Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

LIBERUM arbitrium, vox in Sacris literis non reperitur, ac nec apud Latinos quidem in hac significatione sed in Ecclesia aut Theologicis scriptoribus in crebro multoque usu est. Reperitur quidem in Livio, liberum suarum rerum arbitrium alicui facere: pro, eius voluntati ac potestati sese suaque subiicere. Sic in vitis post Suetonium scriptis legitur, liberum arbitrium mortis permittere: Id est, potestatem deligendi genus mortis. Sic Curtius 4. Liberum mortis arbitrium occupare. Septimo quoque idem ait, Milesiis liberum de Branchiadis permittit arbitrium. Sed in Theologia, liberum arbitrium non iuris libertatem aut potestatem significat, ut scilicet quis iuris vinculis sit solutus, possitque agere quod ei libeat, quam nulli creaturae Deus concessit, non etiam libertatem aut liberam potestatem in rebus adiaphoris, ac non omnino ius, sed virium tantum libertatem, ut ille de facto, non de iure sese vertere vel ad bonum, vel ad malum, vel ad res medias, aut quocunque demum libeat, nulla habita ratione iuris, possit. Voluerunt autem quidam prorsus ex Theologia explodi hanc appellationem, ut Lutherus et Calvinus: ne, cum nulla talis res amplius in homine supersit, imperiti vocis huius splendore decepti, aliquid somnient, ac in nobis superesse adhuc opinentur, quod tamen nusquam existat. Quare Lutherus substituit pro ea Servum arbitrium, quia revera servit regnanti peccato et Satanae, qui tenet hominem captivum, ad arbitrium suum, ut sessor equum sicut et August. hanc appellationem correxit. De hac igitur quoque voce aliquid breviter adiiciemus. Ista igitur nimis superba appellatio liberi arbitrii, Latinis vocib. constans, in hac quidem significatione pro virib. humanis, Latinis usitata non fuit. Venit autem in hunc usum ideo, quod Latini vocem Arbitrium, tum pro sententia, tum pro velle alicuius, tum denique pro iure, potestate et facultate usurparunt, ut Suo arbitrio aut alieno vivere, In a bitrio alicuius aliquid esse positum, et Aliquem esse sui arbitrii. Significat vero in hoc negocio Arbitrium, tum intellectum, tum voluntatem hominis, tum denique quandam etiam potestatem aut facultatem exequendi ea quae intellectus aut voluntas decrevit. Quod ego opinor Paulum vocare Rom 7. et Phil. 2, Posse et perficere. Huic porro voci Arbitrium significanti iudicium, voluntatem ac potestatem, insuper est addita vox Liberum: quae indicat, hasce vires in partem utramque sua sponte, potentia aut facultate liberas ac solutas esse, ut vel vere vel falso iudicent, vel malum vel bonum eligant. Quod (ut et antea monui) non de iure intelligi debet: (Deus enim omnes creaturas ad certas regulas astrinxit, obligavitque) sed de viribus praecipuarum potentiarum, ac de vi agendi, quod ipso opere aut facto huc aut illuc, in bonam aut malam partem, ad dexteram sinistram inclinare sese possunt, vel certem olim potuerunt. Nam id nomen integram propriem, non hisce corruptis viribus convenit. Alii arbitrium ad intellectum, liberum ad voluntatem referunt: quod mihi minus probatur. Graeci αὐτεξούσιαν nimium significanter, ne dicamus arroganter, dixerunt sicut et Latini Liberum arbitrium. Est ergo Liberum arbitrium (ut nos quoque hac appellatione pro communi usu nunc utamur) ea vis, facultas, aut potentia intellectus, voluntatis, et affectuum, qua homo hanc vitam rationalem regit, praesertim quo ad religionem attinet. Haec vis fuit in integra quidem natura perfecte ad imaginem Dei expressa aut formata: in natura vero corrupta, est ad imaginem Satanae transformata: in renatis denique incipit renovari ad pristinam integritatem, ita tamen, ut ingens vis huius diabolici veneni nihilominus in vetero homine, seu quatenus homo instauratus aut sanatus nondum est, usque ad mortem remaneat, et cum renovato homine perpetuo luctetur: qua per mortem [?: aboli- ] denuo pii ad illam pristinam imaginem, integritatem [?: ] aut etiam multo praestantiorem restituentur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.