae Iudaeis iusti essent. Nec estid Sacris literis inusitatum, ut faciant collationes rerum non existentium cum praesentibus, perinde ac si et illae extarent: ut in Universalibus Regulis plenius annotavi. Praesertim vero lex se hoc velamine locutionum saepe tegit: ut in libello de Velamine Moysis prolixe ostendi. Aliqui opinantur hic Paulum accusare Ethnicos: et, quo eis adimat omnem praetextum excusationemve ignorantiae, illis tribuere innatam veri Dei cognitionem, in ipsis primis principiis. Quod falsum esse, pluribus rationibus demonstrare possemus, quarum aliquas tantum hic recensebimus. Quod igitur Caput secundum inde â principio contineat tantum reprehensionem Iudaeorum, ex hisce patet. Primum in hoc capite incipit tractare Apostolus de hypocritis quibusdam, qui etsi foris qualem cunque disciplinam servabant, intus tamen erant pleni sceleribus: et interea de illa qualicunque disciplina sibi eximie placebant, aliosque omnes iudicabant, seu condemnabant, tanquam prorsus impios. Certum est autem, Iudaeos fuisse illos veros hypocritas, qui non putabant se esse peccatores, sicut caeterr erant: omnesque gentiles prae sua sanctitate, sicut Pharisaeus ille publicanum, contemnebant et condemnabant. Secundo: Quia nullus. Ethnicus philosophus fuit tam sanctus, quin et idololatra fuerit, et variis libidinibus contaminatus, de quibus eorum horrendis vitiis abunde dixit Apostolus primo capite. Igitur omnes Ethnici eo pertinent. Tertio: Quia affirmavit illos de quib. praecedente capite disputavit, non solum patrare illa facinora, de quibus dixit: sed etiam alios ea patrantes laudare, cuiusmodi publica scelerum licentia apud Ethnicos invaluerat, ut iam in malitia ac ne quitia sua gloriarentur. In hoc vero capite, dicit eos, quos accusat, condemnare omnes alios talia perpetrantes: quod est praecedentibus omnino contrarium. tales erant plane Iudaei. Quarto: Quia obiectionis occupatio, seu ratio, in hoc capite secundo posita, Non enim auditores, etc. non potest nisi ad Iudaeos referri. illi enim erant proprie auditores et factores legis. Sed haec occupatio, seu consultatio obiectionis, praecedentibus cohaeret. Igitur et praecedentia ad Iudaeos tantum referenda sunt. Quinto: In primo capite abunde accusavit et damnavit Gentiles, eosque de scientia iuris convicit, eorum inanes obiectiones refutans. Hoc prolixe et sufficienter egit in primo capite, in prima et secunda tabula. Cur ergo in secundo iam actum (ut dicitur) ociose ageret? Sexto: Nusquam est in secundo capite tilla [?: d- ] rior accusatio Ethnicorum, nulla commemoratio ipsorum peccatorum, sicut in primo: quomodo ergo potess eos reprehendere, sine omni reprehensione, aut peccatorum ipsorum commemoratione? Septimo: Cum [?: ] initium et finis secundi capitis in reprehensione Iudaeorum consistat, qua tandem ratione illud emblema reprehensionis Ethnicorum in medio esset insertum? Octavo: Non tantum non accusat Gentiles, sed etiam videtur eos maxime collaudare: dicens, eos esse [?: sibime- ] legem, natura facere quae legis sunt, iustificaturam eos conscientiam eorum in extrema die. An hoc est accusare eos? Nono: Non tantum noticias eis tribuere videtur, sed et summam voluntatis bonitatem, inquiens: Nam sibimet sunt lex, natura faciunt quae legis sunt, opus legis est eorum cordibus inscriptum, et sim [?: ] quae necessario etiam voluntatem, eius'ue summam bonitatem complectuntur, ut ad illam obiectionem deignorantia iuris haec trahi nequaquam queant. Decimo: Si illa tam ampla praeconia Ethnicorum volumes intelligere simpliciter et assertive dici, et non conditionaliter collationis gratia, profecto totum liberum arbitrium eis concedere cogemur, et pugnabit secundum cum tertio capite: ubi tam foede originalis malitia depingitur. Undecimo: Necesse est concedi in fine [?: a-- ] conclusione huius loci, conditionaliter laudari Ethnicum collationis causa cum Iudaeo, cum dicit: Si igitur praeputium faceret legem, esset iustum sine lege, et damnant insuper legalem populum: quo ex ea collatione cernat Iudaeus, iustitiam veram consistere non in illa externa disciplina, aut caeremoniis, ut Iudaei somniabant, sed in [?: ve ] ra cordis obedientia, quam si vere praestaret Ethnicus, sine illa Iudaica larva iustitiae, esset vere iustus, ac Dei acceptus. Atqui ille epilogus aut conclusio prorsus infertur ex praecedentibus, ut necesse sit et eadem in prioribus agi: nam epilogus summam praecedentium [?: comple--- ] solet. Testatur vero illa ipsa illativa coniunctio igitur, οὖν , illa sequentia conclusionem esse praecedentium. Qui sensus pius est in fine aut conclusione, potest et in precedentibus pius esse. Duodecimo: Sunt similes locutiones, et eadem propemodum verba repetita videntur [?: ] epilogo, et illis praecedentibus. Propositio enim [?: ] Cum gentes quae legis sint, natura fecerint. Conclusio: Si igitur praeputium quae legis sunt custodiverit. Unde clare apparet, eadem agi utrobique. Decimotertio: [?: ] (ut et prius dixi) quod est in propositione huius [?: loci-- ] nitur saepe etiam pro SI. ut illud: Cum omnia feceritis, dixite, Servi inutiles sumus. i. Si feceritis. Ultimo: Illa [?: ] ga parenthesis, quam quidam recentiores ibi comminiscentur, consistere nequit: quia clare videmus, illa verba de conscientia accusante et excusante, quae illi per parenthesin excludunt, convenire cum illis sequentib. istorum parenthesin, Cum DEUS iudicabit occulta, ibi enim ipsa conscientia se ream sistere cogetur: ut illas sententias [?: c- ] cti necesse sit, et non per parenthesin distrahi. Quid [?: ] obsecro omnes sanae mentis Lectores, attineret [?: c- ] re Ethnicum cum Iudaeo, si haec ad Ethnicorum accusationes pertinerent, nedum praeferre Ethnicum Iudaeo? Est [?: ego ] plane supina oscitantia eorum, qui putant hic praestantem Ethnicorum naturam praedicari, cum Paulus [?: ] sce tribus capitibus studio id agat, ut omnes homines accuset ac condemnet, idque non tantum ratione [?: ] lium peccarorum, sed etiam pessimae ac [?: distorti- ] naturae, seu ratione extremae corruptionis originalis peccati. Verum age redigamus totum hunc Pauli [?: ] cum, eiusque dispositionem, in tabellam quandam, [?: ] eo clarius appareat, quid hic Paulus Agat. Sed sit lector attentus, et diligenter hanc dispositionem considatur ac contempletur: ita enim demum verum [?: genin--- ] Pauli sensum, mentemue perspiciet.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.