Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

LAETICIAE vox vicina gaudio est, de quo supra abunde dictum est. nunc paucos huius quoque Hebraismos exponemus. Significat autem tum ipsum laetum animi affectum, tum et eius causas. i. res secundas, Dei liberationes ac cosolationes, quae nos laetos reddunt. Verum ob variam et peregrinam connexionem cum aliis vocibus aliquid obscuritatis habet. ut Isa. 65, Creo Hierusalem laeticiam, et populum eius gaudium: pro, beabo eos, et tum ipsos reddam laetos, tum et aliis eos laeticiae causam efficiam. Laeticia cordis erit, sicut est pergenti cum tibia: Isa. 30. .i. extinctis â me Assyriis, perinde ex animo laetabimini, ac cum soletis in reb. secundis cum Musica ascendere ad meum templum, gratias acturi ac sacrificaturi. Deus quoque dicitur laeticiae nostrae. i. causa laeticiae, seu de quo potissimum soloque laetamur. ut Psal. 43. Intrabo ad altare Dei, ad Deum laeticiae exultationis meae, confiteborque illi in cithara. i. ad Deum qui ingentib. suis beneficiis me extreme exhilarat ac laetificat. Isa. 5. Vir Iuda plantatio laeticiarum Dei. potius delectationum. i. quib. ut amoenissimis, fertilissimis et optimis plantulis, delectatur Deus. Satietas laeticiarum: Psal. 16 ponitur pro illis immensis gaudiis, quib. nos Deus in altera vita plenissime saturabit, et quorum aliquem gustum etiam hic interdum per Spiritum sanctum suis largitur. inquit. n. Notam mihi facies semitam vitae. Satietas laeticiarum est cum vultu tuo, iucunditates in dextra tua in perpetuum. i. laeto ac paterno tuo vultu ac favore immensis gaudiis nos exaturas. Laeticiam addere: pro, magis quam antea laetari. Isaiae 29. Addent afflicti in Deo laeticiam, et pauperes in sancto Israelis exultabunt: pro, subinde eis magis ac magis cumulabuntur varia bona, et laeticia ex favore ac beneficiis Dei. Dare laeticiam in corde, Psalm. 4: pro, exhilarare ipsum cor. Laudare usque ad laeticiam Deum, est, maximo cum animi gaudio celebrare Deum. 2 Paral. 29. Ut laudarent. Deum, laudarunt itaque usque ad laeticiam. Laeticiam obscurari, Isa. 24 Obscurata est omnis laeticia: pro, versa est in tristiciam. Nam ut lux exhilarat, sic tenebrae obscuritasque contristant. ideo mox addit, Migravit gaudium terrae. Sic et Psal. 97 laeticia cum luce coniungitur. inquit. n. Lux facta est iusto, et laeticia iis qui sunt recto corde. Laeticiae et Gaudii vox sunt laetae cantiones, iubilationes, et exclamationes aut acclamationes. Hierem. 25, Perdam ab eis vocem gaudii et laeticiae. In laeticiam esse, Hierem. 17. Fuit mihi verbum tuum in gaudium et laeticiam: pro, causa gaudii et laeticiae, et materia etiam laeticiae seu res de qua laetatus sum. Laetari ad laeticiam, aut exultationem. Hortatur Hoseas, ne vel in summis festis, vel occasionibus gaudii laetetur, quando quidem deseruit Deum: quae ingens culpa ei merito ubique cristas deprimere deberet. Laetari in aliqua re, aliquando significat ea suaviter perfrui, posito effectu pro sua causa. Iudic. 9. Laetemini in Abimelech, et ipse in vobis: id est, si recte egestis, laeti fruamini mutua benevolentia, officiis, ac aliis bonis quae rex subditis, et vicissim subditi regi pariunt ac praeparant. Verum si contra impie egistis, non laetamini in vobis invicem, nec ulla commoda ex vobis mutuo percipiatis: sed potius faxit Deus, et faciet profecto indubitanter, ut vobis mutuo extremo exitio sitis. Laetari in Deo, est, agnoscere eum non solum summum omnium bonorum autorem ac fontem esse, sed etiam statuere eum esse nostrum faventissimum ac beneficentissimum patrem, atque ideo in eo solo acquiescere, ac de eo gaudere, gloriari ac triumphare, cumque celebrare, neglectis etiam ac spretis omnibus nostris iustitiis et meritis, ut quibusdam reiectamentis et pannis menstruatis, imo etiam ut damnis ad iustitiam ac vitam. Est vero haec locutio valde usitata in Sacris literis. ut Psal. 9, Laetabor et exultabo in te Domine. Item: Laetamini et exultate iusti in Domino, Psal. 32. Et laetetur Israel in eo qui fecit eum, Psal. 150. Laetaberis in sancto Israel, Isaiae 41. Sic et Paulus 1 Thess. 5, iubet semper pios laetari aut gaudere. et Phil. 4. ait: Semper gaudete in Domino, rursus in quam gaudete. Vult enim Deus nos in se solo tanquam unico nostro thesauro acquiescere et exultare, non in ulla alia re: ut ubi sit thesaurus noster, ibi et cor nostrum. Laetificare aliquem a dolore suo, Hieremiae 31, est liberare eum a prioribus adversis, et novis beneficiis cumulare, atque ita pro priori tristicia gaudium in corde eius excitare. Laetificaverat eos Deus ab inimicis suis: pro, data de hostibus victoria exhilaraverat. 2 Paral. 20.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.