Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Previous paragraph

Next paragraph

LOQUOR, varie in Sacris literis accipitur, varie etiam construitur: et non raro, propter connexionem vocum, parum huic verbo aut actioni coniunctarum, obscuritates non leves parit. Dixi vero supra de verbo DICO, quod nonnunquam cum hoc in significatione convenit, non raro vero plurimum differt. Est autem sane multiplex discrimen inter ista duo verba, in omnibus linguis. Tres. n. istae (ut ita dicam) literatae

-- 304 --

583/584 linguae, Hebraea, Graeca et Latina (adde, si libet, et illiteratas, Germanicam, Sclavonicam et Italicam) habent differentia verba, ac istis duob. Latinis correspondentia, quib. istas res exprimant. Nam Loqui, λαλεῖν , דבר diber, reden, govorit et parlar, sibi invicem aliquo modo correspondet: sicut porro ista, Dico, ἐπω , aut λέγω , אמר amar, sagen, rech et dire. Haec verba in diversis linguis omnino sibi invicem correspondere videntur. Discrimen porro inter Loqui et Dicere, Cicero in Oratore id esse affirmat, quod solius Oratoris sit Dicere: Loqui vero sit communis vulgi, et etiam Dialecticorum ac Philosophorum, vulgarem nimirum communemve sermonem locutionem nominans. Vicinum huic est quod quidam aiunt, Loqui esse a natura, Dicere vero ab arte. Mihi sane in isto communiore serm one etiam illud istorum duorum verborum discrimen occurrit, quod Loqui sit generalius, ac de omni loquutione dicatur: sed Dicere, proprie, cum quid magis serio agitur, et cum quid magis indicative certiusve affirmatur aut negatur. Addam mox quaedam de nominibus hinc ortis. Quoniam igitur supra de verbo DICO disserui, nunc reliquum est, ut etiam de Hebraismis verbi Loquor agamus. Loqui, generale verbum, saepe pro suis specialib, accipitur: ut pro promittere, aut polliceri, minari consolari, celebrare, et similibus. Loqui adversus aliquem, est minari. ut Ier. 18. Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem, destruam et disperdam illud: id est, minabor, etc. Mox sequitur: Repente loquar de gente, ut aedificem et plantem illud: i. promittam. Sic et 2 Paral. 23. Sicut locutus est Deus super filios David: i. promisit de nepotib. eius. Sic Luc. 1. Sicut locutus est ad patres nostros. Et paulo post, Sicut locutus est per os sanctorum: i. promisit, pollicitus est. Exod. 32. Placatusque est Dominus, ne faceret malum quod fuerat locutus adversus populum suum. i. minatus. Ier. 2. Dominus qui plantat te, loquutus est super te malum. i. minatus tibi. Consulere, aut interrogare, significat Num. 7. Ingrediebatur Moyses tabernaculum, ut loqueretur cum Deo. i. ut eum consuleret. Num. 10, Dominus loquutus est bona super Israel: i. promisit. Loqui iustitiam Dei. pro, celebrare eam. Psal. 35, Lingua me aloquetur iustitiam tuam: pro, celebrabit praedicabit. Loqui deprecationes, i. supplicare, aut suppliciter loqui. Prover. 18, Supplicationes loquetur pauper: i. solet uti supplici sermone, non tueri aut praedicare suum ius, quantumvis sit iustus. Loqui mollia, Iob 40. Num quid loquetur tecum mollia? i. blande, suppliciter? Loqui in aliquo, est interna inspiratione ei aliquid revelare. ut Ps. 84, Audiam quid loquatur in me Dominus. Et Zach. 1, Angelus qui loquebatur in me. Loqui ore, 1 Reg. 8. Benedictus est Dominus qui locutus est ore suo, et manu implevit illud. Emphaseos et certitudinis gratia additur instrumentum, sicut si dicatur Proprio ore dixit, istis oculis vidi, ich habs aus seinem mund gehort. Loqui verba, aut loquelam, est constituere, et quasi solenniter de quapiam re agenda decretum pronunciare. ut Isaiae 8, Capessite consilium, et evanescet: Loquemini loquelam, et non subsistet. i. vestras conclusiones et decreta faciet Deus irrita. Sic et Hos. 10, Loquuti sunt verba. Idem valet Consulere et loqui, Iud. 19 . i. post consultationem publice decretum pronunciare. Loqui in testimoniis Dei, est disserere de iis, aut docere ea homines. Psal. 119. Loquebar in aut de testimoniis tuis, et non confundebar. Loqui bonum aut malum. Gen. 24. A'Domino exiit verbum istud, non possumus ad te loqui bonum aut malum: i. quandoquidem Deus ita decrevit et vult, nos cogimur obedire, nihil possumus in hac re agere aliud, non est nostri iuris vel promittere vel recusare. Non loqui a bono ad malum cum aliquo. Gen. 31, Cave ne loquaris cum Iacobo a bono ad malum: pro, nihil ei male feceris aut dixeris. Non prohibetur Labano simpliciter omnis sermo aut actio erga Iacobum, sed tantum mala. Contri autem, cum Absalon dicitur non loquutus esse cum Amone a bono ad malum, 2 Sam. 13, videtur dici quod prorsus non sit cum eo loquutus. Loqui in aliquem, est ei detrahere. ut Num. 12, Maria et Aaron dicitur locutus in Moysei. Significat haec Locutio etiam testari, ut mox ostendam Sane detractio, falsum quoddam testimonium de proximo est. Loqui in aurib. alicuius, est loqui cum aliquo. Sed si addas accusativum: ut, Loqui verba in aurib. alicui, est narrare ac recensere ei. Gen. 20. Loquutus est universa verba haec in aurib. eorum, et timuerunt illi viri valde. i. narravit, recensuit eis visionem nocturnam. Loqui in animam alicuius est testari contra eum. Num. 35. Testis unus non loquetur in animam, ut moriatur. i. non tantum valere debebat eius testimonium, ut propter illius testificationem interficiatur quisquam. Loqui hic non tantum testari significat, sed etiam valere aut accipi eius testimonium. Alibi Loquutus est in animam suam, significat suo sermone sibiexitium parare. 1 Reg. 2. Dicit id Salomon de fratre suo Adonia. Loqui super cor, est loqui grata ac suavia, aliquido et consolari. Sic Sechem super cor Dinae locutus est, Gen, 34. Et Ioseph super cor fratrum, Gen. 50. i. consolatus est, bona ac magna pollicitus est, Germanicu [?: ] herz reden, paulo diversum est. Significat. n. simpliciter, loqui efficaciter, ita ut etiam ipsum cor hominis [?: -moveas ] . Sic Isa. 4, Loquimini super cor Ierusalem: i. annunciate, evangelizate ei grata et salutaria. qualia ibi mox de remissione peccatorum et liberatione sequunttur Eadem huius locutionis vis est, cum Ioab iubet Davidem loqui super cor servorum suorum, 2. Sam, 19. i. grata dicere, eos de strenua pugna collaudare, eisque gravas agere, et praemia polliceri. Nihilominus reperitur etiam in alio sensu haec eadem locutio. ut 1 Sam. 1, Anna loquebatur super cor suum. i. in corde suo orabat, et tantum labia motabat. Loqui mendacium. Psal. 5, Perdes loquentes mendacium: i. eos qui falsa loquitur, praesertim falsam doctrinam, quae crebro in Sacris literis mendacium vocatur, quasi per excellentiam [?: ] emphasim: sicut contra, vera, crebro solet vocari ventas. Loqui stulticiam, est res stultas garrire. Contrarium [?: ] Loqui sapientiam. Isa. 9. Os loquutum est stulticiam. Proverb. 21, Vir obediens loquetur [?: victorias: i ] . fiet victor, et gloriabitur de victoria, canet epinicion. Loqui [?: ] am, i. iusta: Psal. 58, Num vere iustitiam loquimini, aequitates iudicatis filii hominum? i. loquendo iusta [?: pro- ] vetis ac decernitis. Loqui aedificationem, 1 Corinth. 1, Qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed [?: De- ] , etc. Qui autem prophetat hominibus, loquitur aedifcationem, exhortationem, et consolationem. id est, loquendo aedificat, exhortatur, consolatur homines, [?: ] ea loquitur quae faciunt ad aedificationem, consolationem et exhortationem. Sic Loqui pacem: id est, [?: pa- ] ca, seu quae faciunt ad pacem. Psal. 122, Propter fratres meos, et propinquos meos, loquar pacem de te: id est optabo et orabo tibi prospera ac salutaria. Pax omnia bona complectitur. Loqui in porta: pro, contenire, litigare in iudicio. Psalmo 127. Non confundetur cum loquetur cum inimicis suis in porta: id est, [?: p- ] stipatus iam grandibus et robustis filiis, facile [?: ob- ] bit suum ius, non patientur tales advocati ac [?: ] patrem perterrefieri, vel iniuste opprimi: quandoquidem etiam in iudiciis et publicis deliberationibus saepe plus valet potentia et audacia, quam rationes [?: -tatis ] . Loqui e sublimi, Psalmo septuagesimo tertio pro superbe loqui, sicut solent animosius loqui qui ex imperiori loco loquuntur: quin et animosiores esse, [?: ] veluti despicere incedentes pedibus. ut qui ex equo aut curru, praesertim illo eminentiori, ut olim fuit [?: ] licus currus. Convenit cum hac loquutione [?: pro- ] bium, De curru loqui.

-- 305 --

585/586 Contrarium est, De terra loqui, Is. 29. Et humiliaberis, de terra loqueris: i. humiliter. Mox sequitur, Et e pulvere humile erit eloquium tuum. Loqui lingua, aut mente: 1. Corint. 14. Lingua loqui, est peregrina lingua celebrare Deum, ut est Actorum 2. Apud Corinthios communes Christiani tantum linguam aut sonum dicentis audiebant, mente vero non asseque bantur. itaque erat illis sonus sine mente. Sed mente loqui, est intelligibili sermone loqui, ita ut imperitus auditor non tantum sermonem aut sonum, sed etiam mentem aut sententiam loquentis in sermone cernat ac intelligat. Non ergo hoc discrimen linguae et mentis, ratione dicentis accipiendum est (nam proculdubio etiam linguis loquentes, sunt simul mente seu ex animo lo quuti, sicut inquit Paulus de loquente lingua: Tu bene quidem gratias agis Deo, sed alius non aedificatur) Sed ratione audientis, quia (ut dictum est) imperitus mentem loquentis peregrino sermone non pervidebat: quin nec ipsius quidem sermonis mentem, sensum aut sententiam: erat ei sonus sine mente. Sed intelligibili sermone loquentis mentem quoque, non tantum sonum, in oratione perspiciebat. Sed de voce Mentis, infrâ suo loco.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.