Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

LONGANIMIS, et longanimitas virtus, est, [?: ] vel ipsam commotionem animi differimus: vel certe effectus eius, ut est laesio eius in quem commovemus, [?: ali- ] actiones ex ira profectae, Graece μακροθυμία, Θυμος , [?: ] mus, iram crebro significat: sicut et Latinis animus [?: ] quando iram notare videtur. Ideo vocis ἐτυμος sonat [?: ]

-- 303 --

581/582 tionem aut cohibitionem irae, Hebraicae ארך אפים erech apaiim, longus narium aut irarum: quo epitheto saepe admodum describitur Deus, ut Exo. 34. Ps 30 103, ac saepissime alias. Contrarium huic virtuti vitium et locutio est, ὀξυθυμία , Hebraice קצד אפים , quod habetur Prov. 14, ubi inquit Salomon, Brevis irarum faciet stulticiam. i. Qui non tantum facile commovetur, sed etiam mox erumpit in actionem aut poenam, is cito aliquod triste facinus patrabit ut de Theodosio legitur. Cui contrarium remedium a quodam monstratum est, ut. i. ter Alphabetum recenseret, priusquam aliquid iratus mandaret. Sic ibidem Salomon per antithesin ista duo sibi invicem opponit, in quiens: Longus irarum est multae intelligentiae, at brevis spiritu exaltat stulticiam. Longus hic ponitur pro tardo, aut tarde excandescente et puniente: contra brevis, pro cito irascente. Ipsa porro virtus plenius intelligi potest ex 2 Pet. 3: ubi dilatio extremi iudicii ac poenae, longanimitas Dei vocatur, sicut et Rom. 2. Sic et ex sermone servi decem millia talentorum debentis, intelligi potest, cum ille irato domino, urgentique subitam solutionem ac venditionem ipsius uxoris et liberorum, ut pecunia ab eo debita corradi posset, dicit: μακροθύμησον , differ iram, differ istam tam subitam ac duram sententiam. Haec iam de hac voce meo arbitrio annotare volui. Sed uberioris cognitionis gratia, adscribam etiam aliorum sententias. Erasmus super Cap. 4. Epistolae ad Eph. sic inquit: μακροθυμίαν vertunt magnanimitatem, quum magis sonet animi lenitatem ac moderationem, qua fit ut non facile commoveamur, neque rapiamur ad vindictae cupiditatem. Longanimitas propius exprimit Graecam vocem, quam magnanimitas: et tamen aliud est longus animus, quam lenis, et lentus ad iram. Patientia recte habebat, nisi quod anceps est, et saepius ad tolerantiam corporis quam ad animi lenitatem pertinet. Alius quidam super 18. Caput Matth. inquit: Differ iram erga me, μακροθύμησιν ἐπὶ ἐμοὶ, Θυμὸς hoc loco iram significat, et quidem praecipitem, quam Galenus proprie ὀξυθυμίαν appellat: irae acerbitatem et praecipitationem dicere possumus, quod Cicero excandescentiam commodissime interpretari videtur: animum autem Horatius, in illo versiculo. Ira furor brevis est, animumrege. Unde et animosi Graecis dicuntur θυμώδεις , vel θυμοειδεῖς , atque adeo θυμικοὶ . Est autem Galeno non parva differentia inter ὀξυθύμους καὶ θυμώδεις : quomodo etiam apud Latinos non tantum inter irae praecipitis, sed etiam inter acerbae vehementisque iracundiae homines et animosos differentia maxima est Iram igitur qui differre et cohibere possunt, dicuntur μακρόθυμοι , quos nonnulli longanimes vocant, vocabulo parum Latino. et μακροθυμία idem pene est quod πραότης , lenitas et clementia: quae tamen a lenitudine, aut animi desponsione et demissione (quam Graeci quoque ἀθυμίαν vocant) distinguitur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.